Tudensis Historia
PRAEFATIO
Beatitudo potencie temporalis tunc in uero esse disponitur, quando per bona temporalia ad eternam beatitudinem homo perducitur. Nam sicut Rex regum dominus Iesus Christus testatur, nichil prodest homini si uniuersum mundum lucretur, anime uero sue detrimentum paciatur. Omnis quidem potestas bona, quia, ut ait Apostolus, ex Deo est; et fidelibus precipit potestatibus sublimioribus subici, siue regi quasi precellenti siue ducibus tanquam ab eo missis.
Rex dicitur a regendo, quod se et alios bene regat; cui specialius quinque sunt necessaria: primo uidelicet creatorem et regem suum, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum uerum Deum in unitate substancie et in trinitate personarum agnoscere; secundo fidem catholicam moribus et uerbis confiteri; tercio regnum in pace omnimode conseruare; quarto sine acceptione personarum unicuique iusticiam exibere; quinto uero hostes uiriliter, contemptis cunctis laboribus, expugnare. Princeps enim delicatus pocius flectitur ad carnis ludibri peragenda, quam ad hostium obstinatam fortitudinem feriendam. Princeps delicatus uino madet, lenitur blandiciis meretricum, dissoluitur luxuria et susurronibus libenter aponit aurem. De primis duobus sacra scriptura dicit quod uinum et mulieres apostatare faciunt sapientem; de tercio dicit beatus Ysidorus, quod luxuria corpus debilitat, debilitatum autem cicius ducit ad senectutem, de senectute ducit ad mortem, de morte ad eternam dampnationem; de quarto uero diuina sapiencia dicit, quod princeps qui libenter audit uerba susurri, omnes ministros habet impios, sed auferatur susurro et cessabit perturbatio. De principe autem quem precedit sapiencia, roborat fortitudo, consilium firmat, et illum non rapit leuitas uel audacia, nec ira furere facit, loquitur sacra scriptura dicens: 'Rex qui sedet in solio iudicii, intuitu suo dissipat omne malum'. Semper sollicitatur princeps sapiens, ne suis excessibus in temporalibus aut spiritualibus paciatur populus sibi subditus detrimentum; nam plerumque pro peccatis principum ira Dei in populos incandescit, et quotquot eius culpa dilapsi fuerint in peccatum, de illis Deo redditurus est rationem. Hoc etiam considerat rex honestus, ut quicquid egerit, siue bonum fuerit siue malum, eo quod scripture perpetuo commendatur, ab hominum memoria non recedat. Probitatis nomen in se non patitur obfuscari, ne a nobilibus patrum actibus merito degener habeatur. Moribus probitatum se probat esse de genere illorum principum per quos fortis et clemens uictoria facta est in populis orbis terre. Plerumque caloris et frigoris intemperiem, sitim patitur et esuriem, ut populos sibi subditos gloriosius ualeat gubernare. Cauet ne ad ipsum sentencia flectatur, qua dicitur: 'Ve terre, cuius rex puer est et cuius principes mane comedunt'. Illam autem in se desiderat experiri qua legitur: 'Beata terra, cuius rex sapiens est et cuius principes uescuntur tempore suo'.
Astrictus preceptis gloriosissime ac prudentissime Yspaniarum regine domine Berengarie, que ut cronicorum libros a beato Ysidoro et a quibusdam aliis peritis de ystoria regum Yspanorum et quorundam aliorum editos sibi scriberem imperauit, hanc premisi prefacionem, ut in prima fronte uoluminis discant principes preclaro gotico sanguine generosi non minus sapienter et clementer quam in manu ualida regna sibi subdita gubernare. Tunc enim iuris ordo seruatur, cum magis ex equitate quam ex potestate in regimine proceditur subditorum.
EIVSDEM LVCAE DE EXCELLENTIA HISPANIAE
Bonis afluens propriis patria Yspanorum eciam multorum priuilegiorum prerogatiua inter primas mundi prouincias a Domino meruit insigniri. Hec patria aeris salubritate, soli fecunditate, animalium ubertate, foncium, fluminum et piscium copia, arborum amenitate et fere cunctarum rerum ad usus utilitatis et delectationis hominum pertinencium sufficientissime dinoscitur habundare. Inter ipsas delicias confert diuicias regibus, eo quod serico, argento et auro purissimo prefulgeat inter ceteras regiones. Excellit orbem uniuersum auibus siluestribus, domesticis, et equis pulcherrimis et fortissimis, agilitate mirabili uelocissimis, ut bellicosis militibus in aliquo non desit materia uiriliter decertandi. Exceptis omnibus hiis temporalibus bonis, omnipotens Deus in tantum Yspaniam celestibus ditaui donis, ut prothomartyris apostolorum Iacobi corpus sibi transmitteret perpetuo carius amplectendum, et doctorem gencium Paulum illi contulerit specialius in spiritu uenerandum. Etenim cum Romanis idem apostolus scriberet, dixit se per eos transitum facturum, et uenturum ad Yspanias. Quod utrum in corpore uenerit, licet quedam scriptura, quedam scriptura, que uidetur autentica, eum testat uenisse corporaliter, nos tamen ignoramus.
Firmiter credimus eum promissum suum etsi non in corpore tamen in spiritu compleuisse, quia ueritatis apostolus mentiri non potuit. Teneat ergo Roma corpus apostoli Pauli; et Yspania quadam prerogatiua eius spiritus patrociniis se prefrui glorietur. Accedit ad Yspaniam anthonomasice decorandam, quod illos duos insignes martires et leuitas, scilicet Laurencium et Vincencium genuit; quorum fama et sanctitate ubique Christi ecclesia roboratur. Que patria uel que ciuitas, ut Legio urbs Yspanie, tale quid protulit? Que Christi martirem Marcellum centurionem cum beatissima uxore Nona et duodecim filiis centurionibus et Christi martiribus edidit, quorum sanguine et fide plebs catholica roboratur? Nomina eorum hec sunt: Claudius, Lupercus, Facundus, Primitiuus, Emeterius, Celedonius, Seruandus, Germanus, Faustus, Ianuarius et Marcialis.
Vt autem ad presens omittam infinitam aliorum sanctorum multitudinem, quorum martirio et doctrina Yspania fulget, ueniam ad Seuerianum Cartaginensem ducem, qui de uxore Theodora illos tres doctores inclitos, Leandrum scilicet archiepiscopum Yspalensem et Isidorum archipresulem, ambos primates Yspanie, atque Fulgencium episcopum, omnes Christi confessores, filios meruit obtinere. Augeret etiam laudes Christi uirgo Florentina religiosarum abbatissa, et Theodosia gloriosa regina, que sanctorum horum doctorum utroque parente sorores fuerunt. Quales hii doctores fuerint, eorum florigeris libris et beneficiis orbis experitur cotidie uniuersus. Laudabilis est inter sacras uirgines illa sanctissima Florentina, sed dignis preconiis efferenda est gloriosissima Theodosia. Etenim ipsa in sanctissimo Hermegildo rege et martire filio suo acerrimam mentis pertulit passionem. Quamuis ecclesia multos inclitos martyres ueneretur, Laurencium tamen et Vincencium excellenter inter ceteros colit, et nusquam reperitur tantus pater, qui cum tantis filiis numero et genere ut Marcellus, ad palmam martirii perueniret. Similiter Seueriano non legitur similis pater, qui tantorum trium doctorum et tantarum duarum filiarum filiali contubernio frueretur.
Extollit eciam Yspaniam sanctissimus ille Romanus papa Damasus, natione Hispanus, qui pre ceteris uirtutum operibus, ecclesiam apostolorum principis Petri opere miro fundauit Rome, et ex diuersis mundi partibus multa sanctorum corpora detulit ad eandem urbem gloriosius decorandam.
Gloriosissimus Toletanus archipresul et Yspaniarum primas Ildefonsus, beatorum Leandri et Eugenii consanguineus, Yspaniam laudabilem reddit; qui uiuens in corpore pallio celesti a regina celorum Dei genitrice Maria meruit insigniri. Beatissimus quoque Froylanus Legionensis episcopus, super quem Spiritus sanctus in specie columbe descendit, cuius etiam labia inmissis ardentibus prunis non estuarunt. Innumerabiles quidem sunt sancti in sanctissima patria procreati: ut sunt Vincentius, Sabina, Christeta, Felix, Fructuosus, Eulalia, Marina, Eufemia et alii plures, quorum si uoluero nomina tradere scriptis, facilius me tempus quam copia deseret. Sed pretermittendi non sunt sanctissimi Dominicus et Anthonius, qui apostolorum opera nostris temporibus adauxerunt. Dominicus sanctissimum ordinem Predicatorum instituit, sancto Spiritu suggerente, et Antonius beatissimo patri Francisco in ordine pauperum beatorum sanctitate successit primus. Sanctus etiam Dominicus, Cluniacensis ordinis abbas de Silos, in liberandis de carcere Sarracenorum captiuis gloriam pre ceteris sanctis reportare uidetur. Quid de uenerabili Martino Legionensi presbytero sentiendum? qui tantam a Domino precibus in diuinis scripturis prerogatiuam obtinuit, ut in expositione Scripturarum sanctissimis primis doctoribus merito ualeat adequari.
Antiquitate preterea philosophorum fulget Yspania, eo quod genuit Aristotilem summum philosophum et Iohanem nobilem inuestigatorem astrorum, et Senecham facundissimum atque Lucanum ystoriographum et poetam clarissimum. Inter quos Ysidorus preminet gloriosus, cui mortalium nullus in uarietate cienciarum potest recto iudicio adequari. Lucium quoque consulem, Neruam et Traianum Yspania Rome dedit imperatores strenuos, qui rem publicam admodum augmentarunt, licet persecutione dira Christianos fuerint persecuti.
Theodosium etiam Christianissimum imperatorem Yspania genuit, qui decorauit Romanum imperium legibus equitatis.
Hos prescriptos uiros et innumerabiles alios laudum titulis dignos Yspania genuit, ut habeat preclara Gotorum posteritas, quos merito debeat imitari. Habent Yspani martires et confessores inter sanctos sanctissimos; habent doctores inter doctos doctissimos; habent mundi sapientes inter ceteros peritos sapientissimos; habent et milites strenuos, inter ceteros milites mundi precipue animosos.
Quorum animositas et audacia tam feruida est, ut non solum illos, uerum eciam patriam nonnunquam in periculum ducat.
Sunt etiam post triumphos ualde clementes; qui ut uirtuosi permaneant, principe indigent sapiente. Nam quis poterit mortalium tante uirtutis resistere uiris, si sapiencia preueniat illos? De hiis quidam sapiens eorum mores subtiliter considerans dicit: 'expertus est bellis, promptus uictisque benignus, impaciens, fortis, audax, dans uulnera mortis; peruolat ingenio gaudens in munere dando'. O quam cautus debet esse, qui fortibus et sapientibus dominatur! O quam beatus et gloriosus est princeps, qui habet huiuscemodi populos regere, dummodo ipse sapiencia gubernetur, et suorum sapientum consilium perfruatur. Nichil enim deest illi, eo quod habeat sanctissimos apostolos, martires fortissimos, et doctores doctissimos, per quos sanctam fidem accepit catholicam. Non oportet eum in fide nutare, quia non per qualescumque uiles personas, sed per sanctissimas et generoso sanguine nobilissimas Dei leges accepit. Imitetur igitur eos fide, sanctitate sequatur, et eorum prudencia decoretur, quorum natalibus generoso sanguine sociatur.
Habet etiam Yspanie princeps uiros consilii, quos natura sapientia fecit insignes; habet, ut dictum est, milites bellicosos, et etiam pedites agiles et animosos, cum quibus potest bellorum forcia exercere et muros ferreos penetrare; habet preterea patriam fertilem et ditissimam, que suis consueuit habundanter et delitiose temporalia bona conferre.
De diuiciis Yspanie in libro Macchabeorum meminit diuina scriptura dicens, quod Romani obtinuerint metalla auri et argenti eius sapientia sua. Hec patria ab 'ysi', quod est unum uel solum, et 'pan', quod est totum, et 'ya', quod est stella, quasi 'sola tota stella' dicitur Yspania; quia specialius pre ceteris prouinciis propriis bonis habundat.
Dicitur et ab Ybero flumine Yberia et ab Espero, occidentis stella, Esperia; quia sicut hec stella in occiduo climate fulget inter sidera, sic Yspania situ in successum transmisso non est in ultimis regionibus ultima, sed in primis prima. Prefulget etiam omnimoda libertate Yspania, cum in agendis causis ciuilibus propriis utitur legibus, et Yspanorum rex nulli subditur imperio temporali. Et quia duo sunt extrema, scilicet Paradisus et Yspania, quadam affinitate deliciosa alludunt sibi. De hac, quidam minus sapienter scribentes propter oppositionem Orientis dixerunt eam esse frigidam et siccam, non attendentes quod sicut Oriens sita est iuxta torridam zonam, unde Orientis qualitatis esse probatur. Igitur rex et populi qui tanta bona specialia a Domino acceperunt, indesinenter illi specialius gratias referant, et fortiter et sapienter collata bona custodiant. Hoc reducant frequenter ad cor; quia cum difficultate custoditur, quod a multis diligitur, et illius bona latrones latenter surripere moliuntur, quem non ualent nudare suis spoliis uiolenter.
Nos uero ad libros cronicorum a doctore Yspaniarum Ysidoro editos manum mittimus, secundum etiam quosdam alios Romanorum pontificum, Yspanorum regum et quorundam aliorum seriem prosequendo preceptis gloriossissime Yspaniarum regine domine Berengarie omni desiderio dessiderantes fideliter satisfacere. Ipsa enim, cuius catholicis preceptis non licet nec libet resistere, mihi Luce indigno diachono, ut hoc perficerem imperauit. Cronica 'antiqua series' interpretatur, et dicitur a 'cronos', quod est tempus uel series siue longum, et scriptis continet opera nobilium hominum, ne more labencium aquarum ab humanis mentibus dilabantur. Tamen sciendum quod in hac cronica ille annorum numerus non seruatur, qui in libro Genesis continetur.
Moyses namque magis successiones generationum quam annorum seriem studuit ordinare, maxime dum sacra scriptura illud quemlibet asserat uiuere, quod bene ac sancte uixit; reliquum uero tempus uite, quo non bene uiuitur, pocius est mori quam uiuere. Quapropter Moyses centum annos siluit, quibus Adam Abel mortuum luxit et Euam cognoscere noluit. Et Saul duobus annis legitur regnasse, eo quod illis tantum bene rexerit, cum aliis pluribus annis regnum indigne tenuerit. Ysidorus autem plus est in hoc opere in annorum seriem ordinandam secutus LXXª interpretes et quosdam alios, qui magis annorum numerum sunt secuti. Perutilis est hic liber in scripturis sacris, quia quantitatem annorum ab exordio mundi usque ad Christum lucide manifestat, quedam, que in sacris ystoriis deesse uidentur, supplet, et seculi etates ostendit manifesta preuia ratione.
INCIPIT CHRONICA BEATI ISIDORI ARCHIEPISCOPI HISPALENSIS.
PROLOGVS
Breuem temporum annotationem per generationes et regna primus ex nostris Iulius Affricanus sub imperatore Marco Aurelio Antonio simplici istorie stilo elicuit, dehinc Eusebius Cesariensis episcopus atque sancte memorie Iheronimus presbiter cronicorum multiplicem ystoriam ediderunt regnis simul ac temporibus ordinatam. Post hos autem alii atque alii, inter quos precipue Victor ecclesie Tunnensis episcopus recensitis predictorum ystoriis gesta sequentium etatuum usque ad consulatum Iustiniani iunioris expleuit. Horum nos et quorundam aliorum istoriographorum summam temporum ab exordio mundi usque ad augusti Eraclei et Sisebuti uel Scintillam, Yspanie regum, tempora compendiosa breuitate notauimus adicientes e latere descendentem lineam temporum, cuius inditio summa preteriti seculi cognoscatur. Finit prologus.
PRIMA AETAS SECVLI
Sex diebus rerum omnium creaturas Deus formauit. Primo die condidit Deus lucem et omnem angelicam creaturam, secundo die condidit firmamentum, quod quam cito fuit factum, statim sanctis angelis est decoratum, superbis angelis in hunc aerem caliginosum expulsis. Firmamentum in medio aquarum Deus fecit et quandam exteriorem mundi superficiem ex aquis congelatis disposuit ad instar christalli solidatam et lucidam, intra se cetera sensibilia continentem et in firmamento postea sidera fixit. Tercia die congregauit Deus aquas inferiores in unum locum, id est, in uisceribus terre, et aparuit arida que terra dicitur, quia pedibus teritur. Quarta die fecit Deus solem et lunam et sidera. Quinta die fecit pisces et uolucres de aqua. Sexto die fecit bestias et iumenta. Et tunc omnibus ualde bene dispositis ad ymaginem et similitudinem suam de limo terre formauit Adam, cui animam creatam de nichilo inspirauit. Extra paradisum factus fuit et ad paradisum colonus deductus. Vltimus omnium creaturarum factus, ut statim inueniret omnia inferiora perfecta, quibus preesset. Hora prima diei fuit factus, hora tercia in paradisum deductus, hora sexta seductus, hora nona a paradiso expulsus. Septima die Deus cuncta que fecerat, benedixit et diem ipsam sabbatum, id est, requiem uocauit.
Premissis quinque diebus in sexto die Adam formatus est, qui uixit annis D.CCCC.XXX.
Adam annorum CC.XXX. genuit Sed.
Sed annorum CC.V. genuit Enos.
Enos annorum C.XC. genuit Cainam.
Cainam annorum C.LXX. genuit Malaleel.
Malaleel annorum C.LX.V. genuit Iareth.
Iareth annorum C.LXII. genuit Enoch.
Enoch annorum CLX.V. genuit Matussalam.
Matussalam annorum C.LXVII. genuit Lamech.
Lamech annorum C.L.XXX.VIII. genuit Noe.
Noe anno DC. factum est diluuium.
Adam extra paradisum anno quintodecimo, ex quo factus est, genuit Caym et sororem eius Calmana. Licet unius diei fuerit Adam cum esset in paradiso, XXX tamen annorum habuit perfectionem et uirgo exiit de paradiso. Post XV annos alios genuit Abel, qui interpretatur nichil, luctus uel uapor, et sororem eius Delboram.
Preterea plures alios filios et filias fertur Adam genuisse. Caym, qui interpretatur possessio, spicas atritas et corrosas secus uiam ductus auaricia obtulit Deo et Dominus munera eius non respexit, siue quia prius comedebat, deinde offerebat placens sibi prius quam Deo. Abel de pinguioribus gregis primogenitis obtulit et ignis de celo oblationem eius incendit, quare iratus Caym Abel interfecit et Dominus Caym signum, hoc est, tremorem capitis posuit. Tunc egressus Caym a facie Domini habitauit ad orientalem plagam Edem, hoc est, deliciarum cum uxore sua Calmana, ex qua genuit Henoc, et quia latrociniis et rapacitatibus insistebat, primus ciuitatem condidit, quam Enoch uocauit et multitudine sue posteritatis impleuit. Enoch genuit Irath, qui Mananeel, qui Matussalem, qui Lamech, qui septimus ab Adam, primus contra instituta Dei bigamiam induxit. Genuitque ex Oda Iabel, qui adinuenit portatilia pastorum temptoria et greges caracteribus distincxit. Nomen fratris eius Tubal, qui fuit inuentor musice. Ex Sella genuit Tubalchaim, qui ferrariam artem primus inuenit, bella concitauit, sculpturas operum in metallis fabricauit. Quo fabricante prenominatus Tubal malleorum eius sonitu delectatus ex proportionibus et consonantiis eorum musicam excogitauit. Tubalchaym etiam cum fructices in pascuis incendisset, uene metallorum fluxerunt in riuulos et sublate lamine figuras locorum, in quibus iacuerant, referebant, unde in metallis sculpere adinuenit. Soror etiam eius Noema uarie texture artem inuenit. Lamec autem uir sagitarius fuit et Dei nutu occulorum caliginem incurrit, qui habens adolescentem ducem, dum exerceret uenationem, interfecit Chaym inter frutecta existimans esse feram; quem quia ad indicium adolescentis sagittam dirigens interfecit, dum factum comperit, adolescentem archu uerberando occidit.
Adam autem dolens quia Chaym Abel interfecit, Euam uxorem suam proposuit non cognoscere et iuxta Ebrom in loco, qui uallis lacrimarum dicitur, Abel filium suum luxit et centum annis a thoro coniugali abstinuit. Admonitus autem a Deo per angelum ut suscitaretur semen iustum, quod est stirps filiorum Dei, cum esset ducentorum triginta annorum genuit Sed, qui pro Abel natus est interpretaturque resurrectio.
Sed annorum CCV genuit Enos, qui cepit inuocare nomen Domini, uerba deprecatoria componendo.
Enos annorum CXL genuit Caynam, qui interpretatur natura Dei.
Caynam genuit Malaleel, qui interpretatur plantacio Dei.
Malaleel genuit Iareth, qui interpretatur descendens siue roborans.
Iareth genuit Enoch, qui translatus est a Deo in paradisum uoluptatis, ut in fine temporum cum Elia conuertat corda patruum in filios quique pugnabunt cum Antichristo. Iste Enoch nonnulla scripsisse fertur sapienter sed antiquitate suspecte fidei a Patribus refutata sunt.
Enoch genuit Matusalam, qui iuxta annorum seriem uixisse XIIII annis post diluuium reperitur. Sed non legitur fuisse in archa, propter quod eum nonnulli cum patre suo Enoch, qui translatus fuerat, aliquantulum fuisse, donec diluuium preteriret, falsa opinione existimant. Hac generatione concupierunt filii dei filias hominum, id est, filii Sed filias Caym.
Matusalam uixit DCCCCLXVIIII annis et eodem anno mortuus est, quo diluuium fuit. Matusalam genuit Lamec. Hac generatione gigantes nati sunt. Tunc temporis ceperunt mala multiplicari in terra, nam filii Ade qui boni extiterant usque ad septimam generationem, contempnentes precepta Ade et patrum suorum paulatim ad mala corruere ceperunt. Etenim Adam uiuens prohibuerat ne miscerentur filii Sed cum filiabus Caym. Mortuo autem Adam, Sed separauit cognationem suam a cognatione Caym, qui redierat ad natale solum, et habitauit Sed in quodam monte proximo paradiso. Caym habitauit in campo, ubi fratrem occiderat, et exarserunt filii Caym in alterutrum coeuntes et abutebantur fratrum suorum uxoribus.
Mulieres etiam in uesaniam uerse supergresse uiris abutebantur.
Filii autem Sed reuertentes ad natale solum concupierunt filias Caym, eo quod pulcre sibi uidebantur, et ex eorum copula orti sunt gigantes. Incubi etiam demones cum mulieribus concumbere uidebantur, quod uere non poterat esse sed delusiue.
Lamec genuit Noe, qui requies interpretatur. Iste coram Deo ambulauit et detestabatur mala facta hominum.
Noe cum esset quingentorum annorum genuit Sem, Cham et Iaphet.
Vicesimo autem anno antequam quingentesimum expleret, fecit iuxta preceptum Domini archam de lignis leuigatis, id est, quadratis et bituminatis longitudine trecentorum cubitorum, latitudine XXX. Hii cubiti geometrici intelligendi sunt, alioquin tanta capere non ualeret. Continet enim cubitus geometricus sex nostros, uel secundum quosdam nouem. Erat archa superius angusta in cubito consumata, inferius uero ampla quandam habens rotunditatem ad modum sentine nauis. Habuit quinque cameras, quarum inferiori quadratura arche erat una stercoraria et altera apotecaria, deinde una mitium animalium et altera inmitium. Media uero que superior, hominum erat et auium. Illa tantum animalia in ea sunt intelligenda fuisse, que in aquis uiuere non possunt et que de corruptionibus non nascuntur, ut musce, apes et quedam alia. Per centum annos continuos Noe construxit archam.
Tunc homines perpendentes quod aqua uel igne perire poterant, studia sua conscripserunt in duabus columpnis, altera latericia et altera marmorea, quarum altera non dilueretur diluuio, altera non dissolueretur incendio. Tubal frater Tubalcaym huius operis existente magistro, quia audierat Adam prophetasse de duobus periculis, aque uidelicet et ignis, que uentura erant super omnem carnem. Quarum lapidea columpna fertur diluuium euasisse et actenus in Syria permanere. Prima que nunc dies dominica dicitur, ingressus Noe in archam. Seorsum uiros, seorsum mulieres Deus in ingressu nominauit, ut tempore penitencie ostenderet, esse uacandum ab amplexibus carnis. Centum quinquaginta diebus creuerunt aque et eleuata est archa super omnes montes quindecim cubitis, ut ablueret aqua sordes aeris, usquequo ascenderant praua opera hominum, de quorum sacrilegiis aer fuerat maculatus. Vsque ad eundem locum ignis ascendet in die Iudicii ut purgetur aer a uapore ascendente de sacrificiis ydolorum. Per annum fuit Noe in archa lumen recipiens per christallinam fenestram et egressus est anno reuoluto, eo die et mense, quo est ingressus, scilicet, maio.
Resedit archa super Armenie montem qui Barim dicitur, ubi usque hodie lignorum illius reliquie demonstrantur.
SECVNDA AETAS SECVLI
Secunda etas, quam per generationes dicimus currere, unam minus habet secundum codices Hebreos, que hic ponitur, id est, illum qui dicitur Caynam; quam tamen generationem et LXX interpretes memorant et euangelium secundum Lucham confirmat. Hee autem due etates seculi, id est, una ante diluuium, secunda post diluuium, ideo nullam habent difficultatem in peruentione annorum, quia directis generationum lineis currunt et unus ex altero propagatur.
Sem anno secundo post diluuium genuit Arfaxath.
Arfaxath annorum C.XXX.V. genuit Caynam.
Caynam annorum C.XXX. genuit Sala.
Sala annorum C.XXX. genuit Heber.
Heber annorum C.XXX.IIII. genuit Falech.
Falech annorum C.XXX. genuit Ragau.
Ragau annorum C.XXX.II. genuit Seruch.
Seruch annorum C.XXX. genuit Nachor.
Nachor annorum LXX. genuit Thara.
Thara annorum LXX. genuit Abraham.
Sem anno secundo post diluuium genuit Arfaxat, a quo gens Caldeorum exorta est. Iste Sem fertur fuisse Melchisedech, qui primus post diluuium condidit urbem Salem, que nunc uocatur Iherusalem. De tribus filiis Noe, id est, Sem, Cham et Iaphet, exorte fuerunt septuaginta due gentes, de Iaphet quindecim, de Cham triginta, de Sem uiginti septem. Filii Sem Asyam inhabitauerunt, sed filii Cam quandam Asie partem uiolenter occupauerunt atque Salem capientes expulsis filiis Sem et Ihebusei Ihebusalem eam uocauerunt. Filii Iaphet Europam sortiti sunt. Filii autem Cam Affricam tenuerunt. Natus est Noe filius post diluuium, quem Yonitum uocauit. Dedit Noe Yonito donationem benedictionis et dimisit eum in terram Etham et intrauit eam Yonitus usque ad mare, quod Elioscora dicitur, id est, solis regio. Hic accepit a Deo donum sapiencie et multa sapienter adinuenit atque quosdam futuros euentus rerum preuidit, cuius generatio permixtim cum filiis Sem habitauit. Arphaxat filius Sem genuit Sala, a quo antiqui Salamite uel Medi orti sunt. Sala genuit Heber, a quo Hebrei nuncupati sunt. Heber genuit Phalec cuius tempore turris Babel edificata est factaque est linguarum diuisio et multi deos adorare ceperunt. Nam alii colebant ignem, alii aquam, alii solem et sic de aliis elementis, unde Falech diuisio interpretatur. Impleti sunt dies Noe nongentis quinquaginta tribus annis et mortuus est. Nemo putet falsa que de antiquorum longeuitate scripta sunt, quia propter inueniendas uirtutes et gloriosas scienciarum utilitates, atque astrologiam et geometriam Deus eis amplius uiuendi spatium condonauit, que aliter disserere non potuissent, nisi quingentos triginta uiuerent annos. Per tot enim annorum curricula magnus annus impletur. Postea uero annorum numerus in uita hominum extitit diminutus et terra non fuit adeo fertilis post diluuium sicut fuerat ante. Nenrot autem, ex patre Chus de Cham et ex matre Cibelne de Yron filio Sem, gigas fortissimus, cuius erat statura altitudinis decem cubitorum, uenit ad Yonitum et eruditus est ab eo in multis et doctus de ortu quatuor futurorum regnorum et casu eorum per successionem, quod primi regnarent de Cam, deinde de Sem, unde Perse; tercio de eodem Sem et de Iaphet, unde Greci, quarto de Iaphet, a quo Romani. Fuit autem Nenrot potens in terra et robustus uenator hominum coram Domino, id est extinctor et oppressor amore dominandi. Hic transiit ad Caldeos et docuit eos ignem colere et solicitabat genus suum de Sem, ut imperaret aliis quasi primogenitus. Qui cum nollent adquiescere, cepit eos sollicitare de timore diluuii, ne iterum inundaret et disperderet eos. Transiit autem Nenrot ad filios Cam et regnauit inter eos. Huius exemplo cepit regnare Ietram super filios Sem et Suffene super filios Iaphet. Tunc consilio Nenrot conuenerunt predicti duces in campum Semnaar et timentes diluuium ceperunt edificare turrem, que pertingeret usque ad celos habentes lateres coctos pro saxis et bitumen pro cemento. Hoc autem bitumen, ut fertur, non nisi sanguine menstruo dissoluitur postquam fuerit desicatum. Hec turris altitudine tenere duo mille sexcentos triginta tres passus dicitur, cuius latitudo tanta est, ut prope eam aspicientibus altitudo longe minor uidetur. Describunt ibi templa marmorea lapidibus preciosis auroque distincta et multa alia, que uidentur incredibilia. Dominus autem descendit et linguas eorum in septuaginta duas loquelas diuisit, ita ut non intelligeret quisque proximum suum, et construere cessauerunt. Nenrot uero expulit filios Sem et filios Iaphet a turre calliditate quadam et Babiloniam condidit et regnum suum super filios Cam firmauit et postea ad Persas migrauit eosque ignem colere docuit. Assur autem filius Sem ad Caldeos uenit, et purpuram, unguenta crinium et corporum bene fragrancia reperit, a quo Caldea Assiria dicta est, et Assiriorum regnum inde exortum est, quod tempore Seruc proaui Habrahe factum est.
Falec genuit Ragau. Ragau genuit Seruc. Hoc tempore Belus Nenrotides rex Babilonis, quia fuit alter Belus rex Grecie intrauit Assiriam, sed parum in ea obtinuit. Eo tempore Scitharum regnum exortum est, ubi primus regnauit Thanus et post eum Ninus. Seruc genuit Nachor. Egiptiorum regnum sumit principium, ubi primus regnauit Zoes, qui et Mineus. Nachor genuit Thara, sub quo regnum Assiriorum ampliatum est regnante Nino, quia primus in Assiriis regnauerat Belus quem quidam Saturnum existimant. Ea quoque etate Siccinorum regnum oritur, ubi primus regnauit Agialeus, a quo Agialea nuncupata est, que actenus Peloponensis uocabatur. Et sic quatuor principalia regna fere per idem tempus exorta sunt: Assiriorum ab oriente, Siccinorum ab occidente, Scitarum ab aquilone, Egiptiorum a meridie. Eo tempore Ninus filius Beli post mortem patris primus bella campalia instituit et armorum multa instrumenta inuenit et auxiliante uxore sua Semiramide, que in multis sapientissima uidebatur, totam Assiriam obtinuit et ciuitatem in ea, in qua caput erat regni, itinere dierum trium ampliauit et a suo nomine Niniuem nuncupauit. Tunc Cam, qui Zoroastes, filius Noe magicam artem reperit et septem liberales artes in quatuordecim columpnis scripsit, scilicet, in septem heneis et septem latericiis contra diluuium et contra ignem. Ninus autem pugnando Cam regem Bactrianorum uicit et occidit et libros eius conbussit. Eo quoque tempore muri Babilonie a Semiramide, regina Assiriorum, fortissimo et mirabili opere reedificantur. Hec primo femoralia, id est, bracas inuenit, ne denudatio Noe in opprobrium succederet filiorum. Ninus etiam ydola primo inuenit sic. Mortuo Belo Ninus in solatium doloris imaginem patris fecit fieri, cui tantam exhibebat reuerentiam, ut quibuslibet reis parceret, qui confugissent ad eam.
Proinde homines de regno eius honores diuinos imagini ceperunt impendere, maligni etiam spiritus quasdam delusiones circa ymaginem faciebant, unde cecati mente miseri mirabantur. Huius exemplo plurimi caris suis mortuis ymagines dedicarunt et sicut ab ydolo Beli cetera traxerunt originem, sic et ab eius nomine generale nomen sumpserunt. Sicut enim dictus est Belus ab Assiriis, sic alie nationes scundum ydiomata lingue sue dixerunt alie Bel, alie Beel, alie Baal, alie Baalim. Immo et nomina specificauerunt, alie Beelfegor, alie Beelzebub dicentes. Sirophenes primus ydolatra egipciorum, Caldei ignem adorabant et cogebant alios idem facere, alia ydola comburentes. Sacerdotes uero Egipti, qui aquam adorabant, eo quod Egiptum pre ceteris regionibus utilius irrigabat, magnum quoque ydolum in honorem Beli formauerant, remouentes coronam auream apposuerunt ei uas fictile admodum corone perforatum, ad quod per occultos meatus aqua desuper ueniebat inferioribus foraminibus cera obturatis. Venientes autem Caldei, apposuerunt ignem et liquefacta cera aqua defluens, que erat in corona, extinxit ignem et preualuerunt ydola Egipti. Thara genuit Abraham. Frater Abrahe Aram mortuus est ante patrem suum in Hur Caldeorum et est nomen ciuitatis, ubi actenus sepultura eius ostenditur. Hebrei 'ur' ignem dicunt et tradunt quod Caldei in ignem, per quem traiciebant paruulos suos, proiecerunt Aram et Abraham, quia nolebant ignem adorare. Aram ibi expirauit et Abraham Dei auxilio dicitur liberatus, unde legitur: 'Ego sum qui eduxi te de Ur Caldeorum'. Thare autem habens odio terram propter luctum Aram, non ualens sustinere iniurias, que fiebant ei, ut coleret ignem, statuit peregrinari et dedit Nachor Melcham uxorem, Abrahe uero Saray, qui et Loth fratrem uxoris in filium adobtauit, quia Saray sterilis erat. Egressus est ergo Thare cum illis, ut irent in terram Chanaam, et uenerunt usque ad Aram Mesopotamie ciuitatem. Cumque Habram relicto patre tamen habens propositum reuertendi iret Mesopotamiam, locutus est ei Dominus dicens: 'Egredere de terra et de cognatione tua'.
TERTIA AETAS SECVLI
Tercia dehinc etas seculi sequitur, in qua ideo post commemorationem Habrahe, Ysaach, Iacob et Ioseph per Hebreorum seruitutem in Egiptum et per tempora iudicum anni queruntur, quia in generationes illas quatuordecim, que per Matheum ab Habraham usque ad Dauid commemorantur, non ubique anni ipsi manifeste patescunt. Quod propterea dicimus, ne contrarium aliquid cuiquam uideatur, quod alius illic generationum, alius hic annorum ordo seruetur, ubi anni queruntur cum illic euidens tantumdem generationum ordo texatur, qui perueniat usque ad Christum. Hic autem sola annorum ueritas describatur, que in annis fidem collocet temporum.
Abraham annorum C. genuit Ysaac.
Ysaac annorum LX. genuit Iacob.
Iacob annorum LX. genuit Ioseph.
Ioseph annorum XXX.VII. genuit Effraym et Manassem et uixit CX. annis.
Hebreorum seruitus annorum C.XL.IIII.
Moyses annos XL. rexit populum.
Iosue annos XX.VII.
Othoniel annos XL.
Aoth annos LXXX.
Debora annos XL.
Gedeon annos XL.
Abimelech annos III.
Thola annos XX.III.
Iayr annos XX.II.
Iepte annos VI.
Abessan annos VIII.
Abdon annos VIII.
Samson annos XX.
Hely sacerdos annos XL.
Samuel et Saul annis XL.
Abraham cum esset LXX.V. annorum relicta gente et patria ad imperium Dei uenit in terram Chanaam accipiens promissionem nasciturum de suo semine saluatorem, et annorum C. genuit Ysaach ex Sarra libera. Nam primum ex ancilla Agar genuerat Ysmael, a quo Ysmahelitarum genus, qui postea Agareni ad ultimum Sarraceni sunt dicti. Hoc tempore mortuus est Ninus, cuius uxor Semiramis, ut posset regnare post eum proprio filio, quem susceperat ex Nino, nupsit et ex eo filium genuit, qui et Babiloniam ampliauit.
Ysaac annorum LX. genuit geminos, quorum primus Esau a quo Ydumei, secundus Iacob, qui cognominatus est Israel, a quo et Israelite sunt nuncupati, regnante apud Assirios Xerse illo antiquiore, qui etiam Baleus uocabatur. Regnum tunc Argiuorum ortum est, ubi primus regnauit Inachus. Sub quibus regibus Deus locutus est ad Ysaac dicens: 'In semine tuo benedicam omnes tribus terre'.
Hoc tempore regnum Grecorum inchoat, ubi primus regnauit Argus.
Iacob annorum nonaginta genuit Ioseph. His temporibus Serapis Iouis filius Egiptiorum rex moriens in deos transfertur. Tunc apud lacum Tritonidem Minerua in specie uirginali apparuisse fingitur, que plurimis claruisse ingeniis predicatur. Hec enim inuenit clipeum, et diuersis coloribus reperit ordiri telam et colorare lanas hec docuit. Hec dicitur Pallas a Pallante gigante, quem interfecit, uel a Pallante insula, in qua nutrita est. Hanc Greci Mineruam dicunt. His temporibus factum est diluuium particulare in Achaya sub Ogige rege. Tunc etiam Phoroneus rex Argolicus, filius regis Inachi, primus Grecie leges dedit et sub iudice causas agi instituit locumque iudici destinatum a nomine suo forum appellauit. Soror ipsius Isis in Egiptum nauigauit et quosdam apices litterarum tradidit Egipciis, de agricultura eos docuit et tunc segetes primo habere ceperunt, unde cum Yo diceretur, Ysis ab eis dicta est, quod in lingua eorum terra sonat et ob hoc post mortem in deos in Egipto recepta est. Filius etiam Phoronei, qui Apis dictus est, eo tempore in Egiptum nauigauit, quem quidam uirum Isidis tradunt fuisse, et similiter ab Egiptiis deificatus est et Serapis nominatus. Tunc etiam Prometheus dictus est fecisse homines, cum quia de rudibus doctos fecit, tum quia legitur fecisse ymagines hominum, quas arte quadam deambulare fecit. Inuenit hic primus anulum sed ferreum, et in eo inclusit gemmam, et quartum digitum scilicet medicum ex eo muniuit, quia inde usque ad cor uena quedam pertingit. Hoc tempore, ut dicitur, Tritolemus in naui, in qua pictus erat draco, in Greciam uenit et ampliauit agriculturam. Ceres etiam preter instrumenta arandi, mensurandi granum adinuenit cum prius in aceruis segetes ponerentur et numerabatur triticum per aceruos, unde a Grecis Demetra dicta est. Tunc etiam Telchines a grecis uicti et exules Rodum condiderunt. Eo tempore Esau primus equas asinis iuncxit, unde orti sunt muli. Tunc etiam Atlas in astrologia multa reperit motumque celi et rationem pre ceteris, qui precesserant, subtilius considerauit. Tunc fuit et Mercurius nepos Atlantis multarum artium peritus et propter hoc post mortem in deos translatus. Hac etiam etate primus Procidus quadrigam iunxit.
