CODOLGA: Corpus Documentale Latinum Gallaeciae

CODOLGA

EX OSBORNI LIBELLO DE EXPUGNATIONE LYXBONENSI
CRUCESIGNATI ANGLICI EPISTOLA DE EXPUGNATIONE OLISIPONIS

Osb. de Baldr. R. salutem.

Qualiter circa nos habeatur magni fore voti apud vos sectu pro certo credimus, idemque de vobis apud nos agi nulla dubitatione teneamini. Itineris ergo nostri vel prospera vel adversa vel quae interim facta vel dicta vel visa vel audita relatu digna fuerint qualicunque scripto manifestabimus.

Igitur apud portum de Dertemude diversarum nationum et morum et linguarum gentes navibus circiter CLXIIII convenere. Horum omnium trifariam partitur exercitus. Sub comite Arnoldo de Arescot, nepote Godåefridi ducis a romani imperii partibus secedit exercitus. Sub Christiano de Gistello flandrenses et bononenses. Ceterorum omnium sub constabulariis IIII.or. Sub Herveo de Glanvilla norfolcenses et sudfolcenses. Sub Symone Dorobernensi omnes Cantiae naves. Sub Andrea londonienses. Sub Saherio de Arcellis reliquae omnium naves. Inter hos tot linguarum populus firmissima concordiae atque amicitiae pignora; insuper leges severissimas sanxerunt, ut mortuum pro mortuo, dentemque pro dente. Pretiosarum vestium omnimodum apparatum interdixerunt. Ne item mulieres in publico prodirent. Pacem servandam omnibus, nisi ex indicto injurias. Ut singulis ebdomadibus capitula serventur. Seorsum a laicis seorsum a clericis, nisi forte magna quaedam utrorumque conjuctionem exigerent. Ut singulae naves singulos presbyteros haberent, et eadem quae in parrochiis observari jubentur. Ut nullus alterius nautam vel servientem in convictu suo retineret. Ut singuli singulis epdomadibus confiterentur et die dominico communicerent, et sic per cetera capitula usui aeque necessaria, singulae singulis observationum sanctiones. Constitutae sunt praeterea de unoquoque milleno, II.º electi, qui judices et conjurati dicerentur, per quos ex indicto constabulariorum causarum terminatio pecuniarumque distributio fieret. Hiis inibi sic statutis, VI.ta feria ante ascensionem domini velificare incepimus. Sub sequenti dominica costam Britanniae profunditatis dimensione, scilicet LXXV cubitorum et maris nigredine comperimus. Per biduum vero subsequens aurarum placidissima serenitate decenti, nichil aut parum profecimus. Quarta feria vento incumbente prospero Balearicam majorem scilicet montium Pyreneorum capita undarum magnitudine et fervore maris comperimus. Vespere autem tempestate oborta, omnes circumquaque dispersi sumus. Noctis supra modum tenebrositas atque insueta maris reumata nautas et audacissimos desperare cogebat. Auditae sunt interim syrenes horribilis sonitus, prius cum luctu, postea cum risu et cachynno, quasi insultantium castrorum clamoribus. Per totam igitur dominicae ascensionis noctem laborantibus, consors atque custos divina misericordia affuit, ut castigando castigaret et morti non traderet. Quanti illic penitentes, quanti peccata et negligentias cum luctu confitentes et gemitu, peregrinationis suae conversionem utcunque inceptam, inundatione lacrimarum diluentes, in ara cordis contriti deo sacrificabant. Idque adeo actum ut dispensatio divina nullum praeteriret, imo etiam caelestis benificii singulare privilegium se accepisse unusquisque gratularetur, ut longum sit enumerare per singula quantis visionum imaginibus divina miracula patuerint. Postera igitur die paululum sedata tempestate, in Hyspania apud portum Sancti Salvatoris quae dicitur Mala-rupis feliciter applicuimus. Ibidem enim ecclesia a mauris ante parum temporis fuerat destructa, monachorum cenobio celeberrima. Distat autem a civitate Oveti milia X in qua est ecclesia Salvatoris et totius Hyspaniae preciosissimae reliquiarum. Adjacet autem provintia montuosa, ferarum venatibus et frugum generibus multimodum celeberrima, admodum delectabilis nisi propriis inhabitatoribus fedaretur. Inter navigantes ad ripam Ovies pervenimus, quae adjacet Lucanae provintiae. Distat autem milia XX a civitate Lucana. Hinc iterum navigantes devenimus Ortigiam. Exin ad turrem Faris, quae olim a Julio Caesare constructa admirandi operis ut ibidem redditus et causae interminabiles totius Britanniae et Hyberniae et Hyspaniae quasi in meditullio commearent. Est enim adeo sita inter meridionalem et occidentalem plagam ut prima sit littoris appulsio recto tramite a Britannia venientium. Ibi vero pons lapideus ex multis arcabus ostenditur, in mari protensus, ex quibus XXIIII.or arcus quae ante biennium non apparuerant jam apparent. Inde relatum est a quodam gentis illius antiquissimo vaticinatum ut dum pontis illius arcus emergerent, destructionem gentium finemque ydolatriae in Hyspania imminere. Ex hinc ad portum Tambre devenimus, vigilia Pentecostes. Distat autem ab ecclesia beati Jacobi milia VII. Est autem civitas Hyrie proxima, quae nunc Petra Jacobi vocatur, et est sedes episcopalis. Portus autem multis generibus piscium fecundus habet in sinu maris insulam. Vidimus inibi mirabile dictu piscem tenentis manum stupefacientem: est vero ad modum raiae habens in summitate spinae duas pinnas acutissimas. Provintia adjacens feris abundat, segetae sterilis, vitae arida. Inde pervenimus ad insulam quae vulgo Flamba vocatur: in qua est cuniculorum copia et serpentium: habet etiam folium unde worma tingi. Insula haec una ex Balearibus est. Provintia a sinistra in continenti vocatur Campis. Habet autem litus maris, ab insula usque ad Portugalam, fluvium Mineum super quam civitas Tud. Post haec fluvius Caduva, supra quam civitas Braccara. Post haec fluvius Ava supra quam ecclesia beati Tyrsi martyris. Post haec fluvius Leticia. Post haec fluvius Doyra supra quam Portugala, ad quam ab insula venimus circiter horam diei nonam: dicta autem olim a Portu Gallorum: habens jam annos reparationis suae circiter LXXX desolata ab introitu maurorum et moabitarum. Habet autem portus a meridie harenas salubres a prima rupe in introitu usque ad aliam rupem imfra, habentes in latitudine passus XII ab extremi recessus margine, in quibus involvuntur egroti donec mare superveniens eos abluat ut sic sanentur. Ibidem vero testatus est episcopus praedecessorem suum sanatum a livore simili leprae. De hujusmodi harenis quod sint in Hyspania in hystoriis romanorum invenitur.

Cum autem pervenissemus ad Portum, episcopus una cum clericis suis nobis obviam factus est. Nam rex longe aberat cum exercitu suo contra mauros. Ibidem salutatis omnibus ex more gentis suae, adventum nostrum se prescisse nobis indicavit. Sed et ab heri litteras regias accepisse in haec verba: “Hyldefonxus Portugalliae rex Petro Portugalliae episcopo, salutem. Si forte francorum naves ad vos pervenerint, cum omni benignitate et mansuetudine suscipite eos accuratius, et secundum conventionem remanendi mecum quam constitueritis, vos et quos vobiscum voluerint obsides totius conventionis... et sic apud Lyxebonam pariter cum eis ad me veniatis. Vale”. Hiis auditis, cum esset jam hora decima usque in crastinum distulimus respondendum, ut pariter qui in navibus erant omnes mandata regis audirent, et ab episcopo absolutionem peccatorum et benedictionem susciperent. Reliqua diei pars cura rerum familiarum consumpta est. Summo mane ex omnibus navibus in summitate montis in cimiterio epyscopii coram episcopo omnes convenimus; nam ecclesia pro quantitate sic omnes non caperet. Indicto ab omnibus silentio episcopus sermonem coram omnibus linga latina habuit, ut per interpretes cujusque linguae sermo ejus omnibus manifestaretur, qui sic incipit: “Beata gens cujus est dominus deus ejus populus quam elegit in hereditatem sibi est profecto beata quibus deus nescio quo inestimabili privilegio sensum et divitias contulit. Sensum ut vias disciplinae intelligerent; divitias ut adimplere possent quae pie cuperent. Et certe felix tellus nostra quae tot et tales alumpnos nutrit; quae tot et tantos in sinu matris ecclesiae filios unanimes associat sanctitati. Et merito illius summae benidictionis effectus quae dicitur, beati qui me non viderunt et crediderunt, in vobis completur. Mediator dei et hominum Christus per se in mundum veniens paucissimos hujus viae viros et purae religionis sectatores invenit. Unde et a quodam juvene interrogatus, cum se complesse et observasse legis diceret: Quomodo perfectus esse posset? respondet: “Vade et vende omnia” etc. Perpendite quid sequitur. Tristatus est, nam erat in possessionibus dives. O quanta est justicia et misericordia conditoris nostri! O quanta cecitas et duritia mentis humanae! Cum veritate et de ipsa conferebat juvenis vox veritatis in auribus, et quia callosae mentis verbo veritatis non emollivit duritia, jam non est mirum si vacuatam sinceritatis gaudio subintroiit tristicia, et quid dicemus ad haec? Quanti hic inter vos hoc juvene in possessionibus ditiores? Quanti in dignitatum provectu sublimiores? Quanti prole multiplici et fecunda generositate feliciores? quos constat profecto omnes honorum dignitates ut eternum a deo consequerentur premium felici peregrinatione commutasse. Blandos uxorum affectus. Inter ubera lactaentium pia oscula. Adultorum magis dilecta pignora. Parentum et amicorum affectanda solatia. Solis natalis tentum... dulci remanente, sed torquente memoria Christum sequuti reliquere. O admiranda salvatoris opera. Nullo praedicante, nullo admonente, zelum legis dei in cordibus habentes, impetu spiritus ducente per tot terrarum et marium pericula et longi itineris dispendia, relictis omnibus a nobis primitivae ecclesiae filiis, huc advecti hii novissimi crucis misterium repraesentant. O quanta omnium hilaritas, quibus ad laborem et penam facies jocundior quam nobis qui hic heu torpentes segni vacamus otio, et certe a domino factum est istud, et est m. c. o. nostris. Ecce, fratres karissimi crucis improperium portantes, extra castra existis: deum quaeritis dum inveniri potest ut comprehendatis. Nom enim videtur mirum homines ad deum ire, quia propter homines et inter homines deus venit. Jam usque ad vos in terrae finibus verbi dei prolata sunt semina, nam exiit qui s. s. s. semen est verbum dei, verbum dei deus: si mentis vestrae sedem conscenderit, bona est igitur mens, nec sine eo. Semina ista divina corporibus vestris dispersa sunt. Quae si boni cultores susceptistis similes origini fructus prodire necesse est, et pares hiis ex quibus orti sunt. Si mali, non aliter quam humus sterilis ac palustris necat, ut postea purgamenta pro frugibus generet, et deus bonus augeat incrementa frugum justiciae vestrae. Ecce filii karissimi novo penitentiae renati baptismate Chritum induistis, iterum vestem innocentiae ut immaculatam custodiatis iterum suscepistis. Videte ne iterum post concupiscentias vestras abieritis. Auferte malum cogitationum de medio vestri. Animum purgate, id est mentem in sanctificatum deo templum. Mentis vero habitus sub quolibet pondere nequitum reprimi, si eam innocentiae puritas comitetur, et ut pura sit innocentia mentis penitus extyrpetur invidia. Cavendum est igitur maxime per mundi praecipitia iter agentibus ab hujus quo aliena perduntur et sua consummuntur bona. Verum enim dum conspecta felicitas torquet invidos et afficitur pena contortionis nequiores reddit, aliorum bona quae habere nom possunt, si diligerent utique fecissent sua. Vestra utique sunt bona sociorum, quae etsi imitari non valetis, diligite in alios, et vestra fient quae amantur in socios. Excludite ergo invidiam quae caritatem eicit, et discordiam nutrit, quae corpus corrodit et macerat, nec ipsum in sua valetudine atque vigore stare permittit, quia dum pestis invidiae mentem lacerat corpus consumit, et quidquid in se habere videtur boni interimit. Unde scriptum est: Vita carnium sanitas cordis. Putredo ossium invidia. Per livoris vitium ante dei oculos pereunt etiam quae humanis oculis fortia videntur. Ossa quippe per invidiam putrescere est, quaedam etiam robusta deperire. Est autem invidia quasi odium occultum: inde dicitur invidia, id est invisibile odium. Hoc est tolerate et odisse, quod non est virtus mansuetudinis sed velamentum furoris. Sollerti igitur custodia muniendus mentis aditus, et eo observandum callidius quanto in ipso temptationis articulo fallacius subripitur. Necessaria est igitur ad haec dilectionis operatio, quae inter malos non dilectio sed simultas proprie dicitur: non est ergo dilectio nisi inter bonos. Quia non est dilectio valida nisi ex utraque parta affectus pendeat. Dilectionis hujus vel caritatis custos est innocentia, quae tantae virtutis et gratiae creditur, ut deo et hominibus placeat. Vera est haec quae nec sibi nec alteri nocet, et cum valet prodesse sataget. Innocentia vero ferrum retundit, acies hebetat, hostes comprimit. Malorum praecogitata refellit, nam miro modo divinae animadversionis judicio, quos prava mentis inquinat conscientia, hos proculdubio adversus innocentiam sequitur actionis difficultas. Sit vobis inter cetera temperatio gulae, et ut breviter dicam, satietur caro ut in bono opere famulari nobis sufficiat. Sit itaque vobis ars quaedam satiari ne unusquisque per satietatem carnis ad iniquitatem prorrumpat turpitudinis. De similitudine et collateralitate et de hiis quae in ea breviter annotavi, eadem in rectitudinis cautela teneatur, nam sepe pro virtutibus vitia surripiunt. Auditum satis partibus vestris credimus, quod divina ultio superincumbentibus mauris et moabitis totam Hyspaniam in ore gladii percusserit, paucis in ea chistianis admodum et in paucis urbibus sub gravissimo servitutis jugo relictis. Sed et ea quae ad vos sola famae notitia protulit, ea proculdubio jam luce clariora certis subjecta visibus patent. Proh dolor, ut vix in tota Gallecia et Aroganum regno et Numantia ex innumeris urbibus, castris et vicis et sanctorum sedibus, nisi sola ruinarum signa et jam factae desolationis indicia jam pareant. Ista etiam nostrae quam cernitis olim inter celebres, nunc ad instar parvuli redacta videtur, jam nostra memoria multotiens a mauris spoliata est. Verum enim ante hoc septennium ab eis adeo afflicta est, ut ab ecclesia beatae Mariae virginis, cui dei gratia qualiscunque deservio, signa, vestes, vasa, et omnia ecclesiae ornamenta captis clericis aut occisis asportarent. Sed et ex civibus captivos et ex circumquaque jacentibus territoriis usque ad ecclesiam beati Jacobi apostoli innumeros fere in patriam suam secum transtulere, non sine nobilium nostrorum sanguine, igne et gladio cetera consumentes omnia. Quid enim litus Hyspaniae vestris aliud obtulibus nisi suae desolationis quandam memoriam, et ruinae ostendit indicia? Quot in eo urbium et ecclesiarum desolationes visu et indigenarum indiciis didicistis? Ad vos autem mater ecclesia jam quasi truncis brachiis et deformi facie clamat. Sanguinem filiorum et vindictam per manus vestras requirit. Clamat, cere clamat. Vindictam facite in nationibus, increpationes in populis. Nulla ergo itineris incepti vos festinationis seducat occasio, quod non Iherosolimis fuisse sed bene interim vixisse laudabile est, non enim ad eam nisi per opera ejus pervenire potestis. Ex bono opere vero ut ad finem gloriosum quis perveniat meretur. Jacentem igitur et depressam Hyspanorum ecclesiam ut boni emulatores erigite fedam et deformem vestibus jocunditatis et leticiae reinduite, ut boni filii nolite spectare turpitudinem patris, et matri nolite dicere munus quodcumque est ex me tibi proderit. Federa societatis humanae nolite parvipendere. Quia, ut ait beatus Ambrosius, qui a sociis et fratribus si potest non repellit injuriam tam est in vitio quam ille qui facit, et vos boni filii matris ecclesiae vim atque injuriam propulsate, nam jure hoc evenit ut quisque ob tutelam sui corporis fecerit jure fecisse arbitretur. Vos fratres arma deposuistis, arma scilicet quibus rapiuntur aliena. De quibus dicitur, qui gladio percutit gladio peribit, scilicet qui nulla superiore ac legitima potestate vel jubente vel concedente in sanguinem fratris armatur. Sed nunc deo inspirante arma fertis quibus homicidae et raptores dampnentur, furta cohibeantur, adulteria puniantur, impii de terra perdantur, parricidae vivere non sinantur, nec filii impie agere. Vos igitur fratres cum hiis fortitudinem armis suscipite, eam scilicet qua vel bello tuetur a barbaris patriam vel domi defenditur inimicos, vel a latronibus socios, nam plena est justiciae. Hujusmodi vero opera vindictae officia sunt quae boni bono animo implent. Nolite fratres, nolite timere. Non enim in hujusmodi actionibus homicidio vel taxatione alicujus criminis notabimini, imo rei propositi vestri deserti judicabimini. Non est vero crudelitas pro deo pietas. Zelo justiciae, non felle irae, justum bellum committite. Justum vero bellum dicit Ysidorus noster, quod ex indicto geritur de rebus repetendis aut hostium pulsandorum causa; et quia justa est causa homicidas et sacrilegos et venenarios punire, non est effusio sanguis homicidii, et etim non est crudelis qui crudeles perimit. Vel qui malos perimit in eo quod mali sunt et habet causam interfactionis, minister est domini. Profecto filii Israel contra Amorreos justum bellum commisere, quibus transitus negabatur innoxius, et vos ergo populus Israel et filii Christi et servi crucis, numquid haec libertas permittenda adversariis crucis ut impune vobis insultent? Absit. Audite quid super hiis Augustinus dixerit ad Donatum presbyterum: “Non est permittenda mala voluntas suae libertati, sicut nec paulo permissum uti pessima voluntate, qui pars ecclesia dei”. Item Crisostomus super Matheum, Homel. XVII. “Occidit Finees hominem et reputatum est ei ad justiciam. Abraham non solum homicida, sed quod gravius parricida effectus, magis magisque deo placuit. Item Jer. ad Ripoarium: Legi chyromachen Finees, auctoritatem Heliae, zelum Symonis Cananei, Petri severitatem Annaniam et Saphiram trucidantem, Pauli constantiam qui Elimam magum viis domini resistentem eterna severitate dampnavit. Unde in lege dicitur: Si frater tuus et amicus et uxor quae est in sinu tuo te depravare voluerit a veritate, sit manus tua super eos et effunde sanguinem ipsorum. Tale quid in vobis spiritualiter completum est. Percussit in vobis dominus Saulum et erexit Paulum. Eandem Sauli et Pauli carnem, non eundem mentis affectum sed immutatum. Ecce quam pius quam justus quam misericors deus. Nichil vobis detraxit deus. Eadem patriae vestrae opera sed affectu solum mutato vobis concessit. Armis et gladio utebamini. Predas agebatis, et cetera militantium facinora de quibus non est modo dicendum per singula. Vos ut videtur arma portatis et rei militaris insignia, sed diverso affectu ut superius dictum, non mutantes actum sed voluntatem attendentes illud apostoli consilium: Sicut exibuistis membra vestra servire immunditiae ad iniquitatem ita exibete membra vestra etc. Sed quoniam armati venistis, eia ut boni milites agite, quia non est peccatum militare, sed propter praedam peccatum est militare. Suscipite ergo vobis et vestris beati Augustini salubre consilium ad Bonefacium comitem: “Arripite manibus arma. Oratio aures pulset auctoris, quia quando pugnatur deus apertis oculis spectat, et partem quam inspicit justam ibi dat palmam. Et vere adimplebitur in vobis prophetia quam ad laudem et honorem virtutis et gloriae filiorum dei dictum est: Quomodo persequebatur unus mille et duo fugarent X mille: et iterum: Cadent inimici vestri coram vobis gladio, nam bellum quod deo auctore gerendum suscipitur, recte suscipi dubitare fas non est. De cetero, filius noster dilectus et frater vester et in tribulationibus particeps, Hyldefonxus rex noster, contra Olixebonam diebus jam decem retroactis cum omni expeditione sua exiit, vestrum adventum praenoscens, nos hic vos expectatum stare jussit, ut vos vice ejus alloquamur. Si forte deus cordibus vestris immiserit vos ut cum omni navigio vestro eum adeatis, et cum illo donec deo auctore et vobis cooperantibus civitas Lyxbonensis caperetur maneatis. Pecuniae vero sponsionem si vobis placet proinde facturi vestris prout fisci regiae potestatis facultas sequetur. Nos vero inde et quos volueritis vobiscum obsides habeatis sponsionis persolvendae. Quid vero placuerit sanctitati societatis vestrae responsionem expectabimus. Sit jam inde in manibus vestris consilium pium, modestum, justum, honestum, ad laudem et honorem nominis ejus et sanctissimae suae genitricis qui cum deo patre et spiritu sancto vivit et regnat per omnia secula seculorum, amen”.