Vixit Ioseph centum decem annis. Hebreorum seruitus C.XL.IIII. annis durauit in Egipto. Quod autem legitur, CCCC.XXX. annis fuisse filios Israel in Egipto, nomine Egipti intelligendum est omnis incolatus eorum, qui cepit a promissione Habrae facta in uia Mesopotamie, a qua usque ad legem datam tot anni fluxerunt. Solis enim centum quadraginta quatuor annis seruierunt filii Israel in Egipto post mortem Iosep. Quibus expletis, ea die egressi sunt, qua Habraam exiit ad peregrinandum. Leui filius Iacob genuit Kaat, qui genuit Amram, qui ex Iacabel genuit Moysen sub Monofo rege Egipti, qui sicut ceteri reges Egiptiorum pharao dicebatur. Pharao interpretatur regnans. Iste Monofus odiebat ualde populum Israel et eos, ne uacarent amplexibus et generarent filios, multis laboribus opprimebat. Cum autem precepisset Monofus ut omnes pueri Hebreorum necarentur in flumine, quidam taurus ex inprouiso egrediebatur de flumine aliquando et maxime in festo Apis, habens in humero dextro signum candidum instar lune corniculate. Ad quem cum Egiptii confluerent, multis generibus musicorum psallentes, eleuabatur in aere et super eos tanquam psallens ferebatur et ad motum uel stacionem ipsius ipsi mouebantur in terra uel stabant, et eadem die euanescebat, unde Apis ab Egiptiis dicebatur. Tunc quidam sacrorum scriba regi predixerat eo tempore masculum nasciturum in Israel, qui regnum Egipti humiliaret et uirtute transcenderet uniuersos. Hac de causa postea filii Israel adorauerunt uitulos aureos opinantes quod per hunc ab Egipto fuerint liberati. Amram autem post edictum ad uxorem nolebat accedere, ne in necem filios procrearent. Diuina autem ei reuelatio in sompnis astitit dicens ne timeret uxorem cognoscere, quia puer quem timebant Egiptii, erat nasciturus ex ea. Concepit autem Iacabel et peperit. Et uidens puerum elegantem abscondit tribus mensibus. Cumque celare non posset, sumpsit fiscellam scripeam et liniuit eam bitumine ac pice et ponens intus infantulum in carecto ripe exposuit eum, ne impetu fluminis raperetur stante procul sorore paruuli Maria et ex precepto matris rei exitum expectante. Et ecce descendit Termut, filia pharaonis, ut lauaretur in flumine. Que uidens alueolum et sibi afferri iubens, uidit paruulum uagientem et miserta eius dixit: 'De infantibus Hebreorum est hic'. Sic enim Deus uenustauerat eum, ut etiam ab hostibus dignus haberetur alimento. Et cum plures Egiptie preberent illi ubera, nolebat accipere. Et ait Maria: 'Vis adducam Ebream? Fortassis accipiet ubera gentis sue'. Ex precepto ergo Termut matrem paruli tanquam alienam aduxit et statim puer ad ubera eius accessit. Suscepit Iocabel puerum a Termut alendum et ablactatum redidit filie pharaonis, que uocauit eum Moyses et eum in filium adoptauit. Egipti enim 'moys' aquam, 'is' saluatum dicunt. Quem dum quadam die Termut obtulisset pharaoni, ut ipse adoptaret eum, rex admirans pueri uenustatem, coronam auream quam gestabat, capiti eius imposuit. Erat in ea imago ydoli Amonis fabrefacta et puer coronam in terram proiecit et fregit. Sacerdos autem Elyopoleos, qui predixerat per quendam puerum Ebreum in proximo ruituram Egiptum, a latere regis surgens exclamauit dicens: 'Hic est puer, quem Deus nobis occidendum monstrauit, ut de cetero timore careamus', et uoluit irruere in eum, sed defendente rege liberatus est. Etenim quidam sapiens asserebat quod pueriliter et per ignoranciam esset hoc factum a puero, unde non debebat ei ullatenus imputari. In cuius rei argumentum cum allatas prunas puero obtulisset, puer eas ori suo apposuit et lingue summitatem corrupit, unde dicitur impeditioris lingue fuisse. Tante pulcritudinis extitisse fertur ut nullus adeo esset crudelis, qui eius aspectui non hereret. Multique dum cernerent eum per plateam ferri, occupationes in quibus studebant, desererent. Hunc Termut astronomia et omni Egiptiorum sciencia fecit erudiri. Cum autem esset Moyses adultus et strenue doctus, Etiopes uastauerunt Egiptum usque Memfim. Egiptii uero conuersi ad diuinationes, acceperunt responsum ut uterentur auxiliatore Ebreo, et uix obtinuerunt a Termut ut exercitui, quem parauerant, preficeret Moysen, prius prestitis sacramentis ne ei nocerent. Erat enim Moyses uir bellicosus et sapiens, qui fluminis iter tamquam longius pretermittens per terram duxit exercitum itinere breuiori, ut inprouisos Ethiopes preueniret. Etenim per loca deserta et serpentibus plena iter faciens tulit in archis papiriis super plaustra ibices ciconias Egiptias naturaliter serpentibus infestas, que rostro per posteriora inmisso aluum purgant et castrametaturus proferebat eas, ut serpentes fugarent et deuorarent, et ita tutus per noctes transibat exercitus. Tandem preuentos Ethiopes expugnans post fugam inclusit eos in Sabba regia ciuitate, que post Meroe dicta est. Erat ciuitas inexpugnabilis et cum Moyses diu obsedisset eam, Tharbis, filia regis Ethiopum, iniectis oculis in eum ex conditione illi tradidit ciuitatem, ut duceret eam uxorem, quod ita factum est. Dum autem Moyses uellet redire in Egiptum, eo quod Tharbis erat ydolatra et eam plene ab errore non poterat reuocare, ipsa non adquieuit. Proinde Moyses sapienter in gemmis duas ymagines sculpsit huius eficacie, ut altera memoriam, altera obliuionem conferret. Inseruit gemmas anulis et obliuionis anulum uxori tradidit et alterum ipse tulit. Cepitque mulier amoris uiri obliuisci et ita Moyses in Egiptum libere regressus est. Inde est quod Aaron et Maria postea iurgati sunt aduersus Moysen pro uxore eius Ethiopissa. Tam in factis Moysi quam aliorum sanctorum patrum uirtus diuina mundanam sapienciam adiuuabat. Egressus Moyses in terram Iessem, uidit prefectum operis Egiptium percutientem quendam de Ebreis, et secreto percussum Egiptium abscondit in sabulo. Et cum audisset pharao uerbum hoc, querebat eum occidere. Qui fugiens per desertum uenit in terram Madian et ciborum inopiam uirtute tolerantie superabat. Et uenit ad ciuitatem Madiam circa mare Rubrum, sic nominatam a quodam filio Abrahe de Cethura, et accepit Seforam in uxorem, filiam Raguelis sacerdotis Madian, id est, primatis, antiquitus enim primates sacerdotes dicebantur. Raguel agnominabatur Ietro et cognominabatur Cineus. Dedit ei socer omnem curam gregum suorum, in quibus omnis antiquis barbaris nobilior erat possessio. Cumque minasset gregem ad interiora deserti, uenit ad montem Dei Syna, qui in quadam parte sui dicitur Oreb, et apparuit ei Dominus in flama ignis in medio rubi. Erat autem mons ad pasturas egregius, quia pastores illuc ascendere non presumebant, tum quia excelsus erat, tum quia opinio erat Deum habitare in monte. Mortuus est tunc pharao, rex Egipti, et Phua, filius iusti Elyopoleos sacerdotis, qui querebant occidere Moysem, et precepit ei Dominus ut descenderet in Egiptum ad liberandum fratres suos.
Tunc temporis multi Egiptiorum timentes ruituram Egiptum ad alias sedes se transtulerunt. Vnde Cicrops uenit in Greciam et ibi urbem condidit, quam Accam uocauit et post Atene dicta est. Hanc quidam Grecorum Didas et quidam Archomenam dixerunt. Hec est mater liberalium litterarum et nutrix philosophorum. Cicrops dictus est Diffies et est nomen Egiptium, quod latine dihomo uel bicorpor dicitur, uel propter proceritatem stature uel propter utriusque lingue periciam, Grece scilicet et Egiptie. Sub quo in arche preter comunem usum oliua nata est. Hic ex nomine Minerue antiquos Athenienses uocauit. Iste etiam bouem immolans primus in sacrificio Iouem adorare precepit. Creditur etiam hoc tempore egressum Dionisium Bacum, qui Argos condidit et usum uinee Grecis dedit.
Dicitur et diluuium in Thessalia factum sub Deucalione rege et Fetontis incendium fabulosum. Hoc tempore in Grecia Corintus est condita et ibi ars picture ab Allante reperta et astrologia publice declarata. Iamnes et Mambre insignes magi pharaonis, qui omnia signa, que dominus faciebat per Moysen, coram pharaone facere contendebant; cum apud Assyrios regnaret Aschatades, apud Argiuos Triopas. Octoginta annorum erat Moyses, cum eduxit populum Dei de Egipto, et quadraginta annis sub predictis regibus rexit eum. Tunc Iudei cum lege litteras habere ceperunt. Tunc templum Delfis construitur, Lacedemon conditur. Tunc primi choretes et choribantes imitantes armorum strepitum modulatam saltationem et consonam inuenerunt.
Rexit Iosue populum annis uiginti septem. Troianorum gens antea Dardana a Dardano extitit nominata. Nam Dardanus et Iasius fratres e Grecia profecti; ex his Iasius ad Traciam, Dardanus ad Frigiam peruenit et ibi regnauit primus. Post quem filius eius Erictonius et nepos eius Tros, a quo Troiani nominati sunt. Tros rex Ganimedis pater. His temporibus Herictonius Atheniensium princeps, qui Vulcani filius dicitur fabulose, currum iuncxit in Grecia primus; et Troilus quadrigam in Troia. Iam enim erat currus inter alias nationes. Isis Epafum genuit, qui Nemphim condidit cum in fecunda Egipto regnaret. Busiris rex ualde crudelis fuit in ospites, ita ut eorum multos decapitaret et tormentis afficeret multis. Perillum etiam, cui preceperat facere bouem eneum intus concauum, innocuum in eo primo combussit, ut eiusdem bouis sofisticum experiretur mugitum. Phenix et Cathmus de Thebis Egiptiorum in Syriam profecti in regione Tyri et Sidonis regnauerunt. Cathmo in Greciam recedente, terra a Phenice Phenicea dicta est. Tunc Europe, filie Phenicis, fabulose Iupiter mixtus est. Danaus per quinquaginta filias, filios Egisti fratris interfecit uno tantum, scilicet Lino, superstite, qui regnauit post eum. Othoniel annis quadraginta. Tunc Catmus Thebis regnauit, qui primus Grecas litteras adinuenit. Ex filia eius Semele natus est Dionisius Liber pater. Bitinia condita est a Fenice, qui phenicibus quasdam litteras tradidit et ad scribendum uermiculum instituit, unde et color ille puniceus quasi pheniceus dictus est. Ephira, que nunc Corinthus dicitur, a Sisipho ampliata est. Minos filius Europe regnauit in Creta. Per idem tempus Linus et Anphion apud Grecos in arte musica claruerunt. Aoth annis octoginta populum iudicauit. Tunc ciuitas Cirene in Libia condita est. Tunc ficta est fabula de Trictolemo, quod iubente Cerere serpencium pennis gestatus, id est, longa nauigatione Eleusim ueniens frumenta distribuit et Proserpinam rapuit.
De rege Melosorum Orco et de cane eius Cerbero tricipite, qui Pirotum deuorauit. De Frixo et Elle sorore sua, quod ariete uecti per aerem uolauerunt et nouercales insidias euaserunt. De ypocentauris, quod equorum hominumque natura permixti fuerint. De Bellorofonte, quod pennis equi uolando sit uectus. De Anfione, quod cithare cantu lapides et ligna commouerit. De Gorgone meretrice, que crinita serpentibus in se aspicientes in lapides conuertebat. Hanc Perseus occidit, quia ob nimiam pulcritudinem et quibusdam maleficiis spectatores suos mentis impotes faciebat. In Dardania regnat Tros, a quo Troia multo honore est ampliata; nam primo sub Iosue a Troilo condita fuit. Dionisius in India Nisam condidit.
Debora annis quadraginta. Apollo citaram condidit, et medicine artem inuenit et incantationem phitonicam reperit, quare uidebatur mortuos suscitare. Regnum finitum est Argiuorum et in Micenis translatum. Liber pater obiit, cuius sepulcrum apud Delfos iuxta Apollinem habetur aureum. Depingitur autem corpore muliebri, quia mulieres militantes cum uiris habuit primus. Ilium ab Ilo conditur et Miletus hedificatur. Picus, qui fertur fuisse filius Saturni, regnat in Latinis primus. Et notandum quod Ebrei sub numero annorum iudicum comprehendunt interpositos annos seruitutis et quietis. Et ipsos iudices non exercuisse dominium in populo Israel, sed consilium et auxilium in tribulationibus prebuisse. Gedeon iudicauit populum quadraginta annis.
Aliter Mercurius inuenit siringas trahens hoc nomen a Siringa uxore Cadmi, que propter studium armonie a uiro suo recessit. Reperit etiam liram hoc modo: inuenit concam testudinis mortue, cuius nerui arentes et extensi flatu aure percussi tenuem sibilum reddebant, ad quorum imitationem liram reperit et Orfeo tradidit. Hic fertur in Yspaniam uenisse et ciuitatem Florem condidisse. Tres fuerunt Mercurii. Primus fuit Hermes. Secundus iste, qui et Tremegistus philosophus. Tercius Mercurius minor in multis studiis clarus. Tunc Tyrus condita est et Dedalus aues fecit metallinas, que uolare uidebantur spiritu artificiose incluso. Similiter etiam fecit simulacra se mouencia. Hic cum filio Ycaro naui fugiens propter inuestigabilem fugam pennis auolasse estimatus est, unde et fabula de ipso ficta est. Argonautarum historia scribitur. Museus discipulus Orphei et Linus magister Herculis claruit. Minos Cretensibus legem dicitur dedisse, quod Plato negat. Hydram uero callidissimum fuisse sofistam asserit Plato.
Abimelech annis tribus. Hic primus legitur regnasse in populo Iudeorum, qui tamen non fuit rex sed tirannus. Iste septuaginta fratres suos interfecit, et a muliere fracmen mole in capite accipiens post uulnus occisus est ab armigero suo apud opidum Thebes. Nota quod a Thebis Egiptiorum dicuntur Thebei, a Thebis Grecorum dicuntur Thebani, a Thebe Iudeorum dicuntur Thebite. Hoc tempore Filemon primus apud Ficium in Grecia corum inuenit, quod instrumentum est pellis cum duabus cicutis per alteram respiratur, et per alteram reddit sonum. Thola annis uiginti tribus. Priamus post Laomedontem regnat in Troia. Hercules Anteum, palestre artis inuentorem, in palestra uicit et interfecit; et Ilium uastauit. Bellum fuit inter Laphitas et Centauros, qui fuerunt nobiles milites Thessalorum. Theseus in agone Minotaurum occidit, propter quod Athenienses tributarii pueri a pena liberati sunt. Fuit autem Minotaurus uir fortis et inhumanus magistratus Minois ualens in palestra, unde dictus est Minois taurus, id est, Minois carnifex. Tunc ficta est fabula de Minotauro, bestia laberinto inclusa. Iair annis uiginti duo. Hercules agonem Olimpiacum instituit. Carmentis ninpha latinas litteras reperit. Theseus Elenam rapuit, quam rursus receperunt fratres eius Castor et Pollux capta matre Thesei eo peregre profecto.
Iepte annis sex. Hercules flammis se iniecit, quia in morbum inciderat pestilentem. Abessan annis septem. Agamennon Athenis inperauit uel Miscenis, Menelaus Lacedemonie. Abdon annis octo. Alexander, qui et Paris, Elenam rapuit. Bellum decemnale Troie surrexit. Mennom et Amazones in subsidium primo arma tulerunt, et ad ultimum famosum Troie excidium predicatur. Tamen secundum quosdam sub iudice Abessan Paris Elenam rapuit. Et post Abessan teste sacra scriptura Ahilon iudicauit Israel decem annis; qui anni quia non habentur apud Septuaginta interpretes, ab Eusebio sub Samuele et Saule computantur, quorum annos ystoria non ostendit. Post Ahilon Abdon iudicauit Israel, cuius anno tercio Troia capta fuit. Tunc Greci ad gloriam uictorie sue ceperunt annotare tempora sua sic: 'Anno a captiuitate Troie'. Incepta uero Olimpiade annotauerunt tempora secundum numerum Olimpiadum. Capta Troia Menelaus et Elena uenerunt ad Thuorim regem Egipti, qui alio nomine Polibus uocatur. Anno tercio a captiuitate Troie mortuo Latino rege regnauit Eneas in Italia tribus annis, qui ob nobilitatem regnandi dictus est primus rex Latinorum. In qua prius regnauerant Ianus, Saturnus, Picus, Faunus, Latinus, circiter centum quinquaginta annis. Hac etate Ulixes ad Yspaniam nauigio uenit et ciuitatem Vlisbonam condidit.
Samson iudicauit Israel uiginti annis. Eo tempore Ascanius filius Enee, qui secundus rex Latinorum dictus est, Albam condidit. Tunc Vlixis fabule uel Sirenarum ficte sunt. Fuerunt enim Syrene mulieres meretrices, que cantu et pulcritudine decipiebant nauigantes. Hely sacerdos annis quadraginta. Fere uiginti anni fluxerunt sine iudice, qui aggregati sunt annis quibus iudicauit Ely. Tercius rex Latinorum Siluius Postumus, filius Enee et Lauinie; a quo deinceps Latini reges Siluii denominati sunt. Hunc Aschanius heredem reliquit adhuc uiuente paruulo filio suo Iulio, a quo Iuliorum familia nomen et originem traxit. Filii Hectoris Ilium receperunt Nestoris expulsis posteris.
Samuel et Saul quadraginta annis. Incertum est utrum Samuel ante regnum Saulis uiginti annis uel amplius populum iudicauit. Secundum Apostolum autem certum est quod ambo rexerunt Israel quadraginta annis. Tunc apud Latinos quartus regnauit Siluius Eneas filius Postumi. His temporibus Omerus philosophus dicitur floruisse. Saul autem post mortem Samuelis regnauit duobus annis. Iste fuit primus rex in Israel.
QVARTA AETAS SECVLI
In hac quarta etate si cuiquam forte contrarium esse uidetur, quod non ipse numerus quatuordecim generationum hic seruetur, qui in Matheo complectitur, adtendat inter Ioram regem et Iohatam, omissa Athalia, tres reges in medio pretermisisse Matheum, qui hic cum annis suis ponuntur et in euangelio detrahuntur pro eo quod Ioram genus se miscuerat impiissime Iezabel; et idcirco usque ad terciam generationem eius memoria tollitur, ne in sancte natiuitatis ordine poneretur. Quamquam et illud pre ceteris considerare conueniat, quod plures fuerint successiones pauciores autem generationes. Non enim que regum, eadem generationum sunt tempora; unde et Matheus, quos ad generationem non putauit pertinere, preteriit.
Dauid regnauit annis XL.
Salomon regnauit annis XL.
Roboam regnauit annis XVII.
Abia regnauit annis III.
Absaph regnauit annis XL.
Iosaphat regnauit annis XXV.
Ioram regnauit annis VIII.
Ocozias regnauit anno I.
Athalia regnauit annis VII.
Iohas regnauit annis XL.
Amasias regnauit annis XXIX.
Ozias regnauit annis LII.
Iohathan regnauit annis XVI.
Achaz regnauit annis XVI.
Ezechias regnauit annis XXIX.
Manasses regnauit annis LV.
Amon regnauit annis XII.
Iosias regnauit annis XXXII.
Ioachim et Iechonias regnauerunt annis XI.
Sedechias regnauit annis XI.
Dauid regnauit annis quadraginta, qui fertur uixisse centum decem annis. Iste congregauit marmora, ferrum, lapides pretiosos, aurum, argentum et es Corintum; de quibus postea constructum est templum Dei. In Corinto fuit olim templum ydolorum cum infinitis ydolis ex ere, argento et auro. Quo ab Anibale combusto metalla fluxerunt et commixta sunt; et quia maior pars erea erat, talis commixtio uocata est es Corinthium. De tali here Salomon fecit mare eneum, columpnas et altare. Habuit Dauid secum triginta fortes et tres forciores atque tres fortissimos; ipse tamen fortior et insignior omnibus erat. Tres fortissimi fuerunt: primus Lesboam, qui a Iosepho Eusebius dicitur, secundus Eleazar, filius patrui Dauid, tercius Semmaa Ararites, quem Iosephus Semeiam uocat. Post istos fuerunt tres, scilicet Abisai, Banaias et Sobocai. Conposuit Dauid, cum pace frueretur, cantica et ymnos, alios trimetros, alios quinquemetros, adinueniens uiolam, nablum, psalterium et alia musica instrumenta, in quibus leuite per sollempnitates ymnos dicerent Deo. Est autem psalterium canora cithara decem cordis coabtata, que plectro percutitur; nablum uero duodecim sonos habens digitis tangitur. Notent principes et prelati, qui cum pace fruuntur uenationibus et uanitatibus intendunt.
Hoc tempore Carthago incepta est a Carcedone Tirio, et a filia eius Didone consumata. Quintus Latinorum rex Siluius Latinus regnat, prophetantibus Gath, Natham et Asaph. Codrus Atteniensium rex sponte pro salute patrie hostibus se offerens interimitur.
Salomon regnauit annis quadraginta et uixit annis quinquaginta duobus. Quod autem legitur quod senuerit, potest intelligi, quod propter nimium concubitum mulierum debilitatus anticipatam habuit senectutem. Tamen, ut dicit Iosephus, octuaginta quatuor annis uixit. Fecit Salomon ob honorem patris iuxta sepulcrum eius opere mechanico octo subterraneos loculos thesaurorum. Duxit uxorem filiam pharaonis regis Egipti, de qua, ut fertur, genuit filium quasi contra naturam, cum ipse adhuc esset undecim annorum. Ante quartumdecimum annum uiri et duodecimum femine generare non consueuerunt. Quarto anno regni sui cepit edificare templum Domino, quod octo annis consumauit, ut dicit Iosephus. Posuit Salomon lapides grandes de marmore candido, quod Parium dicitur, in fundamento templi habentes uiginti cubitos in longitudine, et decem in latitudine et in altitudine quinque. Lapides et ligna extra ciuitatem dolabantur et sculpebantur; unde malleus, securis et omne ferramentum non sunt audita in domo Domini, cum edificaretur.
Fertur tamen quod habuit Salomon sanguinem uermiculi, qui thamir dicitur, quo dura marmora facile seccabantur, quem inuenit hoc modo: Erat ei structio habens pullum, quem iubente Salomone sub uase uitreo sapientes eius incluserunt. Quem cum uideret structio se habere nequire, tulit uermiculum de deserto cuius sanguine liniuit uitrum, et fractum est. Isto sanguine operarii ligna et lapides facillime incidebant et clauos cum quodam glutino figebant. Tanta fuit gloria Salomonis, quod ante fores domorum in Iherusalem plurima sedilia argentea fierent. Ad operum eius incredibilem opinionem regina Saba, regie ciuitatis Etiopie, uenit uidere Salomonem, et admirans prudenciam et dispositionem glorie Salomonis dedit illi gemmas preciosas, aurum, aromata infinita et etiam radicem balsami, unde propagate sunt in Enggadi uinee balsamite. Que cum reuerteretur multis donata muneribus Salomonis, fertur scripsisse illi quod in domo salutis lignum quoddam opertum auro uiderat, in quo suspendendus erat quidam celestis propheta, pro cuius morte regnum Iudeorum periret; et certis illud indiciis scripturarum declarauit regi. Timens autem Salomon discindere lignum, eo quod rex Dauid in magna illud habuerat reuerencia, in profundissimis terre uisceribus occultauit eum. Tempore autem Christi in probatica piscina superenatauit quod lignum dominice crucis creditur fuisse. Hec regina Sibilla dicta est, quia sapientes femine hoc nomine antiquitus dicebantur. His diebus fuit rex sextus Latinorum Siluius Alba, Siluii Enee filius.
Roboam regnauit annis decem et septem. Regnum Israel a Iuda diuiditur. Fertur tempore huius auem non uolasse super Iherusalem, et fere desperasse Iudeos. Hoc tempore Latinorum rex fuit septimus filius Athis siue Siluius Egiptius, et reges in Samaria haberi ceperunt. Hac etate Samus conditur et Sibilla Erictrea illustris habetur. Abia annis tribus. Sub quo Hebreorum pontifex maximus Abimelech insignis est habitus.
Asa annis quadraginta uno. Prophete in Iudea Aggeus, Zacharias, Micheas, Amos, Iohel et Ieu. Tunc fuit octauus rex Latinorum Siluius Capis.
Iosaphat annis uiginti quinque. Prophete Helias, Abdias et Micheas. Nonus Latinorum rex fuit Siluius Carpentus. Decimus Siluius Tiberinus, a quo fluuius dictus est Tiberis, qui prius Albula dicebatur. Vndecimus Siluius Agrippa.
Ioram annis octo. Hic accepit uxorem Athaliam, filiam Achab et Iezabel. Prophete Helyas, Helyseus et Abdias. Helyas erat uir pilosus sicut fuerat Esau; unde in bona significatione et in mala inuenitur pilosus. Helye septem insignia miracula predicantur. Ocozias anno uno. Helias rapitur. Atalia regnauit annis septem. Hec interfecit omne semen regis Dauid quod reperit, male seducta, ut ipsa sola regno potiretur. Ionadab, filius Recab, sacerdos clarus habetur, et Ioiade pontifex, qui solus post Moysen uixisse annis centum triginta perhibetur. Iohas annis quadraginta. Hic cum argueretur a Zacharia propheta filio Ioiade, fecit eum obrui lapidibus inter templum et altare, et omnes filii eius cum eo lapidati sunt, preter unum postumum, qui post eum dictus est Zacharias. Ex tunc, ut fertur, non accepit populus responsum in templo manifeste sicut prius, nec ex Dabir, id est rationali, nec ex Ephot. Helyseus moritur cuius uirtutes quatuordecim predicantur.
Licurgus legislator Apollonis apud Greciam insignis habetur. Rex Latinorum duodecimus Siluius Aremulus, qui presidium Albanorum inter montes, ubi nunc Roma est, posuit. Huius filius fuit Iulius proauus Iulii Proculi, qui cum Romulo Romam comigrans fundauit Iuliam gentem.
Amasias annis uiginti nouem. Cartaginem hoc tempore quidam asserunt conditam, alii ut superius; isto autem tempore fuit innouata et ampliata. Rex Latinorum tredecimus Siluius Auentinus regnat, et in eo monte, qui nunc pars urbis est, mortuus et sepultus aternum loco uocabulum dedit.
Ozias annis quinquaginta duobus. Olimpias primum a Grecis instituitur. Agnus in Grecia loquitur. Sardanapalus rex ultimus monarcus Assiriorum, uictus ab Arbace Medo sponte semetipsum concremauit, et tunc Arbas monarchiam Assiriorum ad Medos transtulit. Simile postea fecit Darius occiso Baltasar. Fuerunt tamen reges Assirii, si non a Deo monarchi, tamen potentes usque ad subuersionem Niniue. Lacedemoniorum reges deficiunt. Tunc Esiodus poeta claruit atque Sidon Argius pondera et mensuras reperit, Osee, Amos, Ysaia et Iona prophetantibus in Iudea. Tamen, secundum quosdam, Ionas tempore Ieroboe regis Israel prophetauit. Hic euersionem Niniue predixit, que multo post tempore impleta est, nam inundatione fluminis et pluuiarum atque ictibus fulminum et terremotu subuersa fuit, cum ciuium iniquitas habundaret; unde uidetur quod dilata est Dei sentencia, non deleta. Rex Latinorum quatuordecimus Siluius Procax, post quem quintodecimus rex Latinorum Siluius Amulius. Hoc tempore ascendit Phul rex Assiriorum in Thersan, et dedit ei Manahen rex Israel pecuniam multam, ut recederet ab eo. Fertur etiam quod promisit ei uitulos aureos, qui erant in Dan et in Bethel, ut esset sibi in auxilium. Sacerdotes autem absconderunt uitulos aureos et fecerunt hereos deauratos, quos misit Manahem regi Assiriorum. Qua fraude postea precepta, rex Assiriorum nimium exarsit contra Israel. Vnde ascendit Phul, qui et Theglatphalasar dicitur, in terram Israel, et uastauit omnem regionem trans Iordanem et captiuauit duas tribus et dimidiam, scilicet, tribum Rubem, et Gad et dimidiam Manasse. Ex quibus tamen tribubus in possessione sua Iudei aliqui remanserunt. Vastans quoque Galilea de tribu Zabulon et Neptalim multos transtulit in Assirios, qui possent dimidie tribui comperari. Vnde sepe reperitur quod tres tribus captiuauerit. Hoc fuit initium captiuitatis decem tribum Israel. Ioatham annis sedecim. Romulus et Remus gemelli ex patre Marte et matre Ilia nascuntur, qui a lupa nutriti feruntur, que creditur fuisse meretrix, que prostitutione sua multos occidebat. Tamen potuit esse ut deus a lupa illos expositos uellet nutriri, per quos ciuitas sancta Roma habebat fundari. Prophetabant in Iudea Osee, Iohel, Ysayas et Micheas. Achaz annis sedecim. Roma a Romulo et Remo conditur in monte Palatino Olimpiade quinta. Olimpias uocabatur ludus qui fiebat in quinto anno quatuor mediis annis uacantibus. Et ob hoc Elidum certaminis tempus Olimpiadem uocauerunt, quadriennio sub una Olimpiade subputato; et dicebatur Olimpias ab Olimpo monte. Tunc temporis Senacherib rex Assiriorum septem tribus captiuauit, et iuxta flumen Gozam ultra montes Medorum et Persarum, ubi erat prima trium tribuum captiuitas, eos habitare fecit, et Samaritas acolas in terra Israel misit. Huius tempore Tobie ystoria incepta est.
Anno ab urbe condita tercio Remus rastro pastorali occisus est a Fabio duce Romuli. Consularibus ludis Sabine rapte sunt, et pulcherrima feminarum Thalomoni sorte data est duci Romuli; unde quia bene cessit illi, locus nupciarum exinde dictus est thalamus.
Ezechias regnauit annis uiginti nouem super tribum Iuda, Beniamin et dimidiam Manassen. Hoc tempore Romulus milites ex populo sumpsit, scilicet ex mille unum, qui sub Tacio rege Sabinorum Romulo fauebant, quos Quirites appellauit. Ex populo centum nobilissimos uiros elegit, qui ob curam ac sollicitudinem rei publice patres uocati sunt, et ob etatem senes. Romulus apud paludem Capere nusquam comparuit, ob quam causam deificatus est, et suadente Lucio Quirini nomine consecratus. Post Romulum predicti senes singuli per quinos dies rem publicam rexerunt per annum fere et dimidium; quod tempus interregnum appellatur. Tunc in Sicilia Siracusa et Catina condite sunt. Post Romulum Numa Ponpilius regnaui, qui predictos senes senatores appellauit. Hic primus congiarium militibus dedit, id est, imperialem largitionem in sui promotione. Qui et primus pontifex et uestales uirgines instituit falsorumque deorum numerositate urbem impleuit. De Achaz patre pessimo ortus est obtimus Ezechias. Manasses annis quinquaginta quinque; qui malum habuit principium finem bonum.
Numa Pompilius duos menses, scilicet, Ianuarium et Februarium, decem mensibus anni adiecit: Ianuarium diis superioribus, Februarium inferis dedicauit, et Capitolii fundamenta iecit. Sibilla Erofila claruit in Samo, unde et Samia dicta est. Parteni Tarentum condiderunt. Glaucus de Choo primus ferri glutinum excogitauit. Amon annis duobus post mortem patris, qui decem annis regnauerat, ut fertur, uiuente patre. Tercius Romanorum rex Tullius Hostilius. Hic primus regum Romanorum purpura et fascibus usus est, priorque in re publica censum exegit, quod adhuc per orbem terrarum incognitum erat. Hic post longam pacem bella reparauit, Vegentes et Albanos uicit; adiecto monte Celio ampliauit urbem, et tandem se cum domo sua fulmine conflagrauit.
Iosias regnauit annis triginta uno. Quartus Romanorum rex Ancus Marcius Nume nepos ex filia, Auentinum montem et Ianiculum urbi addidit, supra mare Hostiam condidit. Oraculo Dodoneo primo Grecia usa est. Quintus Romanorum rex Tarquinius Priscus, qui muros Rome cloacas, id est, occultos meatus, Capitolium et Circum extruxit et ludos Romanos instituit. Arion a delphino in Thenarum dicitur deportatus. Tales Milesius philosophus claruit, qui defectibus solis acutissima perscrutatione comprehensis astrologie numerum primus inuestigauit; prophetantibus in Iudea Ieremia et Sophonia. Reliquit autem Iosias III filios, Eliachim, qui et Ieconias, primogenitum quindecim annorum, Ioacaz, qui et Sellum dictus est, et tercium Mathanaiam. Tulit ergo populus Sellum, et constituit eum regem pro patre suo, et regnauit tantum tribus mensibus, quia rex Egipti ueniens in Iherusalem amouit eum et constituit Ioachim regem pro eo. Ioachim annis undecim. Huius anno tercio Nabuchodonosor Iudeam captam tributariam fecit. Duxerat namque Sellum in dolo sub spe honorandi eum in Egipto, et cum uenisset, in Reblata uinxit eum et ligatum misit in carcerem. Tunc Daniel, Ananias, Azarias et Misael in Babilone claruerunt. Quos Nabuchodonosor obsides, quia erant de semine regio, cum aliis nobilibus Iudeis traxit in Babilonem. Ioachim autem rex Babilonis sibi repugnare uolentem Iherusalem ueniens dolo cepit et occidit, et extra muros insepultum proici iussit; et inuenta sunt stigmata, id est, ustiones in corpore occisi more gentilium, et nomen ydoli, quod colebat Nabuchodonosor. Et constituit Nabuchodonosor filium eius Ioachim regem pro eo, equiuocum patri, qui regnauit tribus mensibus et decem diebus. Cumque recessisset, Nabuchodonosor timuit ne Iohachim memor mortis paterne adhereret Egiptiis et pugnaret aduersus eum; ideo rediit et obsedit Iherusalem. Sed egressus est ad eum Ioachim cum matre et cum principibus suis et cum omnibus uiris robustis, circiter duo milia, et cum omni familia sua, inter quos erat Mardocheus et Ezechiel propheta cum aliis multis. Rex Nabuchodonosor transtulit eos in Babilone cum omnibus uasis et thesauris domus Domini et domus regie et constituit patruum Ioachim, scilicet Mathanaiam, regem pro eo, quem Sedechiam uocauit. Timuit autem Nabuchodonosor ne reuerteretur Ioachim in Iudeam, et incarcerauit eum. Isti, quia sponte se tradiderunt, proprie dicti sunt transmigratio Iude. Alii uero qui postea per uiolenciam tracti sunt, dicuntur captiuitas Iude. Ab hac transmigratione, scilicet ab anno nono regni Nabuchodonosor, quidam inchoant numerare septuaginta annos captiuitatis. Sedechias annis XI. Hunc rex Babilonis ueniens Iherusalem cum populo captiuum duxit, et templum incensum est anno edificationis sue CCCC.L.IIII., dum Nabuzardam princeps cocorum, ex precepto Nabuchodonosor uellet transferre omne aurum et argentum, quod erat in hedifitiis templi, fecit puteum in medio templi, et ipsum templum impleuit lignis, stipula et pice, et aposuit ignem; ubi tanta fuit uis flamme ut omnino lapides, aurum et argentum dissoluerentur, et cum decurrerent metalla per preparatos riuulos ad predictum puteum, diruptus est puteus fere usque in abissum, ita quod de metallis templi nec modicum quidem potuit inueniri. Per idem tempus Sapho mulier diuerso poemate in Grecia claruit. Solon Atheniensibus leges dedit. Rex Romanorum sextus Seruius, nobilis captiue filius, qui tres montes urbi addidit Quirinalem, Biminalem et Escilinum; fossas circa muros duxit, et statuit primus ut Romani ciues exigerent censum per subditas regiones. Tandem occisus est a Tarquinio Superbo, Prisci Tarquinii filio. Eodem tempore apud Grecos septem muse, id est, septem sapientes sunt appellati. Nabuchodonosor cum intrasset Babilonem post triumphum, uictimas sollempnes inmolauit diis suis. Et cum recumberet post sollempnitatem undecim dierum exhilaratus cum principibus suis, precepit ut adduceretur Sedechias in medium, et aliqui de cantoribus templi cum eo, qui psallerent coram eo in musicis instrumentis, et canerent hymnos de canticis Syon. Bibebant conuiue in uasis domus Domini, quorum Nabuchodonosor quedam consecrauit ydolis et quedam retinuit sibi. Cumque darent psallentibus potum, precepit rex ut secrete daretur Sedechie potus laxatiuus, et coram omnibus ignominiose laxatus est; et rursum reduxerunt eum in carcerem. Qui nimio afflictus dolore post paucos dies mortuus est. Rex autem Nabuchodonosor fecit eum cum honore regio sepeliri.
Traditur quod Iheremias ante quam templum succenderetur, tulit archam testamenti, cum his que erant in ea, et detulit eam inter duo montes, in quibus fuerunt sepulti Moyses et Aaron, et in quodam specu misit, et os spelunce magno lapide clausit, atque in ipsa petra Dei nomen inpressit, et factum est sigillum in similitudine sculpture, que ferro cauatur. Et nubes operuit locum, ita ut nullus posset agnoscere eum. Illic tamen sepe nubes ut ignis fit nocturno tempore eo, quod a sua lege Dei gloria non recedat. Reliquerat rex Nabuchodonosor de pauperibus terre filios Israel, ut colerent terram; qui ducentes secum Iheremiam et Baruc fugerunt in Egiptum.
Cumque redargueret eos Iheremias, quod sacrificabant diis alienis, lapidauerunt eum; Egiptii uero honorauerunt prophetam, sepelientes eum in sepultura regum, memores beneficiorum, que prestiterat Egipto. Oratione namque sua fugauerat aspides et cocodrillos quibus Egiptus prius infestabatur. Post hec, anno quinto euersionis Iherusalem, descendit Nabucodonosor in Egiptum, et subuertit eam, et denuo Iudeos, quos ibi reperit, captiuos duxit in Babilonem. Ab hac ultima captiuitate reliquiarum Iude quidam numerant septuaginta annos usque ad secundum annum Darii filii Ithaspis. Tres enim fuerunt captiuitates. Prima fuit prodictionis manifeste, que incepit quartodecimo anno regni Yosie regis iusti, et durauit usque ad primum annum regis Cyri. Secunda incepit anno tercio regni Ioachim, que fuit afflictionis, et durauit usque ad uicesimum annum Ciri. Tercia incepit ultimo anno Sedechie, que fuit desolationis, et durauit usque ad annum secundum Darii filii Ithaspis. Tamen magis uidetur quod septuagesimus annus a destructione templi usque ad perfectam restaurandi licenciam sit conputandus.
QVINTA AETAS SECVLI
Quinta etas a transmigratione Babilonis usque ad Christum, quam Matheus per generationes exequitur, quia in progenitoribus quis quot annis uixerit, non facile noscitur, utpote in captiuitate constitutis. Ideo melius numerus annorum etatis huius usque ad Christum per istorias gencium cognoscitur adhibendus. Tamen sciendum quod Scriptura sacra, si pauci menses uel dies solido annorum numero superfuerint in annorum numeris computandis eos ponere minime consueuit. Item, si pauci defuerint pro solido per sinodochem computantur, partem anni plerumque ponendo pro toto; quod in hoc opere factum pluries reperitur. Item, unus et idem rex patri conregnauit, uel prius regnare cepit, qui postea fuit illius uel alterius regni maiori gloria decoratus. Quare quidam computant a principio regni eius et alii a sublimatione maiori, unde uidetur in scripturis sepe discordancia suboriri, quod prudens et sedulus lector clare aduertere potest.
Hebreorum captiuitas annis LXX.
Darius annis XXX.
Xerses annis XX.
Artaxersis annis XL.
Darius, qui et Notus, annis XIX.
Artaxersis annis XL.
Artaxerxes annis XXVI.
Xerxes annis IV.
Darius annos VI.
Alexander annos V.
Tholomeus annis XL.
Philadelfus annis XXXVIII.
Euergetes annos XXVI.
Philopator annis XXVII.
Epiphanes annis XXIIII.
Philometer annis XXXV.
Euergetes annis XXIX.
Soter annis XVII.
Alexander annis X.
Tholomeus annis VIII.
Dionisius annis XXX.
Cleopatra annis II.
Iulius Cesar annis IIII.
Octauianus Augustus usque ad natiuitatem Christi annis XLII.
Hebreorum captiuitas annis LXX permansit, in quibus ignis ab altare Dei subtractus et absconditus in puteo, post septuagesimum regressionis annum assumitur inuentus uiuus. Annus septuagesimus a destructione templi usque ad perfectam restaurandi licenciam est conputandus.
Nabucodonosor elatus superbia et non cognoscens Deum, ut debuit post reuelationes sompniorum que uidit, ab hominibus est eiectus et fenum ut bos comedit. Mutatus est, non corporis mutatione sed alienatione mentis; et uidebatur ei, quod esset bos in anterioribus et in posterioribus leo, quia in prima etate uoluptuosus fuit et ceruicosus et in fine multos interfecit et nullus regum ei resistere potuit. Daniel autem orauit Dominum et obtinuit ut VII anni quos debebat pati Nabuchodonosor in VII menses uerterentur; in quibus quadraginta diebus insaniam paciebatur, et per alios quadraginta ad cor hominis uertebatur, donec septem menses complerentur. Post quos reuocatus est. Non tamen statim regnauit, sed statuti sunt pro eo septem iudices, et usque ad finem septem annorum penitenciam egit, panem et carnes non comedens et uinum non bibens iuxta consilium Danielis. Et cum iterum regnasset, uoluit Danielem facere coheredem filiorum; et Daniel noluit. Euilmerodac autem, filius Nabuchodonosor, cum pater insaniam pateretur, multa mala gessit in terra; unde Nabucodonosor restitutus regno misit eum in carcerem, ubi erat Ioachim rex Iuda. Dilexit autem Euilmoradach Ioachim ualde et pepigit cum eo amiciciarum fedus. Post hec, mortuus est rex magnus Nabuchodonosor et regnauit pro eo filius eius, qui sicut pater Nabuchodonosor uocabatur, qui de spoliis hostium templum Beli in Babilonia magnifice decorauit, ciuitatem reparans, ita ut fere nequaquam obsidentes ualerent flumen auertere, paternis municionibus multo maiora addidit. Sepulchrum patris mirabili opere decorauit et in diebus quindecim miranda edificia consumauit. Detulit etiam lapides grandes, ex quibus fecit instar montis edificium magnum et super plantauit arbores et ortum, qui suspensilis dicebatur, eo quod uxor eius, que in finibus Medie nutrita fuerat, regionem suam a longe uidere desiderabat. Asserunt quidam eum fortitudine et operum magnitudine Herculem transcendisse. Tamen obsedit fortissimam ciuitatem Tyrum tribus annis et decem mensibus et non cepit eam. Mortuus est eo tempore rex Nabuchodonosor et regnauit Euilmoradac filius eius pro eo. Hic duxit uxorem fratris sui, ex qua genuit Egeasar, Lobosardac et Balthasar. Euilmoradac anno primo regni sui eleuauit Ioachim regem Iuda de carcere et posuit tronum eius super tronum regum qui erant cum eo in Babilone. Et timens ne resurgeret pater suus, qui de bestia redierat in hominem, et quia sepulchrum eius aliquando moueri uidebatur, consuluit Ioachim; ad cuius consilium patrem secreto extumulauit et cor atque cadauer eius in trecentas partes diuisit et dedit eas trecentas uulturibus comedendas. Et ait ad eum Ioachim: 'Non resurget', inquit, 'pater tuus nisi redeant uultures in unum, quas euolare fecisti'. Mortuus est Euilmoradac et regnauit Egeasar filius eius pro eo. Cui successit Labofardac frater eius. Isto defuncto ad Balthasar fratrem eius transit imperium. Sub istis sex regibus expleti sunt LXX anni captiuitatis Iudeorum, que primo anno Ciri regis Persarum laxata est. Darii filia fuit mater Balthasar, pro qua factus est ortus suspensilis, et quia Balthasar filium non habebat, festinabat Darius occupare regnum. Similiter Cyrus erat nepos Darii, filius sororis Balthasar, per quam idem Balthasar adeptus est Babilonie regnum. Petebat Cyrus a Balthasar partem eiusdem regni, et ille contempsit eum habere consortem, unde Cirus rex Persarum congregato exercitu cum Dario auunculo suo, rege Medorum, Assirios et Babiloniam petit bello uendicaturus regnum Balthasar. Scindens autem primo impetum fluminis Tigris, secunde post Eufratem magnitudinis, ipsum flumen per magnas concisum deductumque fossas in trecentos sexaginta alueos cominuit et alueum ad siccum usque perduxit. Eo predoctis opere fossoribus, etiam Eufratem, longe ualidissimum fluuium per mediam Babiloniam interfluentem, multis fossis deriuauit ac sic meabilibus uadis eo diminuto exercitibus suis iter sicum aperuit. Intrauerunt igitur hostes, et capta est urbs tunc longe cunctis gloriosior et opulentior quam humano opere posse extrui, uel humana uirtute capi uel destrui posse, fere apud mortales incredibile uidebatur. Ipsa nocte Balthasar uiderat manum scribentem contra se in pariete et eadem nocte interfectus est a Caldeis.