Completo sermone, post expletionem missae deliberatum est ab omnibus, ut Christianus dux Flandriae et comes de Arescot et naves plurimae, quae nondum ex dispersione convenerant expectarentur, et advocaretur Johannes archiepiscopus Braccarensis. Congregatis igitur ex dispersione navibus, deliberatum est, ut episcopi una nobiscum in navibus apud civitatem venirent Lixbonensem, ut illinc a rege illorum audiremus presentes quae absentibus mandabantur. Die vero quasi decima, impositis sarcinis nostris una cum episcopis velificare incepimus iter prosperum agentes. Die vero postera ad insulam Phenicis distantem a continenti quasi octingentis passibus feliciter applicuimus. Insula abundat cervis, et maxime cuniculis: liquiricium habet. Tyrii dicunt eam Erictream, peni Gaddir, id est sepem, ultra quam non est terra, ideo extremus noti orbis terminus dicitur. Juxta hanc sunt II insulae quae vulgo dicuntur Berlinges id est Baleares lingua corrupta in una quarum est palatium admirabilis architecturae et multa officinarum diversoria regi cuidam ut aiunt quondam gratissimum secretale hospicium. Habentur autem in continenti a Portugala usque ad insulam flumina et castra. Est Castrum quod dicitur Sanctae Mariae inter fluvium Doira et silvam quae dicitur medica in frigore. In cujus territorio requiescit beatus Donatus apostoli Jacobi discipulus, et post silvam fluvius Voga, et post civitas Colymbria super fluvium Mundego, ultra quam est castrum Soyra et post castrum quod dicitur Mons Major, et post castrum Lora super fluvium qui dividit episcopatum lixbonensem a colymbriensi, et post silva quae vocatur Alchubez lingua eorum, circa quam heremi vastitas usque ad castrum Suherium quod distat a Lyxebona milia VIII. In insula vero praedicta cum pernoctassemus summo mane velificare incepimus iter prosperum agentes donec fere ad hospita Tagi fluminis ventus procumbens a montibus Sucheriis, naves tam admirabili tempestate concuteret ut pars batellorum cum hominibus absorberetur. Perseveravit autem tempestas usque ad introitum portus fluminis Tagi. Nobis vero portum intrantibus signum admirabile in aere visum est. Nam ecce a Galliarum partibus nubes candidae magnae nobiscum venientes, nubibus quibusdam magnis nigredine consparsis a continenti venientibus concurrere visae sunt, atque in modum acierum ordinatarum sinistris cornibus inter se junctis admirabili impetu confligere, quaedam in modum velitum dextra levaque impressione facta in aciem resilire, quaedam ut aditum invenirent ceteras girare, quaedam ceteras penetrare, easdemque penetratas ad modum vaporis inanire, quaedam sursum, quaedam deorsum levari, nunc pene aquis contiguae, nunc ab oculis in sublime ferri. Cum tandem nubes magna a nostris partibus veniens omnem aeris impuritatem secum trahens ut ad modum azoli purissimi citra hanc videretur, ceteras omnes a continenti venientes impetu suo reprimens quasi victrix coram se praedas agens aeris sola principatum tenuit, ceteris omnibus vel inanitis vel si qua paucula remanserit apud urbem visa est confugere. Nobis acclamatibus: “Ecce nubes nostra devicit, ecce nobiscum deus. Dispersa est hostium potentia, confusi sunt quoniam dominus dissipabit eos”. Et sic demum tempestatis cessavit omnis quassatio. Igitur post parum temporis circiter horam diei X pervenimus ad civitatem quae non multum distat ab ostio fluminis Tagi. Est autem Tagus fluvius subterlabens a Toletanis partibus fluens, in cujus ripis sub primo vere dum in alveo se recolligit, aurum invenitur. Cujus etiam tanta piscium copia ut duae partes aquae tertia piscium ab incolis credatur. Conchiliis abundat ut harena, hoc autem praecipue quod hujus aquae pisces omni tempore pinguedinem suam et saporem innatum retinent, non alternantes vel degenerantes, ut apud nos est, ulla rerum vicissitudine. A meridie hujus est Elmada provintia quae abundat vineis et ficis et pomisgranatis. Segetae adeo fertiles ut bis ex uno semine fructificent, celebris venatibus, melle abundat. Similiter in ea parte castrum Palmella. A septentrione fluminis est civitas Lyxibona in cacumine montis rotundi, cujus muri gradatim descentes ad ripam fluminis Tagi solum muro interclusi pertingunt. Sub nostro adventu opulentissima totius Affricae et magnae partis Europae commeatibus. Est autem sita super montem Artabrum pertingentem mare occeanum Gaditanum. Celum, terras, maria, distinguit a terris, eo quod ibi litus Hyspaniae finiat, et quod a circuitu ejus incipit Gallicus occeanus, et fons septentrionalis occeano Atlantico et occasu terminatio ibidem. Quo ab Ulixe opidum Ulyxibona conditum creditur. Territoria ejus circumquaque adjacentia optimis comparanda nulli postponenda frugique soli copia, sive arborarios sive vinearum proventus respice telis. Omnia materia affluit, aut quae pretio ambitiosa aut usu necessaria, aurum et argentum habet. Ferrariis nunquam deficit. Vincit olea. Nichil in ea ociosum vel sterile, nec quod omnimodam messem neget. Non coquunt sales sed effodiunt. Ficis abundat, adeo ut vix a nobis portio consummi quiverit. Vigent pabulis etiam arida. Venatibus multimodis celebris. Non habet lepores: aves habet multigenas. Aere salubris: habet autem civitas haec balnea calida. Juxta quam est castrum Suchtrium distans quasi mili VIII, in quo fons est purissimus, usus cujus tussim, tysimque sedare dicitur, unde si incolae tussientes audierint, non esse indigenas deprehendant. Habet etiam poma ... tria. In cujus pascuis equae lasciviunt mira fecunditate, nam aspirate favoniis vento concipiunt et postmodum sitientes cum maribus coeunt. Sic aurarum spiritu maritantur. Constitit vero sub nostro adventu civitas LX milia familiarium aurum reddentium, summatis circumquaque suburbiis, exceptis liberis nullius gravedini subjacentibus. Cingitur autem muro rotundo cacumem montis, dextra levaque descendentibus muris urbis per declivum usque ad Tagi ripam. Dependentibus sub muro suburbiis vicorum vice in rupibus excisis ut unusquisque vicus pro castro haberetur munitissimo, tot enim difficultatibus cingitur. Populosa supra quod existimari nequit. Nam sicut postmodum urbe capta ab eorum alcaie, id est principe, didicimus, habuit haec civitas CLIIII.or milia hominum, exceptis parvulis et mulieribus, annumeratis castri Scalaphii civibus, qui in hoc anno a castro suo expulsi, novi hospites qui morabantur. De Suchtria et Elmada et Palmella optimatibus cunctis. Ex omnibus Hyspaniae partibus et Affricae mercator... multis. Sed cum tanti essent solum armaturam XV milia habebant in lanceis et scutis et cum hiis egrediebantur ad invicem, sicut ex indicto principis constitutum fuerat. Edificia vero ejus artissime conglobata, ut vix nisi in vicis mercatoriis vicus inveniri quiverit amplioris quam VIII pedum latitudinis. Causa tantae multitudinis erat, quod nullus ritus religionis inter eos erat, nam quisque sibi lex erat, utpote qui ex omnibus mundi partibus flagitiosissimi quique quasi in sentinam confluxerant, totius libidinis atque immunditiae seminaria. Sub temporibus regum christianorum priusquam mauri eam optinuissent, trium martyrum memoria juxta urbem in loco qui dicitur Compolet celebrabatur, scilicet Verissima et Maximi et Juliae virginis, quorum ecclesia a mauris solotenus destructa, tres tantum adhuc lapides in signum ruinae suae ostendit, qui nunquam ab inde potuere sustolli. De quibus alii dicunt eos fore altaria, alii bustalia. Haec de civitate ad praesens sufficiant.

Vigilia igitur Petri apostoli post prandium cum ibi hora quasi prandii venissemus quidam ex nostris in littore juxta civitatem ex navibus progrediuntur, contra quos mauri, sed nostrorum impetum non valentes ferre non sine ipsorum detrimento usque ad portam quae suburbuium respicit fugati sunt. Sed Saherius de Arcellis nostros ab impetu dolum succensens hostium revocat, gratias agens deo quod dissimiles prioribus qui ante huc advenerant casus jam in operis principio experti sumus. Advocatis, qui aderant tentoria in supercilio montis supereminentis urbem quantum est fere baculi jactus figi jubet, inhonestum ratus jam primo congressu, ne cedere hostibus videremur, terram relinquere. Cuncti qui aderant favent. Adveniente itaque prima noctis vigilia, nisi duo tantum tentoria Hervei de Glanvilla et Saherii de Arcellis usquam apparuere, ceteris omnibus ad naves regressis. Nos vero cum paucis admodum XXXIX tota nocte non sine metu excubavimus, ut Sancti Petri vigilias sollempnes loricis induti celebraremus. Mane autem facto ut citius quis potuit tentorium terra defigit, ac si nostri casus nichil praescissent. Episcopi vero qui nobiscum advenerant regem suum adeunt, ut sicut nobiscum constituerant eum nobis obviam facerent. Qui brevi cum eo redeunt, nam per dies plus octo in provintia commoratus nostrum adventum existimans expectaverat. Audierat enim per nostros de nostro adventu, qui in navibus V a nostra societate segregati V dierum navigatione a portu de Dertemude advenerant ante dies VIII. Adveniente itaque reges omnes fere pariter ut in tali tumultu fieri solet, divites et pauperes obviam facti sumus. Cum percunctasset vero rex qui essent ex nobis primates aut quorum consilia in nobis precellerent aut si cuique totius exercitus responsum commississemus, breviter responsum est nos primates habere hos et hos, et quorum precipue actus et consilia praeminerent, sed nondum deliberatum cui responsionis officia committerent. Si ab ipso primitus audissent, inter tota summae prudentiae viros brevi reperturos, qui pro omnibus communi omnium consilio responderetur. Ad haec rex pro tempore pauca respondit: “Scimus satis et compertum habemus vos fortes et strenuos magnaeque industriae ivros fore, et verum aput nos non vos vestri praesentia quam fama minores fecit. Nom enim quid inter tot tantaeque divitiae viros nostra sponsio suffecerit, ut nostris scilicet ditati muneribus ad urbem hujus obsidionem nobiscum maneatis, vos convenimus. A mauri enim semper inquietatis nunquam peccunias adunare quibus quandoque secure non contigit vivere. Sed quoniam facultatem nostram et bonae mentis erga vos affectum vos ignorare nolumus, sponsioni nostra non imferendam injuriam, imo quicquid terra nostra possidet vobis mancipatum censemus. Certi vero super hiis quod vos magis pietas vestra ad laborem studiumque tanti operis invitabit, quam nostrae sponsio peccuniae ad praemium provocabit. Sed ne populorum conclamationibus vestrorum nostra turbetur oratio, ex vobis eligite quos volueritis ut ab invicem secedentes benigne placideque sponsionis nostrae causam utrimque super hiis quae proposuimus diffiniamus, sicque inter nos diffinita in commune coram omnibus explicetur, ut omnibus deinde utrimque assensum praebentibus certo federe certisque pignoribus ad dei questum rata fiat”. Ad haec omnes responsuri una in concilium.

Quid vero in hoc quisque prout animi linguaeque facilitas abundabat dixerit, nichilque aliud nisi aerem verberare conferret, cum parum auctoritatis constet in fabula non inconvenienter praetereundum puto. Sed cum multi multa supervacua proferrent usque post prandium differtur consultum quid potius eligendum esset. Sed interim, quo pacto nescio quibusve internuntiis Flandrenses regis sponsionibus acquiescunt, nam ut estimo quos rei familiaris inopia urgebat, hos proculdubio peccuniarum spes capescendarum facilius ad consuetudinem suam reducit. Dum item in concilio ventum est, quos paulo ante existimabamus conjurationis socios, nunc regis advocatos in concilio repperimus, hoc solum semper coram nobis excipientes quod non rege pactionem ullam non solum non susciperent, immo nec audirent, sed moris semper ubique terrarum fuisse in hac partem favere potius quam impetus animi magis duceret, seque cum rege manere velle si omnibus complaceret sociis, neque restare aliquid quin hoc potius fieret aiebant. Interea quisque prout arbitrabatur prudentis sententiam rogatus, diversi diversa protulere.

Inter quos Willelmus Vitulis adhuc spirans minarum cedisque pyratice et Radulfus, frater ejus, et omnes fere hantunenses et hastingenses cum hiis qui ante hoc quinquennium urbem Ulyxibonam obsidendam convenerant, omnes uno ore regis responsionem accipere nichil aliud quam proditionem aiebant, plurima etiam super hiis retractantes, quae vel ficta, vel si qua vera fuerint, eorum magis deputanda insipientiae quam alterius pravitati, aut ea quae magis patebant longi dispendia laboris in obsidione nolle pati. Insuper maximo questui fore si costam Hyspanie sub festinatione transcurrerent, ac perinde multas peccunias ab Affricae navibus et Hyspaniae mercatoriis leviter extorquerent. Ventumque insuper plurimum eo tempore in Iherusalem navigantibus aptum commemorant, nec se quosque expectaturos si solum VIII vel X naves sotias habuerint, et multa hiis similia quae potius fortunae casibus subjacent quam virtuti. Sed nostrorum major pars omni occasione remota assensum remanendi prebet. Colonensibus, flandrensibus, bolonensibus, britonibus, ccottis in hoc idem libentissime assentientibus. Ceteris cum Willelmo Vitulo, quasi navibus octo normannorum, hantonensium et bristowensium, adhuc in hac pertinatia immobiliter durantibus. Interim flandrenses et colonenses et bolonenses ad orientalem civitatis partem cum classe sua secedent. Item post parum perversos exhortatum in concilio venimus, ut exhortationibus blandisque promissis eos nobiscum retineremus vel quasi fidei juramentique transgressores, conjurataeque societatis ab omni nostrorum et a sanctae matris ecclesiae communione segregaremus, hinc illinc acclamantibus cunctis. Herveus de Glanvilla vix nactus silentium orationem hujusmodi habuerit.

“Piae recordationis memoria qua tot nationum populos piaeque eruditionis viros cruce dominica insignitos pridie aput Portugalam me vidisse recolo animum licet mestissimum maxime relevaret, si hanc universitatem gentium sub unitis sincerae vinculo scirem posse restringi. Ad hoc enim quamque nostrum summa ope deceret eniti, ut cum jam tanta gentium diversitas sub conjuratae unitatis lege nobiscum astringi, nichilque in ea quod merito accusari vel derogari queat in contingenti perpendamus, ne in nos ejusdem sanguinis generisque socios vitabunda infamiae in posterum macula cohereat. Imo ut antiquorum virtutum memores nostrorum laudem et gloriam generis nostri accumulare potius quam infamatam malitiae pannusculis obvelare. Insignia enim veterum a posteris in memoriam reducta, et amoris et honoris indicia sunt. Si boni emulatores veterum fueritis, honor et gloria vos insequitur, si mali, dedecus improperii. Normannorum genus quis nesciat usu continuata virtutis laborem recusare nullum? quorum scilicet in summa asperitate semper durata militia, nec in adversitate cito subteritur, nec in prosperitate tot difficultatibus exercitata segni valet otio subici, nam semper otii vitia discutere negotiis didicit. Sed quonam perversitatis modo nescio, quasi gloriae honorisque cupidine in nos pedissequa subreppit invidia, et dum generis alieni viros nobiscum nequit inficere, in nosmetipsos maximam veneni sui partem transfundit. Attendite patres et recolite corrigendo mores vestros. Exemplum e vicino in confusionem vestram sumite. Colonenses colonensibus non dissident. Flandrigenae flandrensibus non invident. Quis enim scottos barbaros esse neget? Numquam tamen inter nos legem debitae excesserunt amicitiae, et quid aliud nisi prodigiosum quiddam in vobis conspicitur? Cum nos omnes unius matris filii simus ut si lingua palato, os ventri, pes pari, manus manui mutuae servitutis neget officium. Et vos hinc abire vultis, et ut bene fiat optamus. Nos vero ut jam ab omnibus in commune decretum est, vobis solum paucis exceptis, quod non sine dolore cogor dicere, hic remanemus. Deo non vos inde injuriam facitis sed vobis. Si enim vos hic remanseritis, non augetur ex vobis dei potestas. Si abieritis non imminuitur. Si civitas haec a nobis capiatur, quid dicetis ad haec? Et ut de piaculo violatae societatis taceam, vos ubique terrarum imfames et ignominiosi venietis. Gloriosae mortis metu vires vestras a sociis subduxistis vestris. Predae solam nondum adeptae cupidinem eterno comparastis obprobrio. Genus vestrum innoxium hoc vestro crimine obnoxium tenebitur, et certe pudet, quod generis nostri mater Normannia et immerito a tot nationum quae hic adsunt gentibus, perpetuum vestri facinoris sustinebit obprobrium. Nunc de cetero. Quamobrem vos et vestra perditum itis? Certe peregrinatio vestra non videtur karitate fundata quia non est in vobis dilectio. Si enim in vobis verae dilectionis esset affectus profecto majori fidutia ea erga nos uteremini. Non litteras dicidi, nec populo sermonem facere novi. Didici tamen et scio quod qui vult peccatis dimitti, oportet peccata ceteris dimittere. Hic enim officium diligentis implet qui hiis a quibus est appetitus ignovit. Haec enim ideo de peccatis dimittendis et malis tolerandis intersero quia superius in excusatione hujus operis quaedam de rege improbanda proposuistis. Item de questu navigantibus proventuro quis novit si in concupiscendo aliena perdamus nostra? De itinere festinando, quis novit si illa spe questus festinatio fiat tardatio? Malo vero hic aliquid bene operando mea consumere, quam vagabundus et anceps certa pro incertis mutare, et me et mea casibus fortuitis et in malos usus committere. De rege etsi apud vos culpabilis foret ut superius proposuistis, pro deo tolerandus esset ut aliquid lucri majoris a vobis fierit. Ipse tamen ut nobis refert totius pravae actionis erga vos immunem se asserit, purgandum judicio vestrorum. Miseremini ergo sociorum vestrorum. Parcite generis infamiae vestri. Assentite consiliis honoris vestri. Ego vero imprimis si placet cum omnibus meis, genibus flexis, junctis manibus, omnia mea in manibus vestris tradens dominium vestri libentissime solum meneatis nobiscum suscipiam, et si non vultis socios, exibete vos saltem nobis dominos”.

Et cum haec ad ultimum prae lacrimis vix dixisset, pedibus Willelmi Vituli humiliari voluit, optimatibus astantium militum et ceterorum idem facientibus. Sed non sunt permissi ab eo et a causae suae sociis circumstantibus. Aqquievit tandem Willelmus et socii ejus nobiscum manere, quantum sibi victualia suppeterent nec amplius die uno nisi regis vel nostrorum stipendiis teneretur, et lacrimati sunt omnes prae gaudio, dicentes: “Deus adjuva nos”.

Electi sunt ex optimatibus nostris una cum colonensibus et flandrensibus per quos inter nos et regem sponsionum et conventionum fieret diffinitionis terminatio. Qui una cum rege et archiepiscopo et coepiscopis et clericis et laicis testamentum confirmationis pactionum, postea coram omnibus prolatum in haec verba fecerunt. Notum sit omnibus ecclesiae filiis tam futuris quam praesentibus conventionis pactum inter me et francos, quod scilicet ego Hydefonxus rex portugalensium omnium meorum assensu ut perpetuo sit apud posteros in memoria testamento confirmationis assigno. Quod franci qui ad urbis Lyxbonensis obsidionem una mecum mansuri sunt, hostium possessiones in omnibus in suam ditionem et potestatem transferant et habeant, omnibus meis et me omnimodo expertibus. Hostes captos, si qui ut vivant redimi voluerint, redemptionis peccunias libere habeant. Mihi insuper captivos reddant. Urbem, si forte ceperint, habeant et teneant donec facto scrutinio spolietur tam in omnium redemptionibus quam in ceteris, sicque demum ad eorum voluntatem perscrutatam mihi tradant. Postea vero civitas et terrae subactae me presidente partiantur, secundum conditiones suas sicut quosque melius noverim tenendas secundum consuetudines et libertates francorum honestissimas, mihi solum in eis remanente advocationis dominio. Naves insuper et res eorum vel heredum eorum qui ad urbis Lixbonensis obsidionem una mecum fuere ab omni consuetudine mercatoria quae vulgo pedatica dicitur amodo et in perpetuum per totam terram meam firmiter et bona fide concedo. Hiis testibus. Johanne archiepiscopo Bracarensi, episcopo Petro Portugalensi, episcopo Lameccensi, episcopo Viseos, Frinando Menendiz socero regis, Frinando Captivo, Gunzalvo Roderici, Gocelino de Sousa, Menendo Hyldefonxi dapifero, Mutio de Lamega, Petro Pelagio, Johanne Rainno, Gocelvo Sotheri, et multis quorum non novimus nomina. Hujus conventionis dati sunt ex parti regis obsides certi XX per fidem et juramentum, tam episcopi quam laici. Super hiis juravit rex conventionem et testamentum praescriptum servare. Insuper autem a nobis non discessurum nisi infirmitate ultima cogente, aut si hostibus terra ejus occuparetur, nec inde fallendi occasionem quaerere erga nos ullo modo. Nos vero similiter pactionis tenendae juramentum fecimus datis inde obsidibus similiter viginti. Hiis ita omnibus confirmatis, communi omnium consilio decretum est ut legatarii ad urbem hostes conventium mitterentur, ne eos nisi inviti videremur impugnare. Archiepiscopus igitur Braccarensis et episcopus Portugalensis cum paucis ex nostris ad urbem mittuntur. Dato utrimque signo, ipso civitatis alcaie super murum cum episcopo et primiciis civitatis stantibus pax indutiarum ut quid velint dicant utrimque sanccitur, cum sic archiepiscopus exorsus orationem habuit: “Deus pacis et dilectionis velamentum erroris a cordibus vestris auferat et ad se vos convertat, et nos igitur de pace loquuturi ad vos pervenimus. Concordia enim res parvae crescunt, discordia maxime dilabuntur. Sed ut haec inter nos non regnet perpetuo, huc ad vos conciliatum venimus. Sic enim nos ex uno eodemque principio natura progenuit, ut federe societatis humanae et vinculo matris omnium concordiae aliis alios non ingratos fieri deceret. Nos vero ad hanc quam possidentis urbem non vos expugnatum hinc neque expoliatum si vultis venimus. Habet enim hoc semper christianorum innata benignitas, ut licet sua repetat, aliena non rapiat, urbis hujus sedem nostri juris fore vendicamus, et certe si in vobis justicia naturalis profecerit, inexorati cum omnibus sarcinis vestris, peccuniis et pecculiis, cum mulieribus et infantibus, patriam maurorum repeteretis unde venistis, linquentes nobis nostra. Sed coopertum habemus jam satis quod juncti vel coacti talia faceretis. Sed date operam ut libenter faciatis. Nam si quae petimus libenter suscipitis, acerbissimam peticionis partem jam effugistis. Quae nam aliter inter nos concordia fieri posset nescio, cum sors ab initio unicuique data proprio possessore careat. Vos ex mauris et moabitis Lusitaniae regnum regi vestro et nostro fraudulenter subripuistis. Urbium et vicorum et ecclesiarum desolationes innumerae ab illo tempore usque in praesens et factae sunt et per dies fiunt. In uno fides vestra, in altero societas humanitatis lesa est. Civitates nostras et terrarum possessiones injuste retinetis jam annis CCC et eo amplius LVIII ante vos a christianis habitas, quos non ad difem gladius exactoris addixit, sed quos verbum praedicationis in filios dei adoptavit sub apostolo nostro Jacobo et ejus sequacibus, Donato, Torquato, Secundo, Endaletio, Eufrasio, Tesiphonte, Victorio, Pelagio, et pluribus apostolicorum signorum viris. Testis est in urbe ista sanguis martyrum pro Christi nomine sub Ageiano Romano principe effusus, Maximae scilicet et Verissimi et Juliae virginis. Requirite concilium Toletanum sub glorioso nostro et vestro rege Sisebuto. Testis est inde Ysidorus Hyspalensis archiepiscopus et ecclesiae Lyxbonensis ejusdem temporis episcopus Viericus, cum CC et eo amplius totius Hyspaniae coepiscopis. Testantur adhuc in urbibus ecclesiarum ruinae inditia manifesta. Sed quod jam usu longo et generis propagatione urbem occupatam tenuistis, utimur ad vos solito bonitates affectu, solum vestri munimentum castri in manus nostras tradite. Libertates hucusque habitas habeat vestrum unusquisque, nolumus enim vos tam antiquis exturbare sedibus. Secundum mores suos unusquisque vivat, nisi gratuito ex vobis augeatur ecclesia dei. Praedives est ut videmus et satis felix urbs vestra, sed multorum aviditati exposita. Quot enim castra, quot naves, quae hominum in vos conjurata multitudo! Parcite desolationi agrorum et fructuum. Parcite peccuniis vestris. Parcite saltem sanguini vestro. Pacem dum felix est suscipite. Nam dubium non est quin sit felicior pax nunquam lacessita, quam quae multo reparatur sanguine: etenim felicior est sanitas inconcussa quam ex gravibus morbis et extrema minantibus vi quadam et exactione in tutum reducta. Gravis est morbus et praeceps qui vos infestat: alterum faciet nisi salubre summatis consilium. Aut extinguetur aut extinguemini. Cavete, nam terminum festinat velocitas. Studete incolumitati vestrae dum tempus habetis. Vetus est enim proverbium, “gladiatorem in area capere consilium”. Vos deinceps respondeatis si placet”. Ad haec quidam ex senioribus circumstantibus responsum hujusmodi dedit:

“Video verba vos satis in potestate habere: non oratio vestra vos effert, nec longius quam destinavistis protraxit. Ad unum finem scilicet capescendae nostrae civitatis vestra respexit oratio. Sed de vobis satis admirari nequeo, cum una silva vel provintia multis elephantibus vel leonibus sufficiat, vobis autem nec mare nec terra sufficit. Non enim vos rerum inopia sed mentis cogit ambitio. Quid enim superius de sorte unicuique data proposuistis, vos sortem nostram inquietatis, ambitionem vestram rectitudinis zelum dicentes, pro virtutibus vitia mentimini. Jam enim adeo in immensum vestra cupiditas exiit, ut non solum vobis turpia delectent, sed etiam placeant, et jam fere locus remedio fieri desiit, qui vestrae cupiditatis consummata infelicitas jam pene modum naturalem transiit. Inopes et exules nos fieri judicatis, ut gloriosi efficiamini. Hujusmodi glorificatio iners difinitur ambitio. Cupiditas vero vestra dum modum excessit in seipsam strangulata semper emarcuit. Quotiens jam nostra memoria cum peregrinis et barbaris nos hinc expugnatum advenistis? Numquid vero vobis vestra placent aut ullam domi contraitis culpam totiens migrantes. Et certe frequens migratio vestra ex innata animi instabilitate fore convincitur, quia nec animum continere qui nec corporis fugam sistere valet. Urbem nostram vel vobis quietam tradi vel in ea manentes vobis subici nondum nostri consilii fuit. Non dum adeo magnanimitas nostra processit, ut certa pro incertis relinquamus. De magnis enim rebus magno animo judicandum est. Urbs vero haec ut estimo, vestris olim fuit, nunc autem nostra, in futuro forsitan vestra. Sed et hoc divini muneris erit. Cum voluit deus, habuimus: cum noluerit, non habebimus. Nullus enim contra voluntatis ejus arbitrium inexpugnabilis est murus. Placeat ergo nobis quicquid deo placuerit, qui totiens sanguinem nostrum de manibus vestris eripuit, ipsumque idō et mito, suaque mirari non desistimus in hoc quod vinci non potest, et quod mala omnia sub se teneat, et quod ratione qua nichil praestantius casus et dolores et injurias nobis subigit. Sed vos hinc abite, non enim aditus vobis patet nisi ferro experiendus. Non enim minae vestrae et barbarorum tumultus multi vel magni apud non constant, quorum virtutem satius quam linguam novimus. Quod vero perniciosa et mala irrefragabilia promittitis, ex futuro, si quandoque futura sunt, pendent, et certe dementia est nimis angi futuris, nec aliud quam sibi sponte miserias accersere. Admovendum est igitur optimum consolationis officium, et differendum quae licet nequeant discuti. Animi autem nostri timiditas omnia experiri suadebit. Nam timor assiduus et acer et extrema quaeque minitans, ad audaciam torpentes excitat, et eo acrior virtus efficitur quanto inevitabili necessitate extunditur. Sed quid vos longius protraam? Facite quod valetis: nos quod divini muneris erit”. Ad haec episcopus Portugalensis:

“Si fieri potest ut propiciis auribus vestris loquar, dicam: si minus, iratis. Vos ut moris est vestri in hoc solum obstinationis vestrae causam et finem figentes, rerum et malorum eventus nostrorum expectatis. Sed fragilis spes et imbecillis, quae non ex propriae virtutis fiducia sed ex aliena pendet miseria. Jam enim causa vestra quasi timida aut infirmata, testimonium condempnationi dare videtur. De incerto et futuro loquuti, sic apud nos fore decretum experiemini, ut rei cujus totiens eventus incertus fuerit, ut aliquando procedat, sepius temptandum. Sed cum totiens ut dicitis erga vos nostra cassata sint initia, experiendum adhuc aliquid adicimus: sed quis vos inde finis maneat experti cognoscetis, ut estimo. In discessu nostro ab urbe ista nec salutabo vos nec salutabor a vobis”.