Darius regnauit annis triginta quatuor. Huius anno secundo Iudeorum est captiuitas resoluta. Cyrus autem ei tamquam maiori in omnibus deferebat. Nempe Babilonia a Nemroth gigante fundata, a Semiramide regina reparata, deliciis et fortitudine habundabat. Hec campi planicie undique conspicua, natura loci letissima, castrorum altitudine mirifice decorata, menibus paribus per quadrum pulchre disposita, firmitas et magnitudo murorum eius uix relatu credibilis, habens in altitudine cubitos centum quinquaginta et in latitudine sexcentos, ab hostium cunctorum incursibus secura uidebatur. Ceterum ambitus eius quadringentis octoginta stadiis circumueitur. Ipsa autem latitudo murorum in consumatione pinnarum, utroque latere habitaculis eque dispositis, media inter capedine sui iunctas quadrigas capit. Murus coctili latere atque interfuso bitumine erat compactus. Fossa extrinsecus late patens undique uice amnis circumfluit. In fronte autem murorum erant centum porte heree nimie magnitudinis. Et tamen Babilon illa adeo fortis et magna minima mora uicta et capta subuersa est. Cirus postquam Babiloniam ut hostis inuasit, ut uictor euertit, ut rex disposuit, bellum transtulit in Libiam. Tenuit Darius anno primo monarchiam, sibi exibente obedienciam Ciro. Secundo uero anno constituit Cirum monarchum, quia eum super salutem propriam diligebat. Vnde Cyri monarchie anno primo suscitauit Deus spiritum eius, et dedit libertatem omnibus Iudeis, qui erant in regno suo, et licenciam redeundi in Iudeam et edificandi domum Domini. Cumque Iudei inciperent edificare, Samarite inuidentes impediebant eos. Et cum non possent eos impedire per se, dederunt munera principibus regis Persarum, qui erant positi super terram, ut eos impedirent. Vnde factum est, ut ignorante Ciro adeo impedierunt eos, quod in triginta annis, in quibus Cirus regnauit, non erexerunt muros templi nisi usque ad apodationem. Porro Cirus, cum percussisset Cresum iuxta fluuium Alim, gentem Lidorum bellicosissimam astute redegit in socordiam: tradidit enim illis sollempnitates et ludos, precipiens eis ut lusibus, comessationibus et amplexibus uacarent, quasi beniuolenciam in eis ostendens; et in hunc modum eos euirauit, et quos bello non poterat, per libidinem expugnauit. Postea uero transgressus Araxem, misit nuncios ad Thamari reginam Massagetarum, ut eum acciperet in coniugem. Que cum nollet, ab exercitu Thamari Cirus bello uictus est et occisus. Que caput illius precisum in utrem plenum sanguine humano prohiciens insultando dixit: 'Sacia te sanguine quem sitisti'. In diebus Ciri septimus rex Romanorum Tarquinius Superbus a regno est expulsus. Et merito, quia urbem uelut rex premebat, uelut exactor seruiciis perurgebat, uelut hostis bellis et sedicionibus regnum euertebat et crudelitate Tarquiniorum, quos secum habebat, deuastabat Romam. Hic excogitauit diuersa genera tormentorum, scilicet uincula, taureas fustes, lautumias, carceres, compedes, cathenas et exilia. Causa etiam Tarquinii Iunioris filii sui, qui Lucreciam nobilem matronam corruperat, omnibus erat odiosus. Post hunc Romani sibi consules prefecerunt et leges statuerunt usque ad Iulium Cesarem. Sicque factum est, ut cadente Babilonia surgeret Roma. Babilon namque a Ciro rege Persarum est subuersa et Roma eo tempore a pestifera Tarquiniorum regum dominatione est liberata. Siquidem cecidit Orientis regnum et ortum est imperium Occidentis. Et per quatuor mundi partes quatuor regnorum principatus eminentes extitisse noscuntur: Babilonium regnum ab Oriente, Carthaginense a Meridie, Macedonicum a Septentrione, ab Occidente uero uiguit Romanum imperium. Primus consul Romanorum Brutus fuit, uix tenente Roma imperium usque ad quintumdecimum miliarium, quamuis quedam alie regiones sibi iam fauorem et seruicium exiberent propter eius fortitudinem et prudenciam. Inde etiam tribuni plebis et dictatores et rursum consules rem publicam rexerunt usque ad Iulium Cesarem. Mortuo Ciro successit ei filius eius Canbises, qui apud Exdram Arthaserses uel Assuerus dicitur. In historia uero Iudith Nabucodonosor uocatur. Per idem tempus Iudith hystoria scribitur.
Pitagoras quoque aritmetice artis inuentor atque Xenofanes comediarum scriptor insignis habetur. Ihesus sacerdos magnus et princeps gentis Zorobabel claruit. Aggeus, Zacharias et Malachias prophete claruerunt. Cambises autem ingressus Egiptum uastauit eam et condidit Babilonem in Egipto. Cumque reuerteretur ab Egipto, egrotabat et ferebatur ceruicibus regum, et mortuus est in Damasco. Erant tunc in Persida septem magi, id est, septem sapientes, et conuenerunt inter se ut uenirent diluculo in atrium palacii super equos soli ante fores templi; et cuius equus prius hiniret, rex constitueretur. Erat unus eorum Darius filius Ithaspis, qui secrete mandauit custodi equorum suorum ut in loco ad quem in crastinum conuenire debebant, equo suo de nocte supponeret equam. Quo facto cum in crastinum septem magi ad dictum locum uenissent, statim ad eque memoriam equus Darii hinnitum dedit, et continuo Darius in regem est eleuatus. Erat ei ualde familiaris Zorobabel, et obtinuit ab eo anno secundo regni eius constructionem templi et uasa domini remitti in Iherusalem. Et consumatum est templum quadragesimo sexto anno a prima licencia quam dedit Cirus redeundi et edificandi templum. Vnde in Euangelio dicitur: quadraginta et sex annis edificatum est templum hoc. Post Darium Xerses filius eius regnauit, qui Deum coluit et multa gloriose gessit. Darius autem magnus filiam Ciri duxerat uxorem, ex qua genuit Xerxem, qui regnauit annis uiginti. A quo tempore in Israel non reges sed principes fuerunt usque ad Yrcanum et nepotem eius Aristobolum. Tunc temporis Erodotus ystoriarum scriptor et Zoesis agnoscitur pictor, Escilus, Pindarus, Sofocles et Euripedes traiediarum scriptores fulserunt, Gorgias primus retor claruit. Hoc tempore lapis habens formam caprinam in Egeum mare uisus est cecidisse de celo. Artasersis, qui et Longimanus, regnauit annis quadraginta. Exdras sacerdos legem a Caldeis succensam per Spiritum sanctum reperauit et scribendi modum et nouos apices litterarum excogitauit, qui faciliores ad scribendum fierent et ad pronunciandum. Prius enim arantis more sribebant de sinistra in dexteram et de dextera in sinistram, unde scribere dicitur exarare. Neemias muros Ierusalem restaurauit et dux Israel fuit. Aristarcus, Aristophanes, Sodates, traiediarum scriptores habentur. Ypocras medicus, Socrates philosophus et Democritus claruerunt. Darius, qui et Notus, annis decem et nouem. Plato philosophus floruit. Dionisius in Cicilia tirannidem exercuit. Ignis de Ethna usque ad mare erupuit. Egiptus a Persis recessit. Artaxersis, qui a Iudeis Assuerus dicitur, annis quadraginta.
Hester ystoria expletur. Hic fecit uineam auream in qua erant diuersi generis gemme pro racemis pendentes. Plato quoque et Xenofon claruerunt. Atthenienses uiginti quatuor litteris uti ceperunt, cum antea sedecim solummodo uterentur. Senones Galli duce Brenno Romam inuaserunt et ex ea partem maximam cremauerunt. Romani sex mensibus tribunis militaribus pro consulibus uti ceperunt. Obiit Anaxagoras philosophus et Eraclitus thenebrosus atque Democritus. Socrates uenenum bibit et mortuus est. Diogenes claruit. Magnus philosophus Aristotiles Yspanus nacione in Grecia Platonem audiuit et in multis floruit, et maxime in dialetica et metafisica.
Artaxersis annis uiginti sex. Hic Ocus dictus est et ciuitate Apodasmo Iudeorum capta in Ircaniam acolas translatos iuxta mare Caspium collocauit.
Xerses annis quatuor. Demostenes primus orator agnoscitur. Romani Gallos superauerunt. Iudeorum pontifex maximus Iaddus; cuius frater Manasses templum in monte Garizim construxit ad similitudinem templi Iherusalem et multos Iudeorum secum asociauit. Darius annis sex. Eodem tempore Manlius Torquatus consul Romanorum filium suum uirgis cesum securi percussit, quia contra imperium consulum cum hostibus pugnauit, et tamen uicit eos. Alexander Macedo annis quinque. Iste regnauit annis duodecim, sed illi quinque hic tantummodo computantur, quibus Assie monarchiam tenuit solus. Fuit filius Philippi regis Macedonum, qui per insidias est peremptus a Pausania, trahente genus ab Oreste.
Alexander uiginti annorum erat cum regnare cepisset, qui uolens obtinere Siriam transiit Ellespontum. Et congregati sunt aduersus eum duces Darii qui erant trans flumen, et super Granicum fluuium expugnauit eos. Tunc Darius Arsanii filius collegit exercitum magnum et transiuit Eufratem et montes Cilicie, sperans iuxta montem Taurum in Armenia minore Macedones expugnare. Commisso autem prelio uictus est Darius ab exercitu Alexandri, et capta matre eius, uxore ac filiis ad Persas fugit. Alexander autem cepit Damascum et subiugata Sidone Tyrum obsedit, et scripsit ad Iaddum principem sacerdotum in Iherusalem, ut sibi preberet auxilium et exercitui uenalia prepararet et redderet sibi tributa, que prius Dario conferebat. Respondit autem Iaddus se Dario sacramenta dedisse, nec eo uiuente posse transcendere constituta. Tunc iratus Alexander ualde cominabatur Iudeis, et iniectis aggeribus coequauit muros ciuitatis et cepit Tyrum fortissimam ciuitatem, quam fortis rex Nabucodonosor fere per quatuor annos obsedit, et eam non potuit capere. Destructa igitur Tiro et terre coequata magnus timor inuasit omnes orientales, qui audierunt. Post hec obsedit Alexander Gazam et ea capta Iherosolimam festinabat. Timentes autem Iudei clamauerunt ad Dominum, et inmolabant hostias. Sumus sacerdos Iaddus obtulit sacrificium, et cum obdormisset, amonitus est a Deo quid faceret. Et exurgens a sompno ciuitatem Iherusalem multis insigniis ornauit et ipse pontificalibus indutus et reliqui sacerdotes cum eo stolis legitimis decorati uenienti Alexandro obuiam extra ciuitatem processerunt. Alexander autem intuens sumum pontificem sacris uestibus insignitum, ira mutata in mansuetudinem, statim de equo descendit et nomen Domini, quod scriptum erat in lamina aurea, que erat in fronte sacerdotis, adorauit. Interrogatus autem quare sacerdotem gentis Iudee adorasset, respondit: 'Non hunc adoraui, sed Deum cuius principatum sacerdotii gerit. Nam per sompnium in tali habitu Deum conspexi, dum essem in Macedonia, qui mihi totam Asyam se daturum promisit'. Ingresso itaque urbem Alexandro secundum iussionem sacerdotis in templo sacrificium obtulit, et dona multa auri et argenti contulit et concessit Iudeos ubique patriis legibus uti, et septimum annum sine tributo esse propter sabbatum terre; atque exinde cum leticia et deuotione profectus est. Cumque uenisset ad montes Caspios, miserunt ad eum filii captiuitatis decem tribuum postulantes, ut daret eis licenciam in terram Israel reuertendi. Qui cum quesisset captiuitatis causam, accepit eos a Deo Israel recessisse, idolis et uitulis aureis immolando. Tunc respondit quod arcius includeret eos; cumque angusta uiarum loca obstrueret molibus bituminatis, terra subito tremuit et fulgur cecidit, et precisis rupibus maxima montium pars corruit et loca meabilia obstruxit. Rex autem Alexander interfecit Darium regem Persarum et regem Porum, qui fecerat uitem magnam ex auro, ubi erant quasi racemi omnium lapidum preciosorum inextimabilis precii. Accepit aurum et lapides Alexander et diuisit exercitibus suis. Et cum post multos triumphos tocius Asye monarchiam obtinuisset, posuit in Libia 'gaddes', id est, columpnas hereas et marmoreas et archum triumphalem. Reuertens autem in Babilonem, sumpto ueneno usum lingue amisit et extremam uoluntatem suam scripto expressit. Noluit monarchiam suam in aliquem transferre, ne aliquis par ei potencia apud posteros legeretur. Duodecim quos ab adolescencia socios habuerat, regni successores instituit. Hec autem institutio non stetit, nam quatuor ex his abiectis aliis regnauerunt. Fertur etiam duodecim Alexandrias condidisse per numerum annorum, quibus regnauerat; in Libia quoque Aretho condidit ad indicium uirtutis sue. Tunc regnum Persarum deletum est.
Post mortem Alexandri regnum eius diuisum est secundum Danielis prophetiam in quatuor uentos celi. In Egipto enim, que est ad Meridiem, primus regnauit Tholomeus, qui Sother est cognominatus, filius Lagi; a quo sequentes reges Egipti Tholomei dicti sunt. In Macedonia Philippus, qui et Arideus, frater Alexandri, que est ad Occidentem, Sirie et Babilonie et superioribus locis, que sunt ad Orientem, Seleucus Nichanor imperauit Asie et Ponto et ceteris in eadem plaga prouinciis, Antigonus imperauit ad Septentrionem.
Post Alexandrum in Syria regnauit Seleucus. Post Seleucum Antiocus Soter, a quo successores reges Anthiochi dicti sunt: post Antiocus Theos, post Antiocus Galericus, post Antiocus Magnus, post Antiocus Epifanes. Hic cum esset Rome pro patre obses mortuo patre clam Romam egressus est et reuersus in Siriam exibuit se benignum omnibus et munificum. Strenuus erat in agendis et acer in hostes, unde a populo cognominatus est Epifanes, quod sonat illustris. Qui cum Syrie regnum adeptus esset, aperuit maliciam insitam sibi et erexit se impius contra Deum. Hic enim Iherusalem dolo inuasit et templum expoliauit; epfebiam, id est, lupanar epheborum, in Iherusalem constituit, leges Dei abstulit, cunctos sibi subditos in idolatriam impulit et sumum sacerdocium inpiissimo Iasoni uendidit; ob quam causam ignis sacrificii, qui per septuaginta annos Babilonice captiuitatis, et etiam amplius, in puteo sub aquis uixerat, extinctus est super altare, quamuis lignorum fomite nutriretur. Vnde notandum quam inextimabile malum sit apud Deum uicium simonie.
Tholomeus Sother post Alexandrum regnauit in Egipto annis quadraginta. Hic in Iudeam sub specie sacrificandi Deo Iherusalem ueniens die sabbati multos Iudeorum cepit, et tam de Iudea quam de Garizim captiuos trahens ad Egiptum rediit et uenditioni exposuit; unde a negociatoribus nationum per multas regiones distracti sunt et dispersi. Inde est quod in Actibus apostolorum legitur, quod erant habitantes in Iherusalem Iudei uiri religiosi ex omni natione, que sub celo est. Tunc liber primus Machabeorum incepit.
Menander comicus et Zenon et Theophrastus philosophi claruerunt. Eo tempore Apius Claudius Cecus Rome claruit, qui aquas Claudias induxit et uiam Apiam lapidibus nigris strauit. Censu Rome agitato inuenta sunt ciuium ducenta milia septuaginta, quoniam singula capita ciuium dederunt nomen, ut certus numerus haberetur. Condite sunt a Romanis Areminum et Benauentum.
Tholomeus Philadelphus annis triginta octo. Hic nutu Dei dedit edictum, ut omnes Iudei, qui erant sub eius dicione, haberent licenciam in terram suam redeundi et obseruandi legem Dei. Misit etiam munera ad Eleazarum sumum sacerdotem in Iherusalem rogans ut mitteret sibi legem Dei et uiros peritos, qui eam transferrent de hebreo in grecum. Eleazarus uero misit sapientissimos uiros septuaginta duos cum lege ad Tholomeum, qui recepit eos honorifice, et quicquid ab eis obscurum quesiuit, inuenit et maxime de cognitione Dei et aministratione regni et in septuaginta duobus diebus in singulis cellulis transtulerunt totam legem et per Spiritum Sanctum una et eadem, tam in uerbis quam in sentenciis inuenta est edicio omnium. Placuit factum regi, et eos bene remuneratos remisit gratias agens. Eleazaro quoque transmisit munera multa. In templum misit uasa sancta que potuit inuenire.
Misit etiam mensam magnam gemmis preciosissimis insignitam, cuius spissitudo cum esset dimidii cubiti, opus tamen materiam superabat.
Eo tempore Sostratus pharum in Alexandria construxit mirabile ualde; erat enim turris altissima in littore maris sita, non in terra fundata, sed super quatuor cantos uitreos posita, et tante magnitudinis artificio quod ignis in sumo positus totum littus irradiabat. Erat quoque in ea mirabile phanum, sepulchrum Arati in Cicilia admiratione dignum, nam saxa iactata super eum resiliunt.
Tunc Arator astrologus claruit, et argentei numi primum Rome cuduntur. Carthaginenses nauali prelio uicerunt Romanos, Metello consule fugato.
Tholomeus Euergetes frater Philadelphi annis uiginti sex. Hic ab Egiptiis Euergetes dictus est, quod reuectio sonat. Etenim post uastatam Siriam, Ciliciam et partem Asye, inter innumera spolia que cepit, etiam deos eorum, quos Cambises in Persas transuexerat, reportauit. Eo tempore Ihesus filius Sirac ecclesiasticum librum Sapiencie composuit et quedam Salomonis uerba interseruit in eo. Ennius Tarentinus a Catone questore Romam translatus est. Quadraginta fere milia Gallorum a Romanis cesa sunt. Apud Rodum colosus magnus corruit terremotu. Erat enim imago maxima tam mire magnitudinis, ut sagitta ad sumum dirigi non ualeret. Caput eius tante magnitudinis, quod capere poterat XXX choros grani; in inferiori parte in plantis pedum eius apertura erat, unde poterat homo intrare et ad caput ascendere. Tholomeus Filopater annis decem et septem. Fuit filius Euergetis. Ab isto Iudei prelio uicti LX milia corruerunt, Ciciliamque Marcellus consul obtinuit. Tholomeus Epifanes annis uiginti quatuor. Libri secundi Machabeorum historia inchoat. Hac etate Romani uictos Grecos liberos esse iusserunt, dicentes: 'Impium est seruos esse, apud quos philosophia primum orta est, magistra morum et inuentrix liberalium disciplinarum'. Tholomeus Philometer annis triginta quinque. Per idem tempus Scipio Africam uicit, et Therencius comicus claruit. Hunc Tholomeum rex Syrie Antiocus magnus uicit, et Iudeam sibi subiugauit. Tributa septem annorum et ministrorum templi que Philadelphus relaxauerat, reuocauit. Qui dum finitimas regiones supra modum infestaret, delata est res ad Romanos, et missi sunt ad eum Scipio Affricanus et Scipio Nasica et ab infestatione sub religione iurisiurandi amouerunt eum. Insuper tulerunt ab eo obsidem filium eius Seleucum. Quem uolens recipere ab eis tradidit pro eo filium minorem natu Anthiocum Epiphanem, ita quod esset obses perpetuus. Anthiocus Magnus regnante Tholomeo Epiphane Syriam et Egiptum fortiter infestabat. Onias autem sacerdos assumptis plurimis Iudeorum fugit in Egiptum, et accepit a rege regionem Heliopoleos, et in ea struxit templum simile templo Iudeorum, asserens se implere uaticinium Ysaye dicentis: 'Erit altare Domini in Egipto et titulus eius in terminis eius'. Hoc templum Tholomeus Philometer multis diuitiis et gloria decorauit, quod postea Vespasianus cum ipsa ciuitate, que dicebatur Onie, funditus euertit. Occisus est in Perside Anthiocus in fano Nanee, id est, Fortune, et membratim eiectus est a sacerdotibus, qui dolose promiserant ei thesauros; et regnauit pro eo filius eius Seleucus pessimus et iners. Eo tempore Aristobolus natione Iudeus peripatheticus philosophus scripsit comentarios in Moysen Tholomeo Philometori. Anthiocus uero Epiphanes, qui erat Rome obses, oculte fugit in Siriam, et obtinuit regnum. Hic templum Iherusalem spoliauit et omnem usum sacrificiorum remouit: idolum Iouis Olimpici inter duos cherubim posuit et sanctuarium prophanauit. Pensanda ualde tunc prudencia Romanorum; nam subditos sibi amicos uocabant strenue defendentes. Vnde cum Anthiocus obsideret Alexandriam Egipti, legati Romanorum missi sunt ad Egiptios liberandos, quibus federati erant. Cumque aplicuissent, egressus est eis obuiam Anthiocus. Et cum staret in littore, dixit ei Marcus Publius: 'Senatus populusque Romanus precipiunt tibi recedere ab amicis suis'. Cumque ille peteret inducias respondendi, Marcus circa illum fecit circulum in sabulo dicens: 'Senatus populusque Romanus precipiunt tibi ne egrediaris de hoc circulo donec respondeas'. Ad que Anthiocus: 'Si sic uisum est senatui populoque Romano recedendum est'; et recessit ab Egipto. Tunc temporis Mathathias leges patrias fortiter uindicauit. Quo mortuo Iudas Machabeus ducatum Iudeorum suscepit. Anthiocus autem cum iterum proponeret Iudeam euertere et facere Iherusalem poliandrum Iudeorum, iussit in furore agitari currum, et statim aprehendit eum grauis dolor uiscerum et cadens de curru in petram collisus est. Ferebatur humeris in gestatorio et ebullientes uermes fluebant a carne eius, et nec ipse nec exercitus fetorem illius poterat sustinere. Cognouit Anthiocus potenciam Dei et fatebatur se pati hoc pro uiolatione templi, atque inter amarissimos dolores in montibus miserabiliter mortuus est. Tholomeus Euergetes annis uiginti nouem, qui Philolocus dictus est. Hoc tempore per consules Brutum et Tolemonem Hyspanie maior pars a Romanis plus sapiencia quam armis obtenta est et constructa ciuitas Toletana. Ionatas dux et pontifex Iudeorum. Quo a Triphone interfecto Symon frater eius in ducatum et sacerdotium eleuatur; et quia Romani sapienter et clementer se gerebant regendo, fere totus orbis eorum dominium expetebat. Tholomeus Soter annis decem et septem. Varrus Ciceroque nascuntur. Traces Romanis subiciuntur. Tholomeus Alexander annis decem. Siria per Gabinum ducem in Romanorum dominium transiit. Tholomeus Fiscon Cleopatre filius annis octo. Hic postquam a matre per Gabinum ducem fuerat eiectus anno octauo regressus de Cipro regnum obtinuit, eo quod Alexandrum, qui ante eum regnauerat ob interfectionem matris ciues a regno expulerant. Per idem tempus Psilla Athenienses uastat. Salustius quoque istoriographus nascitur. Aristobolus filius Iohannis Ircani regnum et pontificatum Iudeorum post captiuitatem Babilonie obtinuit primus. Plotius Gallus latinam rethoricam primus docuit Rome. Tholomeus Dionisius annis triginta. Per idem tempus Cato philosophus claruit. Virgilius nascitur Mantua, qui multa Rome et Neapoli humana sapiencia gloriose fere incredibilia fecit; cuius etiam carmina de Christo manifestissime prophetare uidentur. Oracius nascitur Venusina. Cicero laude oratoria celebratur. Apollodorus clarus habetur, qui postea extitit preceptor Augusti. Ouidius philosophus poeta nascitur. Pompeius capta Iherosolima templum irreuerenter intrauit et usque ad sancta sanctorum ascendit; cuius miratus pulchritudinem nichil de thesauris domus Domini abstulit, sed intactos permanere precepit; Iudeos tamen tributarios Romanis fecit.
Cleopatra regnauit annis duobus. Hec Tholomei Euergetis regis Egipti fuit filia et fratris Tholomei Philopatoris soror et coniux effecta. Que dum Philopatorem regno fraudare uoluisset, tempore belli ciuilis in Alexandriam occurrit Cesari, et per speciem atque stuprum regnum sibi et mortem Tholomeo apud Iulium impetrauit. Atque Alexandrie regnum per Iulium Cesarem in Romanam transiit dicionem. Regnum Egiptiorum finit. Cleopatra postea Antonio Cesari nupsit et inter Octauianum Augustum et Antonium discordie nutrix fuit. Cesar Iulius annis quinque. Ab isto sequentes imperatores Romani Cesares uocati sunt. Hic primus Romanorum monarchiam tenuit et inter mortales uictoriosissimus fuit. Octauianus Augustus ante natiuitatem Christi imperauit annis quadraginta uno. Cuius incipiente imperii anno XLII in Bethleem Iude de Virgine Marie natus est Christus. Ab isto sequentes imperatores Romani Augusti dicti sunt. Finit etas quinta seculi.
Tamen ordiendum est qualiter sacerdocium et regnum Iudeorum post captiuitatem Babilonie fuerit reparatum, ut ad narrationem sexte etatis seculi clarius accedamus. Post mortem Symonis ducis et sacerdotis magni, qui fuit ultimus quinque filiorum Mathathie, successit ei filius eius Iohannes cognomine Hyrcanus, qui tale cognomen sortitus est eo quod Hyrcanorum populos in bello strenue superauit. Hic insecutus est Tholomeum, qui patrem eius Symonem dolo interfecerat matremque eius cum duobus paruulis tenebat in uinculis et fugerat ad Dagon opidum ultra Iericonta. Obseso uero opido, cum Iohannes acriter insisteret, Tholomeus matrem eius et fratres super muros cedebat usque ad sanguinis effusionem fractusque pietate Iohannes ab inpugnatione se temperabat, matre tamen clamante ne propter se sineret Tholomei scelus inultum; mortem enim suam sic iudicaret meliorem inmortalitate. Ob hoc itaque diucius tracta obsidione, septimus aduenit annus, Iudeis feriatus, recessitque ab obsidione Iohannes. Tholomeus uero matre ipsius et fratribus occisis fugit ad Zenonem Filadelfie tirannum, qui Cotila dicebatur. Post hec Anthiocus Ponticus rex Syrie obsedit Iherusalem. Quam ob rem aperuit Iohannes duos de octo locculis circumstantibus sepulchrum Dauid et sustulit ex eis plusquam tria milia talentorum auri et argenti. Deditque trecenta talenta Anthioco, ut ab obsidione recederet, et ut placaret murmur populi de sepulchri apercione, de reliqua pecunia primus instituit hospitale pauperum in Iherusalem et muros fortes in eo instituit ad defensionem templi. Samariam captam solo equauit quam post Herodes instaurans Sebastem nominauit. Eodem tempore mortuo Iohanne filio Symonis, qui cognominabatur Ircanus, rebus obtime administratis, relictis quinque filiis Aristobolo et Antigono cum tribus aliis minoribus, Alexandra uxor Iohannis dissertissima ex precepto Iohannis preerat Iudeis, eo quod nullus filiorum ad populum regendum sufficeret. Aristobolus uero inpaciens dominii materni matrem cum fratribus minoribus incarcerauit et Antigonum, quem diligebat, secundum a se constituit; imposuitque sibi diadema regni et sacerdotii et restitutum est regnum Iude. Fluxerant a Sedechia uel a captiuitate Babilonis anni CCCC.LXXV. Aristobolo autem precisum est regnum, et non regnauit nisi per annum, eo quod matrem fame peremerat in uinculis. Consilio etiam uxoris sue fratrem suum Antigonum interfici fecit et ipse postea expirauit. Quo mortuo uxor eius, que prolem ex eo non susceperat, fratres uiri soluit a uinculis maiorem natu Alexandrum regem constituens, qui cognominatus est Iamneus. Hic Alexander filius Iohannis Ircani regnauit annis triginta octo. Accepit uxorem nomine Alexandram, que et Salimam dicta est. Adeo nequissimus fuit, quod in tribus annis circiter quinquaginta milia seniorum interfecit, quia facinora eius detestabantur. Cumque offensus esset populo, muniuit sibi palacium in turri, que Baris dicebatur, quam duo uiri defendere poterant ab omni uiuente. In tantum odiosus erat Iudeis, ut semel percunctati ab eo quo pacto posset eos sedare, responderunt si moreretur. Ob hoc in plateis Iherusalem D.CCC. uiros uxoratos suspendit uxoresque eorum et liberos necauit. Sciens itaque filios pro patre Iudeis odiosos, regnum reliquid uxori, que sub uiro resistens ipsius tirannidi beniuolenciam populi sepe comparauerat, et simulatam religionem in habitu preferebat. His temporibus Iugurta contra Romanos dimicans a Silla et Mario captus est. Rome ars retorica cepit haberi edocta a Plocio Gallo. Alexandra dum regnaret Hyrcanum primogenitum suum pontificem declarauit, eum futurum regem indicans, quia modestus erat. Minorem uero Aristobolum, eo quod feruentis animi uideretur, priuatum uiuere coegit. Eo tempore orta est in Iudea heresis Phariseorum, quorum consilio utebatur in omnibus Alexandra. Nono autem regni sui anno egrotauit Alexandra, et Aristobolus collecta plurimorum manu post matrem nitebatur regnare. Ob hoc mater miserata querelarum Hyrcani, acceptos obsides, coniugem et filios Aristoboli in custodia reclusit, ne regnum sibi Aristobolus usurparet. Mortua uero Alexandra Aristobolus contra fratrem mouit arma, et in congressione uictus Ircanus fugit in Iherusalem. Tandem ea lege in concordiam redierunt, ut Aristobolus regnaret et Yrcanus sub eo quibuslibet honoribus fungeretur. Orta tamen iterum discordia magna inter Yrcanum et Aristobolum, super obtentu regni fortiter contendebant. Tunc temporis Pompeius, qui missus erat a Romanis contra Tigranem Armenie regem, cum audisset fratrum dissensionem, in Iudeam uenit atque legati a fratribus utrinque uenerunt eius auxilium postulantes. Properante uero Iherosolimam Pompeio, occurrit ei Aristobolus pollicens illi infinitam pecuniam seque Romano imperio de cetero pariturum. Cumque missus esset Gabinus ad accipiendam pecuniam et uacuus reuerteretur, Pompeius Aristobolum in custodiam collocauit et obsedit Iherusalem atque a fautoribus Yrcani in urbem receptus est. Fautores uero Aristoboli secesserunt in templum; sed a Romanis fortiter debellati, templum irruptum est et a Romanis profanatum, ita ut equos in porticibus stabularent. Ob quam causam creditur numquam de cetero pugnasse Pompeyum quin uinceretur, qui actenus fortunatissimus fuerat. Imposuit Pompeius Iherosolimis tributum Yrcano pontifice declarato et Aristobolum cum duobus filiis Alexandro et Antigono et totidem filiabus captiuauit, Romamque per Ciliciam properabat Sirie et Iudee administratione Scauro comissa, relictis secum duabus cohortibus. Alexander uero filius Aristoboli ex itinere fugit; qui magna manu collecta Iudeam deuastabat et Yrcano inminebat. Obtinebat autem munitissima loca et in castro Alexandrio a Gabino obsessus, consilio matris Alexander se et castra sua tradidit, que Gabinus funditus euertit. Post hec Gabinus cura templi Yrcano mandata gentem Iudeorum in quinque conuentus diuisit, quasi per pentarchias Iudee superbiam frangens. Eo tempore Antipater alienigena factus est amicissimus Gabino, adeoque claruit, quod data est ei uxor neptis regis Arabum Cipris nomine; qui sustulit ex ea quatuor filios et filiam, id est, Faselum, Herodem, qui post dictus est Ascalonita, tercius Iosipus, quartus Feroras, filia dicta fuit Saloma. Post hec casu elapsus est Aristobolus Roma, qui magna manu Iudeorum conflata in Iudea Alexandrium muro recingebat. Ad quem debellandum missus est a Gabino Antonius, captusque iterum Aristobolus, cum filiis Rome incarceratus est, sed filii eius in Iudeam remissi sunt. Post hec, cum Gabinus apud Egiptum detineretur, Alexander Aristoboli filius Iudeos iterum ad dissensionem reduxit. Sed rediens Gabinus eos pacificauit, et Yrcano pontificum confirmauit. Quo mortuo missus est preses Syrie Crasus, ut etiam Parthos, qui iam Romanis inminebant, reprimeret. Hic tulit fere totum aurum de templo, ad duo milia talentorum; a quibus Pompeius abstinuerat, et ob hoc ex Romani senatus sentencia Cassius aurum igne liquefactum in os eius infudit, donec moreretur, dicens: 'Aurum sitisti, aurum bibe'. Eo tempore factum est discidium inter Romanos pro Pompeio et Iulio Cesare. Cesar autem, post senatus et Pompey fugam trans mare Yonium, rebus omnibus Romaque potitus, solutum Aristobolum cum duabus cohortibus in Syriam misit, per hunc Iudeam sibi posse subiici arbitratus. Verum spes Cesaris frustrata est; nam ab amicis Pompei ueneno periit Aristobolus. Occiditur quoque filius eius Alexander Anthiochie a Scipione. Solus Antigonus superstes remansit cum sororibus suis, et ad quendam Tholomeum, qui sub Libano morabatur, confugit. Accepitque Tholomeus minorem sororem eius Alexandram nomine in uxorem, de qua suscepit Lisaniam Abiline postea tetrarcham. Iulius quoque Cesar antea in consulatu Germanos et Gallos obtinuit; Britannos quoque uictos obsidibus acceptis stipendiarios fecit.
Inter Pompeium et Iulium Cesarem per quatuor annos indesinenter bellum acerrimum toto orbe tonuit, et in Emacia uictus Pompeyus Alexandriam fugit, ibique a Tholomeo rege Egipti percussus interiit. Mortuo Pompeyo Antipater amicus Pompey Iulio Cesari se firmiter copulauit et in multis fidelissimus amicus et subditus Cesari claruit, unde ciuis est Romanus ascriptus, et eius gratia pontificatum Cesar confirmauit Yrcano; regnumque est concessum Yrcano, ita tamen ne rex uocaretur. Post hec Antipater filium maiorem Faselum Iherosilimis sub se procuratorem statuit et Herodem Galilee prefecit, et adeo terram sibi subditam quietam reddidit, ut Herodes pater Galilee cantaretur. Cesar de partibus transmarinis Romam uenit et gloriose receptus octauodecimo die de Roma Saguntum accessit et principantibus Petreyo et Affranio totam Yspaniam Romano imperio subiugauit et Yspalim Iuliam Romulam uocauit. Per diuersas Yspanie partes itinera ob insigne nominis fieri iussit et turrem mirabilem in Faro Gallecie condidit. Et ab Yspania regressus Rome dolo Bruti et Cassii occisus est, post annos quinque et menses septem quam regnare ceperat. Tribus autem annis et mensibus septem post uictoriam Pompey solus tenuit principatum. Obiit autem Cesar anno etatis sue quinquagesimo sexto. Corpus eius combustum est a populo Romano in foro et statuerunt sibi columpnam lapidis Mumidici, super quam tumulatus est in domo deaurata, que Iulia dicta est. Centesimo die ante mortem eius fulmen cecidit iuxta statuam Cesaris in foro et de nomine eius superscripto C. litteram capitalem abrupit. Nocte precedente diem mortis eius fenestre thalami tanto strepitu aperte sunt, ut Cesar a lecto exiliens ruituram crederet domum. Eadem die, cum iret in Capitolium, date sunt ei littere indices mortis inminentis, que dum portaretur occisus in manu eius nondum solute inuente sunt. Eodem tempore apparuerunt tres soles in Oriente, qui paulatim in unum corpus solare redacti sunt, significantes quod dominium Lucii Antonii et Marci Antonii et Augusti, qui post Iulium Cesarem Romanorum dominium adepti sunt, in unam monarchiam rediret; uel potius quod noticia Trinitatis in uno Deo toti orbi inminebat futura. Erat eodem tempore quidam de amicis Yrchani nomine Malicus aspirans ad sacerdotium et cupiens Yrcanum ueneno apetere, prius apeciit Antipatrum et ueneno oblato interfecit. Herodes uero ob uindictam patris Malicum interfecit. Habebat tunc Herodes uxorem nomine Dosidem, sed ignobilem, de qua Antipatrum suscepit; superduxitque Mariannem neptem Yrcani, cuius etiam amore circumcidit se et factus est proselitus. Habuit et uxores alias, quarum plures suscepit filios, ex quibus paucos sufficit numerare: primogenitus Antipater ex Doside, Alexander et Aristobolus ex Marianne, Archelaus ex Matatha Samaritide, Herodes Antipas, qui post thetrarcha fuit et Philippus ex Cleopatra Iherosolimitide. Veniens autem Antigonus cum Pacoro rege Partorum in manu ualida, Antonio Cesare regresso Romam Iherusalem expugnabat; sed cum intrasset urbem Yrcanum et Faselum Partorum exercitus cepit et Herodes ad Idumeos contribules suos fugit. Parti uero Antigonum restituerunt in regnum et Yrcanum et Faselum uinctos ei tradiderunt uerberandos. At ille dentibus aures Yrcani truncauit, ne quando mutatis rebus solutus pontificatum reciperet. Faselus uero, cum uinculis ligatus esset, sponte ad saxum fracto capite expirauit. Herodes accepta morte fratris Romam properauit et ab Augusto et Antonio coronatus Iudee rex constituitur. Tunc missi sunt cum eo duo principes, Vencidius et Silo, qui eum in regno collocarent. Et cum uenissent in Galileam, Antigonus Silonem corrupit muneribus, et propterea congredi cum Antigono simulatis occasionibus differebat et cum tandem obsedisset Iherusalem, Romani tum pro hiemis asperitate tum pro inopia uictus recesserunt. Herodes autem uenit ad Antonium, qui tunc circa Athenas morabatur, super dolo Sylonis querelam facturus. Dumque Herodes esset cum Antonio, Iosippus contra Antigonum dimicauit et uictus interfectus est a Papio principe milicie Antigoni. Quod cum accepisset Antonius, exercitum cum Herode misit in Iudeam, et occurrentem sibi Papium uicit et interfecit. Deinde quinque mensibus obsessa Iherusalem capta est a Romanis, et astrictus Antigonus cathena aurea Deo dicata ad Antonium ductus est, et ab eo securi percussus. Tunc Antonius Cleopatram duxit uxorem, que amore regnandi succensa inter Antonium et Augustum semper discordiam seminabat. Confirmatusque est Herodes in regno Iudee quarto anno ex quo Rome diadema susceperat. Herodes autem Yrcanum occidit, eo quod dicebatur regnum sibi deberi; occidit etiam Mariannem uxorem suam ob suspitionem adulterii; de cuius morte adeo doluit, ut tamquam lunaticus crebro in amenciam uerteretur. Post hec commissum est prelium apud Actium ad suggestionem Cleopatre inter Augustum et Antonium; quo Antonius uictus post dies paucos mortuus est; uxor etiam eius Cleopatra mamillis suspensis aspidibus mortua est. Est enim aspis quoddam genus serpentis quod ex morsu sompno inducto interficit. Herodes autem amiciciam Augusti obtinuit, et primogenitum Antipatrum ex Doside uolebat preponere in regni successione Alexandro et Aristobolo, qui erant ex Mariamne, ne uideretur esse de genere Iudeorum. Vnde fecit comburi omnes libros regalis prosapie Iudeorum ut aboleretur genealogia regum ipsorum. Qua propter Alexander et Aristobolus, cum essent peroratores acerrimi, contra Herodem aput Octauianum Augustum contendebant et de morte patris occulte tractabant. Octauianus autem Cesar regnauit annis quinquaginta sex et mensibus sex. Huius anno quarto era singulorum annorum ab eo est constituta quando primum censum exegit et Romanum orbem descripsit. Dicta est era ex eo quod totus orbis es per singulos annos reddere professus est rei publice. Multa gloriose gessit in imperio et tres triumphos preclare peregit, id est, Dalmaticum, Asiaticum, Alexandrinum et etiam Yspanum; post quem ciuitas Cesaragusta Augusti precepto in Yspania conditur. Deinde terra marique pace orbe toto reddita, Augustus Iani portas clausit, ut bellandi cessaret occasio. Ab isto sequentes imperatores Romani Augusti appellati sunt. Sub cuius imperio LXIX ebdomade in Daniele scripte complentur; ita quod dies pro anno computetur, et faciunt LXX ebdomade annos D et X. Eodem tempore natus est magnus Christi preco Iohannes Babtista et a Dei genitrice Maria in hora natiuitatis sue de terra primo fuit eleuatus.
SEXTA AETAS SECVLI
Sexta etas seculi in qua XL.II regni Augusti natus est Christus, anno uero regni Herodis tricesimo, uniuerso orbe pacato et anno ab urbe condita DCC.L.II. A quibusdam numeratur a natiuitate ipsius, ab aliis a die qua baptizatus est, propter uim regeneratiuam aquis datam; ab aliis autem numeratur a passione ipsius, quia tunc facta est redemptio nostra et aperta est celi ianua atque inchoata quodam modo etas septima quiescentium. Melius autem uidetur a natiuitate ipsius inchoanda, eo quod Apostolus dicit: 'Cum uenit plenitudo temporis, misit Deus filium suum' et cetera. Quandoquidem de intemerata uirgine Maria natus est Deus et homo Christus, fluxerant ab Adam anni quinque mille ducenti uno excepto, secundum septuaginta interpretes uel secundum aliarum istorias gentium, secundum Hebreos uero longe pauciores, eo quod Moyses obmissis centum annis, quibus Adam filium Abel mortuum luxit, centum XXX annorum eum esse dixit, cum genuit Seth. Septuaginta autem interpretes et Iosephus atque alii plures istoriographi ducentorum XXX annorum eum fuisse scribunt, cum genuit Seth; similiter fit in quibusdam aliis locis Scripturarum. Iudei etiam ob odium fidei Christiane, ne contra eos proferatur testimonium ueritatis, quedam de libris Legis preciderunt et quedam inmutauerunt. Natus est autem Dominus nocte Dominici diei, ut ea die qua dixit: Fiat lux, uisitaret nos, oriens ex alto. Anni autem huius etatis sexte per computationem annorum ab incarnationem eius uel per eram, que tricesimo octauo anno ante natiuitatem eius inuenta est, usque in finem mundi clare poterunt inueniri. Tamen per annos Romanorum imperatorum usque ad Eracleum Augustum uel Cintilianum Gotorum regem annorum numerum ostendamus. Tamen preuidendum quod aliquando plures imperatores regnabant simul et etiam aliqui non nunquam tirannide imperium assumebant.
Hic autem magis notabiles describuntur et aliorum anni sub eis annotantur.
Ihesus Christus filius Dei tricesimum tercium annum etatis sue explens et fere menses tres anno imperii Tiberii Cesaris octauo decimo crucifixus est. Post hec Thiberius regnauit annis V.
Gaius Calicula regnauit annis IIII.
Claudius regnauit annis XIIII.
Nero regnauit annis XIIII.
Gallus regnauit annis II.
Vespasianus regnauit annis VIIII.
Titus regnauit annis II.
Domicianus regnauit annis XVII.
Nerua regnauit anno I.
Traianus regnauit annis XVIIII.
Adrianus regnauit annis XXII.
Antoninus Pius regnauit annis XXII.
Antoninus minor regnauit annis XVIII.
Item Antonius regnauit annis II.
Comodus regnauit annis XIII.
Elius Pertinax regnauit anno I.
Seuerus Pertinax regnauit annis XVIII.