Igitur legati nostri omni spe civitatis potiundae ab hostibus frustati, ad nos revertuntur. Rex cum omnibus suis ad urbis septentrionem in summitate montis distantis a nobis quasi passibus quingentis secedit. Mane iterum facto CC constabularii nostri et optimates nostrae partis curiam regis adeunt circiter horam diei nonam, ut supradictae conventionis obsides traderent, et plura obsidioni necessaria providerent. Cum interim garciones nostri fundiferi hostes irritando ad campum progredi faciunt, ut sic eminus jactu lapidum irritatis, majoris accessionis provocatio fieret. Nostris subinde paulatim arma capientibus imfra suburbium se hostes concludunt, prohibentes nostros ab introitu jactu lapidum a tectis domorum quae ad instar muri circumquaque septa erant. Nostri vero undique patulos si qua forent querentes aditus usque ad medium suburbii, quo in devexo montis muru cingebatur, eos perturbant. Ibi vero nobis fortiter restitutum est. Nostris paulatim subcrescentibus, fit acrior impetus. Multi interim sagittarum et balistarum ictibus cadere. Nam propius accedendi licentiam lapidum prohibebat emissio. Sicque diei pars magna consumpta est. Tandem vero sub solis occasu per quosdam vix etiam inermibus pervios quandam collis partem maximo belli discrimine nostri praeoccupavere. Quo comperto, hostes in fugam versi sunt. Nam longe a munimento superioris urbis aberant. Interim hiis auditis, dominus Saherius de Arcellis a rege et a constabulariis nostris nos retroagendum missus est. Deliberatum enim apud eos fore aiebant, ut in crastino a rege et ab omnibus undique civitas invaderetur, ne inter paucos dampni majoris occasio fieret. Sed cum usque ad nos pervenisset, jam fere omnes nostri ex navibus confluxerant, et jam ade... in urbe cum hostibus, ut vix nisi armorum varietate dinosci possent. Jam fere nox aderat. Comperto vero quod retroagi nisi nostrorum detrimento maxime nequiremus, jub... omnes a domino Saherio ex castris proruere, espiscopo Portugalensi omnes benedicente atque absolvente. Ipse quoque Saherius cum quibus habere potuit, ex nostro temptorio vel ex suo proprio, nam sociorum pars major jam in conflictum ierat, ut ceteris succursum praesteret armatus urbem ingreditur. Jam vero inter vicorum angustias prout hostium vel nostrorum majora suppetebant per loca praesidia, varia victoria adinvicem erat. Cum tandem nostri in cimiterio quodam hostium colligati atque in aciem instructi, superveniente domino Saherio, nam ceteri constabulariorum omnes aberant, omnes hostium impetum repulere. Inde magna eorum strages conficitur. Tum demum in fugam versi sunt. Nam a prima unde superius fuga cum se acrius imfestari non posse per vicorum quantitate vel nostrorum lassitudine comparuissent, leviter reparati fuerant. Nunc tandem in fugam versi, praedarum objectionem suarum, cum multi nostrorum ad hanc jam intenderent, donec imfra portas argumento subtili invenere viam. Milites tamen cum archiferis et quibusdam juvenibus expeditis, praeda neglecta, usque ad portas impressionem strenuissimam faciunt. Verum enim praedac intentio, fedam aliter fugam fecissent. Sed nox interim conflictum dirimit, capto suburbio non sine evidenti miraculo, quod quasi III armatorum milia XV milia familiarum villam tot difficultatibus septam obtinerent. Milites vero et quique electi juvenes cum domino Saherio tota nocte armati excubias per vigiles in medio montis quo erat eorum cimiterium agunt, ne relicto quod ceperamus, in crastino difficilior aditus pateret. Quod et ita factum est tota nocte, horribili ex omni parte conflagrante incendio.

Mane autem facto circiter horam primam hostes exeunt, ut nos ab urbe repellerent. Supervenientibus ex omni parte regis et nostrorum familiarium praesidiis, iterum includuntur. Sicque denique urbe obsidione inclusa, imfra suburbium sub muris eorum hospitati sumus, non sine magna nostri eventus omnium ceterorum indivia hiis ex parte flandrensium compertis, muro urbis se includunt mauri, relicto eis inexpugnato suburbio. Nostri interim, normanni scilicet et angli excubias per noctes singulas per quingentenos disposuere ut IX revolutis noctibus item primae vigiliae initia fierent: VIII vero batellos cum armatis contra urbem in flumine excubandos disposuere. Inventum est dehinc in nostra parte suburbii in fossis in proclivo montis ad centum fere milia summarum tritici et ordei et milii et leguminum, subsidia scilicet maximae partis urbis. Nam infra muros loci quantitas et rerum familiarium copia rupisque solidae durities, imfra vallem aquarum copia fossas fieri prohibebant. Interesa mauri per dies sepius irruptiones faciunt in nostros, nam contra nos tres portas habentes, II in latere et unam contra mare, facilem exeundi et redeundi licentiam habebant. Nobis vero congressus difficilis habebatur. Set... non sine utrorumque detrimento... fiebat, sed eorum semper majori. Dum interim per dies et noctes excuberemus sub eorum muris, derisiones atque improperia multa nobis ingerebant, mille nos mortibus dignos judicantes, quippe qui nostra fastidientes quasi vilia, aliena quasi praeciosa concupisceremus, nec aliam se nobis injuriam fecisse commemorant, nisi quod nos si quid optimi penes eos haberetur possessione nostra dignum existimaremus, ipsosque indignos habendi judicaremus, prolemque domi nascituram multiplicem nobis absentibus improperabant, nec ob id de obitu nostro curae uxoribus nostris fore... cum sibi domi spuria suppeteret progenies. Sed et siqui ex nobis superforent, miseros et inopes repatriandum promittebant, et subsannantes dentibus in nobis fremebant. Convitiisque insuper et verbis contumeliosis et probris, beatam Mariam matrem domini incessanter afficiebant, indignantes nobis quod filium pauperis mulieris tanto quasi deum veneraremur obsequio, ipsum dicentes deum deique filium, cum unum deum solum a quo omnia quae initium habent cepta sunt constet esse, nec aliquem coevum et divinitatis suae habere participem, ipsumque summe bonum atque perfectum omniaque posse, et cum omnia possit indignissimum fore et inexpiandum tantam tamque excellentis divinitatis potentiam humanis compagibus membrorumque liniamentis coartari, nec id aliud furiosum et saluti nostrae contrarium credere fore, vel hunc Mariae filium propheta inter optimos cur non asser... cum injuriosum vale sit homini nomen dei usurpare. Haec et hiis similia adversum nos calumpniantes obtrectabant. Crucis insuper signum cum magna irrisione ostentare nostris atque in illam expuentes feditatis suae posteriora extergebant ex illa. Sicque demum mingturientes in illam quasi obprobium quoddam crucem nostram nobis proiciunt. Videbatur vero iterum nobis Christus actualiter ab incredulis blasphemari, falsa genuflexione salutari, malignantium sputis rigari, vinculis affligi, fustibus illidi, crucis affigi obprobio. Cujus ut decebat nos compassione in crucis adversarios acriores fieremus. Quod et factum est divina eos obcecante justicia. Quotiens a nobis requisiti sunt quotiens facultates et possessiones eorum solum ab urbe libere quo vellent secederent eis concessae sunt, aut integro jure sibi omnia remanere solum urbis munimentum nobis tradidissent, numquam tamen eorum obstinationem nisi ultimo et pessimo dedecore finiri deus noster permisit. Previderat enim deus maxime hiis temporibus ultionem in crucis adversarios, sub qualibetcumque homunciis fieri. Dederat enim eos deus ut postmodum vidimus in passiones ignominiae. Interea ecclesiae duae a francis construuntur in sepulturam defunctorum. Una ab orientali parte a colonensibus et flandrensibus ubi duo muti a navitate deo adjuvante officia linguae susceperunt. Altera ab anglis et a normannis ab occidentali parte. Cum autem ibi per dies XV sedissemus, machinas utrimque facere incepimus: colonenses et flandrenses, sue ariete turrim ambulatoriam: nostri turriem ambulatoriam nonaginta V pedum altitudinis. Omnibus ad haec agenda intentis, prodigiale quid a parte flandrensium evenire contigit. Die namque dominica post expletionem missae sacerdos panem benedictum sanguineum, quem dum cultello purgare juberet, inventus est adeo cum sanguine permixtus ut caro quae nunquam sine sanguine postest incidi. Divisus vero postea per frusta in hujusmodi specie etiam post urbis captionem multis diebus visus est. Quidam vero hoc interpretantes aiebant gentem illam ferocem et indomitam alieni cupidam, licet tunc sub specie peregrinationis et religionis, sitim sanguinis humani nondum deposuisse. Colonenses interim et flandrenses V fundis balearicis muros et hostium turres temptant concutere. Peractis tandem eorum machinis et ad murum deductis, vix arietem reduxere, ceteris igne et satis contumeliose consumptis. Turris vero nostra, cum jam ad murum fere duceretur, sabloni inhesit immobilis, a tribus eorum fundis irremisibiliter per dies noctesque concussa. Ubi non sine magno nostrorum labore et detrimento in defendo frustra, post dies IIII comburitur ab hostibus. Inde nostri non parum consternati, animis erectis vix imfra dies VIII esse valebant. Sed cum tandem per sex epdomadas urbem obsedissemus, comperto quod eos fames aliquantulum urgeret, ... vero panis et vini frugumque inestimabilis copia suppeteret, paupulum resumpsere animos. Naves terrae deducunt, mala submittunt, funalia domibus includunt, hyemandi signum. Colonenses vero subterraneas fossas quinquies aggressi, ut murum precipitarent, toties cassati sunt. Inde iterum nostri causa consternationis habita, inter se multum murmurantes quasi aliquid melius alibi egissent conquerantur, cum post dies aliquot non parum solaminis divina consulente misericordia nobis evenire contigit. Nam decem mauri vespere sub muro ascendentes in scapham contra castrum de Palmella navigantes exeunt. Qui a nostris sub tanta festinatione prosequuti, ut seapha et omnia quae in ea portaverant desperati relinquerent. Imfra quam cartae plurimis transmissae lingua caldea inscriptae repertae sunt. Exemplum unius sicut per interpretem didici hujusmodi erat: “Abbati Machumato Eburensium regi calamitas Lixbonensium, regnum cum salute obtinere. Qantae vero et miserabiles atque inopinatae nobis supervenerint clades, civitatis nostrae desolata vastitas non sine maximo nobilium sanguine luctus nobis heu! heu! monimenta perpetui protestantur. Jam jam fere secunda lunatio praeterit quod ad francorum classis nostris advecta finibus, celi terraeque marisque subsidiis infra muri artissimi ambitum inclusos cohercuit. Sed quid in hac miseriarum summa sperandum perambiguum est, nisi solum auri beneficio expectare suppetias. Nobis una cooperantibus et urbem et patriam a barbaris liberatam per vos non ambigimus. Neque enim adeo sunt multi vel pugnaces: turris vero illorum et machinae vi et armis a nobis combustae haec testantur. Sin aliter, caveat providentia vestra, vos enim idem rerum et malorum exitus manet”. Reliquae vero haec eadem a parentibus et cognatis et amicis peccuniarumque debitoribus exorabant. Super hiis etiam hallo, id est deum, pro eis exorare ut saltem suppremos corporum ipsorum spiritus ab illo eternitatis receptaculo quo dilectus suus Machumatus vivit et gloriatur, fraudari non sinat. Significaverunt etiam de panis et ciborum quantitate. Hiis auditis nostri vehementer animis erecti, per dies amplius hostes infestare. Post paululum temporis cadaver cujusdam submersi sub navibus nostris inventum est, brachio cujus carta hujusmodi alligata erat: “Rex Eburensium Lixbonensibus corporum libertatem. Jampridem datis induciis cum rege portugalensium fidem refellere nequeo ut eum scilicet vel suos bello perturbare velim. De cetero praecavete. Salutem vestram peccuniis vestris redimite, ne sit pernitie causa quae salutis esse debuerat. Valete. Huic nostro nuntio aliquid impendite boni”. Sic tandem omni suppetiarum spe cassatos, nostri vigilantius excubabant. A castro Suchtrio cum praeda magna pars exercitus nostrae rediit, nam loci natura a congressu castri vel obsidione os prohibebat. Dum haec aput nos geruntur, rex omnem exercitum suorum dimisit, exceptis paucissimis militibus et domus suae procuratoribus, venditis victualibus suis vel transmissis apud Sanctam Hyreneam. Solus episcopus Portugalensis semper usque ad urbis deditionem nobiscum remansit. Interim fame perurgente mauros, de pauperibus prout quisque furtim poterat nostris mancipatum se tradebat. Sicque brevi actum est ut eorum acta et consilia parum admodum nostris celari poterant.

Factum est item in una dierum ut quidam ex nostris Tagum apud Elmadam... pisca... transirent, erat enim littoris illius harena piscatoribus habilior, et venientes provintiae illius mauri plures occiderunt et quinque ex hiis brittones captivos inde transtulere. Indignati igitur inde nostri, consilio ab omnibus utrimque difinito, decretum est ut ducenti milites cum peditibus quingentis Elmadam depredatum mitterentur. Facta igitur hora transeundi, colonenses et flandrenses suos a transitu, invidia vel timore vel qua causa nescio, a nostrorum societate subtraxere. Normanni igitur et angli et qui nobiscum ex nostra parte manebant omnium societate destituti, Saherium de Arcellis militem tricesimum cum centum aut eo amplius peditibus expeditis ad praefinitum transmisere negotium. Qui vero cesis bello amplius quingentis mauris, cum captivis fere ducentis et capitibus amplius octoginta non sine magna nostrorum leticia et hostium merore eadem qua exierant die victores reversi sunt, uno solum ex nostris interempto. Capita vero hastilibus infixa cum a muris conspexissent mauri, rogatum nostros obviam suplices ut capita cesa reciperent exeunt. Quae accepta cum planctu et ululatu multo imfra muros sustulere. Audita est autem per totam noctem vox doloris et ejulatio planctus miserabilis fere per omnes civitatis partes. Hujus vero ausu facinoris praeclari, hostibus terrori maximo postmodum semper fuimus, Colonensibus et flandrensibus et portugalensibus honori, libera transmeandi in Elmadam amodo via facta est. Tum vero nostri potius intendentes operi, inter turrem et portam ferream fossam subterraneam ut murum praecipitarent fodere aggrediuntur. Qua comperta, quoniam satis hostibus pervia, post urbem obsessam maxime nostrorum detrimento fuit, multis diebus in defensando frustra consumptis. Insuper duae fundae balearicae a nostris eriguntur: una supra ripan fluminis a nautis trahebatur, altera contra portam ferream a militibus et eorum convictualibus. Hii omnes per centenos divisi, audito signo, exeuntibus primis centenis, alii centeni subintrassent, ut inter decem horarum spatia V milia lapidum jactarentur. Hujusmodi vero actio maxime fatigabat hostes.

Iterum normanni et anglici et qui cum eis erant turrim ambulatoriam LXXXIII pedum altitudinis incipiunt. Colonenses iterum et flandrenses ut murum praecipitarent fossam contra murum editioris castri effodere incipiunt, opus admirabile dictu, habens aditus quinque. Continuatum vero infra XL cubitorum latitudinis a fronte, quod imfra mensem consummavere.

Interea fames et cadaverum fetor hostes, nam sepeliendum locus infra urbem deerat, miserabiliter angebat. Sed et sub muris purgamenta quae a navibus proiciebantur undis allata comestum colligebant, unde ridiculum quoddam evenire contigit, ut quidam scilicet flandrenses inter domorum ruinas excubantes ficus comederent, et satiati partem in loco relinquerent. Quo a quattuor mauris comperto quasi aves ad escam clanculo pedetentim advenere. Quo comperto, flandrenses hujusmodi reliquias sepius per loca ut eos inescarent dispergebant. Tandem vero in locis consuetis retibus extensis tres ex mauris retibus involutos cepere, quod risui deinceps maximo nobis fuit. Subfossato igitur muro impositaque ignis materia nocte eadem sub gallicantu murus quasi cubitorum triginta solotenus corruit. At vero mauri qui murorum invigilabant excubiis, anxie clamare auditi sunt ut jam finem laboribus diuturnis imponerent, ipsumque diem supremum et cum morte dividendum fore, et hoc maximum fieri solatium, si ipsam non timentes semet ipsos pro nostris mutuassent. Nam illuc ire necessario, unde redire non erat necessario. Nam ubique si vita bene finisset non abbreviata diceretur, nam quantum debuisset non quantum potuisset perdurasset, nec quam diu sed quam bene acta foret referret, bonam tantum clausulam imposuissent. Omnes igitur mauri circumquaque ad ruinam muri defendendum confluxere, repagula postium opponentes. Exeuntes igitur colonenses et flandrenses, ut experrentur introitum repulsi sunt. Nam licet murus corruisset, loci natura introitum solo proibebat aggere. Sed cum eos cominus optinere nequirent impetu sagittarum prae nimio eos eminus affligebant, ut velut yricii pilis yrsuti immobiliter defendentes ac si nil lesi paterentur viderentur. Defensi sunt itaque ab eis et ab eorum congressu usque ad horam diei primam, redeuntibus illis ad castra. Normanni vero atque angli, ut sociorum vici suffragarent, armati veniunt, ut jam vulneratis et lassatis hostibus introitum praesumerent. Sed a flandrensium et colonensium ducibus convitiis lacessiti proibiti sunt, rogates nos ut per machinas nostras quoquomodo fieri posset temptaremus aditum. Nam hoc qui patebat aditum sibi non nobis parasse aiebant. Sic autem per dies aliquot ab introitu omnimodo repelluntur. Tum denique machina nostra compacta, vimineis undique coriisque bovinis ne igne vel saxorum impetu lederetur, imvolvitur. Indictum super haec omnibus per naves ut vineas et tuguria cancellata ex virgis facerent. Dominica itaque subsequenti impositis in defensando necessariis, archyepiscopus ut ipso benedicente promoveretur advocatur. Igitur post orationem et aspersionem aquae benedictae sacerdos quidam sacrosanctam ligni dominici tenens in manibus particulam, sermonem hujusmodi habuit.

“Eia fratres. Certamen impromptu est, fervet opus, urget adversarius: nemo expavescat. Magnum enim fragilitatis humanae solatium, unumquemque angelum sibi delegatum, custodem habere sui et ut hujus custodiae sanctissimae moribus respondeatis beati Pauli doctoris gentium sententia precedat qua ad romanos dicitur: “Reddite omnibus debita, cui honorem, honorem”. Ad hoc enim mihi videtur respicere, honorem debitum scilicet sic reddi, si quod debetur justiciae reddatur, et nichil ex ejus parte injusticiae concedatur. Similiter et veritati si quae sua sunt, ita reddantur, ut nichil ex ejus partibus mendacio relinquatur. Sapientiae quoque et innocentiae bonitatique, ut nichil ex eorum bonis stultitiae vel calliditati vel malitiae permittamus, quia quacunque occasione si ea quae vera sunt suppresseritis, non reddidistis honorem debitum justiciae et veritati, sed dehonoravistis justiciam, et contumeliam veritati fecistis, et cum Christus sit justicia et sanctificatio et veritas, si justiciam conculcastis, eritis similes illis qui Christum colaphis ceciderunt, et in faciem ejus conspuerunt, et qui calamo caput ejus percutientes, vertici ejus spineam imposuere coronam, et si ab angeli vestri custiodia deviastis, reconciliari studete domino per penitentiam, et unde per inobedientiam lapsi estis illuc per mandatorum dei obedientiam redire satagite. Sed forsan dicetis ad haec: in quo mandata dei sprevimus? Audite quid de vobis Malachias propheta dixerit in eo quod admovistis ad altare panes pollutos et escas ex rapina, et quod tales votivas vestras regi omnium deo obtulistis, quales si principibus vestris obtulissetis, non utique susceptae forent, et in hiis omnibus deum potius irritastis quam placastis. Stultitiae atque insipientiae ultimae est, ut homo deum quoquomodo fallere existimet. Nam hujus mundi sapientia apud deum stulticia est. Sed quia dictum est in malivolam animam non introibit sapientia, auferte malitiam de medio vestri, quia nichil aliud est male facere quam a disciplina deviare. Sapientiam illam fratres quaerite quae sursum est, non quae super terram, sicut docet apostolus: hanc autem soli mundicordes adipisci queunt, et ut in summae contemplatione sapientiae quae utique animus non est, nam est incommutabilis, aciem mentis figatis, necesse se ipsum animus qui committabilis est intueatur, et sibi ipse animus quodammodo in mentem veniat ut cognoscat se esse non quod deus, sed tamen aliquid quod possit placere post deum. Melior est autem animus cum pro deo obliviscitur sui, et prae caritate incommutabilis dei se ipsum penitus in comparatione nullius contempnit. Si autem sibi tanquam obvius placet, ut ad perverse deum imitandum sua potestate frui velit, tanto fit minor quanto se majorem fieri cupit, et hoc est initium omnis peccati superbia, et initium superbiae hominis apostatare a deo. Superbiae autem diaboli accessit malivolentissima invidia, ut hanc homini persuaderet per quam se dampnatum sentiebat. Unde factum est ut pena hominem susciperet, emendatoria potius quam interemptoria, ut cui se diabolus ad imitationem superbiae praebuit, ei se dominus ad humilitatis imitationem preberet. Assumpsit itaque filius dei hominem, et in illo humana perpessus est, ut sicut in carne et anima condempnatio fuerat ita in carne et anima salus eterna fieret. Christus ergo post Adam qui factus est sub peccato qui erat sine peccato introducitur, ut hujus passione voluntaria qui invitus fuerat passus curaretur. Sed et inde isti omnium impurissimi nobis calumpniantur mauri, cur dei sapientia hominem aliter liberare non poterat nisi susciperet hominem et nasceretur ex femina et omnia illa a peccatoribus pateretur. Poterat quidem omnino. Si aliter faceret similiter eorum stulticiae displiceret. Si enim non appareret oculis peccatorum lumem eternum, quod per oculos interiores videtur, mentibus inquinatis videri non posset. Nunc autem quia visibiliter nos commonere dignatur, ut invisibilia praepararet, displicet avaris quia non aureum corpus habuit. Displicet impudicis quod ex femina natus est. Disciplicet superbis quod contumelias patienter tulit. Timidis quia mortuus est, et ut vitia sua videantur defendere, dicunt non in homine sed in dei filio sibi hoc displicere. Filius vero dei ut catholica credit et veneratur ecclesia, hominem assumpsit, ut in eo humana pateretur. Haec est hominum medicina tanta quae quanta sit cogitari non potest. O medicina omnibus consulentem, tumentia comprimentem, tabescentia, reficientem, superflua resecantem, necessaria costodientem, perdita reparantem, depravata corrigentem. Quae ergo superbia sanabitur, si humilitate filii dei non sanatur? Quae avaritia, si filii dei paupertate non sanatur? Quae iracundia si filii dei patientia non sanatur? Quae impietas, quae caritate filii dei non sanatur? Postremo quae timidatis sanari potest, si resurrectione ejus non sanetur? Et vos, frates farissimi, Christum sequuti, exules spontanei, qui pauperiem voluntariam suscepistis, audite et intelligite, quia inchoantibus promittitur, sed perseverantibus premium donatur. Sed et hic perseverare nequit, qui adhuc a bonae actionis initio, neggligens vel ignorans oberrat. Ignorans si penitendo resipiscat, vel recognoscat cum lacrimis et gemitu oret cum propheta dicens: “Delicta juvent m. et ig. m. n. m.”. Postea ut adicere mereatur cum apostolo: “Misericordiam consequutus sum quod ignorans feci”. Negligentes cum omni diligentia dignos fructus penitentiae agant, ut qui se illicita aliquando perpetrasse meminerit, a licitis abstinere consuescat. Si enim vultis fratres peccata vestre dimittere deum exorate ut ejus gratia vos praeveniat ut desiderium vestrum in bonis suis consummare dignetur. Summo ergo opere in initio conversionis vestrae cavendum est, ne vel ea quae reliquistis adhuc in mentis affectu vestrae cohereant, quia nimirum in futuro punietur in opere, quod hic male conscia delitescet in mente. Nolite, fratres, nolite, sperare in iniquitate, et rapinas nolite co..., sed sperate in domino, et dabit vobis petitiones cordis vestri. Reconciliamini iterum deo, et reinduite Christum, ut sitis filii ejus immaculati. Mementote mirabilium domini quae operatus est in vobis, cum jam novo penitentiae abluti baptismate de terra vestra et de cognatione egrederemini, quomodo per aquam nimiam et tempestatum procellas vos illesos transvexerit. Hucque insuper advecti, quo impetu spiritus ducentis suburbium hoc in quo manemus invasimus, quomodo non sine evidenti miraculo captum est fere absque nostrorum sanguine. Exibete ergo vos iterum ad hoc negotium quales huc advenistis, et secure promitto vobis hostium vestrorum potentias frangere. Non enim ego sed dominus, qui digne petentibus semper annuit et favet, confitentibusque nunquam veniam negare consuevit. Non resistent adversum vos quia nimirum quos fidei ignorantiae error dehonestat, hos proculdubio ex difficultate actionis cruciatus affligat. Nam ignorantiam cecitas sequitur, difficultatem vero mentis angustia cum molestia corporis comitari solet. Nolite fratres, nolite timere, nolite expavescere, contristari fugite, stupefieri vilipendite, si vos deus noster ab hujus urbis introitu tam longi laboris dispendio excluserit, iccirco profecto in vobis hoc operatus est ut assiduitas laboris continui patientiam in vobis solidaret, eademque solidatae perseverantiae probatiores redderet. Expergiscimini aliquando fratres et capescite arma. Non enim vobis cum gigantibus pugnandum vel cum laphitis, fures enim et latrones inermes et timidi sunt, quos etiam tot ineptiis stipatos inordinata ipsorum et confusa multitudo praepediet. Ecce fratres, ecce lignum crucis dominicae. Flectentes genua proni in terram decubate. Rea tundite pectora, domini praestolantes auxilium: veniet enim veniet. Videbitis auxilium domini super vos. Adorate dominum Christum qui in hoc salutiferae crucis ligno manus expandit et pedes in vestram salutem et gloriam, in hoc vexillo, solum non hesitetis, vincetis. Quia si quem hoc insignitum mori contigerit, sibi vita tolli non credimus, sed in melius mutari non ambigimus. Hic ergo vivere gloria est, et mori lucrum. Ego vero ipse fratres in tribulationibus et laboribus vestris particeps praemiorumque vestrorum socius sicut vobis spondeo mihi fieri opto. Deo opitulante in hac machina hujus ligni sacrosancti custos et comes inseparabilis vita comite vobiscum manebo. Certus quia nec fames neque gladius neque tribulatio neque angustia nos a Christo separabit. Et profecto securi de victoria hostes invadite, quibus victoriae praemia sunt gloria sempiterna. Paulus vero judeorum advocatus, et magister noster qui ex gentibus ad fidem venimus, pro vobis etiam orare audet ultra quam fas est pro fratibus suis secundum carnem. Vestris precibus juvantibus opto ut simile aliquid pro vobis audeam dicere. Nam ultra mandatum dei nititur, qui proximos non sicut se sed plusquam se diligit. Denique etiam se abjecto nos pro se induci orat ad Christum. O, singularem mentis magnificentiam! O, celestem spiritus calorem, extra pietatem ut ita dicam pro pietate fieri cupit, dum anathema optat a Christo tantum ut isti salvi fiant. Deus pacis et dilectionis qui facit utraque unum et nos invicem tradidit nobis: qui elevat de terra inopem et de s. e. pauperem. Qui elegit David servum suum et sus. cum de g. õ. cum esset junior in filiis Jesse. Qui dat verbum evangelizantibus virtute multa ad perfectionem praedicationis suae et exhibitionem operis sui tenens manus nostras in voluntate sua nos dirigat, et cum gloria nos assumat, ipse regentes regat, ut possimus gregem ejus cum disciplina et non in vasis pastoris imperiti. Ipse virtutem et fortitudinem populo suo praestet: ipseque sibi mundum et candidum gregem atque in omnibus immaculatum, ac supernis ovilibus dignum exhibeat, ubi est habitatio letantium, in splendoribus sanctorum, ut in templo ejus omnes dicamus gloriam grex et pastores Jhesu Christo domino nostro cui est gloria in secula seculorum, amen”.