Antoninus Caracalla regnauit annis VII.
Macrinus regnauit anno I.
Marcus Aurelius regnauit annis IIII.
Alexander regnauit annis XIII.
Maximianus regnauit annis III.
Gordianus regnauit annis VII.
Philippus regnauit annis VII.
Decius regnauit anno I.
Gallus et Volusianus regnauerunt annis II.
Valerianus et Galerius regnauerunt annis XV.
Claudius regnauit annis II.
Aurelianus regnauit annis VI.
Tacitus, qui et Iacintus, regnauit anno I.
Probus regnauit annis VI.
Carus regnauit annis II.
Diocletianus et Maximianus regnauerunt annis XX.
Galerius regnauit annis II.
Constantinus regnauit annis XXX.
Octauianus Augustus uolens scire numerum regionum in orbe, que Romane suberant ditioni, numerum etiam ciuitatum in qualibet regione, numerum quoque capitum in qualibet ciuitate, preceperat ut de suburbanis opidis, uicis et pagis ad suam homines confluerent ciuitatem unde trahebant originem, et quisque numum argenteum precii decem numorum usualium, unde et denarius dicebatur, presidi prouincie tradens se subditum Romano imperio profiteretur; et quia numerus eorum qui censi capite ferebantur, redigebatur in scriptis, huiusmodi professio descriptio dicta est. Hec descriptio facta est a preside Sirie Cirino in Iudea ut in Iherusalem inchoaretur, que est cor siue medium nostre habitationis et deinde per circumstantes nationes alii presides prosequerentur. Tunc ascendit Ioseph a Nazareth in Bethleem, ut profiteretur cum Maria uxore sua pregnante. Hec solutio prima dicta est, non quod tunc inciperet primo, cum anno quarto Augusti cepta fuerit, sed quod annuatim in Iudea primo habebat fieri, et dicebatur era. Factum est dum essent ibi peperit Virgo filium suum primogenitum. Primogenitum dictum, non quod postea genuerit alium, sed quod fuerit primus dignitate, et sine peccato conceptus et sine matris dolore natus. Locus ubi natus est Dominus iure paterno pertinebat ad Mariam et Ioseph, eo quod ibi fuerit domus Iesse patris Dauid, ad quem causa orandi propter sanctitatem loci multi diuertebant; ubi erat quedam spelunca cui Ioseph se contulit, et boui et asino quos secum duxerat, presepium fecit, in quo est repositus Ihesus. Multa quidem signa in natiuitate ipsius claruerunt per orbem, que in Euangelio non sunt scripta. Nam Romani hedificauerant templum Pacis propter pacem que fuerat continua sub Augusto per uniuersum orbem fere duodecim annis. Et consulentes Apollinem quamdiu duraturum esset templum illud, respondit: 'Donec pariat uirgo'. At Romani dixerunt: 'Ergo in eternum durabit, quia numquam uirgo pariet'. Sed in hora natiuitatis Domini ipsum templum funditus est euersum. Multa enim futura predicebant spiritus falsitatis, eos urgente spiritu ueritatis. Fons etiam olei trans Tiberim erupit et usque ad flumem fluxit; per quod intelligitur excellenciam pontificalis unctionis Rome urbi per Christum esse collatam. In Yspania etiam hora natiuitatis Domini circa noctis medium quedam nubes adeo splenduit, ut meridiani caloris feruorem et splendorem daret terris.
Terciadecima die ex qua natus est Christus, tres magi, id est, sapientes noua stella duce uenerunt Iherusalem nouum natum regem cum muneribus querentes. Sapientes enim dicebantur magi quasi maiores uel magni. Audiens autem Herodes rex turbatus est, timens ne quis de semine Yrcani uel Aristoboli natus esset regnaturus, se tanquam alienigena a Iudeis dimisso. Cumque diligenter didicisset ortum stelle, ut per eum natalem pueri sciret, etiam a sacerdotibus et scribis sciscitabatur ubi Christus nasceretur. Qui ex uaticinio Michee prophete dixerunt in Belleem Christum nasciturum. Herodes autem precepit magis, mittens illos in Belleem, ut, postquam adorarent puerum, reuerterentur ad ipsum. Iam enim direxerat animum ad perdendum puerum. Sed magis, postquam adorauerant, per aliam uiam in regionem suam reuersis, doluit Herodes se illusum ab eis; maxime cum audisset que dicta fuerant a pastoribus et prophetias Symeonis et Anne; et de morte puerorum Belleemitarum tractabat, ut Ihesus, quem ignorabat, occideretur cum eis. Qua propter per amonitionem angeli fugit Ioseph cum puero et matre eius in Egiptum. Qui cum ingrederetur in Egiptum, corruerunt omnia simulacra Egiptiorum. Herodes autem dum de nece puerorum disponeret, scitatus est per epistolam a Cesare Augusto ut Romam iret, filiis de illo conquerentibus responsurus. Qui cum iter faceret per Ciliciam, audiens naues Tarsensium magos transuexisse, in spiritu uehementi combussit naues Tharsis. Cum uero coram Cesare disceptasset pater cum filiis, hac lege facta est reconciliacio, ut adolescentes in omnibus patri obedirent, et ipse regnum dimitteret cui uellet. Veniensque Iherosolimam populo conuocato Iudeorum tribusque filiis astantibus concordiam fratrum a Cesare factam exposuit, et se successionis iudicem constitutum, ne Iudei regnum ad suos rediturum existimarent. Tunc Herodes in regno Iudee, Trachonitidis, Ituree, tociusque Maritime usque ad Pirgum Stratonis confirmatus certius quam prius elapso anno a natiuitate Domini mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra. Omnes autem qui erant de genere regio uel sacerdotali ab uno anno usque ad quinque annos fecit occidi. Sed factum est, ut quoniam Herodes multos orbauerat filiis, et ipse suis miserabiliter orbaretur. Nam ipse Alexandrum, Aristobolum et Antipatrum, qui de morte patris contendebant, interfecit et ipse, uariis aflictus langoribus ualide febris et intercutaneo morbo putrescentibus genitalibus et ex eis scatentibus uermibus, mortuus est XXXVII anno postquam a Romanis rex fuerat declaratus. Fuit ex patre Idumeus, Arabs uero ex matre; qui Ascalonita dictus est, eo quod edificauit domum regiam in Ascalone, uel dictus est Ascalonita, quia auus eius Herodes Idumeus erat natione et Ascalonita conuersatione, et edituus templi Apollinis. Cuius filium Antipatrum paruulum rapuere consanguinei eius latrones Idumei, et cum eis tantum fuit, quod etiam post factus est princeps eorum; unde Idumeus dictus est. Hic templum profanauit et aquilam auream in honorem Augusti posuit super speciosam portam templi. Hic Herodes construxit Cesaream Palestine, in qua erat Turris Stratonis. In qua contra aduentum Cesaris portam de candido marmore construxit, et in ea post Cornelius centurio a beato Petro episcopus creatus fuit. Edificauit etiam in Iherusalem turrem que dicitur Antonina. Qui cum audisset quod Iudei gauderent in morte eius, ex tota Iudea nobiliores collectos iuuenes concludi precepit in carcerem, precipiens suis ut, cum animam efflaret, statim illos occiderent, ut Iudei in morte ipsius etiam inuiti plangerent. Filium suum Archelaum regni successorem scripsit, ita tamen quod ab Augusto susciperet diadema. Post mortem Herodis Archelaus septima die post patris honorificam sepulturam candida ueste indutus ascendit in templum uariisque fauoribus a plebe susceptus Iudeis leuamen ab opressione patris petentibus cunctis tributa annua relaxauit et nobiles soluit, quos pater moriens iusserat occidi. Instante autem azimorum die et cum turba pontificem, quem Herodes pro precio creauerat, amouendum clamaret et ab immolatione prohiberet, maxime cum non esset recta linea de genere sacerdotum, Archelaus misso Ciliarco uerbis eos sedare temptauit. Cum autem uulneratum remisissent Ciliarcum et sedicio cresceret, Archelaus missa manu satellitum fere nouem milia Iudeorum interfecit, et per uocem preconis omnes ad propria redire comonens neglecta festiuitate omnes abierunt. Ex quibus patet iam uenisse sanctum sanctorum et Iudeos regnum et sacerdotium amisisse secundum uocem sanctorum prophetarum. Profectus est autem Archelaus, ut iret Romam accepturus diadema regni. Profectus est etiam Herodes Antipas, ut de regno habendo disceptaret cum fratre. Iuerunt etiam et quinquaginta de honorabilioribus Iudeorum et apud Cesarem instabant supplicantes, ut Iudeorum reliquias dignas misericordia iudicaret et ius antiquum regni illis restitueret, aut eos Sirie finibus coniungeret aut per Romanos iudices Iudeam administraret.
Eo tempore quidam Iudeus in partibus Sidoniorum nutritus, simillimus Alexandro Herodis filio, quem pater interemerat, instinctu cuiusdam liberti Herodis, qui omnes actus regni sciebat, uenit in Iudeam asserens sibi deberi regnum, tum quia maior filius Herodis erat, tum quia ex parte matris eum contingebat. Cumque plures Iudeorum sequaces haberet, perrexit Romam. Sciscitatus qualiter uiueret, dicebat lictores miseratos alium pro eo morti subiecisse. Augustus uero optime uultum Alexandri sciens, quia dum Rome studeret puer quedam secreta cum eo habuerat, fallaciam similitudinis animauertit promisitque illi uitam, si tante fraudis detexisset auctorem. Cumque ille confessus esset, iussit Cesar libertum interfici, et falsum Alexandrum propter habitudinem corporis constituit esse de numero remigantium piratarum. Tandem de consilio senatus Cesar monarchiam Herodis distribuit, mediam partem, Iudeam scilicet et Idumeam, tradens Archelao sub nomine tetrarchie pollicitus eum se facturum regem si dignum se prebuisset. Mediam uero partem in duas secuit tetrarchias, cessitque in partem Herodis Antipas regio trans flumen et Galilea. Iturea uero et Trachonithidis et Auranitis Philippo destinata sunt. Lisanias autem Abilinam suscepit sub nomine thetrarchie, que erat satis pars minima aliarum.
Archelaus uero postquam uenit in Iudeam, ualde patre crudelior fuit, et cum esset diarcus, monarchi nomen falso imposuit sibi. Cuius crudelitatem non ferentes Iudei per diuersas mundi partes eorum maxima multitudo dispersa est, religiosioribus Iudeis remanentibus in Iudea. Huius regni anno primo angelus dixit Ioseph ut rediret cum matre et puero in terram Israel. Qui rediens ab Egipto post annos septem, cum audiret quod Archelaus pro patre regnabat in Iudea, noluit illo ire et amonitus ab angelo iuit in Galileam et mansit Nazareth. Tandem crebro accusatus Archelaus a Cesare aduocatur. Nono autem principatus sui anno Romam ueniens a Cesare dampnatus in exilium pellitur apud Viennam Gallie ciuitatem. Tunc Romani Archelay regnum per procuratores amministrare ceperunt primusque procurator illuc Componius a Cesare missus est, et Iudea in prouinciam redacta est. Romani enim triumphatis regionibus, quasdam faciebant colonias, expulsis propriis habitatoribus et nouis superinductis colonis, qui medietatem fructuum Romanis exsoluerent; quasdam etiam faciebant prouincias expulsis regibus, sed propriis relictis habitatoribus, a quibus preses Romanus annuatim tributa reciperet, quod factum est in finibus Archelai eo in exilium relegato. Eo tempore Philippus Sephorum reparans Iuliam nominauit, in honorem Iulie uxoris Cesaris. Componio preside Romam reuerso successit ei Marcus et huic successit Annius Ruphus, sub quo moritur Octauianus Augustus, cum regnasset quinquaginta sex annos et menses sex et dies decem, ex quibus duodecim annis Antonius cum eo regnauit. Cum enim XL.II regni eius anno natus esset Dominus, qui XV anno imperii Tiberii fuit tricennarius, patet Augustum mortuum Domino XV annum agente. Mortuus est autem anno uite sue LXX.VII.
Tiberius filius eius adoptiuus successit ei, regnans annis uiginti tribus. Qui Valerium Gracum misit in Iudeam, qui questum putans pietatem, palam uendebat sacerdotii principatum. Qui amouens Annam, Ismaelem pontificem declarauit; quo amoto, Eleazarum Anne filium subrogauit. Post annum etiam hunc remouens Symonem instituit. Sed et post annum Iosipum, qui et Cayphas, aposuit. Ille fiebat sacerdos, qui offerendo peccuniam preualeret. Tamen Gracus post annos XI Romam reuersus est. Cuius successor missus est Pontius Pilatus, sub quo Herodes Antipas in honorem Tiberii Tiberiadem hedificauit. His temporibus Tiberius multos reges ad se uocatos, ductus auaricia non remisit; inter quos Archelaum Capadocem retinens regnum eius in prouinciam uertit; unde multe gentes ob auariciam Cesaris a Romano imperio discesserunt. Auaritie igitur causa cepit diminui Romanum imperium, quod ubique terrarum largitate ac clemencia fuerat dilatatum. Sane Pilatus ueniens Iherusalem statuas Romanorum secum ferens eas in templo posuit, sed rogantibus Iudeis eas amouit. Item Pilatus uidens Iherusalem aque penuria laborare, aperuit gazofilacia et ex opibus templo dicatis aqueductum cepit hedificare, suscipiens initium torrentis, qui stadiorum duum milium interuallo distabat. Iudei uero aclamabant ut ab opere cessaretur. Ob hoc Pilatus multos Iudeorum occidit, et intermissum est opus, eo quod Iudei legationem accusationis contra Pilatum ad Cesarem direxerant. Habebat etiam Pilatus stolam sollempnem et antiquam in potestate sua, quam debebat semper habere pontifex, ut uteretur ea in diebus festiuis, et tunc non poterat eam habere nisi precio dato. Anno Tiberii septimo decimo ab Herode Antipas Iohannes Babtista tempore paschali in castello Arabie trans Iordanem dicto Macheronta decollatus est et corpus eius in Sebaste urbe Palestine sepultum; caput autem eius humatum est Iherusalem iuxta palatium Herodis. Anno uero Tiberii octauo decimo Dominus crucifixus est, peractis a principio mundi annis quinque mille ducentis triginta duobus. Cuius tempore Lucillus quidam excogitauit temperamentum uitri, ut esset flexibile et ductile. Qui dum admissus fuisset a Cesare, porrexit fialam Cesari, quam ille quasi indignatus ad pauimentum allisit. Artifex autem sustulit fialam de pauimento, que se tamquam uas eneum complicauerat. Deinde marculum de sinu protulit et fialam correxit. Quo facto Cesar dixit artifici: 'Numquid alius scit hanc condituram uitreorum?'. Postquam ille iurauit alterum hoc nescire, iussit eum Cesar decollari, ne dum hoc fieret cognitum, auri et argenti uilesceret precium.
In multis autem Iudeis accusantibus Pilatum apud Tiberium, Pilatus in exilium missus est Lugdunum, unde erat oriundus, ut ibi moreretur in opprobrium gentis sue. Hic sceleratissimus duabus sororibus intulit stuprum. Vbi multis coartatus iniuriis et tormentis, eo quod sentenciam dampnationis in Christum dixerat, propria se manu peremit. Eodem tempore mortuus est Philippus tetrarcha Ituree. Mortuus est et Lisanias tetrarcha Abiline, et ita uacabant due tetrarchie. Fuit isdem temporibus Ihesus sapiens uir, si tamen uirum eum nominare fas est. Erat enim mirabilium operum effector et doctor eorum, qui libenter que uentura sunt, audiunt. Et multos Iudeorum et multos ex gentilibus sibi adiunxit. Christus hic erat. Hunc accusatione primorum nostre gentis, cum Pilatus in crucem agendum esse decreuisset, non deseruerunt eum hii, qui ab initio eum dilexerant. Apparuit enim eis iterum uiuus, secundum quod prophete uel hec uel alia de eo futura predixerant. Sed et in hodiernum diem Christianorum, qui ab ipso dicti sunt, et nomen perseuerat et genus. Erat autem quidam Herodes Agripa uir bellicosus nepos Herodis tetrarche et frater uxoris eius Herodiadis, filius Aristoboli filii Magni Herodis. Hic uenit Romam, ut impetraret a Tiberio alteram uacancium tetrarchiam. Tiberius autem cum uidisset eum liberalem et fortem, fecit illum adherere filio suo Druso, cui iam inperium contradiderat. Sed mortuus est Drusus et Herodes Agrippa rediit in Iudeam, eo quod Tiberius a sua presencia remoueret omnes, qui familiariter adheserant Druso, ne reducerent ei ad memoriam mortem eius, de qua nimium dolebat.
Herodes uero Agrippa paupertate compulsus iterum uenit ad Tiberium et honorifice receptus est ab eo, et cum haberet Tiberius duos nepotes unum de filio Druso, scilicet Tiberium, et alterum de fratre Germanico, scilicet Gaium, uolebat sibi sustituere Tiberium, quem magis diligebat. Herodes autem Agrippa familiarius adhesit Gaio, unde animum Cesaris contra se aliquantulum concitauit. Quadam uero die, dum sederet Agrippa in curru cum Gaio, leuatis in celum manibus dixit: 'Vtinam uideam mortem importuni senis, et te dominum tocius orbis, qui idoneus es imperare uniuerso orbi!'. Accusauit autem quidam de suis Herodem Agripam apud Cesarem, quod orauerat mortem imperatoris, unde Tiberius iussit Herodem incarcerari. Quadam autem die in carcere positus, dum staret iuxta quamdam arborem, cuius frondibus bubo insidebat, accessit ad eum unus de captiuis et dixit ei: 'Cito a carcere liberaberis et eris in maximo honore. Quam cito autem uideris huius generis auem super te, scito te in breui moriturum'. Erat homo qui loquebatur hec in multis peritus. Tiberius autem post dies paucos declarauit Gayum cognomen Caligulam sui imperii sucessorem et mortuus est.
Gayus regnauit annis quatuor, et Herodem Agripam, qui sibi uiuente Tiberio fuerat amicissimus, eduxit de carcere et dedit ei duas uacantes thetrarchias, et imposuit ei diadema et sublimatum regem remisit eum in Iudeam. Quod cum uideret Herodias soror eius instabat importune apud uirum suum Herodem tetrarcham, ut iret Romam nomen regis adepturus. Tunc Herodes et uxor sua Herodias cum magno aparatu uenerunt ad Gayum. Herodes autem Agripa direxit epistolam Gayo, quod Herodes thetrarcha uiuente Tiberio firmauit amiciciam cum rege Partorum, ut essent rebelles Romano imperio et ob hoc congregauerat armorum copiam, que sufficerent LXX milibus uirorum. Perlecta epistola, quasi aliunde interrogans inter cetera Gayus quesiuit ab Herode, utrum essent in ciuitatibus suis arma quanta audierat a quibusdam; et non negauit Herodes. Tunc Gayus credens uerum esse quod significauerat ei Herodes Agripa, relegauit Herodem thetrarcham apud Lucdunum in exilium, ubi cum Herodiade miserabiliter mortuus est. Hic est Herodes, qui in Passione spreuit Ihesum et illusit ei. Dedit Gayus Agripe Galileam, quam habuerat Herodes thetrarcha, et habuit tres thetrarchias. Fuit autem Gayus in principio regni per biennium satis modestus, sed postea auaricie, crudelitati et luxurie deditus. In tantum euanuit cor eius, et in tantam prorupit uesaniam, quod in toto imperio iuberet se coli tanquam Deus, dicens se esse fratrem Iouis. Vnde etiam filiam unicam quam habebat, ponebat inter genua idoli Iouis, ut ita comunis uideretur utrique. Misit ergo imaginem suam per totum imperium, ut adorarent eum, et in templo Iherusalem statuam Iouis sub nomine suo poni iussit. Hic cum esset Rome, et rediret a ludis circensibus consilio senatorum interfectus est. Per idem tempus Matheus apostolus Euangelium Hebreo sermone scripsit primus. Orta est autem in urbe dissensio inter curiam et milites et populum. Quia ergo uiderant senatores seuiciam imperatorum et incomoda que inde acciderant rei publice, uoluerunt protinus extirpare imperium et urbem redigere in statum in quo erat ante Iulium Cesarem, ut esset regnum in arbitrio curie, id est, consulum et senatorum. Et contra, milites et populus timentes auariciam senatorum et amantes donatiua imperatorum, constituerunt imperatorem Claudium uirum mansuetum et pium contradicentibus senatoribus et consulibus. Tunc uenit Herodes Agripa, et sapienter se gerens inter dissidentes, eos in unam redegit concordiam et Claudium constituerunt imperatorem, qui regnauit annis quatuordecim. Peciit Herodes Agripa a Claudio, ut decretum Gayi de statua sua adoranda reuocaret in irritum, et acquieuit ei atque precepit, ut epistola reuocationis poneretur in loco conuenienti, ut ab omnibus uideretur; quod factum ualde placuit Iudeis. Dedit etiam Claudius Herodi quartam thetrarchiam, scilicet Iudeam, et factus monarcus uenit in Iudeam et honorifice susceptus est a Iudeis, quia in multis studebat placere illis. Iste Herodes occidit Iacobum fratrem Iohannis in diebus azimorum. Videns autem quia placeret Iudeis, cepit Petrum et posuit eum in carcerem ut post Pascha occideretur a Iudeis. Angelus autem Domini nocte eduxit Petrum de carcere. Alia autem die, cum preciperet ut traderetur Petrus Iudeis, ut occideretur ab eis, et per hoc maiorem acquireret gratiam Iudeorum, eo quod tradebat eis occidendum principem Apostolorum, et non esset inuentus in carcere Petrus, iussit ad se adduci custodes, ut occideret eos. Non tamen fecit procurante Domino, ne solutio Petri noceret alicui. Imminente namque negotio descendit Herodes a Iudea in Cesaream Palestine, ut noceret Tiriis et Sidonibus, quibus iratus erat. Quod illi audientes statim studiose reconciliati sunt illi.
Sequenti autem die Herodes indutus ueste regali auro et gemis fulgente sedebat pro tribunali apud eos et concionabatur blandiens eis. Erat enim nimia eloquencia decoratus et aspectu decorus ualde. Cuius ostenditur gloria, ut maior sequatur miseria. Populus autem clamabat Dei uoces et non hominis; id est, exibebant ei laudes Deo debitas et non homini. Et dum adulatoriis fauoribus mulceretur, et oblatos sibi diuinos honores non respueret, respiciens supra se uidit imminentem capiti suo in funiculo cortine, angelum, id est, auem bubonem, mortis eius proxime nuncium. Et inclinauit se ad eos, qui aplaudebant sibi et dixit eis: 'En ego Deus uester morior'. Et statim percussit eum angelus Domini. Qui per quinque dies magnis doloribus cruciatus, consumptus uermibus expirauit. Reliquit autem filium, qui dictus est Agripa, qui non habuit totum regnum patris, sed partem. Habuit enim terram duarum tribuum et dimidie ultra Iordanem. Claudius Cesar pie se gerebat erga subditos, et audita fama apostolorum, cupiebat uidere signum aliquod ab eis. Petrus autem amonitus a Spiritu sancto de Antiochia, ubi patriarcha erat ab apostolis constitutus, Romam uenit et annis uiginti quinque et mensibus sex pontificatum tenuit. Tunc Marcus euangelista cum eo ueniens Euangelium scripsit et reuersus Alexandriam Christum euangelizauit.
Nero regnauit annis quatuordecim. Hic nimie crudelitatis et luxurie deditus deum se uocari precepit, et retibus aureis piscabatur. Fratrem suum occidit atque matrem, et sororem suam prostituit et interfecit. Senatum multum extinxit et multas reipublice prouincias amisit. Romam quoque succendit, ut Troiani incendii imaginem uideret. Huius tempore Iacobus Alfei a Iudeis Iherosolimis occiditur. Habebat Nero secum Symonem Magum, cuius maleficiis deludebatur. Qui cum altercationem haberet cum Petro, dicebat se esse filium Dei. Superuenit autem et Paulus, et similiter cum Symone contendebat. Nero autem dedit Paulo potestatem predicandi et libertatem deambulandi per partes Occidentis; placebat enim illi Paulus, eo quod eloquentissimus erat. Duodecim annis fuit Paulus Rome et in partibus Occidentis predicans uerbum Dei cum fiducia; quo tempore in Yspania creditur predicasse. Anno imperii Neronis tercio decimo, cum iam nequicia Cesaris ob immissionem Symonis inualuisset, captus est Rome Paulus et missus in carcerem; ubi multos de familia Neronis conuertit, et familiaritatem Senece magistri Neronis obtinuit; unde Nero Senecam et Lucanum fecit occidi. Hac tempestate Persius poeta moritur.
Quartodecimo anno imperii sui Petrus et Paulus precepto Cesaris cum Symone contendebant. Symon autem promisit se uolare in celum uidentibus cunctis, et in se diuinam ostendere maiestatem. Qui cum a demonibus in altum aeris duceretur, adiurante eos Petro per Deum, Paulo uero orante, iuxta templum Romuli dimissus crepuit. Ob cuius necem Petrus precepto Neronis in Vaticano, in uico scilicet qui est extra ciuitatem, ubi fiebant dolia, crucifigitur; ubi quondam uates studuisse dicuntur. Paulus uero tanquam ciuis honorabiliori morte in catacumbis gladio decollatur. Vna die mortui sunt gloriosi principes terre, quos unitas fidei et amoris, dum in carne uiuerent, sociauit. Nero autem pro tantis sceleribus uiuens priuatur a regno, et postea miserabiliter occiditur et a feris deuoratur. Galba regnauit annis duobus. Fere nichil dignum memoria gessit. Vespasianus regnauit annis nouem. Iste in disciplina militari strenuus fuit. Multas prouincias quas Nero uel Galba amiserant, bellando rei publice restituit. Immemor ofensorum fuit et conuicia in se dicta leuiter tulit. Huius secundo anno Titus cum patre Vespasinao Hierosolimam cepit atque subuertit, ubi undecies centena milia Iudaeorum utriusque sexus fame et gladio perierunt. Sed preter hos centum milia Iudeorum publice sunt uenundata. Hoc factum est quia Iudei se contra Romanum imperium erigebant et uicinis regionibus, ut ipsi quoque Romanis resiterent, suadebant. Causa quoque fuit quia ad Vespasianum peruenit quod Iudei dominum Ihesum Christum, innumera illis miracula et beneficia conferentem, morte turpissima condempnarunt. Consumatum est bellum annis quatuor, duobus autem Nerone eiecto ab imperio et miserabiliter uiuente, et postea duobus aliis; atque non est relictus in Iherusalem lapis super lapidem secundum uocem Domini, qui flens super ciuitatem ista predixerat. Tunc Romani tulerunt archam testamenti Dei, que erat in templo, et candelabrum sacrum et mensam et alia sacra, et intulerunt ea Romam in templum quod erat in loco quod nunc dicitur Lateranum. Post Vespasianum Oto regnauit diebus nonaginta quinque, Vitellius mensibus nouem. Hic interfectus est a ducibus Vespasiani et in Tiberum mersus caruit sepultura. Post patrem Vespasianum Titus regnauit tribus annis. Iste in lingua Greca et Latina facundissimus extitit, ita ut causas Latine ageret, poemata et traiedias Grece componeret. Tanto bellicosissimus fuit, ut equestri bello fere omnes lancea secum confligentes deiceret, et in expugnatione Iherosolimorum sub patre militans duodecim pugnatores armatos duodecim sagittarum ictibus una die confoderet. Porro in imperio tante bonitatis fuit, ut nullum puniret, sed etiam conuictis de coniuratione contra se dimitteret, atque in ea familiaritate, qua prius fuerant, eos retineret. Huius etiam inter cetera fuit illud celebre dictum: dicebat se perdidisse diem, quo nichil boni se fecisse senciebat. Domicianus frater Titi regnauit annis sedecim. Hic post Neronem secundus superbia execrabilis deum se appellari iussit et Christianos persequi paganis instituit. Sub quo Iohannes apostolus in Pathmos insula est exilio relegatus, ubi Apocalipsim scripsit. Iste multos senatorum in exilium mittit ac perimit, cunctosque qui de genere regis Dauid erant, interfici iussit, ut nullus Iudeorum ex regali superesset origine. Nerua regnauit anno uno, menses sex. Vir imperio moderatus, nacione Yspanus, qui equalem se et communem omnibus prebuit; cuius tempore Iohannes apostolus ab exilio Ephesum rediit. Euangelia Mathei, Marci et Luce confirmauit Iohannes, atque euangelium suum efflagitatus ab episcopis Asie nouissimus edidit. Multi fuerunt euangeliorum scriptores, sed horum quatuor, id est, Mathei, Marci, Luce et Iohannis tantum recipit ecclesia Dei propter eorum excellenciam et ut quaternarius numerus quadrata stabilitate firmetur. Euangelium enim Mathei in Hebreo scriptum ab apostolis auctoritatem accepit. Euangelium Marci, discipuli apostolorum principis Petri, ab eodem apostolo est confirmatum. Euangelium Luce dicitur euangelium Pauli, quod Paulus contulit cum Petro et Iacobo, a quibus etiam est roboratum. Iohannes pre ceteris adeo dilectus et conscius secretorum Dei, nouissimus euangelium suum edidit, tribus preteritis approbatis. Hii per quatuor animalia prefigurati fuerunt: Matheus per hominem, Lucas per uitulum, Marcus per Leonem, Iohannes autem per aquilam.
Traianus regnauit annis decem et nouem. Iste natione Ispanus mirabilis uirtute Romanum imperium usque in Orientem longe lateque produxit. Babiloniam et Arabiam cepit, et usque ad Indie fines post Alexandrum accessit. Liberalis fuit atque tranquillus; cuius inter alia dicta illud predicatur egregium, ut dum interrogaretur, quod nimium circa omnes comunis esset, respondit talem se imperatorem esse priuatis, id est, carentibus dignitate, quales esse sibi imperatores priuatus obtasset. Hic quatuordecim legiones militum misit contra Occidentem per Romanum imperium, ut ciuitates in arduis locis positas destruerent, et in plano eas conderent, ne contra Romanum imperium rebellarent. Ex quibus due uenerunt in Ispaniam, et ciuitates Sublantiam et Florem destruentes non longe ab ipsa Flore urbem condiderunt, quam Legionem uocauerunt. Inceptum est hoc a Nerua et a Traiano perfectum. Iussit etiam fieri in Ispania pontem qui dicitur Alcantara, super flumen Tagum, et quedam alia ob insigne nominis sui. Compellente autem senatu dedit licenciam gentilibus Christianos persequendi. Tunc Symon Cleophas Iherosolimorum episcopus crucifigitur. Huius regni anno primo Iohannes apostolus LX.V anno post passionem Domini etatis uero sue XC.VIIII, obiit in Epheso. Galenus medicus Pergamo genitus Rome clarus habetur.
Petrus et Paulus sepulti sunt Rome, Andreas Patras ciuitate Achaye, Iacobus Zebedei in arca marmorica et delatus in Galleciam, Yspanie ultimam prouinciam. Iohannes in Epheso, Philippus cum filiabus suis in Iherapoli Asie, Barnabas in insula Cipri, Bartholomeus in Albone ciuitate Maioris Armenie, Thomas in Calamia ciuitate Indie, Matheus in montibus Partorum, Marcialis discipulus apostolorum Lemouico, Lucas in Bithinia, Marcus Alexandrie in Bucolis, Iacobus Alphei iuxta templum Iherosolimis, Tadeus, id est, Iudas in Beruto Edesenorum, Symon Cleophas, qui et Iudas, post Iacobum episcopus, etatis centum uiginti annorum crucifixus est in Iherusalem et sepultus. Titus Crete, Crescens in Galliis, Eunuchus Candacis regine in Arabia, que Felix dicitur.
Adrianus Helius regnauit annis uiginti uno. Iste Traiani glorie inuidens prouinciam Orientis Persis reddidit et Eufraten flumen Romani imperii finem posuit. Idem Iudeos secundo rebelles subiugat, urbem Hierosolimam restaurat eamque ex nomine suo Helyam uocat. Per idem tempus Aquila Ponticus, intepres secundus post Septuaginta, oritur et Basilides heresiarcha cognoscitur.
Antoninus Pius regnauit annis uiginti duobus. Iste ob hoc tale cognomen accepit, quia in toto regno Romano cautionibus incensis per clementiam cunctorum debita relaxauit; unde pater patrie appellatus est. Eo regnante Valentinus et Marcio heresiarche produntur.
Antoninus minor cum fratre suo Lucio Aurelio Comodo regnauit annis decem et octo. Hic ad Partos profectus Seleuciam Assirie urbem cum CCCC. milibus hominum cepit. De Partis et Persis nobiliter triumphauit. Eo tempore Montanus Catafricarum heresis auctor et Ticianus fuerunt, a quo hereses Engratitarum exorte sunt. Antoninus regnauit annis duobus. Ante imperium multa nobiliter gessit.
Comodus regnauit annis tredecim. Hic luxurie multe fuit. Sub hoc Theodotion Ephesius interpres tercius aparuit, cuius edicio a LXX interpretibus non discordat; atque Yreneus episcopus Lugdunensis in doctrina habetur insignis. Hoc tempore sancta Eugenia passa est.
Elius Pertinax regnauit menses sex. Hic suplicante senatu, ut uxorem Augustam et filium Cesarem faceret, renuens ait suficere sibi debere, quod ipse imperaret inuitus.
Seuerus Pertinax regnauit annis decem et octo. Hic multa bella feliciter gessit: Partos uicit, Arabiam obtinuit, Britanniam bellando cepit. Litterarum et philosophie scienciam habuit. Huius tempore Symmacus interpres quartus agnoscitur. Narcisus Iherosolimitanus episcopus uirtutibus plurimis celebratur. Tertullianus Affer in ecclesia insignis habetur. Origenes Alexandrie studiis eruditur.
Antoninus Caracalla Seueri filius regnauit annis octo. In Iherico quinta editio diuinarum scripturarum inuenta est, cuius auctor non aparet. Hic Antoninus inpaciens libidinis fuit, nouercam suam uxorem duxit. Nichil memorabile fecit.
Macrinus Marcianus regnauit anno uno. Nichil memorabile temporis breuitate gessit; nam seditione militari interfectus est.
Marcus Aurelius Antonini filius regnauit annis quatuor. Hic dum obscenissime uiueret, tumultu militari peremptus est. Cuius temporibus sexta editio inuenta est Nicopolim. Sabellius heresiarcha oritur. Facundus et Primitiuus et decem fratres eorum martirio coronantur, eos patre Marcello precedente martirio glorioso.
Alexander regnauit annis tredecim. Persas gloriosissime uicit, ciuibus fauorabilis fuit. Origenes Alexandrie claruit, in cuius libris multa errore et infamie digna inuenta sunt. Rome Vlpianus insignis est habitus.
Maximianus regnauit annis tribus. Iste primus ex militari corpore absque decreto senatus imperator eficitur et Christianos persequitur.
Gordianus regnauit annis sex. Hic rebellantes Partos et Persas afflixit; rediensque uictor de Persis fraude suorum interiit. Huius temporibus Zeferinus testimonio Spiritus Sancti in specie columbe super caput eius descendentis Rome episcopus ordinatur.
Philippus regnauit annis septem. Iste primus imperator Christianus eficitur; cuius primo anno millesimus annus Romane urbis docetur expletus ab urbe condita.
Decius regnauit anno uno menses tres. Hic cum Philippos patrem et filium interfecisset, ob odium eorum in Christianos persecutionem mouet. Fabianus et Cornelius interfecti sunt, et multorum sanguis iustorum effusus est. Huius temporibus Antonius monachus in Egipto claruit; a quo prius monasteria condita sunt.
Gallus et Volusianus filius eius regnauit annis duobus.
Cornelius Rome episcopus rogatus a quadam matrona Lucina, corpora apostolorum de cathacumbis leuauit noctu, et posuit Paulum uia Hostiensi, Petrum uero iuxta locum ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum episcoporum in templo Apollinis in monte Aurelio in Vaticano palacii Neronis. Sanctus Ciprianus episcopus martirio coronatur. Nouatus Nouatianam heresim adinuenit.
Valerianus cum filio Galieno regnauit annis quindecim. Hic Christianis persecutione comota statim a Sapore rege Persarum capitur, ibique luminibus orbatus seruitute miserabili consenescit. Ciprianus primum retor, deinde episcopus, martirio coronatur. Goti quoque Greciam, Macedoniam, Asyam, Pontum atque Illiricum deuastant et quindecim annis uendicant.
Claudius regnauit duobus annis. Iste Gotos Illiricum Macedoniamque uastantes superat. Paulus Samosathenus heresiarcha agnoscitur.
Aurelianus regnauit annis sex. Iste Romanum imperium bellando pene ad fines proprios perduxit; qui, sicut supra nominatus Valerianus, dum Christianos persequitur, a rege Persarum capitur, ibique in dedecore senescit et fulmine moritur.
Tacitus, qui Iacinctus, regnauit anno uno. Huius uite breuitas gestorum nichil dignum prenotat.
Probus regnauit annis sex. Iste miles strenuus et ciuilitate preclarus Gallias a barbaris occupatas bellando Romanis restituit. Huius temporibus Manicheorum heresis orta est.
Carus cum filiis Carino et Nummeriano regnauit duobus annis. Carus postquam de Persis triumphauit, uictor circa Tigridem castra ponens ictu fulminis cecidit.
Dioclecianus et Maximianus et Lucinus regnauerunt annis uiginti. Diuinis libris adustis Christianos toto orbe persecuti sunt. Isti primo gemmas uestibus calciamentisque inseri iusserunt; dum sola purpura retro imperatores uterentur. Hii autem imperatores uaria bella gesserunt. Persis uictis, recepta Mesopotamia, postea pariter fastigio imperii relicto regno priuati uixerunt.
Galerius et Maximianus Gallus regnauerunt annis duobus. Huius breuitas imperii nichil dignum ystorie contulit. Constancius uir tranquillissimus Gallia tantum Yspaniaque contentus Galerio ceteris partibus cessit. Constancius uero Augustus summe mansuetudinis et ciuilitatis in Britannia obiit. Qui Constantinum filium ex concubina Elena creatum imperatorem Galliarum reliquid.
Constantinus regnauit annis triginta. Hic uisitatione Petri et Pauli apostolorum et per beatum Siluestrum papam Christianus effectus multa in Romano imperio gloriose peregit. Qui primo Persis bellum parauit; ad cuius aduentum adeo trepidauerunt, ut suplices occurrerent promittentes imperata perficere. Hic primus imperatorum ecclesiam Christi in palatio suo, hoc est, Laterano fundauit, et licenciam dedit Christianis publice ac libere congregari et in honore Christi basilicas construendi. In tantum in eo concaluit amor Christiane religionis, ut Romano pontifici omnia insignia imperialia perpetuo daret, tradens ei simul Italie regnum. Tunc est sancta ecclesia in Romano antistite imperialis regni gloria decorata, ut merito gloriosius et specialius in eo regale sacerdocium predicetur. Ipse uero Constantinus perrexit in Greciam, et ibi condens Constatinopolim urbem, que prius Bisancium dicebatur, domum regni sibi suisque successoribus statuit. Abhinc cum Occidentis et Orientis regimine sacerdocii tenuit Roma imperium Occidentis et Constantinopolis imperium Orientis. Hiis temporibus per Arrium Alexandrinum presbiterum heresis Arriana exoritur, Nicenum etiam concilium CCCC. XVIII episcoporum a Constantino ad condempnationem Arrii congregatur. Donatistarum scisma oboritur. Per idem tempus crux Domini a gloriosa Helena Constantini matre Hierosolimis reperta est. Ob cuius etiam deuotionem dominus quator clauos, qui in corpore suo fuerant fixi, tanquam aurum splendentes ostendit. Nicholaus Mirree episcopus innumeris miraculis floruit. Constantinus autem fere in extremo uite sue ab Eusebio Nicomediensi pseudoepiscopo rebaptizatus in Arrianorum dogma conuertitur. Heu, proh dolor! bono usus principio et fine malo; et in eo tantorum titulorum laudes Arriana uesania obfuscantur. Tamen fertur quod in ipsa egritudine qua migrauit de corpore, modis omnibus execrabatur insaniam Arrianam et fidem Catholicam fatebatur.
Constantius et Constans fratres regnauerunt annis quindecim. Constans crudelitate morum terribilis a Persis multa incomoda perpessus est; deinde Arrianus effectus Christianos toto orbe persequitur. Cuius etiam fauore Arrius fretus, dum in Constantinopolim ad ecclesiam pergeret contra nostros in sancta sinodo dimicaturus, diuertens per forum Constantini ad necessariam causam, uiscera eius multis uidentibus repente simul cum uita effusa sunt. Hoc tempore facta fuit persecutio tam crudelis, ut intra unum annum et mensem XVII milia martirum pro Christo passi inueniantur. Per idem tempus Athanasius et Hylarius doctrina et confessione fidei celebrantur. Heresis Antropomorfitarum in Siria et Macedonia et Constantinopoli nascitur. Iheronimus presbiter sedis apostolice cadinalis eficitur. Donatus artis gramatice scriptor ac preceptor Rome claruit. Ossa Andree et Luche apostolorum Constantinopolim transferuntur.
Iulianus regnauit duobus annis. Hic ex clerico effectus imperator, apostata et paganus in ydolorum cultu conuersus, liberales litteras Christianos docere uel discere uetuit et eis crudelissima martiria intulit. Ossa Iohannis Babtiste multis miraculis coruscancia fracto mausoleo per agros spargi precepit, sed non defuerunt fideles qui colligerent ea, inter quos quidam monachus maximam eorum partem Constantinopolim detulit; quedam etiam Iherosolimam ad Philippum episcopum de ipsis sacris ossibus detulerunt, ubi digitus index, quo Dominum monstrauit, incorruptus aparuit. Iulianus autem iussit ossa colligi et comburi. Que cum non inuenissent satellites eius, quedam alia combusserunt, ut uiderentur satisfacere tiranno. In odium etiam Christi templum Iherosolimis reparare permisit Iudeis; qui ex diuersis prouinciis collecti cum noua templi fundamenta iacerent, subito adueniente nocte saxa magno terremotu ab ymo fundata late excussa sunt. Igneus quoque globus de interiore ede templi egressus plurimos eorum suo prostrauit incendio. Quo terrore reliqui pauefacti Christum confitebantur inuiti. Et ne hoc casu crederent factum, sequenti nocte in uestimentis cunctorum crucis aparuit signum. Iulianus autem contra Persas procedens facta congressione iaculo suscepto interiit. Iouinianus catholicus regnauit anno uno. Qui dum se ab exercitu imperatorem fieri conspiceret et Christianus accipere paganorum imperium recusaret: 'et nos', inquid totus exercitus, 'qui per Iulianum nomem Christi abiecimus, tecum Christiani esse uolumus'. Quibus ille auditis imperialia ceptra suscepit, firmataque pace cum Persis rediit. Qui protinus leges Christianis et priuilegia dedit, que illis a Constantino concessa fuerant ac templa ydolorum claudi precepit.