Ad hanc vocem ceciderunt omnes proni cum gemitu et lacrimis in facies suas. Itemque ad jussum sacerdotis omnes erecti, venerabili crucis dominicae signo, in nomine patris et filii et spiritus sancti consignati sunt. Sicque demum, cum magna voce dei postulantes auxilium quasi cubitis XV machinam contra murum appropinquavere. Ibi quidam nostrorum a muris percussus jactu fundae interiit. Item in crastino contra turrim quae est in angulo civitatis contra fluvium machina deducitur. Ad quam autem hostes omnia suae defensionis praesidia comportaverant. Quo comperto, eorum praemeditata facile cassantur. Nam nostri machinam contra fluvium ad dextram declinantes, turrim quasi cubitis viginti praeterierunt juxta murum fere ad portam ferream quae murum respicit. Ibiqui balistae et archiferi nostri a turri praedicta hostes fugaverunt, non valentes impetum sagittarum ferre, nam a parte posteriori quae urbem respicit turris patebat. Hostibus autem a turri et a muro machinae vicino nostrae turbatis, nocte superveniente paululum quievimus, redeuntibus omnibus ad castra, relictis in ejus custodia ex nostris centum militibus et ex gallecianis c. cum archiferis et balistis et juvenibus aliquot expeditis. Prima igitur noctis vigilia maris alluvio machinam circumfluens exeundi vel commeandi nostris prohibebat viam. Comperto autem a mauris quod nos maris refluvium seclusisset in duas cohortes per portam praedictam machinam pedetenus invasere. Caeteri autem super muros incredibilis multitudinis admota lignorum materia cum pice et lino et oleo et omnimodis ignium fomentis, machinae nostrae iniciunt. Alii vero super nos saxorum intolerabilem proiciebant grandinem. Habebatur autem sub alis machinae inter ipsam et murum tugurium vimineum quod vulgo cattus waliscus dicitur, in quo septem de provintia Gipeswicensi commanebant juvenes, qui illud semper post machinam conduxerant. Sub hoc autem cum hiis qui imfra erant quidam nostrorum frustratim ignium materias quantum poterant concidebant. Ceteri vero effossis sub machina scrobibus in eisque manentes globos ignium distraebant. Alii in superioribus tabulatis per foramina coria desuper tensa irrigabant. In quibus caudarum scope forinsecus in ordine dependentes totam irrigabant machinam. Ceteri vero instructi in aciem a porta progressis viriliter restiterunt. Defensa est itaque ea nocte labore admirabili paucis ex nostris deo protegente admodum lesis, maurorum vero parte maxima cominus eminusque cesa. Mane autem facto, machina nostra maris alluvione iterum secluditur. Convenientes iterum mauri alii per portam in nostros proruunt; quo congressu rector de galeata regis percussus interiit. Alii a muris saxorum turbine nostros concutiunt, admotis super haec fundis balearicis. Supermurales vero scaphas incentivis ignium repletas machinae nostrae VIII solum pedibus a muro distanti iniciunt, ut dictu difficillimum sit quantis laboribus, sudoribusque, verberibus et plagis innumeris maximam diei partem protaxerint, omni sociorum auxilio destituti. Ibi vero artifex noster saxo crure lesus omni nos sui spe solatii destituit. Galletiani quoque cum se mari circumdatos conspexissent, vel vulnerati vel vulneratis similes, quidam armis projectis, quidam armati turpiter legentes vadum consuluere fugae, exceptis solum sex ex eorum numero. Tum demum refluente mari hostes lassati conflictum dimittunt, omni bona spe in perpetuum destituti. Milites vero nostri et qui in machinae custodia fuerant electi, exeuntes, alios vice eorum suffraganeos prius introduxerunt, cum illam duobus diebus et nocte una nunquam armis depositis agonia fere intolerabili defendissent. Hora autem quasi decima mari retrahente nostri in harena conveniunt, ut machinam modo pedibus solum quattuor adicerent ut sic facilius pontem elicerent. Ad hanc igitur muri defensionem omnes circumquaque mauri conveniunt. Sed cum pontem quasi duorum cubitorum emissum viderent, et jam pene fieri nobis introeuntibus, ut nec vita reliqui victis foret, voce magna conclamantes nobis videntibus arma deponunt, manus submittunt, inducias vel usque mane supliciter postulantes. Advocato itaque Frinando Captivo ex parte regis, Herveo de Glanvilla ex nostris partibus, datae sunt induciae, acceptis inde obsidibus quinque ne machinas nostras noctu impedirent, vel sibi aliquid interim nostri detrimento repararent, noctuque insuper deliberandum ut in crastino civitatem nobis traderent, si sic apud eos deliberatum foret: sin aliter armis experiri cetera. Frinandus vero Captivus et Herveus de Glanvilla cum jam fere esset noctis vigilia prima acceptis obsidibus eos regi tradunt, quod fere maximum discordiae seminarium fuerat, quod non nostris eos tradidissent, nam existimabant prodicionem per hos a rege, nam moris sui erat, velle fieri, Frinandum Captivum et Herveum de Glanvilla in hoc succensentes.

Summo igitur mane convocatis colonensibus et flandrensibus, constabularii nostri una cum senioribus castra regis adeunt, auditum quid veteratores illi sibi deliberassent. Interrogati, urbem regi tradendam, aurum et argentum ceterasque omnes civium facultates in manibus nostris dandum favent. Ad haec responsuri nostri exeunt. Fremit igitur et tabescit hostis antiquus, jure pristino nunc demum spoliandus. Vasa iniquitatis suae in omnes et per omnes excitat. Cujus adeo malitiae virus invaluit, ut vix aut nullatenus alter alteri assensum per diem praebuerit, invicem discindentes. Nam cum jam fere ad introitum portarum ventum, nisi suae propiciationis dexteram deus noster opposuisset concordia lesa foret. Ea namque bonitis suae clementia ab initio societatis nostrae semper erga nos usus est, ut cum multis et intractabilibus discidiorum causis etiam duces nostri moderaminis sui gubernacula desperati relinquerent, tum denique spiritus sancti inspirans favonius quasi quodam solis meridiani vibraculo caligionosae nubis intemperiem reverberans, concordiae recurrentis gratiorem nexus conficeret. Cum igitur in consilio nostrae responsionis essemus nautae nostri cum sibi similibus fatuis conspiratione facta per quandam sacerdotem bristowensem sacrilegum in harena convenere. Erat autem hic moribus pessimis ut postmodum eo latrociniis deprelenso cognovimus. Qui ab humili sermone paululum incitari ut ad vociferationem usque pertransirent incepere. Indignum ferentes tot et tantos domi militiaeque praeclaros ditioni senatuique paucorum subjecere, quibus potius super hiis negotiis consulto opus non fore sed impetu. Quippe qui praeveniente spiritu huc advecti quicquid agerent ejus impetu optime fieri. Nil penes primates suos neque consilium neque ceptum usquam nisi frustra fuit. Nam illis absentibus suburbium captum est. Hiisdem nescientibus Elmada subacta: si hoc ut deceret veherentur impetu, jampridem urbem recepisse vel aliquid lucri majus egisse aiebant. Sed quid de hujusmodi injuriosis dicemus, nisi vim quandam malis moribus insitam naturaliter ut paucorum scelus multitudinis innocentiam devenustet, cum e diverso bonorum raritas flagitia multorum excusare nequeat si velit? Sed quis non exacerbescat cum virtutum sinceritatem vitiorum criminatione sordidari videatur? Quid velint quidve nolint, nec in bonis quid placeat nec in malis quid displiceat discernentes nesciant. Si humilem viderint, adjectum vocant. Si erectum, superbire censent. Si minus instructum, propter imperitiam irridendum credunt. Si aliquatenus doctum, propter scientiam dicunt inflatum. Si severum, horrent tanquam crudelem. Si indulgentem, facilitate culpant. Si simplicem, ut brutum despiciunt. Si acrem, vitant ut callidum. Si diligentem, supersticiosum decernunt. Si remissum, neggligentem judicant: si sollertem, cupidum. Si quietum, ignavum pronuntiant. Si abstemium, avarum praedicant. Si prandendo pascatur, edacem dampnant. Si pascendo jejunantem, vanum loquuntur. Liberum pro improbo condempnant: vereumdum pro rustico. Rigidos ab austeritate caros non habent. Blandi apud eos communione vilescunt; ac si utrolibet genere vivatur, semper tamen bonarum partium mores, pungentibus maledictorum linguis bicipitibus hamis muncabuntur. Hujus igitur tumultus eruptio in Herveum de Glanvilla delata est, qui non sibi sed regi obsides tradisset, simulque quosdam ex ipsis quasi degeneres exptes urbis peccuniarum abjudicasset. De quibus amplius quadrigentis ex castris proruentes circumquaque armati perscrutantur, licet eum absentem noverint, voce magna clamantes: “Tollatur impius. Puniatur proditor”. Hoc itaque comperto cum castris interessemus regis, a quibusdam senioribus nostrorum obviam itum est, compescendum eorum vehementiae initia. Hiis retroactis ad ea quae superius responsuri convenimus. Obsides vero comperto quod inter se nostri contentiose egissent, orationis primae verba retractantes dissimulant. Regi vero et suis omnia nobis superius promissa vel praedicta, velle facere et tenere aiebant: nostris, nec pro morte quicquam; nam impuros, infidos, impios, crudeles, qui nec dominis suis etiam parcere nossent. Quae res nostro maximo pudore suffudit. Iterum cum rege in concilio ventum est, maxima diei parte sic consumpta. Aqquieverunt tandem in hoc obsides, ut si eorum Alcaiz una cum genero suo omnibus facultatibus suis libere potiretur, concivesque cuncti cibariis suis fore uti, civitas traderetur nobis. Sin autem armis experiri cetera.