Valentinianus et Valens frater eius regnauerunt annis decem. Valens collapsus in heresim Arrianam multis causa erroris fuit. Tunc enim Goti apud Ystrum bipharie in Frigideno et Athanarico diuisi sunt. Sed Athanaricus Fridigenum Valentis auxilio superat. Hic ex catholico cum tota gente Gotorum Arrianus effectus est. Tunc Gulfila eorum episcopus Goticas litteras eis repperit et utrumque testamentum in linguam propiam transtulit. Fotinus quoque et Eunomius atque Apolinarius heretici eo tempore agnoscuntur. Damasus papa natione Yspanus Rome ecclesiam beati Petri miro opere construxit et de diuersis partibus multa sanctorum corpora congregauit in urbem. Gracianus cum fratre Valentiniano regnauerunt annis quinque. Huius anno tercio Theodosius creatur imperator. Ambrosius Mediolanensis episcopus in Catholicorum dogmate claruit. Martinus episcopus Thuronorum Gallie ciuitatis multis miraculis claruit. Priscillianus heresem sui nominis edidit. Valentinianus Iunior cum Theodosio regnauit annis octo.
Constantinopolis sinodus centum L. sanctorum patrum colligitur, in qua omnes hereses condempnantur. Iheronimus presbyter Belleem sanctitate et scientia toti mundo claruit. Hic scripturas sacras de Hebreo primus transtulit in Latinum et abstulit obprobrium Latinorum. Greci enim insultabant Latinis, quod ab eis Legem tamquam riuulus a fonte acceperant; in quorum odium quidam eorum etiam exemplaria corrumpebant. Tunc temporis Priscillianus accusante Hidatio a Maximo tiranno gladio ceditur. Gentium quoque templa per totum orbem iubentibus Theodosio et Honorio subuertuntur. Pars etiam corporis Iohannis Baptiste Alexandrie in templo Serapis per Theophilum episcopum a sordibus mundato honorifice conditur, et in honorem eius basilica consecratur.
Theodosius natione Yspanus regnauit solus tres annos et cum Honorio et Archadio [filiis] regnauit annis tredecim. Per idem tempus Iohannes anachorita insigniter claruit; qui etiam Theodosio consulente de Eugenio tiranno uictoriam illi predixit. Arcadius cum fratre Honorio regnauit annis tredecim. Huius temporibus Augustinus episcopus doctrina et sciencia insignis habetur. Martinus episcopus Thuronorum obiit. Iohannes quoque Constantinopolitanus et Theophilus Alexandrinus illustres episcopi predicantur. Donatus etiam Ephiri episcopus uirtutibus insignis est habitus. Qui drachonem ingentem expuens in os eius facto signo crucis necauit; quem octo iuga bouum ad locum incendii uix trahere potuerunt, ne aerem putredo eius corrumperet. Horum Archadii et Honorii tempore Alaricus rex Gotorum sororem eorum Placidam Theodosii filiam cum ingenti thesauro Romanorum capit, primo facta urbis irruptione et acceptis multis opibus urbem incensam reliquit. Per idem tempus corpora sanctorum Abacuch et Michee prophetarum diuina reuelatione produntur. Goti totam Italiam depredantur et Euandali atque Alani Gallias aggrediuntur. Honorius cum Theodosio fratris filio regnauit annis quindecim. Euandali et Alani et Sueui Yspaniarum maximam partem occupant. Hac tempestate Pelagius aduersus Christi gratiam erroris sui dogmata predicat. Ad cuius condempnationem concilium apud Cartaginem CC.XIIII. episcoporum congregantur. Hoc tempore Cirillus episcopus Alexandrie insignis habetur. Theodosius Minor Arcadii filius cum Graciano et Valentiniano regnauit annis uiginti septem. Hoc tempore Valentinianus Iunior Constancii filius Rauenne imperator creatur; qui matrem suam Placidiam Augustam nuncupauit. Hic gentem efferam Euandalorum et Alanorum ab Yspaniis ad Africam transtulit. Beatus Augustinus Iponensis episcopus et doctor eximius migrauit ad Dominum. Eodem tempore Nestorius Constantinopolitanus episcopus perfidie sue suscitauit errorem. Aduersus quem Effesiana sinodus congregata eius impia dogmata dampnat. Hoc etiam tempore diabolus in specie Moysi Iudeis in Creta aparens, dum eos per mare sicco pede ad terram repromissionis promittit perducere, diabolo prius ingresso et sequentibus Iudeis, qui super undas hiis, qui erant in litore, incedere uidebantur, subito diabolus disparuit et multi Iudei mortui sunt; aliqui autem qui euaserunt, ad Christi fidem conuersi sunt. Marcianus et Valentinianus regnauerunt annis septem. Huius tempore sinodus geritur, ubi Euticen cum Dioscoro Alexandrino episcopo condempnatur. Caput etiam Iohannis Babtiste, quod duo monachi eodem Iohanne reuelante iuxta palacium Herodis regis Iherosolimis sepultum inuenerant, Constantinopolim defertur. Hoc etiam tempore Theodericus rex Gotorum cum ingenti exercitu Yspanias ingreditur, in Italia Boetio catholico philosopho crudeliter interfecto. Leo Maior cum Leone Minore regnauerunt annis decem et septem.
Egiptus et Alexandria errore Dioscori heretici insanientes contra Calcidonensem synodum canina rabie latrant. Hoc tempore Goti leges proprias in discussione causarum habere ceperunt. Tunc aparuit heresis Acefalorum Calcidonense concilium impugnantium; qui ideo acephali, id est, sine capite, nominantur, quia quis primus eam heresim introduxit, non inuenitur. Huius heresis peste plurimi actenus Orientalium sunt languentes.
Senon regnauit annis decem et octo. Ab isto Acefalorum heresis defenditur et decreta Calcidonensis synodi abdicantur. Iste Leonem Augustum filium suum interficere uolens, pro eo mater eius alium figura similem obtulit, ipsumque Leonem occulte clericum fecit; qui in clericatu usque ad Iustiniani tempus uixit. Per idem tempus corpus Barnabe apostoli et euangelium Mathei, eius stilo scriptum, ipso reuelante repertum est.
Anastasius regnauit annis uiginti septem. Iste Acefalorum errorem uindicans episcopos Calcidonensis sinodi defensores exilio dampnat. Euangelia quoque, tamquam ab ydiotis composita euangelistis, reprehendit et praue corrigit. Huius octauo decimo anno Goti ab Italia in Yspania per Theodericum regnare ceperunt. Eo tempore Trasemundus, rex Euandalorum, Catholicas ecclesias claudit in Africam et contra Catholicos seuit et episcopos exilio in Sardiniam mittit. Per idem tempus apud Cartaginem Olimpus quidam Arrianus in balneis sanctam Trinitatem blasphemans tribus igneis iaculis angelo emittente uisibiliter est combustus. Barbas quoque quidam Arrianus episcopus, dum contra regulam fidei quendam babtizans dixisset: 'Babtizat te Barbas in nomine Patris per Filium in Spiritu Sancto', statim aqua, que fuerat ad babtizandum delata, nusquam comparuit. Quod aspiciens qui baptizandus erat, ad Catholicam ecclesiam uenit et iuxta morem fidei Christi babtismum suscepit.
Iustinus Maior regnauit annis nouem. Iste sinodi Calcidonensis amator Acefalorum heresim abdicat. Huius tempore post Trasemundum Ildericus, ex Valentiniani imperatoris captiua filia genitus, in Euandalis regnum suscepit. Qui sacramento a Trasemundo astrictus, ne Catholicos in regno suo foueret, antequam regnum susciperet episcopos ab exilio reuerti iussit, eisque proprias ecclesias reformauit. Hoc tempore Theodericus Ytalie rex in Yspania regnat; post quem Atalaricus nepos eius successit in regnum. Benedictus abbas uirtutum gloria claruit. Athanagildus in Gotis regnare cepit.
Iustinianus regnauit annis triginta nouem. Iste Acefalorum heresim suscipiens omnes in regno suo episcopos tria Calcidonensis concilii capitula dampnare compellit. In Alexandria Theodosiana et Gaiana heresis oritur. In Affrica Euandali per Belesarium ducem extinguntur. In Yspania per Athanagildum Romanus miles ingreditur, et in Asturiis Euandali omnino delentur. In Italia perfidus Totila rex Gotorum a Narse Romano patricio superatur. Per idem tempus Antonii monachi diuina reuelatione corpus repertum Alexandrie perducitur, et in ecclesia sancti Iohannis Babtiste humatur. Iustinus Minor regnauit annis undecim. Narsis patricius postquam sub Iustiniano Augusto Totilanem Gotorum regem in Italia superauit, Sophie Auguste Iustini coniugis minis perterritus, Longobardos a Pannonis inuitauit eosque in Italiam introduxit. Hic Iustinianus ea que aduersus Calcidonensem sinodum fuerunt edita, destruxit, et simbolum centum quinquaginta patrum tempore sacrificii concinendum populo precepit. Armeni tunc primum fidem Dei suscipiunt. Gippides Longobardorum rex extinguitur. Hac tempestate Leouegildus rex Gotorum quasdam Yspanie regiones sibi rebelles in potestatem sui regni superando redegit. Per idem tempus Martinus Braccarensis et Dumiensis episcopus apud Galleciam clarus in doctrina fidei predicatur tempore Theodemiri regis.
Tiberius regnauit annis septem. Longobardi expulsis Romanis Italiam adeunt. Goti per Ermegildum Leouigildi regis filium bifarie diuisi mutua cede uastantur. Mauricius regnauit annis uiginti uno. Gregorius Romane ecclesie pontifex et doctor eximius habetur. Fulgentius episcopus Astigitanus in confessione Dei et sciencia claruit. Eodem tempore Sueui a Leouegildo rege Gotorum obtenti bello Gotis subiciuntur. Idem quoque Goti post mortem Leouegildi per Recaredum religiosissimum principem ad fidem catholicam reuertuntur, sanctissimo patre Leandro episcopo Yspalensi uirtutibus et sciencia decorato eisdem Gotis sancte predicationis uerbum ministrante. Focas regnauit annis octo. Iste sedicione militari imperator effectus Mauricium Augustum et multos nobilium interfecit. Huius tempore Prassini et Veneti per Orientem et Egiptum ciuile bellum faciunt ac sese mutua cede prosternunt; de quo Romanum imperium magnum sustinuit detrimentum. Prelia quoque Persarum grauissima aduersus rem publicam excitantur; a quibus Romani fortiter debellati ipsam Hierosolimam amiserunt. Per idem tempus Rome templum Panteon, eliminata spurcicia ydolorum, a sancto Bonifacio papa in honore Dei genitricis et omnium martirum Christi consecratur. Eracleus temporibus nostris sumpsit imperium. Hic Persas rei publice subdidit et crucem Christi, quam impius rex Cosdroe asportauerat, Iherosolimis restituit. Sclaui Greciam Romanis tulerunt. Huius Eraclei anno secundo Sisebutus in Yspania regnare incipit, regnumque octo annis Catholice regit. Huius etiam anno decimo Scintilla in Yspaniis regnare incipit et tocius Yspanie monarchiam inter reges Gotorum tenuit primus; qui decem annis regnauit.
Fiunt igitur ab exordio mundi usque in presentem diem anni quinque mille DCCC.LXX., in era DC.LXX.Iª; hoc est anno imperatoris Eraclei XVIII et religiosissimi Yspaniarum regis Scintilani ultimo.
Residuum seculi tempus humane inuestigationi incertum est. Omnem enim de hac re questionem Dominus Ihesus Christus abstulit dicens: Non est uestrum nosse tempora uel momenta que Pater posuit in sua potestate. Et alibi: de die illa Dominus inquit: 'Nemo scit neque Angeli celorum nisi solus pater'. Vnusquisque ergo de suo cogitet transitu, ne in peccati operibus proruat, sicut Sacra scriptura dicit: In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua et in eternum non peccabis. Quando enim unusquisque de seculo migrat, tunc illi quodam modo consumatio seculi est.
Explicit primus liber Cronicorum beati Ysidori Yspaniarum doctoris archiepiscopi Yspalensis.
LIBER SECVNDVS.
PROLOGVS LVCAE DE TVI
Decet uiros uirtutis precedencium facta sepe ad memoriam reuocare, ut in bonis preteritis discant bonis operibus incubare, et in malis exemplum caueant reproborum. Pre cunctis malis sacrilegium, luxuriam et auariciam debent principes execrari, quibus maxime preteriti principes corruerunt, adeo ut qui multarum gencium gloriose uictores exstiterant prouocato Deo sacrilegiis, luxuria et auaricia, suis subderentur miserabiliter inimicis. Cauenda est etiam sumopere discordia militaris, qua non solum Romanum imperium subiit detrimentum, uerum etiam fortissima gens Gotorum, sepe gentis et patrie sensit euersionem, ut in subscriptis libris clarius elucebit. Quis enim inuictissimam Gotorum gentem adeo superauit, ut ipsa Gotorum diuisio, que tempore Roderici regis per Iulianum comitem et filios Victizam, qui Goti erant, Gotorum gloriam et patriam subdidit Agarenis.
Factum est etiam consimile tempore Ranimiri et Veremudi regum Gotorum, cum Almazor rex Agarenus cum Gotis militibus exulatis, qui ad se confugerant, Legionense regnum inuasit et euertit munitissimas ciuitates. Si quis percurrat ystorias diligenter, fere numquam inueniet Gotos preliis superatos, nisi contra ipsos manus quoque gotica repugnaret.
In agendis etiam bellorum negociis est iure nobilitas sanguinis requirenda, quia ut in libro Machabeorum Sacra testatur Scriptura multi ex populo Israelitico uicti ceciderunt in prelio, quia duces eorum, scilicet Iosephus et Azarias, non erant de genere uirorum illorum per quos salus facta fuerat in Israel. Iam nunc ad gesta regum Gotorum manumittimus cronicorum librum Ysidori doctoris Yspaniarum, secundum in opere proponentes. Tamen sciendum quod in regum Gotorum serie et in Romanorum imperatorum atque aliorum principum, fere ubique discors annorum numerus scriptorum uel emulorum uitio reperitur. Quapropter ego in huius operis annorum concordiam utrumque potui, laboraui. Corrigat tamen catholica ueritas, si quid forte in his uel aliis opusculis meis me uiderit deuiasse.
BEATI ISIDORI PROLOGVS.
Domino et filio karissimo Sisnando regi Gotorum Ysidorus.
Quia de origine Gotorum, Ispanorum, Sueuorum, Euandalorum et Alanorum, et qualiter rexerunt Yspaniam tibi fieri noticiam postulasti, in huius parte duximus laborandum, atque tue caritati, prout possumus, id scribendo breuiter explanare. Tres filios Noe, idest Sem, Cam et Iaphet, Scriptura Sacra esse testatur. Ab ipsis quippe omnium hominum genus per tripartitam mundi regionem, id est Asiam, Europam et Africam est disseminatum. Filii Sem orientalem partem, scilicet Asiam, cum filiis Yoniti filii Noe, qui post diluuium natus est possederunt. Filii Iaphet septentrionalem, scilicet Europam, filii Cam meridionalem, id est Libiam siue Africam inhabitauerunt. Sed tempore procedente terram Canaam in Asia uiolenter obtinuerunt. Nati sunt filii Iaphet, Magoc et Tubal et alii. De Magoc inde Goti, de Tubal uero Yspani et Itali orti censentur. Primus rex Yspanorum extitit nomine Yspanus, qui famosam urbem condidit, quam ex suo nomine Yspalim nominauit, et in ea solium regni sibi firmauit, a qua etiam Yspania nomen traxit. Dicitur et ab Ibero flumine Iberia, et ab Espero sidere Esperia. Ispanis tandem regnum suum segniter gubernantibus, principantibus Petreio et Afranio, Iulio Cesari et Romanis omnino cesserunt; non tamen patria, sed regni honore caruerunt. Olim pro magna parte sui Romanis Yspania iam cesserat, Bruto et Tolemone ducibus exercitus Romanorum.
HISTORIA WANDALORVM.
Ante biennium autem Romane urbis irruptionis era CCCCª.XLª.IIIIª excitate per Stiliconem ducem Romanum gentes Alanorum, Sueuorum, Euandalorum transiecto Reno Gallias irrumpunt, Franchos prosternunt, directoque impetu ad Pireneum usque perueniunt. Cuius obice per Didimum et Veranianum Romanos nobilissimos ac potentissimos fratres ab Yspania tribus annis repulsi per circumiacentes Gallie prouincias uagabantur. Sed postquam qui priuato presidio Pirenei claustra tuebantur, ob suspitionem tirannidis insontes et nulla culpa obnoxii, a Constancio imperatore Occidentis interfecti sunt, memorate gentes Yspaniarum prouincias disrumpunt. Sueui a Germanis duxerunt originem; qui a flumine Sueuo nominantur. Euandali a Gallis uenerunt, et a Vandilico fluuio nominantur. Alani ab Vgnis orti sunt, et Alanus fluuius eis nomen imposuit.
Era CCCCª.XLª.VIIª Alani, Sueui et Euandali Yspanias occupantes neces uastacionesque cruentis discursibus faciunt, urbes incendunt, substancias direptas exauriunt ita ut humane carnes ui famis deuorarentur a populis. Edebant filios suos matres, bestie quoque moriencium gladio, fame ac peste cadaueribus assuete, etiam in uiuorum efferebantur interitum atque ita quatuor plagis per totam Yspaniam seuientibus diuine iracundie per prophetas scripta olim pronuntiatio adimpletur.
Era CCCCª.XLª.IXª post plagarum diram perniciem, quibus Yspania cesa est, tandem barbari ad pacem Deo miserante conuersi in possessionem sibi eius prouincias diuidunt.
Galleciam enim Euandali et Sueui occupant, Alani Lusitaniam et Cartaginensem prouinciam. Euandali autem cognonime Silingi relicta Gallecia, postquam Terraconenses insulas depredati sunt, regressi prouinciam Beticam sortiuntur.
Ispani autem per ciuitates et castella residua, plagis afflicti barbarorum dominantium, de Romanorum absencia et tuicione plangentes, sese miserabiliter seruituti subiciunt.
Primus autem in Yspania Gundericus rex Euandalorum prefuit regnans in Gallecie partibus annis decem et octo; qui dum rupto federe Sueuorum gentem in Erbasis montibus obsideret, relicta obsidione Sueuorum, Balearicas Terraconensis prouincie insulas depredatur. Deinde Cartagine Spartaria euersa cum omnibus Euandalis ad Beticam transit, Yspalim diruit actaque cede in direptionem mittit. Qui cum auctoritate regie potestatis irreuerenter manus in basilicam sancti Vincentii martiris ciuitatis ipsius extendisset, mox Dei iuditio in foribus templi demonio correptus interiit.
Era CCCCª.LXª.VIIª Gisericus frater Gunderici successit in regno annis XL. Qui ex fide catholica effectus apostata in Arrianam fertur primus transisse perfidiam. Hic de Betice prouincie littore cum Euandalis omnibus eorumque familiis ad Mauritaniam et Affricam relictis Yspaniis transfretauit. Cui Valentinianus iunior Occidentis imperator non ualens obsistere pacem mittit, et partem Affrice, quam Euandali possederant, tamquam pacifice dedit, condicionibus sacramenti ab eo acceptis, ne quid ultra inuaderet. Ille autem, de cuius amicicia iam nichil ambigebatur, uiolata sacramenti religione, Cartaginem dolo pacis inuadit; omnesque opes eius excruciatis diuerso tormentorum genere ciuibus in ius proprium uertit. Deinde Siciliam depredatus Panormum obsedit et Arrianam pestilenciam per totam Affricam intromittit. Sacerdotes ab ecclesiis pellit, martires plurimos fecit et iuxta prophetiam Danielis demutatis sanctorum misteriis ecclesias Christi hostibus tradidit, nec iam diuini cultus loca, sed suorum esse habitacula iussit.
Aduersus quem Teodosius minor Orientis imperator bellum parauit, quod ad effectum non uenit. Vgnis enim Traciam Illiricumque uastantibus exercitus ad Euandalos missus ad defendendos Traces Illirianosque a Sicilia reuocatur.
Maximus autem imperator de Italia in Yspaniam ueniens, cum in Cartaginensem prouinciam aliquantas naues sibi ad transitum aduersus Euandalos preparasset, eas de littore Cartaginensi commouit, quas proditores arripuerunt. Sicque Maximus a sua dispositione frustratus in Italiam reuertitur, atque a Reccimiro patricio fraude circumuentus occiditur.
Quo comperto Gissericus non contemptus solis Affrice uastationibus aduectus furia Romam ingreditur direptisque per quatuordecim dies opibus Romanorum relicta urbe uxorem Valentiniani et filias eius cum multa milia captiuorum secum tollit et mox Cartaginem redit, et per legatos ab imperatore postulata pace Valentiniani relictam uxorem Constantinopolim remittit; quarum unam ex filiabus eius filio suo Vnirico iure matrimonii copulauit. Sicque post multarum prouinciarum clades et Christianorum spolia atque neces moritur regni sui anno XL.
Era Dª.VIIª post Gissericum Vniricus filius eius regnat annis VII, mensibus V, habens in coniugio Valentiniani filiam, quam pater eius ex Roma cum matre captiuam adduxerat. Qui et ipse Arriano suscitatus furore Catholicos per totam Affricam atrocior patre persequitur, ecclesias tollit, sacerdotes et cuncti ordinis clericos exilio mittit.
Monachos quoque atque laicos circiter quatuor milia exiliis durioribus relegauit, martires fecit, confessoribus linguas abscidit, qui linguis abscisis perfecte usque ad finem locuti sunt. Tunc Letus Neptensis ciuitatis episcopus gloriose martirio coronatur. Qui dum Arriane labis uariis penis maculari non potuit, uictor repente celos obtinuit.
Vniricus autem inter innumerabiles suarum impietatum strages, quas in Catholicos exercuerat, VIII regni sui anno, ut Arrius seductor eius interioribus cunctis effusis miserabiliter uitam finiuit.
Era Dª.XIIIIª Guntamundus successit regnans annos XIIII.
Qui statim ecclesie pacem reformans Catholicos ab exilio reuocauit.
Era Dª.XXª.VIIIª Trasemundus successit regnans annis XXVII, mensibus IIII. Iste Arriana insania plenus Catholicos insectatur, ecclesias claudit, in Sardiniam exilio ex omni Affricana ecclesia CXX episcopos mittit. Cartagine moritur.
Cuius tempore Fulgencius Ruspensis episcopus in nostro dogmate claruit.
Era Dª.Lª.Vª Ildericus Vnirici filius ex Valentiniani imperatoris filia genitus successit regnans annis IX, mensibus tribus. Iste sacramento a predecessore suo Trasemundo astrictus, ne Catholicis in regno suo pacem daret aut ecclesias aperiret aut priuilegia restitueret, precepit sacerdotes catholicos ab exilio reduci et ecclesias aperiri.
Quem Gilimer sumpto tirannide regno priuat et cum filiis carceris custodia mancipat.
Era Dª.LXª.IIIIª Gilimer regnum tirannide quatuor annis tenuit, multos nobilium Affrice prouincie crudeliter extinguens, multorumque substancias tollens. Aduersus quem Iustinianus imperator, ex uisitatione uisionis nocturne Leti episcopi, qui ab Vnirico rege Euandalorum martir fuerat factus, exercitum cum Belesario magistro militum duce mittit. Initoque Belesarius prelio Gilimerum uincit; deinde ipsum Gilimerum in fugam uersum in Affrica capit. In ipso autem Belesarii occursu priusquam congressio fieret, Gilimer Ildericum regem cum quibusdam generis eius affines occidit.
Belesarius autem Gilimerum tirannum capit eumque cum diuitiis ex rapinis prouinciarum ex Affrica conquisitis Constantinopolim Iustiniano imperatori ducit. Sicque regnum Euandalorum cum populo suo atque stirpe deletur era Dª.LXª.VIIIª, quod permansit CXIX annis, ab anno primo Gunderici regis usque ad interitum Gilimeri.
Explicit ystoria Euandalorum.
SVEVORVM HISTORIA.
Era CCCCª.XLª.VIª Sueui principe Ermerico cum Alanis et Euandalis simul Yspaniam ingressi sunt atque omnem Galleciam cum Euandalis occupauerunt. Euandalis autem Affricam transeuntibus Galleciam soli Sueui sortiti sunt, quibus prefuit in Yspaniis Ermericus annis XXX duobus. Galleci autem in parte prouincie regno suo utebantur, quos Ermericus assidua uastatione depredans tandem morbo opressus pacem cum eis fecit et Riccilanem filium suum in regno substituit. Qui cum magna parte exercitus missus Andeuotum Romane milicie ducem, cum multis copiis ad Singilium Betice prouincie fluuium inito bello, prostrauit, magnis eius auri argentique copiis occupatis. Inde Emeritam obsessam ingreditur atque obtentam proprio regno associat. Ermericus autem pater eius per annos septem diuturno languore affectus interiit.
Era CCCCª.LXXª.VIIIª Ermerico defuncto Riccila filius eius regnat annis IX. Qui post obitum patris Yspali obtenta Beticam et Cartaginensem prouincias in suam potestatem reducit atque inde Emerita sub cultu, ut ferunt, gentilitatis uitam finiuit.
Era CCCCª.LXXXª.VIª Ricciarius Ricciliani filius catholicus factus succedit in regnum annis IX, accepta in coniugio filia Theoderici regis Gotorum. Hic in principio sui regni confortatus Vasconias depredatur moxque ad Theodoricum socerum suum profectus, Cesaragustanam regionem remeans Gotis auxiliantibus uastat.
Terraconensem prouinciam, que Romano imperio deseruiebat, inuadit.
Cartaginensis prouincie regiones, quas Riccila pater eius Romanis reddiderat, in predam mittit. Ad ultimum dum Theodericus rex Gotorum in Yspaniam ingrederetur, inito prelio aduersus eum primo fugatur, deinde captus occiditur.
Era CCCCª.XCª.Vª extincto Ricciario Sueui qui remanserant in extrema parte Gallecie, Masdram Masilie filium sibi regem constituunt, qui regnauit duobus annis moxque bifarie diuisi, pars Framentam parsque alia Masdram regem appellant. Nec mora, Framenta mortuo, Sueui qui cum eo erant, Arimismundum secuntur et cum Masdra pace inita pariter partes Lusitanie depredantur.
Era CCCCª.XCª.VIIIª Masdra interfecto inter Frumarum et Arimismundum oritur de regni potestate dissensio, sed Frumarius cum manu Sueuorum quam habebat, Flauensem urbem conuentam grauissimo euertit excidio. Arimismundus autem uicina sibi pariter Auriensium et Lucensium conuentus maritima populatur. Duobus annis post Masdram regnauit Frumarius.
Era Dª.IIª Frumario mortuo Arimismundus omnibus Sueuis in suam dictionem regali iure reuocatis pacem cum Gallecis reformat, legatos federis ad Theodericum regem Gottorum mittit, a quo etiam per legatos et arma et coniugem quam haberet, accepit. Inde ad Lusitaniam transiit, Colimbriam pace deceptam diripit. Olisbona quoque ab eo occupatur, ciue suo qui illic preerat, tradente Lusidio. Huius tempore Aiax natione Galata effectus apostata Arrianus inter Sueuos regis sui auxilio hostis Catholice fidei et diuine Trinitatis emergit, de Gallicana Gotorum regione hoc pestiferum uirus afferens et totam gentem Sueuorum letali tabe inficiens, multis deinde Sueuorum regibus in Arrianam heresim permanentibus. Fuerunt ex tunc reges Sueuorum seducti nonaginta annis quorum actus et nomina hic minime describuntur, tandem regni potestatem era DCª Theodemirus suscepit. Qui confestim Arriane impietatis errore destructo Sueuos Catholice fidei reddidit innitente Martino monasterii Dumiensis episcopo, fide et scientia claro, cuius studio et pax ecclesie ampliata est et multa in ecclesiasticis disciplinis Gallecie regionibus catholica sunt instituta.
Era DCª.VIIIª post Theodemirum Miro Sueuorum princeps efficitur, regnans annis XIII. Hic bellum secundo regni sui anno strenue contra Vascones egit. Deinde in auxilium Leouegildi regis Gotorum ad rebellem filium Ermogildum expugnandum, qui ob defensionem Catholice fidei contra Leouegildum patrem Arrianum sumpserat arma, Yspalim pergit ibique terminum uite clausit.
Huic Euoricus filius in regno succedit anno uno, quem adolescentem dimisit eumque Andeca sumpto tirannide regno priuat et monachum factum in monasterio dampnat. Pro quo non diu est dilata sentencia, era Dª.Cª.XXIIª nam Leouegildus rex Gotorum Sueuis mox bellum inferens obtento eodem regno Audecanem deiecit atque detonsum post regni honorem presbiterii officio mancipauit. Sicque oportuit, ut quod ipse regi suo fecerat rursus idem congrua uicissitudine pateretur. Regnum autem Sueuorum deletum in Gotis transfertur, quod mansisse C.L.XX.VII. annis scribitur.
GOTORVM HISTORIA.
Gotorum antiquissima origo de Magog Iafeth filio orti cum Scitis una probantur origine, unde non longe a uocabulo discrepant. Demutata enim ac detracta littera Gete quasi Scite sunt appellati. Hii igitur Occidentis glacialia iuga inhabitantes queque sunt ardua montium, cum ceteris gentibus possidebant. Quibus sedibus tempestatibus et impetu gentis Vngnorum pulsi Danubium transeuntes Romanis se dederunt. Sed dum iniurias eorum non sustinerent, indignati arma sumunt, Traciam irruunt, Italiam uastant, obsessam urbem Romam capiunt, Gallias aggrediuntur patefactisque montibus Pireneis Yspaniam usque perueniunt et ibi sedem uite atque imperium locauerunt.
Populi natura prompti, ingenio alacres, consuetudine uiribus freti, robore corporis ualidi, stature proceritate magni uel medii, gestu arbitrioque conspicui, eloquio clari, manu promti, duri uulneribus, sicut ait poeta de ipsis: 'Mortem contempnunt laudato uulnere Gete'. Quibus tanta extitit magnitudo bellorum et tam excellens gloriose uictorie uirtus ut Roma ipsa uictrix omnium populorum subacta captiuitatis iugo Goticis triumphis accederet et domina cunctarum gencium illis ut famula deseruiret.
Hos Europe omnes pertimuere gentes, Alpium his cessere duricies et inopinabilis Euandalica barbaries non tantum presencia eorum exterrita, quantum opinione fugata est.
Gotorum uigore Alani extincti sunt. Sueui quoque, actenus intra inaccessos Yspaniarum angulos coartati, etiam nunc eorum armis periculum finis experti sunt et regnum quod desidioso torpore tenuerunt, turpiori nunc dispendio caruerunt, quamquam se tenuisse hucusque ualde sit mirum, quo sine experimento defensionis carere potuerunt. Sed quis poterit tantam Gotice gentis liberalitatis et uirium dicere magnitudinem? Etenim multis gentibus non solum larga munera contulerunt, sed et regna reliquerunt gentium precibus inclinati. His tamen libertas magis de congressione bellica quam de petita pace contigit atque ubi se illis necessitas dura oposuit, uires eos potius adibuisse quam preces. Porro in armorum artibus spectabiles sunt et non solum astis sed et iaculis equitando confligunt, nec equestri tantum prelio, sed et predestri incedunt; uerumptamen magis equitum preceleri cursu confligunt, unde poeta: 'Getes', inquid, 'quo pergit equo'. Exercere enim sese telis ac preliis preludere maxime diligunt. Ludorum certamina usu cotidiano gerunt ac sola armorum experiencia huc usque carebant, quod classica bella in mari gerere non studebant. Sed postquam Sisebutus princeps regni sumpsit sceptra, ad tantam felicitatis uirtutem profecti sunt, ut non solum terram, sed et ipsa maria suis armis adeant subiectusque seruiat illis Romanus miles, cui seruire tot gentes et ipsa Yspania uidebatur. Retro autem gentes eos magis Getas quam Got et Magoth appellare consueuerant. Gens fortissima hec a qua Iudea terra uastata describitur.
Interpretatio namque nominis eius in linguam nostram recte quoque significatur fortitudo, quia reuera nulla gens in orbe fuit que Romanum Imperium adeo fatigauerit ut hii.
Isti sunt enim quos etiam Alexander uitandos pronunciauit, Pirrus pertimuit, Cesar exorruit. Per multa quippe secula retro ducibus usi sunt, postea regibus, quorum oportet tempora per ordinem cursim exponere et quo nomine actuque regnauerunt de ystoriis libata texere.
Anno ante eram conditam duodecimo dum pro arripiendo rei publice imperio magnus Pompeius et Iulius Cesar arma ciuilia commouissent, Goti ad prebendum Pompeio auxilium in Tessaliam aduersus Cesarem pugnaturi uenerunt. Vbi dum in Pompei exercitu, Indi, Persi, Medi, Greci, Armeni, Scite ac relique orientis gentes euocate aduersus Iulium dimicassent, isti pre ceteris Cesari forcius restiterunt; quorum Cesar copia et uirtute turbatus fertur fugam meditasse, nisi nox prelio finem dedisset. Tunc Cesar ait nec Pompeium scire uincere, nec Cesarem posse uinci. Nam si Pompeius uincere nosset, hodie cum tam asperrimis uiris Cesarem supperasset.
Era CCª.LXXXXª.IVª anno secundo imperii Valeriani et Galieni imperatorum primo Goti discessis Alpibus, quibus inhabitabant, Greciam, Macedoniam, Pontum, Asiam atque Illiricum uastauerunt. Ex quibus Illiricum et Macedoniam quindecim annis fere tenuerunt. Deinde a Claudio imperatore superati sedes proprias petunt. Romani autem Claudium Augustum, pro quo tam fortissimam gentem a finibus rei publice remouisset, insigni gloria honorantes in foro illi aureum clipeum in Capitolio et auream statuam collocauerunt.
Era CCCª.LXª.VIIIIª tempore Constantini Christiani imperatoris Goti Sarmatarum regionem aggressi copiosissimis super Romanos irruerunt agminibus uehementi uirtute cuncta gladio et depredatione uastantes. Aduersus quos idem Constantinus aciem instruxit ingentique certamine uix superatos ultra Danubium expulit et de diuersis gentibus uirtutis gloria clarus, sed de Gotorum uictoria fuit amplius gloriosus. Quem Romani acclamantes senatus publica laude prosecuti sunt, quod tantam gentem uicerit, quod patriam rei publice reformauerit.
Era CCCCª.VIIª anno imperatoris Valentis V, in Gotorum gente administrationem suscepit Atanaricus regnans annis tredecim, qui persecutione crudelissima aduersus fidem Christi commota uoluit se exercere contra Gotos eos, qui in locis suis Christiani habebantur; ex quibus plurimi qui ydolis immolare non adquieuerunt, martirio coronati sunt.
Reliquis autem multis persecutionibus afflictis, dum per multitudinem orreret interficere, dedit licenciam et coacti sunt de regno suo exire et in Romanam transire regionem.
Era CCCCª.XVª anno XIII Valentis imperatoris, Goti in Histrium aduersum semetipsos in Atanaricum et Fridigenum diuisi sunt, alternis se cedibus depopulantes. Sed Atanaricus Fridigenum Valentis imperatoris suffragio superat. Huius rei gratia legatos cum muneribus ad eundem imperatorem mittit et doctores propter suscipiendam Christiane fidei regulam poscit. Valens autem a ueritate Catholice fidei deuius ab Arriane heresis peruersitate detentus, missis hereticis sacerdotibus Gotos persuasione nefanda sui erroris dogmati aggregauit et in tam preclaram gentem uirus pestiferum semine pernicioso transfudit sicque errorem quem recens credulitas ebibit, gens Gotorum tenuit diuque seruauit.
Tunc Gulfilas eorum Gotorum episcopus Goticas litteras condidit et Scripturas Noui ac Veteris Testamenti in eandem linguam conuertit. Goti autem, statim ut litteras et legem habere ceperunt, construxerunt sibi dogmatis sui ecclesias, talia iuxta eundem Arrium de ipsa diuinitate documenta tenentes, ut crederent Filium Patri maiestate esse minorem et eternitate posteriorem, Spiritum Sanctum autem neque Deum esse neque ex substantia Patris existere, sed per Filium creatum esse, utriusque ministerio deditum et amborum obsequio subditum; aliam quoque Patris sicut personam sic et naturam asserentes, aliam Filii, aliam denique Spiritus Sancti, etiam non secundum Sancte Scripture traditionem unus Deus et Dominus coleretur, sed iuxta idolatrie supersticionem tres dii uenerarentur. Cuius blasfemie malum per decessum temporum regumque successum annis CCXXIIII tenuerunt. Qui tandem reminiscentes salutis sue remedium renuntiauerunt inolite perfidie malum et per Christi gratiam ad unitatem fidei Catholice per ortodoxum patrem Leandrum Yspalensem antistitem peruenerunt.
Era CCCCª.XVIª anno XIIII Valentis imperatoris, Goti qui primo Christianos a terra sua expulerant, rursus ipsi multis aeris tempestatibus Dei iudicio fatigati ab Vgnis cum rege suo Atanarico expulsi sunt transitoque Danubio, cum uim ferre non possent Valentis imperatoris, sese non depositis armis ei tradunt et Traciam ad inhabitandum accipiunt. Sed ubi uiderunt se obprimi a Romanis contra consuetudinem proprie libertatis ad rebellandum coacti sunt et Traciam ferro incendiisque depopulantur, deletoque Romanorum exercitu ipsum Valentem iaculo uulneratum in quadam uilla fugientem succendunt ut merito ipse ab eis uiuens temporali cremaretur incendio, qui tam pulcras animas ignibus eternis tradiderat per errorem.
Inuenerunt autem eo prelio Gotos, quos dudum propter fidem a terra sua expulerant et uoluerunt eos sue societati ad predam coniugere. Qui cum non adquieuissent, aliquanti interfecti sunt ab eis, alii montuosa loca tenentes et refugia sibi qualiacumque construentes non solum perseuerauerunt Christiani Catholici, sed etiam in concordiam Romanorum a quibus dudum excepti fuerant, permanserunt. Tunc Goti contra Vngaros arma dirigentes innumerabilem ex eis multitudinem hostiliter necauerunt.
Era CCCCª.XVIIIIª anno imperii Theodosii Hispani tercio et Valentiniani primo, Athanaricus cum Theodosio ius amiciciarum disponens mox Constantinopolim pergit ibique quintodecimo die postquam fuerat a Theodosio honorabiliter susceptus, interiit. Goti autem proprio rege defuncto aspicientes benignitatem Theodosii imperatoris inito federe Romano se imperio tradiderunt fueruntque cum Romanis septem annis.
Era CCCCª.XXª anno imperii Theodosii [et Valentiniani] IIII, Goti patrocinium Romani federis recusantes, Alaricum regem sibi constituerunt, indignum iudicantes Romane se esse subditos potestati eosque sequi, quorum iam pridem leges imperiumque respuerant et de quorum societate prelio triumphantes se auerterant.
Era CCCCª.XXXVIIª anno imperii [Theodosii], Honorii et Archadii IV, Goti in Alarico et Ragadarso diuisi, dum semetipsos in duabus regni partibus uariis cedibus lacerarent, ob excidium Romanorum concordes effecti consilium in commune constituunt parique intentione ad depredandum quasque regiones Italie ab inuicem diuiduntur.
Era CCCCª.XLª.IIIª anno imperii Archadii et Honorii X rex Gotorum Ragadarsus genere Scita cultui idolatrie deditus, barbarice inmanitatis feritate seuissimus, cum duodecim armatorum milibus Italie partes uehementi uastatione aggreditur, spondens in contemptum Christi Romanorum sanguinem diis suis libare si uinceret. Cuius exercitus a Stilicone duce Romano in montuosis Tuscie locis circumclusus fame est potius quam ferro consumptus et ipse postremum rex captus et interfectus est.
Era CCCCª.XLª.VIIª anno imperii Archadii et Honorii XV extincto Ragadaiso, Alaricus consors regni nomine quidem Christianus sed professione hereticus, dolens tantam multitudinem Gotorum a Romanis extinctam, in uindictam sanguinis suorum aduersus Romam prelium agit obsessamque impetu igne cladis irrupit sicque urbs cunctarum gencium uictrix Goticis triumphis uicta subcubuit eisque capta subiugataque seruiuit.
Tantum autem Goti clementes ibi extiterunt, ut uotum antea darent quod, si ingrederentur urbem, quicumque Romanorum in locis Christi inuenirentur, in uastationem urbis non mitterentur. Post hoc igitur uotum aggressi urbem omnibus et mors et captiuitas indulta est, qui ad sanctorum limina confugerunt. Sed et qui extra locum martirum erant et nomen Christi et sanctorum nominauerunt, ipsis simili misericordia pepercerunt.
In reliquis autem etsi preda hostium patuit, feriendi tamen immanitas refrenata est. Incursantibus autem in illa uastitate per urbem Gotis, dum quidam potens uirginem consecratam et etate perfectam reperisset eamque honeste admoneret, ut, si quid apud se auri argentique esset, proferret, illa fideli consciencia quod habuit, protulit.
Cumque ille uasorum formam et pulcritudinem ex illa antiqua Romanorum opulentia miraretur, uirgo ait: 'Hec uasa michi de sacrario Petri apostoli deposita sunt; nunquid presumere audes. Ego sacra hosti dare non audeo'. Gotus ille ad nomen apostoli magno pauore perterritus, regi hoc per nuntium refert. Qui confestim rex reportari omnia ad sacrarium sancti Petri per uirginem illam summa cum reuerencia iussit dicens: 'Cum Romanis gessi bellum, non cum apostolis Dei'.
Rediit igitur uirgo reuerentissimis officiis honorata.
Redeunt et cum illa omnes qui ei se sociauerant, super capita sua uasa illa aurea et argentea cum ymnis et canticis reportantes et exertis undique iussu regis ob defensionem armatorum custodiis. Concurrunt etiam et pagani atque admixti inter eos, dum seruos Christi esse se fingunt, etiam ipsi calamitatis excidium euaserunt.
Hac tempestate Goti Placidam Theodosii imperatoris filiam, Archadii et Honorii imperatorum sororem cum ingenti auri et argenti thesauro Rome capiunt. Anno ab urbe condita M.C.LX.IIII irrupcio urbis per Alaricum facta est.
Adeptisque multis opibus Romanorum sexta die incensa euersaque in partibus urbe discedunt. Inde conscensis nauibus cum ad Siciliam post tantam uictoriam maior eorum pars simul cum Alarico rege et potencioribus ducibus transire disponerent, infesto mare periclitati multum exercitum perdiderunt. Quibus tanta fuit gloria de Romane urbis obtentu, ut in eius comparatione nil se mali passos tempestate illa arbitrentur, dampna naufragii euentu uictorie compensantes. Mors Alarici confestim secuta: XXVIII regni anno defunctus est in Italia.
Era CCCCª.XLª.VIIIª anno imperii Honorii et Archadii XVI Alarico post captam urbem mortuo, Adulfus a Gotis in Italie regno preficitur annis VII. Iste quinto regni anno de Italia recedens Gallias adiit et Placidam Thedosii imperatoris filiam, quam Rome Goti ceperant, coniugem sibi assumpsit. In qua prophecia Danielis a quibusdam creditur esse completa, qui ait filiam regis Austri coniungendam regi Aquilonis, nullo tamen de germine eius subsistente sicut idem propheta in subsequentibus subiecit dicens: Nec stabit semen eius. Nullus enim de utero illius extitit genitus, qui patri in regnum succederet. Adulfus autem dum relictis Galliis Yspanias peteret, a quodam suorum apud Barcinonam inter familiares fabulas iugulatur.
Era CCCCª.LIVª anno imperii Honorii et Arcadii XXII post obitum Adaulfi a Gotis Sigericus princeps efficitur annis tribus, qui dum ad pacem cum Romanis esset promptissimus, mox a suis interfectus est.
Era CCCCª.LIIIIª anno imperii Honorii et Arcadii XXII, Vallia Sigerico succedens sex annis regnum tenuit, belli causa princeps a Gotis effectus, sed ad pacem diuina prouidencia ordinatus. Mox enim ut regnare cepit, fedus cum imperatore Honorio pepigit et Placidam sororem eius, que a Gotis Rome capta fuerat ei honorifice reddidit promittens imperatori propter rem publicam omne certamen implendum.
Itaque ad Yspanias per Constantinum patricium euocatus.
Romani nominis causa cedes magnas crudelibus populis intulit. Euandalos Silingos in Betica omnes bello extinxit.
Alanos, qui Euandalis et Sueuis potentabantur, adeo trucidauit, ut extincto Atace rege ipsorum pauci qui superfuerant, oblito regni nomine Gunderici regis Euandalorum, qui in Galliis resederat, se regimini subiugarent.
Confecto igitur Vallia bello Yspanie, dum instructa nauali acie ad Affricam transire disponeret, in fretum Gaditani maris ui tempestatis interceptus, memor etiam illius sub Alarico naufragii omisso nauigationis periculo relictis Yspaniis Gallias reppetit dataque est ei ab imperatore ob meritum uictorie secunda Aquitania cum quibusdam ciuitatibus confinium prouinciarum usque ad Oceanum.
Era CCCCª.Lª.VIIª anno imperii Teodosii minoris secundo, Vuallia rege defuncto, Teuderedus succedit in regno annis uiginti tribus. Qui regno Aquitanico non contemptus pacis Romane fedus recusat et pleraque municipia Romanorum uicina sedibus suis occupat. Aurtilas nobilissimum Gallie opidum diu obsessum oppugnat, a cuius obsidione imminente uirtute Ethii Romane milicie ducis non impunitus abscedit, sed amissa parte suorum abscedere bello coactus est.
Remoto igitur Valentiniani imperatoris iussu a potestate militari Ethio, dum Teuderedus Narbonensi urbi diutina obsidione ac fame esset infestus, rursus a Litorio Romane militie duce Vgnis auxiliantibus efugatur. Litorius autem, dum primum res prosperas aduersus Gotos gessisset, denuo demonum signis aruspicumque responsis deceptus bellum cum Gotis inprudenter iniit amissoque exercitu miserabiliter superatus interiit. Fecitque intelligi quantum illa, que cum eodem periit, multitudo prodesse potuerit, si fide potius quam fallacibus demoniorum ostentis uti maluisset.
Pace deinde Teuderedus cum Romanis inita denuo aduersus Vnguos parauit bella. Extincto igitur Litorio, Teuderedus Galliarum prouincias seua depopulatione uastans atque urbes plurimas euertens, in campis Catalaunicis auxiliante Ethio duce Romano aperto Marte conflixit ibique preliando uictor occubuit. Goti autem dimicante Turismundo Teuderedi [cum] regis filio adeo fortiter congressi sunt, ut inter primum prelium et postremum CCC fere milia hominum in eo certamine prostrarentur.
Multa eodem tempore celi et terre signa processerunt, quorum signis et prodigiis tam crudele bellum significaretur, nam assiduis terremotibus factis a parte Orientis luna contra naturalem eclipsim fuscata est. A solis occasu stella cometes apparuit atque ingenti et insolita magnitudine aliquamdiu fulsit. Ab Aquilonis plaga celum rubens sicut ignis aut sanguis effectus est permixtis per igneum ruborem lineis clarioribus in speciem astarum rutilantium formatis. Nec mirum ut tam ingens cesorum strages diuinitus tam multa signorum demonstraretur ostensione.
Vgni autem usque ad internitionem pene cesi sunt cum rege suo. Illi autem qui euaserunt, relictis Galliis Italiam fugiunt aliquantis ciuitatibus irruptis. Qui et ibi partim fame, partim celestibus plagis percussi interierunt. Misso insuper misso a Marciano imperatore exercitu forti plaga ceduntur affectique nimium ac diminuti sedes proprias repetunt. Ad quas rex eorum Atthila, mox ut remeauit, occubuit. Post eius obitum Vgnorum gens proprio se insuper excidio deuastauit.
Statimque inter filios eius de obtinendo regno magna sunt exorta certamina. Atque ita Vgni, qui tot cladibus antea diminuti fuerant, rursus mutuis se gladiis conciderunt. In quibus illud mirum est ut, dum omne prelium detrimentum habeat populorum, isti uersa uice cadendo proficere uiderentur. Sed proinde est, quia in disciplinam fidelium positi sunt, sicut populus gentis Persarum.
Virga enim furoris Dei sunt et multociens cum indignatio eius aduersus fideles procedit, per eos flagellantur, ut afflictionibus emendati a seculi cupiditate et peccato semetipsos coherceant et celestis regni hereditatem possideant. Adeo tamen hec gens orrida est, ut cum famem in bello fuerit passa, uenam tangat equi et sic excludat hausto sanguine famem.
Era CCCCª.XCª anno I imperii Marciani Turismundus filius Teuderedi post decessum patris proueitur ad regnum annis tribus. Qui, dum in ipsis regni sui exordiis feralis ac noxius hostilia inspiraret et multa ageret insolenter, a Teoderico et Fricdario fratribus est occisus.
Era CCCCª.XCª.Iª anno imperii Marciani secundo Teodericus post fraternam necem in regnum succedens imperauit annis XIIII. Qui pro eo quod imperatori Aduito, cum pro sumendo Marciano imperiali fastigio cum Gallis auxilium prebuisset, ab Aquitania in Yspanias cum ingenti multitudine exercitus et cum licencia eiusdem Aduiti imperatoris ingreditur anno sui regni quinto. Cui cum magna copia rex Sueuorum Ricciarius occurrens XII Astoricensis urbis miliario apud fluuium qui Vrbicus appellatur, inito mox certamine superatus est, cesis Sueuorum agminibus, aliquantis autem captis plurimisque fugatis. Ipse postremo rex telo saucius fugiit. Teuderico autem cum exercitu suo ad ciuitatem Bracharensem tendente, etsi non cruenta fit, tamen satis lamentabilis eiusdem deceptio ciuitatis et Romanorum magna captiuitas, eo quod incaute Gotis se tradiderunt.
Ricciarius uero auxilio presidioque suorum carens ad locum Portugale capitur regique Teuderico uiuus offertur.
Quo perempto multis qui de priori certamine superfuerant sese tradentibus, aliquantis nichilominus trucidatis, pro maiori parte destructum est finitumque Sueuorum dominium.
Reliqui autem Sueui qui remanserant in extrema parte Gallecie, Massille filium nomine Masdra sibi regem constituunt et in parte regnum reparatur Sueuorum. Occiso Riciario Teodericus de Gallecia ad Lusitaniam uictor succedens, dum Emeritensem urbem depredari moliretur, sante martiris Eulalie ostentis perterritus, cum omni protinus exercitu discedit et Gallias reppetit.
Mox deinde partem unam exercitus duce Cotila ad Beticam prouinciam mittit et partem aliam cum Sigerico et Nepociano ad Galleciam dirigit, qui Sueuos apud Lucum seua depredatione uastauerunt.
In Galliis autem Agrippus comes et ciuis Egidio comiti Romano emulus, ut Gotorum mereretur auxilia, Narbonam tradidit Teoderico. Post aliquod tempus legati ab Arismundo filio Masdre regis Sueuorum missi ad Teodericum uenerunt pacem amiciciamque poscentes. Similiter Teodericus ad Arismundum remittit cum armorum electione uel munerum, directa etiam coniuge quam haberet. Sallanem quoque legatum denuo Teodericus mittit ad Arismundum. Qui reuersus ad Gallias Teodericum ab Eurico fratre suo reperit interfectum.
Era Dª.IIIIª anno imperii Leonis VIII, Euricus mortuo fratre pariter scelere et honore succedit in regnum annis XVII. In quo honore prefectus et crimine statim legatos pro amiciciis ad Leonem imperatorem dirigit et sine mora partes Lusitanie magno impetu depredatur. Exercitum deinde alium mittit, qui ciuitates scilicet Cartuam et Cesaragustam impetu belli capit. Terraconensis etiam prouincie ciuitates que illi repuganuerant, exercitus ualida irruptione euertit.
Ingressus inde in Gallias Arelatensem urbem et Marsiliam bellando obtinuit suoque regno utramque adiecit.
Ab isto quodam die congregatis in colloquio Gotis telaque omnibus habentibus in manibus, aparuerunt telorum acies alie uirides, alie rosee, alie crocee, alie nigro colore naturalem ferri speciem aliquandiu habuisse mutatam.
Sub hoc rege Goti legum instituta scriptis habere ceperunt, nam antea tantum moribus et consuetudinibus tenebantur.
Obiit Arelatensi urbe Euricus rex morte propria defunctus.
Era Dª.XXIª anno imperii Zenonis octauo, Eurico mortuo, Alaricus filius eius apud Tolosanam urbem princeps Gotorum constituitur regnans annis uiginti tribus. Aduersus quem Fludiuldus Francorum princeps Gallie regnum affectans Burgundionibus sibi et quibusdam Gotis auxiliantibus bellum mouit cesisque Gotorum copiis ipsum postremo regem aput Pictauis superatum interfecit.
Teodericus autem [qui et ualemur], Italie rex, qui et ipse Gotiis erat, dum interitus generis comperisset, confestim ab Italia cum exercitu Gotorum proficiscitur, Francos prosternit partemque regni quam manus hostica occupauerat, recipit Gotorumque iuri restituit. Fulgentius Ruspensis episcopus floruit.
Era Dª.XLª.IIIIª anno XVII imperii Anastasii, Gisaleicus Eurici regis filius ex concubina creatus Narbona princeps efficitur regnans annis IIII, sicut genere uilissimus, ita infelicitate et ignauia miserrimus. Denique eadem ciuitas cum a Gundebado Burgundionum rege direpta fuisset, iste cum multo sui dedecore et cum magna suorum clade aput Barcinonam se contulit. Ibique moratus est quousque etiam regni fastigio a Teoderico Italie rege fuga ignominiose priuaretur.
Inde profectus ad Affricam Euandalorum suffragium poscit, quo in regnum possit restitui. Qui dum non impetrasset auxilium, mox de Affrica rediens ob metum Roderici Aquitaniam petiit. Ibique anno uno delitescens in Yspaniam reuertitur et a Teoderici regis duce duodecimo a Barcinona urbe miliario comisso prelio superatus in fugam uertitur captusque trans flumen Druencium Galliarum interiit. Sicque prius honorem postea uitam amisit.
Era Dª.XLª.VIIIIª anno XXI imperii Anastasii, Teodericus iunior, cum iam dudum consul et rex a Zenone imperatore Rome creatus fuisset, peremto Adocar rege Ostrogotorum atque deuicto fratre eius Honoalfo et trans confinia Danubii efugato, et XV annis in Italia uictor regnasset, rursus extincto Gesaleico rege Gotorum Yspanie regnum XX. annis obtinuit. Vxorem ex Toleto de prima Yspanorum origine duxit, cuius precibus omnes Yspanos libertati donauit et ex ea filium nomine Seuerianum suscepit. In Yspania et Italia Teodericus rex regnauit annis XL. Rome etiam obtinens principatum. Deinde ab Yspania Italiam repetens aliquandiu omni cum prosperitate regnauit, per quem etiam urbis Rome dignitas non in paruo est restituta. Muros namque eius iste reintegrauit, cuius rei gratia a senatu inauratam statuam meruit.
Era Dª.LXª.IIIIª anno imperii Iustiniani I, regresso in Italiam Teoderico et ibidem defuncto, Amalaricus nepos eius V annis regnauit. Qui cum ab Ildiberto Francorum rege et a Gotis quibusdam aput Narbonam prelio superatus fuisset, ad Barcinonam trepidus fugit effectusque omnium contemptibilis ab exercitu suo iugulatus Narbona in foro interiit.
Era Dª.LXª.VIIIIª anno VI imperii Iustiniani, post Amaricum Teudus in Yspania creatus regnauit annis V, menses V. Qui, dum esset hereticus, pacem tamen concessit ecclesie adeo ut licenciam Catholicis episcopis daret in unum apud Toletanam urbem conuenire et quecumque ad ecclesie disciplinam necessaria existerent, libere licenterque disponere.
Eo regnante, dum Francorum reges cum infinitis copiis in Yspaniam conuenissent et Terraconensem prouintiam bello depopularent, Goti duce Teodisclo obicibus Yspanie interclusis Francorum exercitum multa cum admiratione uictorie prostrauerunt. Dux idem prece atque ingenti peccunia sibi oblata uiam fuge hostibus residuis unius diei noctisque spacio prebuit. Cetera infelicium turba, cui transitus collati temporis non occurrit, Gotorum perempta gladio concidit.
Post tam felici succesu uictorie trans fretum inconsulte multi Goti se gesserunt. Denique dum aduersus Romanos milites, qui VII opida pulsis Gotis inuaserant, Occeani freta transissent eundemque castrum magna ui certaminis expugnarent, adueniente die dominico deposuerunt arma, ne diem sacrum prelio funestarent. Hac igitur occasione reperta milites repentino incursu aggressum exercitum mare undique terraque conclusum, ignauum atque inermem adeo prostrauerunt, ut nec unus quidem superesset qui tante cladis excidium preteriret.
Nec mora, qui remanserat in Yspania, preuenit et mors debita principem; uulneratur enim a quodam in palatio, qui iam dudum dementis speciem ut regem deciperet, simulauerat.
Finxit enim arte insaniam perfoditque principem; quo uulnere ille prostratus occubuit et animam exalauit. Fertur enim inter effusionem sanguinis suos coniurasse, ne quis interficeret percussorem dicens congruam meriti recepisse uicissitudinem, quoniam et ipse priuati ducem suum salutatum occiderit.
Era Dª.LXXXª.VIª anno imperii Iustiniani XXIII, interempto Teudi, Marsis patricius Totilam Gotorum regem in Italia superauit et occidit. Teudisclus superioris principis dux Gotis preficitur, regnans in Yspaniis anno I, mensibus III. Qui dum plurimorum potentum conubia prostitutione publica macularet et ob hoc instrueret animum ad necem multorum, preuentus coniuratorum manibus Yspali inter epulas iugulatur confossusque gladio extinguitur. Hic filius extitit sororis Totile, qui post multas uictorias, quas gessit in terra et in mari, se contra Deum et fidem Catholicam erexit et tam Rome quam in tota Italia monacos et clericos, ad quoscumque potuit peruenire, insaciabili crudelitate occidit. Superatus autem Dei iudicio a Marsi Catholico regno cum uita caruit.
Era Dª.LXXXª.VIIª anno imperii Iustiniani XXIV, mortuo Teudisclo, Agila rex constituitur, regnans annis quinque. Iste aduersus Cordubensem urbem prelium mouens, dum in contemptum Catholice religionis corpori beatissimi martiris Asciscli iniuriam inferret hostiumque ac iumentorum orrore sacrum sepulcri eius locum ut profanus pollueret, inito aduersus Cordobenses ciues certamine penas dignas sanctis inferentibus meruit. Nam belli presentis ultione percussus et filium ibi cum copia exercitus interfectum amisit et thesaurum omnem cum insignis opibus perdidit.
Ipse uictus ac miserabili metu fugatus Emerita se recipit. Aduersus quem interiecto aliquanti temporis spacio Athanagildus tirannidem regnandi cupiditate arripiens, dum exercitum eius contra se Yspalim missum uirtute militari prostrasset, uidentes Goti proprio se euerti excidio et magis metuentes ne Yspalim extranei milites qui auxilii occasione uenerant, inuaderent, Agilanem sacrilegum Emerita interficiunt et Athanagildi se regimini tradiderunt.
Era Dª.LXXXXª.IIª anno imperii Iustiniani XXIX, occiso Agilane, Athanagildus regnum quod inuaserat, tenuit annis XV. Hic cum iam dudum sumpta tirannide Agilanem regno priuare conaretur, Romanorum et Grecorum militum sibi auxilia ab imperatore Iustiniano poposcerat, quos postea submouere a finibus regni sui molitus non potuit. Aduersus quos hucusque conflictus fuit frequens et antea fuerunt preliis cesi, nunc uero multibus cedibus fracti atque finiti. Fidem Catholicam oculte tenuit Athanagildus et Christianis ualde beniuolus fuit. Decessit autem Toleto propria morte et uacauit regnum Yspalense annis septem, mensibus quinque, quia non conueniebant Goti in electione regis.
Era DCª.Vª anno II imperii Iustiniani minoris Athanagildo adhuc uiuente, Liuba Narbona a Gotis preficitur, regnans in Galliis annis septem et post in Yspania annis tribus. Qui secundo anno postquam adeptus est Yspanie principatum, Leouegildum fratrem non solum succesorem, sed et participem regni sui constituit Yspanieque administrationi prefecit, ipse Gallie regno contemptus.
Sicque regnum duos capit dum nulla fere potestas paciens consortis sit. Vnus tantum annus in ordine temporum computatur Liubano regi et reliquit Leouegildo fratri annumerantur.
Era DCª.VIª anno imperii Iustiniani minoris III, Leouegildus regnum obtinuit. Qui cum primo Christianus haberetur, Teodosiam filiam Seueriani ducis Cartaginensis, filii regis Teoderici, duxit uxorem, ex qua Hermegildum et Recaredum filios suscepit regnumque bello ampliare et augere opes studuit. Studio quippe eius exercitu concordante fauore uictoriarum multa preclare sortitus est. Cantabros namque iste obtinuit, Aregiam iste suscepit. Sabaria quoque tota ab eo deuicta est. Cesserunt etiam armis illius plurime rebelles Yspanie urbes. Fugauit quoque diuerso prelio Iustiniani milites, quos Athanagildus ad auxilium euocauerat et quedam castra ab eis occupata dimicando recepit.
Ermenegildum deinde filium imperio suo resistentem, quem Christiani regem sibi prefecerant, obsessum Yspali dolo capit. Postremum Sueuis bellum intulit, totam Galleciam subiugauit regnumque eorum in iure gentis sue mira celeritate transmisit. Yspania magna potitus ex parte, nam antea gens Gotorum angustis finibus artabatur. Romanos milites apud Legionem bello extinxit et ipsam eorum urbem cepit, quam ex suo nomine Leonem nominauit. Sed obfuscauit in eo error impietatis gloriam tante uirtutis.
Denique Arriane perfidie furore repletus in Catholicos persecutione commota plurimos episcopos exilio relegauit, ecclesiarum redditus et priuilegia tulit. Beatum Ermegildum filium suum nefandis ritibus communicare nolentem, diuersis tormentis prius excruciatum, denique in uinculis positum, dira secure interficere iussit et dignum Deo martirem illius feralis crudelitas consecrauit multosque terroribus in Arrianam pestilentiam impulit plerosque sine persecutione uerbis blandis erroribusque decepit. Inter cetera quoque heresis sue contagia etiam rebaptizare Catholicos compulit. Et non solum multos peruertit ex plebe sed etiam ex sacerdotalis ordinis dignitate sicut Vincencium Cesaragustanum, de episcopo apostata factum et tanquam a celo in infernum proiectum.
Extitit autem et quibusdam suorum perniciosus, nam quoscumque nobilissimos ac potentissimos uidit, aut capite truncauit aut opibus ablatis proscripsit et proscriptos in exilium misit. Fiscum quoque primus regum Gotorum iste locupletauit primusque erarium de rapinis ciuium hostiumque spoliis repleuit. Primus etiam inter suos regali ueste opertus in solio resedit. Nam ante eum et abitus et consessus communis ut populo ita et regibus erat. Condidit etiam ciuitatem in Celtiberia, quam ex nomine filii sui Recopolim nominauit. In legibus quoque ea que ab Eurico inconsulte uidebantur, correxit, plurimasque leges pretermisit, adiciens plerasque ac superfluas auferens.
Regnauit autem annis XVIII et defunctus est acerrima morte Toleto. Sed antequam moreretur, precepit filio suo Recaredo ut beatum Leandrum archiepiscopum Yspalensem ab exilio reuocaret et eum audiret ut patrem et in fide Christi confirmaretur. Tunc temporis Fulgentius Astigitanus episcopus in nostro dogmate claruit.
Era DCª.XXª.IIIIª anno imperii Mauricii III, Leouegildo defuncto, filius eius Recaredus, qui per Leandrum archiepiscopum Yspalensem in fide catholica erat instructus, in regno est coronatus, cultu preditus religionis et paternis moribus longe dissimilis. Namque ille irreligiosus et bello promptissimus, hic fide pius et pace clarus, ille armorum artibus gentis imperium dilatans, hic gloriosus pietate eandem gentem fidei tropheo sublimans. In ipsis enim regni sui exordiis Catholicam fidem adeptus tocius Gotice gentis populos inoliti erroris labe detersa ad cultum recte fidei reuocat.
Sinodum deinde episcoporum ad condempnationem Arriane heresis de diuersis Yspanie et Gallie prouinciis congregat.
Cuius concilio idem religiosissimis princeps interfuit gestaque eius presencia sua et subscriptione firmauit, abdicans cum omnibus suis perfidiam quam huc usque Gotorum populus Arrio docente didicerat, et predicans trium personarum unitatem in uno Deo: Filium a Patre consubstancialiter genitum esse, Spiritum Sanctum inseparabiliter a Patre Filioque procedere et esse amborum unum Spiritum, unde et unum sunt.
Interfuit tunc dignitate primas ille Catholicus et ortodoxus Leander, Yspalensis archiepiscopus et Romane ecclesie legatus, sanctitate et doctrina perspicuus. Qui cum Arriane heresis feruorem tempore Leouegildi ab Yspanis condam confutare radicitus nequisset, pro confirmandis sancte et immaculate Trinitatis capitulis ad Constantinopolitanum presulum cetum transmeauit. Ibi aderat beatus Gregorius, doctrina et sanctitate clarissimus, tunc cardinalis uicem Romani antistitis agens, cum quo ipse Leander amicicie fedus pepigit et ab eo postulauit ut librum beati Iob sibi exponeret, quod postea ille deuota mente compleuit. Leander uero postquam ad Yspanias rediit, Gotis predicando suasit ut Patrem et Filium et Spiritum Sanctum trinum secundum personarum distinctionem et unum secundum nature diuinitatem Deum esse crederent. Illis credentibus prior dedit precepta et ecclesiastica officia quibus fruerentur. Ipso namque tempore per eum Sueui unda baptismatis loti Galleciam obtinent. Leander uero post multos labores, quos pro fide Christi pertulit, ecclesia pace adepta spiritum celo reddidit. Doctor etiam eximius Gregorius Papa migrauit ad Dominum.
Egit preterea predictus princeps bellum gloriose aduersus infestas gentes fidei suscepto auxilio. Francorum enim fere sexaginta milium armatorum, qui ad auxilium uenerant heresis Arriane, Gallias irruencium, misso Claudio Emeritensium duce prostrauit, unde glorioso triumphauit euentu. Numquam in Yspaniis Gotorum uictoria similis extitit. Postrata sunt enim captaque multa milia hostium; residua uero Francorum exercitus pars preter spem in fugam uersa, Gotis post tergum insequentibus, usque in regni sui finibus cesa est. Ispanie et Gallie regna tanta benignitate rexit, ut omnes illum patrem dulcissimum acclamarent. Anno regni sui sexto Goticas leges compendiose fecit adbreuiari.
Sepe misit exercitum contra Romanorum insolencias eisque deuictis irruptionem in eorum urbibus fecit. Tanta fuit gloria Gotis illo tempore, ut non uiderentur bella tractare pugnando, sed quasi in palestre lusibus delectari; ubique enim persistebant uictores.
Prudens et pius erat princeps, et prouincias quas pater prelio conquisiuit, iste pace conseruauit, equitate disposuit, moderamine erexit. Fuit enim placidus, mitis et egregie bonitatis, tantamque in uultu gratiam habuit et tantam in animo benignitatem gessit ut omnium mentibus influens etiam malos ad affectum amoris sui atraheret; adeo liberalis ut priuilegia ecclesiarum et predia que paterna labes fisco associauerat, cum augmento multiplici iuri proprio restauraret; adeo clemens ut populi tributa sepe indulgencie largitione laxaret.
Multos etiam ditauit rebus, plurimos sublimauit honoribus. Antiquos Yspanos et Romanos sibi subditos una cum Gotis eiusdem conditionis esse instituit nulliusque captiui Christiani filium iugo seruitutis oprimi passus est. Opes suas in miseris, thesauros suos in egenis recondens, sciens ad hoc illi fuisse collatum regnum ut eo salubriter frueretur. Bonis iniciis et bonis mediis decoratus, bonum finem adeptus est. Fidem enim recte glorie quam initio regni precepit, nouissime publica confessione penitencie cumulauit. Toleto fine pacifico transiit, qui regnauit annis XV.
Era DCª.XXXª.VIIIIª anno imperii Mauricii XVIII post Recaredum regem regnat Liuba filius eius anno uno, mensibus quinque, ignobili quidem matre progenitus, sed uirtutum indole insignis. Quem in primo flore adolescentie Vitericus sumpta tirannide innocuum regno deiecit precisaque dextera occidit. Anno etatis sue XVI, regni secundo.
Era DCª.XLª.Iª anno imperii Mauritii XX, extincto Liubane, Vitericus regnum, quod uiuente illo inuaserat, uendicat annis septem, uir quidem strenuus in armorum arte, sed tamen expers uictorie. Namque aduersus militem Romanum prelium sepe molitus, nichil gessit gloriose, preter quod milites quosdam Segoncia per duces obtinuit. Hic in regno plurima illicita fecit et heresim Arrianam inducere temptauit. In morte autem quia gladio operatus fuerat, gladio periit. Mors quippe innocentis inulta in illo non fuit. Inter epulas enim prandii coniuratione quorundam est interfectus et corpus eius uiliter exportatum atque sepultum. Per idem tempus Rome templum quod ab antiquis Panteon dicebatur, a glorioso Bonifacio Papa consecratur in honore omnium martirum Christi.
Era DCª.XLª.VIIIª anno Focatis VI, Gundemarus post Vitericum regnauit annis duobus. Hic Vascones una expeditione uastauit, alia militem Romanum obsedit. Morte propria Toleto decessit.
Era DCª.Lª.[IIIª] anno imperii Eraclei I Sisebutus post Gundemarum regali fastigio euocatur, regnans annis VIII. Qui in initio regni Iudeos ad fidem Christianam promouens, emulationem quidem habuit, sed non secundum scienciam; potestate enim compulit quos prouocare fidei ratione oportuit. Sed, sicut scriptum est: siue per occasionem, siue per ueritatem, Christus annuncietur. Fuit autem eloquio nitidus, sentencia iustus, sciencia literarum magna ex parte imbutus.
In bellicis quoque documentis promptus, uictoriis clarus. Astures etiam rebellantes, misso exercitu in dicionem suam reduxit. Rucones montibus arduis undique conseptos per duces euicit. De Romanis quoque presens bis feliciter triumphauit et quasdam eorum urbes pugnando sibi subiecit. Adeo post uictorias clemens fuit, ut multos ab exercitu suo hostili preda in seruitutem redactos precio illorum dominis dato absolueret eiusque thesauri redemptio existerent captiuorum. Ecclesiam sancte Leocadie Toleto prefatus princeps miro opere fundauit. Ipso tempore Mahumet ab Yspania turpiter fugatus in Affrica nequiciam nefarie legis stultis populis predicauit. Sisebutum autem alii proprio morbo, alii inmoderato medicamenti austu, alii ueneno asserunt interfectum, relicto Recaredo filio paruulo qui post patris obitum princeps septem mensium morte interueniente habetur. Hic cum patre duobus annis regnauit.
Era DCª.Lª.IXª anno imperii Eraclei X, Cintila filius Recaredi regis gloriosi supra nominati gratia diuina regni suscepit sceptra qui regnauit annis decem. Iste sub rege Sisebuto in adolescencia ducis nactus officio Romana castra perdomuit, Rucones superauit. Postquam uero apicem fastigii regalis conscendit, urbes residuas, quas in Yspaniis Romana manus detinebat, prelio conserto obtinuit, multisque triumphis gloriam pre ceteris regibus felicitate mirabili reportauit. Tocius Yspanie infra Occeani fretum monarchiam regni primus idem potitus est, quod nulli retro principum est collatum. Auxit etiam uirtutis eius titulum duorum patriciorum obtentus, quorum alterum prudencia suum fecit, alterum uirtute belli sibi subiecit.
Habuit quoque et in inicio regni expedicionem contra incursus Vasconum Terraconensem prouinciam infestancium, ubi adeo montiuagi populi terrore aduentus eius percussi sunt, ut confestim quasi debita iura cognoscentes, dimissis telis, expansis ad precem manibus, supplices ei colla submitterent, obsides darent, et Loget ciuitatem Gotorum stipendiis suis et laboribus conderent pollicentes eius regno dicionique parere et quicquid eis imperaretur efficere.
Preter has militaris glorie laudes plurime in eo regie maiestatis uirtutes fulsere: fides, prudencia, industria, in iudiciis examinatio strenua, in regendo regno [strenua] cura precipua, circa omnes munificencia largus, erga indigentes et inopes misericordia satis promptus, ut non solum princeps populorum, sed etiam pater pauperum uocari sit dignus. Fine proprio Toleto decessit tempore imperatoris Eraclei, relictis duobus filiis Sisnando et Cindasuindo, quos de Theodora filia Sisebuti regis susceperat. Computatis igitur Gotorum regum temporibus ab exordio Atanarici regis usque ad quintum gloriosissimi Suintile principis annum, regnum Gotorum per annos CCLVI Deo fauente reperituresse porrectum. Reliquum autem temporis soli Deo cognitum est, qui sibi archana futurorum scienda seruauit.
Explicit secundus liber Cronicorum beati Ysidori episcopi.
LIBER TERTIVS.
Incipit tercius a beato Ylldefonso Toletano archiepiscopo usque ad Bambanum catholicum Gothorum et Sueuorum atque Euandalorum regem.
Prephatio.
Quoniam preclarus doctor Ysidorus etates mundi et quorumdam imperatorum et regum istorias ab exordio mundi usque ad tempus Sisnandi regis Gotorum docili compendio patefecit, nos a tempore quo ipse desiit, sumamus principium, ne presencium heroum memoria a futurorum mentibus diluatur.
Era DCª.LXXIª anno imperii Eraclei XVIII post Cintilianum regem Sisnandus regnat annis tribus. Iste sinoda episcoporum egit, paciens fuit, regulis catholicis ortodoxus extitit. Toleto uitam finiuit.
Era DCª.LXXª.IIIIª anno imperii Eraclei XXI Cintilianus regnum accepit. Sinoda plura Toleto cum episcopis egit et subditum regnum in fide catholica firmauit. Regnauit annos quinque, menses quatuor.
Anno sexto regni Cintiliani doctor et legislator Yspaniarum Ysidorus, stans in ecclesia, peracto sermone ad populum, et expandens manus ad celum ac benedicens omnibus, Deo sibi actenus traditum gregem commendans felicissimo sompno obdormiuit in Domino, senio sanctissimo decoratus. Extitit quippe spiritu prophecie clarus, in helemosinis largus, hospitalitate precipuus, corde serenus, in sentencia uerax, in iudicio iustus, in predicatione assiduus, in exortatione letus, in lucrandis Deo animabus studiosus, in expositione Scripturarum cautus, in consilio prouidus, in habitu humilis, in mensa sobrius, in oratione deuotus, honestate preclarus, semper pro ecclesia ac ueritatis defensione mori pronus et omni bonitate conspicuus. Preterea pater extitit clericorum, doctor et sustentator monachorum ac monialium, consolator merencium, tutamen pupillorum ac uiduarum, leuamen oppressorum, defensor ciuium, attritor superborum, persecutor et malleus hereticorum. Rexit archipresulatum Yspalensis ecclesie XL annis, diuersis fulgens miraculorum signis, primacie dignitate florens et Romani Pape in Ispaniis uices gerens. Sacerdotibus, regibus et populis diuinas et humanas leges tradidit et Romano antistiti humiliter obedire precepit. Nolentibus obedire maledictionem intulit, et eos a fidelium consorcio separauit. Multis librorum uoluminibus Christi ecclesiam informauit, et in pace quieuit. Era DCª.LXXª Toleto ad sinodum episcopos conuocauit et ore prophetico eis sui obitus diem et Yspaniis uentura predixit.
Prophetia Ysidori.
Sidus honestatis, lux morum, sol probitatis Hec ait in sinodo Toleti uir sacer ille Isidorus, per quem floruit alma fides: Si seruaueritis que uobis precipiuntur, Seruabit Christus uos in amore suo. Frumentum dabit ac oleum, dabit obtima queque, Si pura mente complaceatis ei. Si neglexeritis ea, non inpune feretis, Cum recte praua puniat acta Deus.
Inde cadent Goti bellis, et barbarus hostis Vos premet innumera clade, timore, fame. Tunc conuertimini, tunc crimina plangite uestra, Et statim Dominus auxiliator erit. Gloria maior erit uobis, et gratia Christi Extollet Gotos uberiore bono. De gestis eius hec inter regum actus annotauimus, quia ipse de preclara regum Gotorum stirpe, patre Seueriano Cartaginensi duce extitit procreatus. Post transitum autem eius mense uno rex catholicus Cintilianus Toleto decessit, bono fine perfunctus.
Successit beatissimo doctori Ysidoro Teodistus natione Grecus, uarietate linguarum doctus, exterius locutione nitidus, interius autem ut exitus demonstrauit, sub ouina pelle lupus uoracissimus. Nam libros quosdam de naturis rerum et arte medicine necnon et de arte notoria, quos pater Ysidorus facundo stilo composuerat et necdum ad publicum uenerant, in odium fidei corrupit, resecans uera et inserens falsa; atque per quemdam Arabum nomine Auicennam de Latino in Arabicum transtulit. Hic in his et aliis pluribus infidelis inuentus et erroneus in articulis fidei comprobatus per sinodum ab archiepiscopali dignitate degradatus est. Asserebat enim Dominum nostrum Ihesum Christum cum Patre et Spiritu Sancto non esse unum Deum, sed potius adoptiuum. Hic, ut dictum est, priuatus honore sacerdotii ad Arabes transiit et secte seudoprophete Machometi adhesit et plura docuit detestanda sub imperatore Eracleo. Tunc temporis dignitas primacie translata est ad ecclesiam Toletanam. Eracleus autem aduersus Cosdroe regem Persarum gessit bellum anno imperii sui sexto et Sisebuti regis Gotorum sexto. Quo deuicto et occiso, ac Iherosolimam delata cruce Domini et uiso angelo super portas Iherusalem, inde ad propria reuersus est cum gaudio magno. Hoc in tempore dedignantibus Orientis gentibus uectigalia et tributa reddere Romanis, ceperunt pro uiribus rebellare. Tunc surrexit quidam iniquus concionator ortus in Arabia nomine Mahumet. Qui pessimus seductor uidens inter Orientales et Romanos ortam discordiam, se contra Deum erexit et Christianorum imperium, seductorie ortans gentes Arabum atque dicens, non debere alterius gentis dominio subiugari, quia Dominus illis esset prouisurus de suo genere ducem beniuolum concedendo, quem haberent ut fratrem, cum quo etiam Dominus loqueretur. Hec et his similia cum predicaret illis uerbis suasoriis, et uirtutes quasdam simulatas et miracula artibus magicis facere uideretur, extimplo Hismahelite sicut bruta animalia, quibus non est intellectus, paulatim de bono in malum mutati, derelicta fide catholica ceperunt ei credere et eum in tanta ueneratione habere, ut eum prophetam predicarent a Deo missum, et sibi eligerent regem, simulatis illius seducti miraculis et facundia decepti. Erat enim pulcher, facundus et fortis, et magicis artibus ualde inbutus. Iste Machometus Sarracenorum et Arabum princeps, ut fertur, fuit de genere Ismahel filii Abrahe. Qui cum in adolescencia cepisset esse mercator prouidus, pergebat frequenter cum camelis suis apud Egiptum et Palestinam, et morabatur cum Iudeis et Christianis, et maxime cum quodam monacho Antioceno supersticionis amico, qui uocabatur Iohannes, a quo tam Nouum quam Vetus superficialiter et supersticiose didicit Testamentum. Et cum hac illacque cum diuersis speciebus aromatum et diuiciarum causa lucri pergeret, contigit ut Corrozantam ingrederetur prouinciam. Cuius prouincie domina, que Hadiga uocabatur, ut uidit iuuenem, primo in illius pulcritudine et eloquencia mente capta, cepit diuersas species quas secum Machometus attulerat, contemplari et ei familiarius aderere. Quam Machumet caute incantacionum suarum perstrinxit fantasmate et astute paulatim cepit ducere in errorem, dicens ei quod ipse esset Messias, quem uenturum expectabant Iudei. Auxiliabantur ei non solum regina Hadiga, que ab eo decepta erat, sed etiam multi Iudeorum qui ad eum de diuersis partibus concurrebant.
Omnes etiam Ismahelite et Arabes cateruatim confluebant ad illum, attoniti tanta nouitate rei. Quibus cepit nouas leges fingere, eisque tradere, adibens ipsis nefandis legibus de utroque Testamento corrupta testimonia. Ideo diuine pagine auctoritates peruertit, ut tam Christianis quam Iudeis cum Sarracenis aditum precluderet disputandi. Dedit etiam suis edictum, ut quicumque alia quam ea que ab illo acceperant, predicaret, animaduersione gladii puniretur. Huius sacrilegas tradiciones Sarraceni Dei leges appellant, eumque suum legislatorem et nuncium Dei fatentur. Prefata quoque Hadiga cum uideret illum Iudeorum et Sarracenorum pariter contubernio uallatum, existimabat in illo diuinam latere potenciam, et cum esset uidua, accepit eum sibi maritum, et ipse Mahumet nomen regis assumpsit sibi imposito diademate regni. Cepit deinde se in armis gerere strenue et regis ac prophete sibi nomen et insignia usurpare. Post hec uero cepit cadere frequenter caduco morbo et epilentica passione. Quod regina Hadiga cernens admodum tristabatur, eo quod nupsisset homini quem credebat arreptione demonum laborare. Ille autem astute leniendo decipiebat eam dicens: 'quia angelum Domini Gabrielem mecum loquentem contemplor, et non ferens splendorem uultus eius, utpote carnalis homo, deficio et cado'. Hec dicens, quedam signa et miracula magicis artibus facere nitebatur. Verumtamen, ut fertur, diabolus transfigurans se in angelum lucis, quedam ei predicebat futura. Vnde est ut in exordio sue subdole predicationis adiret Yspaniam et Cordube sue perditionis sectam doceret.
Dicebat enim Ihesum Christum Dominum de uirgine esse natum operatione Spiritus Sancti, non tamen esse Deum. Quod cum beatissimo patri Ysidoro nunciatum fuisset, qui tunc reuertebatur a Romana curia, confestim misit ministros qui caperent eum. Sed diabolus Machometo aparuit et quam cicius fugeret, imperauit. Machometus autem post fugam in Affricam et Arabiam innumerabiles plebes seduxit, et regno adepto, cum Hismaelitis qui credebant eum ab ore Gabrielis archangeli leges quas eis tradebat, recipere, Romanum imperium fortiter deuastabat.
Era DCª.Lª.VIª Machometus cum exercitu suo partes Arabie, Syriam et Mesopotamiam hostiliter inuasit, et tam ipsas quam uicinas patrias funesta depredatione occupauit. Quod cum nunciatum fuisset Theodoro, fratri Eraclei, qui tunc preerat partibus Orientis, mox apud Gabatam cum magno exercitu obuiam illi preliaturus occurrit; ubi, dum inter se acrius dimicarent, Theodorus interfectus est, et exercitus Christianorum maxima pars occubuit diro gladio et ceteri fuga lapsi sunt. Tunc Agareni de Romanorum fuga ualidiores effecti audacius appetunt Syriam, et depopulantes patriam apud Damascum nobilem condam Christianorum urbem, sibi regni solium firmauerunt, et dictis Machometi tribuebant fidem, diuinam in eo latere potenciam asserentes. Machometus autem inter cetera nefanda que docuit, sectam Nicholay aduene Antiocheni, qui unus de septem Apostolorum diaconis fuerat, iam per Apostolos emortuam suscitauit, quam Dominus in Apocalipsi angelo Ephesi ecclesie scribit se odire dicens: 'Odisti facta Nicholaytarum, que et ego odi'. Decimo autem regni sui anno, quia dixerat se moriturum et tercia die resurrecturum, Albimor discipulus eius uolens experiri utrum uere a morte resurgeret, callide Machometo efficacissimum uenenum obtulit, quo statim repentina mutatione Machumet mortis sue terminum sensit. Vnde quibusdam sibi astantibus dixit quod per aquam remissionem acciperent peccatorum, et statim mortuus est. Discipuli uero eius diligenter custodiebant corpus ipsius, expectantes quod resurgeret. Sed nimio erumpente fetore, cum iam sustinere non possent, eis abscedentibus Albimor post undecimam diem reperit corpus eius a canibus dilaniatum, et diligenter colligens ossa illius cum magno Sarracenorum conuentu sepeliuit eum in Medina Rassul, que Latine Ciuitas Nuncii dicitur.
Era DCª.LXª.VIª. anno Eraclei XVII post Mahumet, Abubucar de cognatione eius electus in regem Arabes fortiter rexit per triennium. Post hunc Amer regnauit, qui multas strages Christianorum gessit et de multis preliis triumphauit. Alexandriam ciuitatem metropolim suo imperio subiecit. Post multas uictorias in mari et in terra ab ipso factas, dum quadam die orationi uacaret, a quodam seruo suo sagitatus interiit, expletis in regno decem annis. Sicque error Sarracenorum exordium habuit et de Romanis per diuersas orbis partes multas obtinuerunt prouincias et uictorias. Atque, ut fertur, tantorum malorum causa Romanorum auaricia fuit, qui sibi subditas nationes iugo seruitutis intolerabiliter oprimebant, unde oportunitate male habita eorum dominium quam cicius a suis ceuruicibus excusserunt, se nefariis ritibus Machometi miserabiliter implicantes. Hic enim fuit cauda drachonis, de qua legitur in Apocalipsi quod deiecit de celo terciam partem stellarum. Sed iam ad reges Gotorum uertatur stilus.
Era DCª.LXXXª anno imperii Eraclei uicesimo sexto post Cintilianum regem Tulga regnat annis duobus. Iste blandus et catholicus per omnia fuit. Regna sibi subdita in pace dilatauit, in iudicio rectus, et largitate ac lenitate claruit. Sinoda a suis decessoribus facta firmauit. Toleto decessit.