Normanni quoque et angli quibus bellorum casus gravissimo oneri fuerat, longa fatigati obsidione concedi oportere aiebant, honestumque nec peccuniam vel cibaria honori urbis capescendae praeponendum. Colonenses vero et flandrenses, quibus semper habendi innata cupiditas, longi itineris dispendia suorumque interitum, multumque itineris superesse commemorantes, nil reliqui fieri posse hostibus decernebant. In hoc tandem luctamine adducti, ut omnes facultates suae et cibaria soli alcaiae donarentur, sola ejus arabica jumentina excepta, quae ut sibi aliquo extorqueret argumento comes de Arescot conscupierat. In hoc demum eorum fixa sententia stetis, nostris quam indigne ferentibus. Nocte dirimente concilium obsides in sententia sua perseverant, francis ad utrumlibet se habentibus, pacem vel bellum scilicet. In crastino autem urbis aditum ferro experiendum decreverunt reversis omnibus ad castra. Cum interim colonenses et flandrenses indignati quod rex obsidibus, ut videbatur favisset, ex castris armati proruunt, ut obsides a castris regis vindicandum in eos violenter eriperent. Tumultus atque armorum strepitus fit undique. Nos vero cum in meditullio inter regis et eorum castra adhuc colloquentes expectaremus, quae parabantur regi nuntiamus. Christianus vero dux Flandrensium et comes de Arescot eorum tumultu comperto, vix etiam armati eorum inceptum compescunt. Dein conciliatu pro suis sedato tumultu regem adeunt, protestantes hujus actionis immunes se fore. Accepta itaque ab eis securitate, tandem animo recepto, jubet suos arma deponere. Obsidionem relicturum in crastinum se multum asserens sed et honestatem urbi capescendae non postposuisse, imo pro nichilo omnia ducere si ea caruisset aiebat. Verumptamen hiis affectum injuriis, hominibus impuris, audacissimis, quodlibet ausuris, ultra associari nolle. Recepto vix tandem animo ut quid in crastino vellet deliberaret, aqquievit. Deliberatum est itaque in crastino ut omnes utrimque duces nostri pro se et suis fidelitatem regi tenendam facerent, dum in terra sua morarentur.

Hiis ita utrimque firmatis, sicut pridem poposcerunt mauri, concessum est de urbe tradenda. Decretum est itaque inter nos ut centum XL armatorum ex nostris partibus, et centum LX ex colonensibus et flandrensibus, civitatem prae omnibus ingrederentur, atque munimentum superioris castri in pace tenerent, ut in ipso hostes peccunias et facultates suas omnes juramento probatas coram nostris deferrent, et hiis ita coadunatis urbem postea a nostris perscrutari, si quid amplius allati penes aliquos inventum f... in cujus penatibus fuerit, dominum ipsius capite plectendum, et hoc modo omnes spoliatos extra urbem in pace dimittendos. Aperta itaque porta et ad hoc delectis data intrandi copia, colonenses et flandrenses argumentum fallendi callidum excogitantes, ut sui honoris causa praeintrarent a nostris impetraverunt. Accepta itaque hujusmodi licentia et praeintrandi occasione, amplius ducentis ex eis cum denominatis supra subintrant, exceptis aliis quos jam per muri ruinam quae ex eorum patebat partibus intromiserant, nullo nostrorum nisi denominatis praesumente aditum. Praecedente itaque archiepiscopo et coepiscopis cum dominicae crucis vexillo duces nostri una cum rege et qui ad haec fuerant delecti, subintrant. O quanta omnium leticia! O quanta omnium specialis gloria! O quanta prae gaudio et pietate lacrimarum affluentia, cum ad laudem et honorem Dei et sanctissime virginis Marie crucis salutiferae vexillum in summa arce positum subactae in signum urbis ab omnibus videretur, praecinente archyepiscopo et episcopis cum clero et omnibus non sine lacrimis admirabili iubilo “Te Deus laudamus” cum “asperges me” et orationibus devotis. Rex interim muros editioris castri pedes circuit. Colonenses igitur et flandrenses visis in urbe tot adminiculis cupiditatis, nullam jurisjurandi vel fidei religionem observant: hinc, illinc discurrunt, praedas agunt, fores effringunt, penetralia cujusque domus rimantur, cives proturbant, et contra jus et fas contumeliis afficiunt, vasa vestesque dissipant, in virgines contumeliose agunt, fas et nefas equipendunt, furtim omnia distraunt quae fieri omnibus communia debuerant. Episcopum vero civitatis antiquissimum praeciso jugulo contra jus et fas occidunt. Ipsumque civitatis alcaiz asportatis omnibus a domo sua capiunt. Jumentinam suam, de qua superius, ipse comes de Arescot propriis manibus arripuit, eamque requisitus a rege et ab omnibus nostris in tanta obstinatione retinuit, ut diceret ipse alcaiz, quod jumentina sua sanguinem migturiens pullum perdidisset, actionis obscenae callide imprimens vitium. Normanni vero atque angli quibus fides et religio maximo constabat, contemplantes quid hujusmodi portenderet actio, in loco denominato quieti sedebant, malentes observare manus ab omni rapina quam fidei et societatis conjuratae statuta violare, quae res comitem de Arescot et Christianum et eorum primarios maximo pudore suffudit quorum jam evidenter jurejurando postposito nostris non permixta patebat cupiditas. Sed tandem in se reversi, precibus obnixis apud nostros impetraverunt, ut reliquas urbis partes nostri pariter cum suis pacifice ad partes adunarent, ut sic denique post portiones acceptas omnium injurias et subreptiones in pace discuti, ut, emendatum parati quod male praesumpsissent. Despoliatis igitur in urbe hostibus a primo sabeti mane per tres portas usque ad quartam feriam subsequentem indesinenter exeuntes, visi sunt tanta gentium multitudo ac si tota in ea Hyspania confluxisset. Compertum est deinceps magnae admirationis miraculum, quod ante urbis captionem per dies quindecim hostium cibaria fetore intolerabili ingustabilia sibi facta, quae postmodum nobis et ipsis grata acceptaque gustavimus. Spoliata igitur civitate, inventa sunt in fossis admodum VIII milia summarum tritici et ordei, olei autem admodum XII milia sextariorum. De ritu et eorum religione quae supradiximus oculis postomodum vidimus. Nam in eorum templum quod VII columpnarum ordinibus cum tot cumalis in altum consurgit, mortuorum cadavera ferme ducenta exceptis languidis amplius octingentis, cum omni squalore et feditate sua in eo manentibus inventa sunt. Capta vero urbe cum eam XVII epdomadibus obsedissemus suctrienses data munitione sui castri regi se dedere. Castrum vero de Palmella a custodibus relictum, a rege vacuum suscipitur. Receptis igitur cincumquaque munitionibus civitati pertinentibus, magnificatum est francorum nomen per universas Hyspaniae partes, irruitque timor super mauros quibus verbum hujus actionis divulgabatur. Electus est subinde ad sedem pontificatus ex nostris Gislebertus hastingensis, rege, archyepiscopo, coepiscopis, clericis, laicis omnibus electioni ejus assensum praebentibus. Die vero qua omnium memoria sanctorum celebratur, ad laudem et honorem nominis Christi et sanctissimae ejus genitricis purificatum est templum ab archiepiscopo et coepiscopis IIII.or et reparatur inibi sedes episcopatus, cum hiis castris et vicis subscriptis: trans Tagum, castro Alcacer, castro de Palmella, Elmada provintia: citra Tagum, castro Suchtrio, castro Scalaphio, castro Lora. Sunt autem termini ejus ab Alcacer castro usque ad castrum Lora, et a mari occidentali usque civitatem Eburensem. Subsequuta est deinceps tanta maurorum lues ut per heremi vastitates per vineas et per vicos et plateas domorumque ruinas innumera cadaverum milia feris avibusque jacerent exposita, exanguibusque similes vivi super terram gradirentur, signumque crucis supliciter amplectentes deoscularentur, beatamque dei matrem Mariam bonam praedicarent, ut ad omnes actus vel sermones, etiam in extremis agentes, Mariam bonam, bonam Mariam intermiscerent, miserabiliterque reclamarent. Et quid aliud nobis haec intuentibus videri potest nisi illud Ysayae vaticinium impletum in nobis cum gaudio, quo dicitur: “Et frenum erroris quod erat in maxillis populorum versum est in canticum factae solempnitatis”. Recolentes igitur nos tales fuisse gratias agamus creatori quod a servitio creaturae colla mentis excussimus. Nam dum freno erroris maxillas constricti laudem confessionis deo dare nesciebamus, ergo dum confessionis laudem deo reddimus in sanctificata sollempnitate gaudemus. Respondeamus ergo moribus tantae misericordiae redemptoris nostri, et quod lucem cognovimus, pravorum operum tenebras declinemus, praedicantes magnalia dei quae operi dignatus est in nobis. Tradidit enim deus noster crucis adversarios in manibus nostris. Severissima namque super eos ultio divina adeo incumbunt, ut dum urbem destructam, castrumque eversum, agros depopulatos, terram eorum in solitudinem redactam, nullum in agris incolam, luctus gemitusque eorum conspicimus, vicis eorum et eventus malorum misereri libeat, consolarique et compati eorum infirmitatibus, et quod nondum finem habeant flagella coelestis justiciae, certe quod nec inter nos christianos etiam correctae sunt inter flagella actionis culpae. Dolendum et gaudendum est. Nam cum perversos quosque deus omnipotens percutit, pereuntium miseriae condolendum, et justiciae judicis congaudendum. Ergo nostrum quisque semetipsum districte dijudicans, divina consideret judicia, non solum ad vindictam malorum sed ad eruditionem bonorum fasta .b. Non autem in justificationibus nostris hostes prostravimus, sed in miseratione dei multa .a. Donis quosdam reficiens, alios flagellis erudiens. Mentem ergo nostram donorum abundantia non elevet, nec nos habere quod alteri deest jactemus; nec hostium miseriam gloriam nostram existimemus, quos forsan miseria trahet ad gloria. Nos autem elatio ad miseriam, quod enim vult deus indurat, et quos vult ad misericordiam provehit, ut in Job dicitur: “Ipso concedente pacem quis est qui condempnet? Ex quo absconderit vultum suum quis est qui contempletur eum?”. Nemo ergo discutiat cur stantibus nobis christianis gentilitas haec infirmitate succubuerit. Nemo discutiat cur alius venustetur ex dono, alter affligatur ex merito. Si enim miretur quis nos christianos veneratos, ipso concedente pacem, quis est qui condempnet? Si hostes comsumptos obstupescit vel afflictos, ex quo absconderit vultum suum, quis contempletur eum? Itaque consilium summae et occultae virtutis sit satisfactio apertae rationis. Unde in evangelio dominus cum de hujusmodi causa loqueretur, ait: “Confiteor tibi domine pater c. et t. quia a. e. s. et p. et r. e. p.”. Atque mox tamquam rationem quandam absconsionis ac revelationis adjungens ait: “Ita pater, quoniam sic placitum fuit ante te”. Quibus nimirum verbis exempla humilitatis accipimus, ne temere superna consilia discutiamus, de aliorum electione, et aliorum depressione. Videntes ergo sed non intelligentes divinae animadversionis judicium hostibus inculcatum conscientiae nostrae immunditiam atque imparitatem consideremus, et cum timore et angustia spiritus dicamus deo: “Parce jam domine, parce operi manuum tuarum. Quiescant domine opera irae tuae. Cesset jam manus tua: sufficit domine. Jam vero jam satis est quod hucusque adversus hos pro nobis decertasti. Sed convertatur potius si fieri potest luctus eorum in gaudium, ut cognoscant te solum deum vivum et verum et quoniam misisti Jhesum Christum filium tuum, qui vivis et regnas per omnia secula seculorum. Amen.