Era DC.LXXX.II. anno imperii minoris Eraclei primo Cindasuindus regnauit solus quatuor annis, mensibus VIII; postea cum filio suo Recesuindo annis aliis sex regnauit et mensibus septem. Iste a Romano papa obtinuit priuilegium ut secundum beneplacitum pontificum Yspanorum primacie dignitas esset Yspalis uel Toleti, et per multa synoda firmata cum episcopis erudiuit ecclesiam. Huius tempore ab omni perturbatione quieuit Yspania, adeo ut nullus in ea infidelis reperiretur uel qui rebellionis sumeret arma. Libros sanctorum patrum diligenter fecit perquiri, et instituta beati Ysidori firmiter obseruari. Hic perfidum Theodistum Yspalensem episcopum sinodali sentencia exulauit, et dignitatem primacie transtulit ad ecclesiam Toletanam. Obiit Toleto.
Era DC.LXXX.VI. anno imperii Constantis filii Eraclei primo cum Cindasuindo Recessuindus filius eius regnauit annis VI, et postea solus annis duodecim. Hic fidem catholicam in tantum dilexit, ut semper perquireret uiros literatos qui frequenter coram ipso conferrent de articulis fidei. Delectabatur enim in Diuinis Scripturis et altaria Christi auro, argento, gemmis et sericis summo studio decorabat. Ter sinoda cum episcopis Toleto peregit, et leges a predecessoribus suis editas firmauit atque quasdam addidit omnino honestati conuenientes. Cunctos mire dilexit et ab omnibus ualde dilectus fuit. Erat enim adeo mitis et humilis, ut inter subditos quasi unus ex illis uideretur. In pace regnum sibi subditum rexit et in uilla nomine Gerticos, que in monte Cauriense sita est, propria morte decessit sub imperatore Constantino.
Hucusque beatus scripsit Ildefonsus Yspaniarum primas et archiepiscopus Toletanus, qui tempore dicti regis Recesuindi quasi Lucifer inter sidera, tam morum honestate quam signorum claritate fulsit in ecclesia Dei. Qui etiam donis celestibus a perpetua uirgine genitrice Dei Maria atque a sanctissima uirgine Leocadia in presenti uita meruit honorari.
Era DCCª.IIIIª. Post Recessuindum Bamba regnum Gotorum rexit VIIII annis. Hic Toleto ea hora, qua unctus est in regem, cum quadam euaporatione uisa est apis a cunctis qui aderant, ex capite eius exire et ad celos uolare. Hoc signum factum est a Domino, ut futuras uictorias nunciaret de inimicis per eum et dulcedinem pacis, quam habuit erga suos. Astures enim et Vascones in finibus Cantabrie crebro rebellantes edomuit et suo imperio subiugauit. Ciuitatem que Cartua uocabatur, ampliauit, et em Pampilonam, quasi Bambe Lunam, uocauit. Prouinciam quoque Gallie que Yspania citerior dicitur, sibi rebellantem multis agminibus Francorum interemptis subiugauit, et Paulum perfidum Gallie tiranum cepit, eique oculos euellere precepit, et ad urbem Toletanam cum triumpho magno reuersus, discordantes pontifices, eo quod alii aliorum parrochias inuadebant, ad concordiam studuit reuocare. Fecit enim cronicas regum priorum coram se legere, ut facilius posset terminos parrochiarum diuidere, sicut antiquitas denotaret, et exigeret iuris censura, et iura propia quelilbet ecclesia possideret, sicut subiecta demonstrat scriptura. 'Primus rex Euandalorum Gundericus regnauit in Gallecie et Asturiarum partibus annis XVIII. Iste edificauit ciuitatem in Asturiis quam uocauit Luceo siue Lucum. Quo mortuo frater eius Gissericus regnauit pro eo. Quo mortuo Vniricus regnauit pro eo. Quo mortuo Guntamundus regnauit pro eo. Quo mortuo Trasemundus regnauit pro eo. Quo mortuo Ildris regnauit pro eo. Quo mortuo Gilimer, sub quo cessauit regnum Euandalorum, regnauit pro eo.
Isti omnes Lucensem ecclesiam dotauerunt, que auctoritate Romana permanet libera et nunquam fuit subdita ulli metropoli. Teneat igitur dicta Lucus totas Asturias per Pireneos montes, et per flumen magnum Oue, et per totum litus maris Oceani usque Bizcaiam, per Sumum Rostrum, per Sumum Cabrium, per Portas de Sancta Agatha, per Pozazalem, per Lumbam de Folios, una cum Campo Erbolio, Gordon, Aluam usque ad illam arborem de Quadros, per riuulum de Vmania, Lunam, Vadabiam, Paredes, Flazianam usque ad Pireneos montes, Coyancam, Villam Quexidam, per Coyanquellam et Ventosam, usque ad flumen Vrbicum. In Gallecia Suarnam, Vallem longam, Veram, Flamosam, totam Sarriam, Paramum usque ad flumen Mineum, totam Lemos, Vmiinzo et Verosmo et Seminiano et Froylane usque ad flumen Silum, totam Limiam cum ecclesiis de Petrayo, que edificate sunt uel fuerint inter Arnoyum flumen et Silum a termino montis Baron et per aquam Zore usque in fundum Arnoye, et per ipsum discursum usque flumen Mineum. In Veza usque Portellam de Vanati et ecclesias de Sallar, inter Arnoyam et Silum, cum ecclesiis de Barroso, Castellam, Cusancam, Barbantes et Auion, Asmam, Canbam, Auiancos, sicut dictam ecclesiam Lucensem reges Euandali dotauerunt. Post Euandalos ceperunt regnare Sueui, quorum primus fuit rex Ermericus. Quo mortuo Riccila regnauit pro eo. Quo mortuo Ricciarius regnauit pro eo. Quo mortuo Maldra regnauit pro eo. Quo mortuo Frumarius regnauit pro eo. Quo mortuo Remismundus regnauit pro eo. Quo mortuo Theodomirus regnauit pro eo. Rex iste catholicus fuit et fecit celebrare concilium in Gallecia apud Lucensem urbem. Interfuit huic concilio cum ceteris episcopis Gallecie Adaulfus Legionensis episcopus ad subscriptam diuisionem roborandam, cuius prima diuisio facta est hoc modo: Legio quam condiderunt Romane legiones, que antiquitus Flos fuit uocata, et per Romanum Papam gaudet perpetua libertate, et a nostris predecessoribus extat sedes regia, atque alicui metropoli nunquam fuit subdita, teneat per suos terminos antiquos, per Pireneos montes, et per Pennam Rubeam, una cum media Leuaci, Cerueram, Petras Nigras, Auiam usque ad flumen Carrionem, per illam Serenam, per Riuulum Siccum usque ad Villam Ardecam, per Ceresinos usque in Castrum Pepe, per Villam Mannam usque in arborem de Quadros. Infra fines etiam Gallecie Tria Castella, Turtures, Datineus, Cancellatam, et Nauiam, sicut eam dotauerunt Romani et reges Sueuorum.
Metropolis Bracarensis teneat Centum cellas, Gotis milia, Lameco, Giliolis, Adonoste, Aportis, Ailo, Carandonis, Laubis, Ciliotro, Letunio, Ceresis, Petroneyo, Equisis, Adsaltu. Item pago, Pannonias, Latera, Bregancia, Astiatico, Turego, Armego, Merobrio, Berese, Palantusino, Celo, et Senequino, sub unus XL; Dumio, Familia regia, ad Egitaniense, tota Egitania, Menecibio et Francos. Ad sedem Portugalensem et in Castro nouo ecclesie que in uicino sunt, Villanoua, Betaonia, Vesea, Menturio, Torebrio, Banuaste, Pangoaste, Lumbo, Nescis, Napoli, Curmiano, Magneto, Leporeto, Melga, Tongobria, Villa Gomedei, Taunasse. Item Paga, Lambrencio, Aliobrio, Vallerecia, Turlugo, Cepis et Mendolas et Palencia; sub unus XXV. Ad Lamegum ipsum Lamegum, Tuencia, Amuca, Cantabriano, Omnia et Caminus; sub unus VI. Ad Conimbriensem ipsam Coninbriam, Suninio, Selio, Lurbinie, Insula, Astusiane et Portugale, Castrum anticum; sub unus VII. Ad Vesensem ipsum Vesea, Rodomiro, Subinoncia, Suberbeno, Osania, Ouelione, Tutela, Goleia et Caliabria, qui apud Gotos postea sedis fuit; sub unus VIIII. Ad Yriam ipsam Yriam, teneat de ipsam usque Cusanca, et de Caldas de Re usque in ora maris Occeani. Ad Lucensem ipsa ciuitas cum adiacencia sua, cum Cauroquia, Seuies, Carabairos, Montenigro, Parraga, Latra, Azuniana, Gogios, Triauada, Pogonti, Salauetera, Monterroso, Dorra, Deza, Goleam; sub unus IX. Ad Auriensem sedem Vesugio, Biuiale, Teporos, Geursos, Pincia, Casauio, Vereganos, Sanabria et Calabazas maiores; sub unus X. Ad Astoricam sedem ipsam Astoricam, Legio super Vrbico, Berizo, Petra, Speranti, Tibris, Caldellas, Murellos superiore et inferiore, Semure, Frogellos et Besicos; sub unus XI. Ad Tudensem ipsam Tudem cum ecclesias que in uicino sunt, Torello, Tolobera, Ludo, Parre, id est, Paga, Agnoue, Sagirica, Erbilione, Cauda, Omnia et Cartasse; sub unus XV. Ad sedem Bretonicam ecclesias que in uicino sunt intro Britonis, una cum Monasterio Maximi, usque in flumine Oue.
Rex Bamba, ut supra scriptum est, diuisionibus episcopatuum confirmatis ceteras imperii sui sedes diuisit, sic dicens: Toletum metropolis, regia sedes, inter ceteros Yspanie, quandiu huic sancto cetui placuerit, metropolitanos teneat primaciam. Oreto teneat de Galla usque Ecigam, de Petra usque Campaniam. Beacia teneat per terminos de Oreto et de Mentesa et Acci. Mentesa teneat de Ega usque Securam, de Lila usque Puligenam.
Acci teneat de Secura usque Montanam, de Archatel usque Caracoye. Basti teneat de Montana usque Gestam, de Rauca usque Rusicam. Vrgi teneat de Gesta usque Cartagini, de Gastri usque Midam. Begastri teneat de Pugilla usque in Soloniam, de Secta usque in Lumbam. Illici teneat per terminos Bagastri, Sectabis et Deniam. Setabis teneat de Custo usque ad Moletam, de Togola usque Vnitam. Denia teneat de Zoza usque Innitam, de Silua usque Gil. Valencia teneat de Silua usque Muruetrum, de mare usque Alpont. Valeria teneat de Alpont usque in Tarabellam, de Fizerola usque Innar. Secobrica de Tarabella usque Obuiam, de Toga usque Brecam. Arabica teneat de Alcont usque ad Obuiam, de Moram usque Lustram. Compluto de Alcont usque ad Cortem. Segoncia teneat de Corte usque in Furcam, de Godol usque in Pinnam. Oxoma teneat de Furca usque Aslanzon, quomodo currit caminus Sancti Petri qui uadit ad Sanctum Iacobum, de Garrafe usque Ermitas. Secobia teneat de Valle de Alemeth usque Mambellam, de Montel usque Vasadota. Palencia teneat de Mambella usque Caltam, de Valbona usque Fortosam.
Hee sunt sedes decem et nouem immediate subdite archiepiscopo Toletano.
Hyspalim.
Sedes subditas Yspalensi metropoli, que actenus prima fuit, sedes Yspaniarum, diuidimus sic: Italica teneat de Vlca usque Busam, de Asa usque Lamolam. Assidona teneat de Busa usque ad Semam, de Latesa usque Viam Latam. Elepla teneat de Sema usque Datam, de Abisa usque Cortesam. Malaga teneat de Datam usque Maleocam, de Tenna usque Sedes Campo. Elberri teneat de Maleoca usque Sotellam, de Almica usque Sedile. Astigi teneat de Sotella usque Parietem, de Lueca usque Raucam. Corduba teneat de Pariete usque Vbetam, de la Galla usque Ranam. Egabro teneat de Vbeta usque Malasayam, de Garta usque Suetam. Tucci teneat de Malasaya usque Abalagar, de Gigera usque Calonam.
Hee sunt nouem sedes episcopales inmediate subdite archiepiscopo Hispalensi prouincie Betice. Hemerita. Sedes Emeritensis metropolis diuidimus sic: Pace teneat de Balagar usque Artam, de Colla usque Mataual. Vlixbona teneat de Arta usque Ambiam, de Olla usque Matar. Elbora teneat de Sotebra usque Petram, de Rutellam usque Paratam. Oxonoba teneat de Ambia usque Salam, de Ipsa usque Turrem. Egitania teneat de Sala usque Nauam, de Sena usque Maurielam. Conimbria teneat de Naua usque Borgam. Viseum teneat de Borga usque Sortam, de Bonella usque Ventosam. Lamecum teneat de Sorta usque Petram, de Tara usque Ortosam. Caliabria teneat de Sorta usque Albennam, de Soto usque Faram. Salamantica teneat de Albena usque Sotobram, de Rusa usque Siberam. Numancia, quam nostrates Goti postea uocauerunt Zemoram, teneat per Pennam Gosendi usque ad Tormem, super illos balneos de Valle de Rege usque Dorium, de Villalle usque Oterum, de Fumos secus Riuulum siccum usque Breto, de Tauara usque Dorium. Abula teneat de Petra usque Villam, de Masco usque Terrero. Cauria teneat de Villa usque Tagum, de Asa usque Pumar.
Hee sunt sedes tredecim immediate subdite archiepiscopo Emeritensi prouincie Lusitanie. Ciuitas Legio. Legio, ciuitas sacerdotalis et regia, et Lucus quam Euandali edificauerunt in Asturiis, teneant per suos terminos antiquos, sicut eis diuisit Theodemirus rex Sueuorum, et nulli umquam subdantur archiepiscopo uel primati. Sedes etiam Portugalie permaneant in sua diuisione sicut eis diuisit rex Theodemirus cum his etiam que nos adiecimus. Bragara. Sedes Bracarensis metropolis, sicut eis ordinauit rex Theodemirus, ita eas permanere mandamus et hos terminos eis superponimus: Dumio teneat de Duria usque ad Albiam, de Rumeca usque ad Aram. Portugale teneat de Lobia usque Losolam, de Olmos usque Solam. Calcidonia, quam Sueui uocauerunt Tudam, teneat de Losola usque Lagunam, de Monte albo usque Fetosam. Auria teneat de Cusanca usque Silum, de Vereganos usque Calabazas maiores. Iria teneat de Issum usque Cusanca, de Caldas de Rege usque in ora maris Occeani. Lugo teneat de Laguna usque Bosam, de Monte de Soto usque Quintanam. Britonia teneat de Busa usque Torrentes, de Occoba usque Tobellam et usque Ouem. Rama, quam Euandali uocauerunt Astoricam, teneat de Torrentes usque Samoyam, de Homania usque ad montem Gerod. Hee sunt octo sedes episcopales immediate subdite archiepiscopo Bracarensi prouincie Gallecie.
Terrachona. Post hec diuisit rex Bamba sedes Terrachone metropolis: Terrachona metropolis teneat insulas Baleares, Maioricam scilicet et Minoricam et Formenteram et Vzeticam. Barchinona teneat de Minona usque Pagellam, de Vsa usque Bordel. Exara teneat de Bordel usque Paladam, de Montesa usque Portellam. Gerunda teneat de Palada usque Instamant, de Alosa usque Pinnas. Empurias teneat de Instamant usque Brecam, de Ventosa usque Gilbam. Ausona teneat de Borca usque Auratam, de Bulga usque Menticum. Vrgello teneat de Auratam usque Nasonam, de Mucanera usque Valam. Lerita teneat de Nasona usque Fontem Salam, de Loram usque Matham. Hictossa teneat de Fonte Salam usque Portellam, de Morale usque Tormalam. Tortosa teneat de Portella usque Deniam, de Tormoga usque Cathanam. Cesaraugusta teneat de Mania usque Splanam, de Ribas montes usque Gordolo. Osca de Splana teneat usque Cobello, de Sperle usque Riberam. Pampilona teneat de Cobello usque Mustellam, de Lotica usque Tallam, de Mustella teneat usque Nampiam, de Sparga usque Ostaual. Calaforra teneat de Mampia usque Spergam, de Mustella usque Lacalam. Tirasona de Sparsa usque Platenam, de Altomonte usque Millosam. Auca teneat de Platena usque ad Mayam, de Villainferno usque Pedemmoram.
Hee sunt sedes XV immediate subdite archiepiscopo Terragone prouincie Terraconensis.
Narbona. Diuisio autem sedium Narbonensis metropolis hec est: Beterris teneat de Scaleth usque Barcinonam, de Macay usque Ribofora. Agate teneat de Rusa usque Riberam, de Gallar usque Mirdam. Magalona teneat de Mirla usque Ribogar, de Castello usque Sambiam. Lateba teneat de Sambia usque Ribaual, de Anges usque Montem Rufum. Carcassona teneat de Monte Rufo usque Angeram, de Angosa usque Montanam. Elna teneat de Angera usque Rosmolam, de Latorsa usque Lamasam.
Hee sunt VIII sedes inmediate subdite archiepiscopo Narbonensi prouincie Gallie uel Yspanie que Citerior dicitur. Et fiunt sedes harum duarum Yspaniarum octoginta sub dominio Gotorum, tam archiepiscopales quam episcopales, per quas nobis ministratur uerbum Dei, que a Romano Papa accipiunt comunionem catholice ueritatis ut in fide Christi secundum traditionem et doctrinam sanctorum patrum animas sibi comissas ualeant gubernare. Hec igitur nostra diuisio, quam de assensu omnium archiepiscoporum et episcoporum dictarum sedium actore Deo facta est, firma permaneat in eternum'.
Hec omnia suprascripta legit gloriosus rex Bamba in concilio Toletano, ubi omnes archiepiscopi et episcopi Yspaniarum conuenerant. Que subscriptione omnium confirmata sunt, Quiriaco Toletano archiepiscopo in primatie dignitate et fide catholica consistente. Statutum est preterea in dicto concilio ut omnes clerici uiuerent secundum regulam sanctissimi patris Ysidori, prout continetur in libro eiusdem De honestate clericorum. Et quicumque archiepiscopus, episcopus, abbas, claustralis clericus uel secularis pro dignitate uel ordine, aut aliquo ecclesiastico beneficio munera daret regi siue alicui alie persone, illum excomunicatione perpetui anathematis innodarunt.
Nomina ciuitatum.
Hee sunt ciuitates et opida quorum nomina antiquitas uel Sarraceni mutauerunt. Que, ne generent ambiguitate legentibus, uniuscuiusque ciuitatis uel opidi nomen pro parte memoremus: Ispalis, Iulia Romula, Sibilia.
Assidona, id est Sidonia.
Elberri, id est Granata.
Astigi, id est Belsa.
Egabro, id est Cabra.
Tuccis, id est Xarez.
Pace, id est Badayoz.
Oxonoua, id est Sedunia.
Agitania, id est Lucenia.
Caliabria, id est Montanges.
Serrezola, id est Toletum.
Oreto, id est Calatraua.
Mentesa, id est Iaen.
Acci, id est Guadix.
Vrgi, id est Almaria.
Ilici, id est Berga.
Setabis, id est Xatiua.
Compluto, id est Guadalfaiara.
Alcala etiam condam Compluto uocabatur.
Elbora, id est Talauera.
Est et in Portugalia ciuitas que dicitur Ebora.
Vrsaria, id est Madrit.
Numancia, id est Zamora.
Moriana, id est Castrumtaraph.
Campus Gotorum, id est Taurus.
Flos, id est Legio, Leo.
Coyanca, id est Valencia.
Malgrat, id est Benauentum.
Muruetrum, id est Saluaterra.
Rama, id est Astorica.
Ariscoma, id est Mindonedo.
Domnos Sanctos, id est Sanctus Facundus.
Calcidonia, id est Tuda.
Episcopatus Lucensis in Asturiis translatus est ad Ouetum, et dicitur Ouetensis.
Episcopatus Augcensis translatus est Burgis, et dicitur Burgensis. Hunc ecclesia Romana, sicut Legionensem uel Ouetensem, donauit perpetue libertati.
Campus Stelle, id est Sanctus Iacobus, ad cuius ecclesiam translatus est archiepiscopatus Emeritensis.
Ironia, id est Pampilona.
Tricio, id est Naiera.
HIC INCIPIT IVLIANVS EPISCOPVS TOLETANVS.
Prefatio.
Solet uirtutis esse animorum incitamentum triumphorum pulcra relacio, animosque nobilium ad uirtutis attollere signum quicquid glorie de preteritis fuerit predicatum. Habet enim humani moris natura pigrum quendam interne uirtutis affectum; unde contingit quod non tam citacior ad uirtutes, quam ad uicia procliuior reperitur. Et nisi iugi exemplorum utilium instructa fuerit prouocatione assidua, frigida remanet et torpescit. Hac de re, ut timidis et pigris mederi possit, relationem preterite rei nostris temporibus gestam inducimus, per quam ad uirtutem subsequencia secula prouocemus.
Affuit in diebus nostris Bamba princeps clarissimus, de regali gotico sanguine ortus, quem digne principari Dominus uoluit, quem sacra untio decorauit, quem totius gentis et patrie communio elegit, quem populorum amabilitas exquisiuit; qui ante regni fastigia multorum reuelationibus preconio celebri predicatur. Antequam regnaret, dum decidentis Recesuindi regis morte exequiale funus solueret, inter ipsa lamenta in unam concordiam omnes uersi, uno affectu pariter prouocati, illum se desiderio habere principem clamant, illum, nec alium, in Gotis posse principari unitis uocibus intonant, et cateruatim suis pedibus obuoluti, ut regimen regni suscipiat, instant cum lacrimis postulantes. At ille, cuius mentem fortitudo firmauerat, nec lacrimis cedit nec precibus uincitur nec uoto flectitur populorum, modo se non sufecturum tot ruinis imminentibus clamans, modo senio confectum sese pronuncians.
Cui acriter reluctanti unus ex oficio ducum audacter in medium prosiliit et minaci contra eum uultu educto gladio prospiciens dixit: 'Nisi consensurum te nobis promittas, gladii huius mucrone modo truncandum te scias. Nec dehinc tamdiu exibimus, quamdiu aut expeditio nostra te regem accipiat, aut contradictionem cruentus hic hodie casus mortis absorbeat'. Quorum non tam precibus superatus, quam minis tandem cessit, regnumque suscipiens ad suam omnes pacem recepit. Et tamen, ne citra locum sacre sedis Toletane regni sacram susciperet unctionem, distulit usque ad nonam decimam diem, ne uideretur ambitione usurpasse uel furatum esse regni gloriam, sed potius signum tanti culminis a Domino percepisse. Gerebantur enim ista in uilla, cui antiquitas Gerticos nomen dedit, que fere centum viginti miliariis ab urbe regia distans in Salamanticensi territorio sita est. Ibi enim uno eodemque die, scilicet in Kalendis Septembris, et decedentis regis uitalis terminus fuit, et dicti uiri electio subsecuta. Postquam autem Toletanam urbem ingreditur et uentum est, quo sancte unctionis susciperet signum, regio iam cultu conspicuus, ante altare diuinum consistens, ex more catholicam fidem professus, cum sacramento iurandi fidem populis reddidit et mores bonos predecessorum regum atque leges firmauit. Deinde curuatis genibus oleum benedictionis per sacri primatis et pontificis Quiriaci manus uertici eius refunditur et benedictionis copia exibetur. Vbi hoc statim emicuit mirabile signum, nam mox e uertice ipso, ubi oleum sanctum perfusum fuerat, euaporatio quedam fumo similis, in modum columpne sese erexit et ex capite ipso apis uisa est prosilisse et aeris alta petisse, que utique signum fuit secuture felicitatis. Post hec, quam gloriose regnum rexerit, non est nostre disserere ualitudinis. Consistente igitur in quiete pacifica regno, Galliarum terra euersionis sue nutriuit decipulam. Etenim subito in ea unus turbo infidelitatis asurgit et consensio perfidie per unum ad plurimos transit, atque rebellio contra regem et patriam agitatur. Huius enim caput tirannidis Ildericum esse, sui criminis infamia refert. Qui Neumasensis urbis curam sub comitali presidio gerens, non solum nomen sed titulum et opus sibimet infidelitas assumpsit, adiungens etiam sibi prauitatis sue socios Gumildum, Magalonensis sedis detestandum antistitem et Ramirum abatem; quorum fauore in patriam Iudeorum gentem perfidam euocauit contra constituta regni Gotorum. Huius igitur criminis caput Ildericus, dum per diuersos ignem sue infidelitatis accenderet, Neumasensis urbis episcopum beate uite Aregium ad perfidie notam trahere nitebatur. Quem casto ore constantique corde repugnantem suis consiliis cernens, loci dignitate priuatum, pondere uinculorum honustum, in Francie finibus, Francorum manibus tradidit illudendum. Deinde in sublati pontificis locum, sue perfidie socium Ramirum abatem intrusit episcopum. In cuius electione nullus ordo atenditur, nulla principis uel metropolitani definitio prestolatur, sed erecto superbie fastu, contra interdicta maiorum, a duobus tantum seudoepiscopis ordinatur. Peracto tante temeritatis prouentu Ildericus, Gimildus atque Ramirus terminos sibimet sue coniurationis statuunt et a loco, ubi uocabulum dicitur Mons Cameli, usque in Neumausum terram Gallie diuidunt sueque coniurationi associant, ut ab infidelitate fidelitas superatur. Collecta dein manu ciues depopulant, labores exterminant, opes exauriunt et totam prouinciam Gallie depredantur. Cucurrit hec fama ad principem Bambanem, qui mox ad extinguendum seditiosorum nomen, exercitum per manum Pauli ducis, qui erat de Grecorum nobili natione, in Gallias destinauit. Qui Paulus tepide cum exercitu gradiens a bello abstinuit et studio quo ualuit, animos militum ab eo quo ardebant, preliandi furore submouit et promissam religioso principi fidem omnimode uiolauit. Egit hec archano quodam consilio, ut ad affectarum perueniret fastigium, allectis sibi perfidie sue sociis, Ranosindo, Tarraconensis prouincie duce, et Ildigiso sub Gardingatus adhuc officio consistente. Quod uotum peruersi sui desiderii incredibili efficere celeritate intendens, collectis undique populis, simulate se pugnaturum contra seditiosos enunciat. Quod uir uite uenerabilis Argebadus Narbonensis antistes, subtilissima quorumdam relatione ut comperit, aditum illi ciuitatis intercludere nisus est. Sed nec ista opinio latuit Paulum, unde priusquam Argebadus quod cogitauerat, effectibus manciparet, subito propero cursu Paulus cum exercitu Narbonensem urbem ingrediens, portas ciuitatis sub suorum armatorum presidio obseruari precepit. Vbi dum circumfusa omnis exercitus multitudo collecta est, uipereum caput perfidie cum quibusdam sociis suis Paulus ipse medio astitit obiurgans prius episcopum, cur illi ciuitatis aditum intercludere niteretur. Post hec tirannidis sue consilium proditur, et diuerso fraudis argumento fidem populorum degenerans ad irrogandas iam fato Bambe regi iniurias animos singulorum inflammat. Iurat primum ipse Paulus se nullo modo illum regem posse habere, nec in eius consistere ulterius famulatu; et etiam addidit dicens: 'Caput regiminis ex uobis ipsis eligite, cui omnis multitudo cedat, et qui in uobis apareat deuote et humiliter principari'. Cui unus ex coniuratis maligni ipsius consilii socius Ranosindus aplaudens Paulum sibi regem designat; Paulum sibi nec alterum populis regem futurum exoptat. Ad hec ceteri coniurationis conscii Paulum regem aclamant et totius populi animos ad sua uota inclinant. At ubi idem Paulus sui consilii accelerationem inspexit, consensum illico proprie uoluntatis adhibuit et iurare sibi omnes coegit. Post hec Paulus regnum arripuit et nefaria temeritate coniuratorum catheruam illam, quam armorum uirtute non cepit, opere perfidie ad se traxit. Nam Ildericum comitem et Gumildum atque Ramirum seudoepiscopos absque dificultate sue perfidie sociauit, et tota prouincia Gallie subito in coniurationis arma concurrit. Nec solum Gallia, sed et pars aliqua Tarraconensis prouincie coturnum rebellionis atemtat. Fit tota Gallia repente conciliabulum perfidorum parata mori pro defensione perfide prauitatis. Paulus autem, dum iniquitatis sue socios multiplicatos numero laboraret efficere, datis promissisque multis muneribus, Francorum Vasconumque nimiam multitudinem in sui auxilium congregauit, et expectabat tempus oportunum, quo posset in Yspaniam pugnaturus accedere, prereptumque regni fastigium uendicare.
Cum hec in Galliis agerentur, gloriosus rex Bamba Vascones rebellantes debellaturus aggrediens in partibus Cantabrie morabatur. Vbi dum de hiis que in Galliis gerebantur, nuncium celerem recepisset, mox negotium primatibus palacii innotuit pertractandum, utrum possent exinde in Gallias pugnaturi accedere, an reuertentes ad propria et collectis undique uiribus cum multiplici exercitu itineris tam longinqui arriperent commeatum. In quo bicipiti consilio nutantes multos princeps aspiciens, hac omnes amonitione alloquitur dicens: 'Ecce, iuuenes, exortum malum audistis, et quo se munimine incentorum seditionis huius armauerit, agnouistis. Preuenire ergo hostem necesse est, ut ante preueniatur bello, quam in suo crescat incendio. Turpe sit talibus dimicaturi in occursum non ire, aut domos nostras priusquam intereant repedare. Ignominiosum nobis uideri debet, ut Paulus patrie proditor, qui rebelles nostros non potuit armis subicere, tante glorie uiris audeat repugnare. Et qui abiectissimam et inbellem gentem de uincere non ualuit pro quiete patrie, Gotorum milicie hostem audeat se prebere, quasi effeminatos et molles nos usquequaque diiudicans, qui utique nullis uiribus, nullis armis, nullisque consiliis eius tirannidi resistere ualeamus. Reuera animositatem et uirtutem Gotice gentis bellorum triumphis a seculo orbis expertus est uniuersus. Et que erit perituro illi uirtus etiam si Francorum uiribus nobiscum decertando confligat? Vtique notissima eorum nobis nec incerta est pugna; sepius enim a Gotis contra hostes defensionis auxilium magnis precibus inpetrarunt. Igitur turpe sit uobis eorum acies uel ad oram expauescere, quorum nostis infirmiorem semper esse uirtutem. Et siue Galli siue Franci sint, tante coniurationis uindicandum senciant facinus, quia armis ultricibus glorie nostre nomen uindicare debemus. Tamen non cum feminis, sed cum uiris nobis certandum est, quamquam notissimum maneat, nec Francos Gotis aliquando posse resistere, nec Gallos aliquid sine nobis uirtutis perficere. Quod si alimentorum seu ueiculorum necessitatem oponitis, scitote quia gloriosius est triumphum in necessitatibus conquisisse quam in habundantia bella exquisita conficere. Augustius enim semper est quod plus tolerancia quam sufectus rei nobilitat. Exsurgit etiam ad uictorie signum nomen disperditum perfidorum. Gallorum ingratuitas uestrum inflamet animum, quia Franci illos semper seruitute miserabili oppresserunt, quos Goti dederunt bellicis gladiis nobilissime libertati. Dum ergo calor est animi, nulla debet esse remoratio properandi. Dum ira animos urget, nulla nos debet retardatio impedire. Quin potius, si fieri posset sine intermissione proficiscendi susceptum iter agredi, multo facilius poterat hostium nostrorum castra subuertere. Nam ut quidam sapiens ait: Ira presens ualet, dilata languescit. Et illud: Nocuit differre paratis. Non igitur opus est retro uerti militem, quem impiger accessus belligerandi facit esse uictorem. Abhinc ergo Vasconibus cladem illaturi accedamus, deinde ad seditiosorum nomen extinguendum protinus festinemus'. Cum hec peroraret Bamba rex prudentissimus, inualescunt animi omnium et ardenter exobtant fieri que iubentur, et statim omnis exercitus Vasconie partes ingreditur; ubi per septem dies usquequaque per patentes campos depredatio et hostilitas castrorum domorumque incensio tam ualide acta est, ut Vascones feritate deposita uitam sibi dari, datis obsidibus, pacemque largiri, non tam precibus quam muneribus exobtarent. Vnde acceptis obsidibus tributisque solitis et pace composita, directo itinere in Gallias profecturi accedunt, per Calagurram et Oscam transitum facientes. Post hec rex Bamba electis ducibus in tres turmas exercitum diuidit, ita ut una pars ad castrum Libie, quod est Aquitanie caput, tenderet; secunda per Ausonensem ciuitatem Pirenei media peteret; tercia uero per uiam publicam iuxta ora maritima graderetur. Ipse etiam religiosus princeps cum multiplici bellantium manu subsequebatur. Sed quia insolens quorumdam ex nostris motio non solum prede inhiabat, set etiam cum incensione domorum adulterii facinus perpetrabat, tanto discipline uigore iam dictus princeps de hiis et quibusdam aliis uitiis scelus uindicabat nequiter perpetratum, ut grauiora in hiis suplicia illum putares impendere, quam si hostiliter contra illum egissent. Testantur hec ab illis adulteris abscisa membra uirilia, quibus pro fornicatione hanc ultionis irrogabat iacturam. Dicebat enim: Ecce iam iudicium imminet belli et libet fornicari, ut Deus ad iracundiam prouocetur. Vt credo, ad examen pugne acceditis; uidete ne in uestris sordibus pereatis. Nam ego si ista non uindico, iam ligatus hinc uado. Ad hec ergo uadam, ut iusto Dei iudicio capiar, si iniquitatem populi uidens ipsam non puniam. Frustra enim pergit ad bellum ut uincat, quem iniquitas comitatur. Exemplum nobis preberi debet, quod Hely sacerdos ille in diuinis litteris eruditus, qui pro sceleribus neglexit filios increpare, et ideo illos in bello didicit concidisse. Ipse quoque filios sequens fractis ceruicibus expirauit. Hec igitur nobis timenda sunt, et ideo si purgati maneamus a crimine, non erit dubium quod triumphum capiamus ex hoste'. Sub ista, ut premissum est, disciplina princeps Bamba exercitum gloriose perducens moresque singulorum sub diuinis tenens regulis, prosperari sibi uidebat per incrementa dierum dispositum belli et uictoriam preliandi. Sicut enim erat regali Gotico clarissimus genere, sic erat magnanimus mente, sic et habundans scientia litterali. Itaque prima ex rebellione omnium ciuitatum Barcinona in potestate principis religiosi adducitur, deinde Gerunda subicitur. Huius ciuitatis uenerabili uiro Amatori episcopo Paulus pestifer sub isto sensu miserat epistolam scriptam: 'Audiui quod Bamba rex cum exercitu ad nos uenire disponat. Sed cor tuum non turbetur, neque enim hoc fieri puto. Et tamen quem primum de nobis ambobus ibi tua sancitas cum exercitu uiderit accedentem, ipsum se credat habere dominum, et in eius debeat persistere caritate'. Hec miser scripsit, nesciens quod iustum contra se iudicium protulit.
Vnde horum scriptorum uerba rex Bamba sapienter coniciens dixit: 'Non in hiis scriptis Paulus a semetipso locutus est, sed licet ignoranter, tamen illum censeo prophetasse'. Egressus igitur post hec princeps de ciuitate Gerunda belligerosis incursibus gradiens ad Pirenei montis iuga peruenit, ubi duobus diebus exercitu repausato, per tres diuisiones, ut dictum est, exercitus Pirenei montis dorsa ordiuit, et castra Pirenaica, que uocantur Cancoliberi, Vulturaria et Libia, mirabili uictorie triumpho cepit atque perdomuit; multam copiam in his castris auri et argenti reperit, que copiosis exercitibus in predam cessit. Excusserat manus suas ab omni munere, unde preliancium animos accendebat ad uictoriam obtinendam. Castrum etiam quod uocatur Clausuras, missis ante se exercitibus per duces duos facta irruptione cepit, ibique Ranosindum, Ildigisum cum cetero agmine perfidorum, qui ad defensionem castri conuenerant, exercitus capit, atque deuinctis post tergum manibus eos principi representant. Victimirus unus ex coniuratis, qui se in Sordoniam clauserat, nostros irrupisse persentiens statim fugiit et tante cladis nuntium Paulo Narbonam perlaturus accessit. Que res grandi timore tirannum concussit. Princeps uero religiosus, predictorum castrorum exercitu subiugato, in plana post transitum Pirenei montis descendens, duobus tantum diebus exercitum ad unum congregaturus expectat. At ubi e diuersis partibus collecta in unum multitudo percrebuit, statim per quatuor duces electum numerum armatorum ad expugnationem Narbone ante faciem suam mittit, alium exercitum destinans, qui nauali prelio accederet bellaturus. Et quidem iam erant pauci dies ex quo de Narbona rebellis Paulus recesserat seruiliter fugiendo, comperto quod tam feliciori prouentu pars religiosi principis properaret. Quam ciuitatem Paulus muniuit presidio multiplici perfidorum et Victimiro duci suo comisit. Quem cum nostrorum exercitus blanditer ortaretur, ut ciuitatem sine sanguinis efusione traderet, prorsus renuit, obseratisque ciuitatis portis et muro uiua uoce nostrorum exercitum conuitiis detestatur. In principem quoque religiosum maledicta congeminat, minisque conatur exercitum perturbare. Quod nostre partis animositas non ferens, subita cordium accensione incanduit et telorum iactu perfidorum ora petiuit. Immanis ab utrisque pugna conseritur, et sagittis alternatim sibimet partes obsistunt. Sed ubi ab utrisque fortiter agitur, tantos imbres lapidum nostri intra urbem concutiunt, ut clamore uocum et collisione petrarum ciuitas subuerti extimaretur; unde ab ora fere quinta diei usque ad horam octavam fundibalorum instancia acriter a nostris pugnatum est. Incanduit itaque nostrorum animus, uictorie dilationem ferre non ualens, et ad portas propius pugnaturus accessit. Tunc uictoriosa per Deum manu portas incendunt, et ciuitatem uictores ingrediuntur. Vbi dum Victimirus ad huc armata manu ecclesiam peteret, accessu nostrorum turbatus, post aram Dei genitricis se uindicaturum non reuerencia loci miser, sed ultore gladio testabatur, dextera tenens gladium et mortem minutans singulorum. Ad cuius ergo insanie tumorem protinus comprimendum, unus est nostris tabulam manu arripuit et ferocissimo ictu se ad illum direxit. At ubi tabula nisus est eum ingenti iactu percutere, mox in terram tremebundus prosternitur, protinusque capitur et ferrum illi de manu extrahitur, uiliter tractus pondere uinculorum artatur, uerberibusque una cum sotiis cum quibus urbem nitebatur uendicare, aficitur. Post hec, deuicta subiugataque Narbona, ad insequendum Paulum, qui se in Neumaso contulerat, iter dirigitur. Deinde Beterris et Agathe ciuitates illico subiugantur. In Magalonensi uero urbe Gumildus loci ipsius antistes, cum ad obsidionem sui circumfusum uideret exercitum, urbemque ipsam non tam ab hiis qui per terram pugnaturi accesserant, quam ab hiis cingi qui nauale prelium acturi per maria comeauerant, huius rei clade perterritus compendii uiam arripuit, Neumasoque secum Paulo contulit. Sed cum exercitus Yspanie Gumildum fugisse persensit, ciuitatem mox Magalonensem non dissimili uictoria cepit, et directa acie Neumasensem urbem debellare contendit. Prima per quatuor duces preliandi facies, cum electo pugnatorum agmine destinata est; quorum robusta iuuentus triginta ferme milibus principem anteibat. Hii quidem nobili precursu Neumasum, ubi cum Paulo Francorum exercitus se ad uindicandum contulerat, nostri tendentes, cum nocte tota cursum festinati itineris confecissent, subito cum diei lux orta prodiret, apparuere nostrorum acies, armorum pariter et animorum aparatu disposite. Quas ubi e ciuitate conspiciunt, utpote dimicaturi cum paucis, in patentes campos armis eos expetendos definiunt; sed insidiarum dolos suspicati eligunt potius intra urbem siti de muris bellum conficere, quam extra urbem inprouisos casus et pericula sustinere, et expectare auxilium promissum gentium aliarum. Vbi autem sol refulsus est, consertum est bellum a nostris, clangentibus tubis, sagitisque ac lapidibus hostes in manu ualida ferientes. Resistunt perfidi et ad instar gutarum pluuie petras et spicula iaciunt. Acrius ab utrisque pugna conficitur, equo certamine preliatur. Nec a nostris nec ab illis certamini ceditur et tota die illa sub ancipiti sorte certatur. Sed unus de incentoribus seditionis acriter instare pugnam aspiciens, e muro nostris insultans, hec uerba commentat: 'Quid hic, ait, instanter pugnantes consistitis morituri? Cur lares propios non repetitis? An forte casum mortis ante tempus excipere uultis? Quin potius prerupta petrarum non queritis, ubi uos abscondatis, cum facies auxilii nostri aparuerit? Condolere me credite uobis, sciens occursum solacii superuenturi nobis. Michi res notissima manet, quod multiplicia nobis auxilia preliandi occurrant. Tercia dies est, ex quo inde properans uenio. Quapropter hoc sciens, miserabilis pompe uestre occasum contristatus expecto et principem uestrum, pro quo pugnaturi uenistis, uobis ligatum ostendam. Non igitur pro eo uobis hic expedit tam superuacue decertare, quem forsam iam constat nostrorum insidiis interisse. Et quod grauius est, dum patuerit uictoria nostra, nulla erit de reliquo uobis uenia'. Hec dicens nostrorum animos non solum non terruit, sed acrius in preliandi furorem accendit. Propinquant ad murum, acrius quam ceperant, in bellando consistunt, acriterque consertum innouant prelium. Hiis igitur actis per spacia tocius diei, nox tandem finem prelio dedit. In ipso tamen primo feruore diei, cum adhuc nostri infatigabili uirtute in preliando persisterent, remandant ad principem sibique dirigi auxilium petunt; non mediocri prouisione saluti proprie consulentes, scilicet, ne aut extranee gentis dolo preuenti, aut ab hiis, cum quibus decertabant, subruerent uiribus fatigati. Et bene res acta est; nam ubi princeps cognouit cum nostris Paulum tirannum decertare, nulla de reliquo mora fuit, et per Vandemirum ducem electos de exercitu decem milia uiros ad auxilium pugnantibus destinauit, qui nocte tota peruigiles maturatum iter conficerent, et superuentu suo non tam hostem frangerent, quam nostrorum animos solaturi ocius preuenirent. Vbi autem auxilium sibi missum nostri aspiciunt, nimia leticia confortati ilico uires sumunt, et statim ab omnibus pugnandi definitur occursus. Iam Aurora aparere inceperat, et stipata per murum hostilis prospiciens multitudo uidit per serenam aciem luminum multiplices, quam pridiana die uiderat, excreuisse acies pugnatorum. Iam tunc caput perfidie Paulus ad tante rei uisionem in quodam preminenti loco confessurus occurrit. Qui mox ut nostrorum acies dispositas uidit, animo decidit hiis uerbis pronuntiando: 'Recognosco, inquid, hoc dispositum pugne ab emulo meo procedere. Hic ipse est nec alius puto; in suis enim eum dispositionibus recognosco'. Hec et hiis similia dicens, animum reuocans, uerbis suasoriis suos cepit confortare dicens: 'Nolite pauore turbari. Hec est tantum Gotorum illa famosissima uirtus, que se uenire ad superandos non solita temeritate iactabat. Hic principem, hic totum eius exercitum credite nunc adesse. Nichil est quod de reliquo timeatis; famosa siquidem uirtus Gotorum antea fuit et suis in defensionem et aliis in terrorem; nunc autem omnis in illis preliandi uirtus emarcuit, omnis sciencia pugne defecit. Nullus illis bellandi mos, nulla conflictandi experiencia subest. Quod si in unum conserti prelium conserant, ad definita statim euolabunt latibula, quia degeneres eorum animi pondus prelii nequeunt sustinere; sed potius hec que dico, cum preliari ceperitis, in meis uerbis actu probabitis. Nichil ergo est de cetero quod pauescere debeatis, presertim cum regem et totum exercitum eius hic uideatis adesse'. Ad hec plerique ex suis astruebant, regem sine uexillis signorum non posse procedere. Ad quod ille dicebat, ideo illum cum bandorum signis absconditis accessisse ut intellectum suis hostibus daret alium adhuc exercitum superesse, cum quo ipse post futurus accederet. Sed hec tota, dicit, illusio agit fraus, ut quos uirtute non ualet deuincere, dolo consilii humiliet ad pauorem. Necdum Paulus hec uerba compleuerat, et ecce subito a nostris bellorum concrepant tube bellumque adorsi pridiani diei decertandi faciem innouant. Sed illi plus in muris quam in uiribus uincendi locantes confidentiam, intra urbem per murum spicula iactant et rediuiua cum nostris iterum certamina innouant. Efferbuit itaque ab utraque parte incentiuum belli; sed acrius a nostris uirtus patuit preliandi. Cum autem totis uiribus decertarent et hostem intra urbem diuerso genere armorum prosternerent, plerique ex hiis qui erant uulnerati, Gotorum uirtutem pariter et constanciam admirantes, Paulum adorsi sunt dicentes: 'Non illam quam dicebas, in Gotis bellandi segniciem cernimus; multam enim in illis audaciam et uincendi uidemus constanciam. Hec que excipimus, uulnera docent, quod tam ualidos ictus in hostem proiciunt, et ante fragor ipse deterret, quam percussi uitam extinguat'. Quorum Paulus deterritus uerbis, multiplici desperationis iaculo frangebatur.
Goti uero constantius dimicantes, uictoriam suam recrastinari dolentes, acriori animositate insurgunt, uictos se per omnia reputantes, si cito non uincerent. Vnde ferociori quam fuerant incensione conmoti, usque in horam diei quintam continuis preliorum ictibus muros ciuitatis illidunt, imbres lapidum fundibalarii cum ingenti fragore demittunt, subpositoque igne portas incendunt et muros irrumpunt. Deinde ciuitatem gloriose intrantes uiam sibi ferro aperiunt. At ubi feroces nostrorum animos sustinere non possunt, intra Arenas, que ualidiori muro antiquioris edificii cingebantur, se muniendos includunt. Sed ubi nostri hoc persenserunt, post eos fortiter insequentes, plures eorum antequam se in castro Arenarum reciperent, gladio ancipiti peremerunt. Plerique tamen e uulgo nostrorum, qui prede iniabant, gladio concisi sunt. Surgit et noua inter sediciosos seditio, et dum suspicionem proditionis ciues ipsi uel incole ad suorum aliquos referunt, gladio uindice hos in quibus suspitio uertebatur, interimunt. Erat siquidem ualida perturbatio, ita ut Paulus proprium quendam e suis, manibus suorum ante se iugulari prospiciens, suum esse uernulam lamentabili uoce clamaret, nec sic morituro in aliquo subueniret, unde effectus exanguis et tremebundus, a suis ipsis omnino contempnitur. Nam suspectus et ipse ab incolis, cum ceteris qui de Yspania cum illo comeauerant, habebatur, ne ille ad liberationem sui, eorum excogitaret traditionem, Ispani uero, ne irrogata incolis morte, ad religiosum transirent regem. Quid multa? Fit intra urbem miserabile spectaculum preliandi, utrobique cadit perfidorum caterua, utrobique prosternitur, utrobique iugulatur, et qui nostrorum gladios euadebant, armis suorum peribant. Repletur itaque ciuitas permixto funere mortuorum cadaueribus humanorum. Miserabile etiam funus erat in domibus, et ubi domorum abdita perlustrasses, patentes mortuos reperires, per vias quoque et plateas urbis iacere hominum cadauera cerneres, minaci quodam uultu et ferocitate immani, tamquam essent adhuc in ipsa bellorum acie positi. Erat tamen color deformis, cutis lurida, horror immanis, fetor intolerabilis. Quidam etiam de ipsis iacentibus adhuc uiuis, qui exceperant letalia uulnera mortis, speciem mortuorum simulabant, ut mortem euadere possent. Hec et hiis similia Paulus fieri uidens, tirannidis ferocitate deposita, magna cordis anxietate ac miseria stringebatur, cum nec hosti resistere, nec suis posset in aliquo subuenire. Accessit tamen ad eum insultaturus illi uir quidam ortus ex familia sua. 'Quid hic, ait, assistis? Vbi sunt consiliarii tui, qui te ad istud perduxerunt calamitatis ludibrium? Quid tibi profuit contra tuos insurgere, cum nec tibi nec tuis minime nunc ualeas in tanta mortis clade prodesse?'. Hec dicens insultabat illi, non tam conuiciandi uoto, quam amaritudinis studio prouocatus. Sed cum ab illo blandis ortaretur sermonibus, ut dolori eius parceret, et confusionem confusioni non adderet, in ipsis gradibus marmoreis consistens, in quibus ista illi insultaturus aduenerat, in occulis ipsius Pauli circumuentus a suis iugulatus occubuit. Paulus autem, 'Quid huic queritis?' tremebundus clamabat, 'Meus est', dicens, 'ne pereat'; et ut reseruaretur frequenti uocum lamentatione orabat. Sed iam contentui habitus, quasi et ipse continuo moriturus audiri non poterat. Tunc omnimoda desperatione permotus, regalia indumenta, que potius tirannidis ambitione quam ordine preeunte perceperat, tabefactus deposuit. Miro occultoque Dei iudicio id agente, ut ea die perceptum tirannidis regnum deponeret, qua religiosus princeps regnandi sceptrum a Domino percepisset. Erat enim dies illa Kalendarum Septembrium, in qua principem nostrum constabat regale assumsisse fastigium. In hac ergo die irruptio patuit urbis, tirannus Paulus regalia deposuit indumenta, et sanguinea ultio illata est inimicis. Tercia post hec dies aduenerat, cum Paulus post noctis suspiria ultimum sui funus expectat, atque cum hiis, cum quibus consilia sue perditionis habuerat, uerbum habere cepit, ut aut uale sibi ultimum dicerent, aut si possent saluti sue in aliquo consulerent. Tunc Argebadus Narbonensis episcopus communi consilio ad principem mititur, qui uitam rogaret et offensis ueniam precaretur. Qui oblatis Deo hostiis, in ipsis uestimentis, quibus Dominici corporis et sanguinis peregerat sacramentum, principem adiit rogaturus, et quarto fere ab urbe miliario principi dedit occursum inestimabili pugnatorum agmine constipato. Quem ut uidit episcopus, de equo prosiliit et humo prostratus ueniam precabatur. In cuius occursu princeps equum paulisper tenuit, et ut erat misericordie uisceribus affluens, et ipse illacrimans, subleuari episcopum a terra precepit. Episcopus autem, lacrimarum singultibus interclusus, lamentabili uoce dicebat: 'Heu, peccauimus in celum et coram te, sacratissime princeps; non sumus digni, quibus euentus tue pietatis occurrat, qui et promissam tibi maculauimus fidem, et in tanto sumus prolapsionis scelere deuoluti. Parcat orationi tua pietas cito, ne gladius uindex semineces reliquias nostrorum extinguat, ne plusquam cepit muchro animas petat.
Iube iam exercitum cessare a sanguine et ciuem ciuibus parcere. Pauci siquidem euasimus gladium; sed pro paucis ueniam deprecamur. Parce misericorditer nostris reliquiis, ut quia iam in ceteros nostrorum emanauit iugulum mortis, saltem remaneant aliqui quibus miserearis. Si enim cito non peperceris, nec ipsi quidem remanebunt incole ad urbis tuicionem'. Hiis auditis comotus religiosus princeps in lacrimis episcopo dixit: 'Victus precibus tuis dono tibi animas quas petisti, et non illas ultore gladio perdam, nec hodie cuiusquam sanguinem fundam, quamquam talium offensa non transeat inpunita'. Cui uenerabilis presul diutine insistebat, ut quorum sibi donauerat uitam, nullam in eis exerceret dampnationis iacturam. Sed princeps mox furore comotus inclementior redditus dixit: 'De cetero nobis alias conditiones non imponatis, cum uitam uobis donasse sit satis. Tibi autem soli ex toto me pepercisse sufficiat. Pro reliquis uero nichil horum promitto'. Ex hoc indignans quadam animi succensione efferbuit, et concita progressione triumphum potiturus uictorie properat ad urbem capiendam. Appropinquante autem principe glorioso cum incredibili exercituum multitudine, cum sol refulsisset in clipeis, gemino terra ipsa lumine choruscabat. Erant ibi innumera bellorum signa terrentia, et ipsa quoque arma radiantia fulgorem solis solito plus augebant. Sed quid dicam? Que ibi fuit exercitus pompa? Quis decor armorum? Que species iuuenum? Quis robur pugnatorum? Que concordia animorum? Singula explicare quis poterit? Maxime, cum manifeste diuina protectio affuit, quod celestibus indiciis patuit euidenter. Visus est enim angelorum excubiis protectus noster exercitus, et ipsos angelos super castra corusca uolitatione protectionis sue signa pretendere. Sed paulisper talia sub silencio relinquentes, suscepti operis ordinem prosequamur. Cumque in unum congregatum iam princeps sensisset exercitum, eminus ab urbe fere uno stadio positus, incredibili animi accensione permotus, disponit duces, ordinat plebes, diuidit acies, et quibus modis pugnam conficerent, instruebat. Siquidem fama detulerat, quod Franci conueniebant ad auxilium perfidorum. Tunc electos quosque de ducibus mittit, uiribus et animis prestanciores, ut Paulum ceterosque incentores seditionum a cauernis Arenarum abstraherent, in quibus se mortem fugientes absconderant. Nec mora; cum iussa factis explerent, extrahitur subito Paulus cum sociis de abditis Arenarum, et per murum depositus, uiliter contrectatur. Deinde omnis illa multitudo Gallorum atque Francorum, que hinc inde contra nostros pugnatura confluxerat, cum inmensis thesauris capta est et detempta. Deferebatur nequissimus Paulus a duobus ducibus nostris insedentibus equis, ex utraque parte protensis manibus hinc inde ipsum per capillos tenentes, donec illum religioso principi presentarent. Quo uiso magnificus princeps, protensis cum lacrimis in celum manibus, ait: 'Te, Deum regem omnium regum, collaudo, qui humiliasti sicut uulneratum superbum, et in uirtute brachii tui contriuisti aduersarios meos'. Hec et hiis similia fletibus interclusus princeps aiebat. Sed mox tirannus idem erectis occulis ut faciem principis uidit, statim se humo prostrauit, sibique cingulum soluit et collo suo ligauit, iam quidem exanimis et nimio pauore turbatus, quid illi accideret non attendens. Spectabile quidem erat occulis, quomodo de tam sublimi, licet prerepti ordinis culmine, in hac subito humiliatione Paulum reprobum deuenisse. Erat cernere magnum, quam facilis fuerat rerum ipsa mutatio; tam cito uidere deiectum quem pridem uiderat gloriosum, et quem preterita dies adhuc regem tenuerat, tam precipiti lapsu concideret in ruinam. Impleta satis est in ipso prophetia que dicit: Vidi impium supereleuatum et exaltatum sicut cedros Libani. Transiui et ecce non erat; quesiui eum et non est inuentus locus eius. Quid multa? Cum iam ante principis equum Paulus et ceteri huiusmodi factionis capti iacerent, gloriosus princeps dixit: 'Cur in tanto malo uesanie prorupistis, ut pro bonis mala michi redderetis? Sed hic quid morabor? Ite et estote sub custodiis deputatis, quousque de uobis censura iuditii agitetur. Viuere enim uobis donabo, etsi non mereamini'. Tunc diuisos per exercitum omnes deputauit, et sollicitis custodibus tradidit. Franci tamen qui capti fuerant, benigne tractari iubentur. Erant enim aliqui eorum nobilissimis parentibus geniti, qui Paulo perfido, ut a Francis ei subueniretur, erant pro obsidibus dati; ceteri uero ex Saxonibus erant. Quos omnes in unum munificentia regali honustos post octauam decimam diem quam capti fuerant, libere remisit ad propria, non debere, dicens, uictorem inclementem uictis existere. Primo die Kalendarum Septembrium contra Neumasensem urbem a nostris incoatum est bellum et sequenti die ciuitatis ipsius irruptio facta est. Tercio quoque die, qui fuit quarto Nonarum Septembrium, ciuitas ipsa celebri captione deuicta est. Sed post hec religiosi principis animus de reparatione irrupte urbis sollicitus statim murorum caua reformat, incensas portas innouat, insepultis tumulum prestat, incolis ablatam predam restituens et exulcerata quoque publico erario fouens. Iubet tamen thesaurorum omnem quam ceperat copiam, diligentiori seruare custodia; non illectus auaricie questu, sed amore prouocatus diuino; scilicet, ut res sacrate Deo possent facilius inueniri et cultibus diuinis restitui. Cumulauerat enim nefandissimus Paulus peccatis peccatum, dum tirannidi adiunxit sacrilegium. Quia nisi sacris ecclesiis intulisset spolium, non illi esse uidebatur, unde suum floreret erarium. Vnde factum est, ut uasa auri et argenti quamplurima de thesauris dominicis raperet, et coronam illam auream, quam diue memorie Recaredus Christianissimus princeps ad corpus beatissimi Felicis obtulerat, idem Paulus insano capiti suo imponeret. Tota hec in unum collecta, iubet princeps prout cuique competebat, ecclesie integre reformare. Tercia iam post uictoriam uictoribus uenerat dies, et Paulus honustus ferro cum ceteris complicibus malicie sue considenti in throno principi exhibetur. Tunc antiquorum more curuata spina dorsi uestigiis regalibus sua colla submittit. Deinde coram exercitibus cunctis adiudicatur cum ceteris uniuersorum iuditio, ut mortem exciperet, qui mortem principi preparasset. Sed noluit princeps eos mortis sententia perdere, sed tantum decaluationis derisione eos precipit honustos ferro ad presens sustinere uindictam. Ferebatur tunc quorundam opinio Francos et Teutonicos ad ereptionem Pauli quamtotius festinare, sed princeps non solum ob hanc causam, uerum etiam ob gentis sue preteritas iniurias uindicandas, cum Francis cupiebat acrius decertare, et sustinebat cotidie animo fortiori. Sed cum nullus e Francis ad bellandum accederet, ipse potius illis se occursurum deuouerat, nisi fidelitatis reuocaretur consilio, ne pacis inter utramque gentem firmata pactio rumperetur a Gotis. Sustinebat autem, ut dictum est, eorum aduentum, et iam quarta dies effluxerat, ex quo Paulum ceperat, et nulla hostis presumptio, nullus euentus, nulla prorsus hostilis conuentio monstrabatur. Iam preterea Francie munitissime urbes ultimo sui, ut ferebatur excidium deplorabant, et ciues earum ne a nostris preuenirentur, relictis urbibus longe lateque in incertis sedibus uagabantur, latebrosis scilicet, uitam compendiis munientes. Nam et religiosus princeps eminus a Neumasensi urbe in plano cum exercitu consistebat. Illic castra posuit, miraque celeritate Neumasensem urbem fortissimis muris et uallo instaurari fecit. Vbi cum aduentum hostium sustineret, subito percurrente nuncio, audit unum ex nobilioribus ducibus Francie, nomine Lupum, in Beterrensi territorio hostiliter accessisse; unde concita uelocitate egressus, cum exercitu properans, delatas inimici nisus est insidias preuenire; sed Lupus ipse iuxta uillam, cui Asperiano uocabulum fertur, regressum principis audiens, ita territus fugiit, ut exercitus duci et dux exercitui uideretur deesse. Non enim fugiendo uel ipse suos sustinuit, uel sui eum ullo modo assequi potuerunt. Quippe quorum ita pauore dissoluta fuerant corda, ut non tam dispersis uiarum aditibus, quam montium preruptis elapsi; utpote iam gladium suis iminere ceruicibus cernerent, de compendio fuge uitam se lucrasse monstrabant, multas predas hac perturbatione nostris exercitibus relinquentes, tam de hominibus, qui eos sequi non poterant, quam de iumentis siue substanciis, que multipliciter innumerabilibus plaustris adduxerant. Et utique iam lecta bellantium manus a principe destinata poterat eos belligerosis incursibus assequi, sed tam uelox illorum extitit fuga, et tam citata finium suorum occurrerunt latibula, ut quo fugerent, quo laterent atque consisterent, nulla omnino censerentur uestigia reliquisse. Vnde comperto princeps, quod Lupus cum suis inueniri non posset, placida progressione Narbonam contendens, urbem uictor ingreditur. Ibi queque dirupta atque depasta ab hostibus fuerant, iubet princeps sollicite instaurare atque Narbonensem prouinciam regia dispositione reformat, consiliis instruit, Iudeos abicit, clementiores rectores instituit, per quos tanti mali placaretur offensa et constuprata tantis sordibus terra, nouo celestium institutionum babtismate depurata, ad ueniam admittatur. Statum omnium rerum mira pace composuit, et radices ab ea omnis rebellionis detersit atque fortium bellatorum manus ibi dimisit. Exhaustis dehinc princeps Galliis atque edomitis, securus directo itinere ad Yspaniam comeauit. Nullos post se Gallorum motus formidans, nullas Francorum pertimescens insidias, certo sciens neminem esse principum uicinorum, qui secum audeat uiribus decertare. Tanta enim uirtute animi atque constancia erat fretus, ut circumpositas barbarorum gentes non solum non timeret, sed contempneret; unde adhuc intra Gallias positus, in loco qui Canabat nuncupatur, cuncto exercitui quod fortiter et feliciter egisset relatione gratifica satisfecit, omnesque ab eo loco statim absoluit. Ipse quoque Helyam ueniens duorum ibi dierum moram fecit, sicque exinde profectus Yspaniam reddiit, sedemque sui solii sexto postquam inde comeauerat mense repetiit. Quam celebri triumpho Toletanam urbem intrauerit de inimicis exultans, explicare uel in parte necesse est, ut sicut ingentis eius glorie signum secula secutura laudabunt, ita seditiosorum ignominia non excidat a memoria futurorum. Etenim quarto fere ab urbe regia miliario Paulus princeps tirannidis uel ceteri incentores seditionum eius, decaluatis capitibus, abrasis barbis, pedibusque nudatis, induti uilissimis saccis camelorum ueiculis inponuntur. Preibat in capite perfidorum rex ipse perditionis Paulus, omni confusionis ignominia dignus, corona picea coronatus. Sequebatur deinde hunc regem suum longa deductione ordo suorum, omnes quibus relatum est uehiculis insedentes eisdemque illusionibus acti, hinc inde astantibus et sibilantibus populis urbem intrantibus. Nec enim ista sine dispensatione iusti iuditii Dei illis accessisse credendum est, scilicet, ut alta et sublimia confusionis eorum fastigia uehiculorum edocerentur lessione in imo proiecta, et qui ultra humanum morem hastu mentis excelsa male pecierant, excelsiores luerent sue confusionis iniurias.
Sint ergo hec in secuturis reposita seculis probis ad uotum, improbis ad exemplum, fidelibus ad gaudium, infidelibus ad tormentum, ut utraque pars in contuitu quodam sese lectionis huius inspiciens, et que rectis semitis graditur, prolapsionis casus efugiat, et que iam cecidit, dampnatam se eternis proscriptionibus recognoscat. 'Perfidorum denotata transgressio ideo debet acrius percuti, quo in illicitis uidetur ausibus perpetrari. Habeant ergo confusionis proprie signum, quibus contigit sacramenti uiolare promissum. Reportent nomen perditionis ad posteros, quos indulgentia principalis fecit esse ingratos. Denotentur inter cuneos perfidorum, qui genti sue excidium parauerunt, ut reportent in progenies seculorum titulos infamie sue, qui euersores facti sunt patrie; quibus ex clementia princeps dederit uiuere; effosionem luminum non euadant, qui patrie gloriam minuentes proditionis notam temerarie incurrerunt. Ecce prodidit sese in apertum campum infausta perfidia, que nefandorum societatem cruentis sibimet amplexibus socians ad scandalum impulit ciues, ad suorum perniciem plebem, ad euersionem patrie gentes, ad interitum principis non solum proprias, sed esternarum commouit plebium nationes. Testis est horum que dicimus, terra que ipsorum est exterminatione detrita. Teste etiam est celum, sub quo nobis est atributum a Deo triumphale uexillum'. Spontaneo enim promissionis federe perfidus Paulus irrupto, nouum sponsionis iusiurandum constituit, quo uoluntaria fidei promissione discissa electum diuinitus dominum nostrum regem Bambanem abiceret et maturatam illi uel patrie perniciem exiberet. Nam nouo ritu periurii, non solum suam, sed et multorum decepit animas populorum, ita ut in hiis illud prophetiale uaticinium impleretur, quo dicitur: Cadent in recia principes eorum a furore ire Dei, et erit subsannatio eorum in omnem terram. Nec non et illud, quod Ysaias in talium narrat excessibus dicens: Inuenti sunt in populo meo impii insidiantes, quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos uiros. Sicut decipula plena auibus sic domos eorum plene dolo. Et hec quidem necessario premissis sufficiant. Nam cum nefandissimum Paulum serenissimus dominus noster Bamba rex ad uindicationem Gallie destinaret, ut dissidentes quosdam ad fidem sue glorie matura dispositione colligeret, subito iniunctum sibimet negotium in contrarium mutans, non solum dissidentibus in fide persistendo non obstitit, sed ipse dissidentia sui plurimos infideles efecit. In tirannidem enim contra predictum principem, gentem et patriam uersus, spoliauit se primo fide promissa et prauitatis testrinii sui ordiens telam, induit proditionis et periurii macula. Deinde in gloriosum principem maledicta coniectat, et multimoda detractionum atque iniuriarum de illo conuitia protestatur. Post hec quod nefas est dici, regnum contra Dei uoluntatem arripuit, et populos in hac nefaria conspiratione sibimet iurare quoegit, ut contra fidem glorioso principi redditam agerent et necem uel dilectionem principi exiberent. Hunc precipue ordinem in ipsa peruersarum conditionum serie seruans, ut gloriosum dominum nostrum Bambanem infaustum regem nominare auderet. Quod utique nomen, iuxta interpretationem sui, infelicem significat esse. Qui adhuc insuper tirannice sortis apice prouocatus, prouinciam omnem Gallie et partem aliquam Terraconensis prouincie, tumultuoso sui iuris imperio subdens, speciales omnium munitiones per singulas quasque ciuitates constituit, defensoresque in eis proprios ordinauit. Huius rei nefarii temeritate compulsi sumus arripere arma, et tot interiacentibus terris nefandorum perfidiam insectare. Vnde ad horum coniuratorum tirannidem protinus extinguendam, in Tarraconensem prouinciam et in Gallias pugnantes accessimus, et diuina nobiscum comitante manu, ad ipsas ciuitates usque atque castella uenientes, hos ipsos satellites defensoresque ciuitatum et castrorum feliciter cepimus. Nam primum ad satellites repugnantes, Barcinonam cum exercitu accedentes, Euredum, Pompedium, Guntifredum, Vnulfum diachonum et Neufredum eandem ciuitatem uendicantes comprehendimus. Deinde ad Clausuras uenientes, castra ipsa disposito exercitu per iuga Pirenei montis intrauimus, et uendicatores eorumdem castrorum comprehendimus, id est, Ranosindum, Ildegisum, Helyam, Carmenum, Maureconem, Vandemirum, Diagerum, Cixanem et Liubanem. Hos etiam more belligerosis incursibus properantes, comprehendimus in castro Caucoliberi, id est, Leofredum et Gugidrillum, atque predictorum coniuges. Castrum quoque Libie, quod est caput Cirritanie, simili ordine properantes ingressi sumus, quem Iacinctus episcopus cum Arangisclo in una concordantes perfidia, post partem Pauli perfidi uendicabant. Sed quia idem Iacinctus eumdem castrum Libie uendicare non potuit, nec ipse Deo factore manus nostras euasit. Quorum omnium comprehensionem, siue ingressum nostrum Gallie, cum idem Paulus perfidus per fugam Francorum, quos ad uindicandas Clausuras direxerat, comperisset, relicta et ipse ciuitate Narbona fuge se presidio dedit, relictis ibi etiam conseruatoribus ciuitatis ipsius, scilicet, Ranimirum pseudoepiscopum, Vicimirum, Argemundum et Galtritionem primicerium. Qui etiam Ranimirus uiso exercitu, antequam ciuitas ipsa expugnaretur, peciit fugam. Sed mox in Beterrensi territorio comprehensus, nostras non effugit manus. Vnde cum predictos Victimirum et Argemundum laicos, siue Gultricionem primicerium, Narbonam uindicantes et contra nos acriter dimicantes cepissemus, Agatensem ciuitatem imperio gloriosi domini nostri subegimus, comprehendentes in ea Vilismundum episcopum et Arangisclum et Ranosindum, germanum Viliesmundi episcopi. Post hec, cum diuino iuditio adiuuante ad expugnandam Magalonensem ciuitatem accederemus, cum duobus exercitibus, nauale scilicet et terrestri, Gumildus episcopus statim eandem ciuitatem reliquid, et fugam petens Nemauso se cum Paulo perfido contulit. Cumque hanc ipsam Magalonensem ciuitatem defensoresque eius gloriosius cepissemus, statim usque in Nemausum post predictum Paulum sotiosque suos pugnaturi peruenimus. Ibi se idem Paulus, non solum suorum perfidorum fretus audatia, sed etiam Francorum munitus auxilio, ad dimicandum contulerat. Quo in loco instantissime pugnans, et in perfidie temeritate perdurans, tandem diuinis iudiciis nostrisque armis eadem ciuitate irrupta uictus captusque est Paulus. Eius etiam socios comemorare necesse est, quos et pugnantes contra nos in eadem ciuitate dure pertulimus, et qui tamdiu eius perfidie instantissime adheserunt, quamdiu cum ipso nefandissimo caperentur, id est Gumildus episcopus, Friuscus, Flodarius, Victrimirus, Ranemundus, Adosindus, Adulfus, Maximus et Gotila, excepta uulgi multitudine Francorum uel Saxonum, que in eadem ciuitate comprehensa est. Hic igitur sceleratissimus Paulus, dum conuocatis adunatisque omnibus nobis, id est senioribus cunctis et palatii gardingis omnibus, omnique palatino officio, seu etiam adstante exercitu uniuerso in conspectu regis gloriosi nostri domini, cum predictis sotiis suis iudicandus assisteret, sic predictus princeps supramissa coniurationis interpositione eum adlocutus est dicens: 'Adiuro te per nomen Omnipotentis Dei, ut in hoc conuentu fratrum nostrorum contendas mecum iudicio; si aut te in aliquo lesi, aut occasione cuiuslibet malicie tibi malum intuli, per quod excitatus hanc tirannidem sumens, huius regni apicem suscipere atemptares'. Mox idem nefandissimus Paulus uoce clara testatus est dicens: 'Per Deum, quia neque a gloria uestra sensi me esse lesum, neque a uobis mali aliquid pertuli; sed tantum boni in me impartiri iussit clementia uestra, quod percipere nullatenus merui. Ego tamen, diaboli instinctu prouocatus, id feci'. Similiter iam dicti socii sui quesiti sunt, et omnes similiter responderunt. Vnde prolate sunt conditiones, ubi spontanea promissione in electione gloriosi domini nostri Bambani regis ipse nefandissimus Paulus cum sociis suis una pariter nobiscum consenserunt, et inuiolabiliter se illi et patrie fidem obseruaturos esse sub diuini numinis sponsione testati sunt; quas etiam sponsiones manus sue subscriptionibus notauerunt. Quibus conditionibus perlectis quas ipsi maligne resecuerant, ad confusionem perfidie ipsorum subscriptio manus eorum, in ipsis conditionibus eis aspicienda ostenditur. Post hec alie conditiones, ad quas ipse perfidus Paulus populum sibi iurare fecerat, relecte sunt, in quibus iste impietatis et crudelitatis ordo seruatus est, ubi ipsi Paulo omnes socii sui sub isto ordine iurauerunt, ut et fideles illi essent, et unanimes cum eodem contra gloriosum dominum nostrum regem Bambanem pugnarent, atque in deiectionem eius uel periculum usque ad effusionem sanguinis dimicarent, uel contra eos, qui eundem regem defendere uoluissent: infaustum iam dictum, regem gloriosum Bambanem, ut premissum est, in ipsis conditionibus temerarie reperiuntur scripta. His excursis atque perlectis, canonum est prolata sentencia ex concilio Toletano, qualiter debeant puniri huiusmodi transgressores. Regnante post hec glorioso domino nostro Bambane CC et LXX naues Sarracenorum Yspanie litus aggresse occurrentibus eius exercitibus omnes ibi delete sunt et ignibus concremate. Hinc gloriosus rex ad confirmationem catholice ueritatis sinoda Toleto agere ordinauit sepius, ut in canonica sentencia clarissime declaratur. Set quia prepediente malignitatis auctore, qui ad bonorum discordiam semper tendit, tempore bone memorie Cindasuindi regis, ex Grecia uenit uir quidam nomine Ardabastus, Grecorum genere nobilis, qui ab imperatore suo expulsus Yspania est aduectus. Quem Cindasuindus rex magnifice suscepit, et ei in coniugio consobrinam suam dedit. Ex quo coniugio natus est filius nomine Eruigius, qui cum esset in palacio regis nutritus et honore comitis sublimatus, elatus superbia callide aduersus regem Bambanem excogitauit, et potionem letiferam dedit ei, ex qua rex officium memorie perdidit. Cumque episcopus ciuitatis sue et optimates palacii, qui erant fideles regi, et eis potionis causa latebat, uidissent regem iacentem absque memoria, causa pietatis comoti penitenciam uolentes illi perficere, unctionem sancti olei et comunionem Christi corporis obtulerunt. Sed factum est, ut rex a potione liberatus est; cum persensisset quod illi extreme unctionis episcopus peregerit sacramentum, ad monasterium perrexit, ibique quamdiu uixit, in religione permansit. Regnum feliciter rexit annis decem et in monasterio uixit annis XII. Morte propria decessit.
Era DCCª.XIIIª. dictus Eruigius regnum obtinuit, quod causa quia erat consanguineus Cindasuindi, tirannide sumpsit. Hic sinoda multa cum episcopis apud Toletum egit; leges que a predecessoribus suis edite fuerant, ex parte corrupit et ex parte correxit, et ab Ysidoro Yspalensi episcopo Yspaniarum primati traditas ex nomine suo annotare precepit, uel antiquas uocauit, ne nomine ecclesie forum iudiciale agi uideretur, Romani Pontificis assensu statuit, ut nullus archiepiscopus Ispaniarum subderetur alicui primati nisi Romano tantum. Pius et modestus erga subditos fuit, et filiam suam nomine Casilonem magno uiro Egice consobrino Bambe in coniugem dedit. Regnauit annis VIII, finiuit vitam Toleto.
Era DCCª.XXIª. Egica gener Eruigii regnum accepit. Sapiens quidem et paciens fuit, synoda generalia egit. Gentes multas infra Yspanias rebellantes perdomuit. Cum Francis ter prelium gessit, sed nullum triumphum habuit, nec quidem uictus fuit. Cum autem confirmatus esset in regno, auunculus eius rex Bamba ei precepit, ut coniugem dimitteret, eo quod pater eius Eruigius eum callide expulisset a regno. Ille quidem iussa compleuit, sed filium nomine Vitizam habuit ex ea, quem idem rex participem in regno fecit, et in ciuitate Tudensis habitare precepit, ut ipse pater teneret regnum Gotorum et filius Sueuorum. Hic Vitiza Fafilam ducem filium Cindasuindi regis, quem Egica rex illuc cum filio direxerat, uxore Vitice instigante, in capite calua percussit, unde idem Fafila postea ad mortem uenit et in uilla, que est iuxta flumen Vrbicum, quam Duodecim manus appellant et alii nunc Palacium uocant, sepultus fuit. Rex uero Egica regnauit solus annis duodecim et postea cun filio annis quinque. Toleto uitam finiuit.
Era DCCª.XXXª.IIIª Vitiza regnum patris eo uiuente obtinuit. Iste quidem probrosus et flagiciosus fuit, et multa nefanda et orribilia flagicia per Yspanias seminauit, et ad uoluptates carnis soluto impudicicie freno se fornicationibus multis contulit, et gentem Gotorum ad lasciuiam, luxuriam et superbiam inclinauit. Namque postposita omni religione diuina spretisque animarum medicamentis, cupiditas alienas res inuadendi, rapiendi et luxuriandi exercitus Gotorum inuasit. Sed et episcopi et ecclesie ministri aspernabantur ecclesiastica officia, pro nichilo habebantur synodalia, clausis foribus ecclesiarum, despiciebantur ecclesiastica sacramenta, despiciuntur sancti patris Ysidori instituta, deiciuntur concilia, sacri canones dissoluuntur, et quicquid honestatis est, extirpatur. Et ne aduersus eum insurgeret sancta ecclesia, episcopis, presbiteris, diaconibus et ceteris ecclesie Christi ministris, carnales uxores lasciuus rex habere precepit, et ne obedirent Romano pontifici, sub mortis interminatione prohibuit. Istud quidem causa pereundi Yspanie fuit, sicut scriptum est: Habundauit iniquitas et refrigescet caritas multorum. Habuit preterea nefandus Vitiza simul plures uxores et concubinas, atque suis ducibus ut similiter agerent, imperauit. Tota Gotorum nobilitas in conuiuiis, libidinibus et uiciis uersa, Dominum ad iracundiam prouocauit, ita ut in illis impleretur quod dicitur: Impius cum uenerit in profundum malorum, contempnit, et quia reges et sacerdotes Dominum dereliquerunt, cuncta agmina Yspaniarum derelicta a Domino perierunt. Itaque Vitiza datus est in reprobum sensum et muros cunctarum urbium sui regni subuertit, ne possent sibi resistere ciues, et ut eos ad sua scelera facilius inclinaret. Muri tamen Toletane urbis et Legionensis et Astoricensis integra remanserunt propter earumdem reuerentiam ciuitatum. Succensus etiam malicie zelo Teudefredum Cordubensem ducem dolo cepit, priuatumque utroque frontis lumine miserabiliter palpitare fecit. Fuit enim Teudefredus ex Gotorum regali stirpe progenitus; scilicet filius Cindasuindi regis, quem pater in etate reliquerat puerili. Cumque ad etatem uenisset uirilem, uidens eum Egica rex elegantem, et recogitans ne cum Gotis surgeret contra ipsum, expulit eum a regno. Qui ueniens Cordubam sortitus est uxorem ex regali genere nomine Ricilonem, et ex ea natus est ei filius nomine Rodericus, qui cum ad etatem perfectam uenisset uir bellatorum extitit, et Cordube palacium fortissimum fecit. Ne igitur Teudefredus Vitice posset resistere, eum, ut dictum est, orbauit oculis. Preterea Pelagium filium supradicti ducis Fafile Vitiza capere uoluit, ut similiter ipsum orbaret; sed Pelagius fugiit, quia uoluit Dominus Yspanie subuenire per ipsum.
Exulato etiam Iuliano Toletano episcopo intrusit filium suum Opam, ut esset archiepiscopus Yspalensis simul et Toletanus contra sacrorum canonum instituta. Addidit et Vitiza iniquitatem super iniquitatem, et Iudeos ad Yspanias euocauit, atque fractis ecclesiarum priuilegiis Iudeis inmunitatum priuilegia dedit. Deus autem tantum facinus, tantamque maliciam aborrens, hominum ruinam et subuersionem Yspaniarum populis intulit. Regnauit Vitiza annis quindecim et morte propria Toleto decessit.
Era DCCª.XLª.VIIIª Rodericus filius Teudefredi consilio magnatorum Gotice gentis in regnum successit, uir belliger et durus et ad omne negocium expeditus, sed uita et moribus Vitice non dissimilis. Hic anno regni sui tercio, iniuriam patris ulcisci festinans, duos filios Vitice Farmalium et Expulionem ab Yspaniis cum summo dedecore expulit. Qui ad Tingitaniam prouintiam transfretantes Iuliano comiti ipsius patrie adheserunt, quem Vitiza rex inter suos secretarios familiarem habuerat carissimum. Qui condolens expulsioni eorum et dedecori consilium inihiit cum eis quatenus Sarracenos euocarent, et cum eis illatas sibi iniurias uindicarent. Ad hoc facinus peragendum incitabat Iulianum, quod Rodericus rex filiam ipsius non pro uxore, sed eo quod sibi pulcra uidebatur, utebatur pro concubina, quam pro uxore a patre acceperat. Erat hic Iulianus uir sagax et astutus, et callide incitauit Francos ut expugnarent Yspaniam citeriorem. Finxit etiam se esse amicum regi Roderico, et callide consuluit ut equos et arma ad Gallias mitteret et ad Affricam, quia in interiori Yspania ipse regnabat securus, et non erat necesse ut haberent arma in patria, quibus se mutuo interficerent. Tale tunc ad hoc Rudericus rex dedit edictum, ut ubicumque arma inuenirentur uel equi fortissimi, uiolenter dominis aufferrentur, et in Affricam uel in Gallias mitterentur. Fauebat huic prodictioni Opa primas Yspalensis et archiepiscopus Toletanus, quem pater eius Vitiza duabus regalibus prefecerat ciuitatibus, ut per eum posset catholice fidei statum euertere.
Igitur era DCCª.Lª.IIª Hulit fortissimus rex barbarorum, tocius Affrice ducatu, Iuliani et filiorum Vitice fretus auxilio, ut cognouit quod arma et equi non essent in Yspania et ciuitates essent absque muris, Tharich strabonem, unum ex ducibus exercitus sui, cum uiginti quinque milibus forcium pugnatorum ad Yspaniam premisit, ut cognita Iuliani dubia fide bellum cum Yspanie rege inciperet. Terrebant namque barbarum regem laquei dolosi Tingitani comitis si forte adessent, quippe qui ipsum habuerat semper infestum, et fortem uiribus et consilio sapientem, expertus didicerat. Ceperunt tunc Sarraceni Yspalim et circumiacentes urbes, quia eas absque murorum ambitu inuenerunt inermes. Rex autem Rodericus, dum uidit dolos Iuliani comitis Tingitani, et barbaros sensit adesse, collecto Gotorum exercitu, armatus ut potuit, acer et fortis primo subiit pugnam, adeo ut per septem continuos dies infatigabiliter dimicans sexdecim milia ex Tharit exercitu interficeret. Iulianus uero et duo filii Vitize, qui erant in presidio Maurorum, postquam regem Rodericum in prima acie certare cernunt, Christianos milites pro mortuis Sarracenis et sauciis commutando barbaros uiribus roborabant. Set postquam Iuliani fides per totam Affricam declaratur, Muza exercitus Affricani regis princeps cum infinita multitudine equitum peditumque ad Yspaniam dirigitur. Deinde renouato bello turmas unas post alias ad prelium barbarus urgere cepit. Porro rex Rodericus, more solito prelio intentus, cepit acrius instare, ac propensius in hostes ferire. Tandem uero instantibus barbaris, Yspani milites ceperunt deficere atque pro longitudine belli fatigati, quisque hosti locum dare. Terribiliter Goti qui erant ex parte comitis Iuliani irruebant super Yspanos, et ad preliandum barbaros animabant. Rodericus autem ubi se a suis uidit destitui, per aliquod dies terga prebens paulatim pugnando, ut credimus, occubuit, sed non scimus certum interitum eius. Regnauit annis septem menses sex. Rudis tamen postea in ciuitate Veseo inuenta est lapidea sepultura, in qua epitafium est desuper scriptum, scilicet: 'Hic requiescit Rodericus rex Gotorum'. Recesserat manus Domini ab Yspania ob inuenteratam regum maliciam, ne in tempore huius ruine eam protegeret. Omnes deinceps Gotorum milites fusi fugatique fere usque ad internicionem gladio et inedia perierunt. Non solummodo insecutionibus barbarorum, uerum etiam Francorum armis ex parte Galliarum consumpti sunt. Post hec Mauri uiribus Goticis non obstantibus totam Yspaniam fere atque prouinciam Burgundiam et Pictauiam ferro, flamma, fame atritas suo dominio manciparunt. Legionensem uero ciuitatem, condam caput regni Sueuorum, fame sibi subiugauerunt, multis Gallecorum in defensione ipsius urbis uiriliter obsistentibus hostili gladio trucidatis. Vrbs quoque Toletana multarum gentium uictrix, Ismaelitis triumphis uicta, subcubuit per proditionem Iudeorum, quia forcior et rebellior fuerat. Nam dum Christiani in die ramis palmarum ad ecclesiam sancte Leocadie extra urbem regiam ob reuerentiam tante sollempnitatis ad audiendum uerbum Domini conuenissent, Iudei qui proditionis signum dederant Sarracenis, Christianis claudentes portas Sarracenis aperuerunt et Deo fidelis Toletanus populus inermis inuentus extra urbem gladio deletus est. Post hec Sarraceni prefectos per omnes prouincias Yspanie posuerunt, et pluribus annis Babilonico soldano persoluerunt tributa, quousque sibi regem nomine Luza elegerunt et Cordubam urbem patriam regnumque sibi firmauerunt. Ispaniam siquidem absque murorum ambitu reperientes, et sine Deo uero Domino Ihesu Christo, quem reliquerunt Goti, concubinali luxurie et sacrilegio se tradentes, in paucis annis uastauerunt, et inuictricem gentem prostrauerunt, quam preterita secula ualde pertimuerunt. Tamen residui Goti in arduis montium Pireneorum, Asturiarum et Gallecie se recludentes, qualitercumque euaserunt, Sarracenis queque plana et meliora gladio uindice obtinentibus, et in ecclesiis quibus laudabatur nomen Christi, Machometi nomen prophanum uoce publica proclamantes. Euerterunt preterea ciuitatum antiquarum menia; diruerunt quedam que rex Rodericus innouauerat castra; destruxerunt monasteria, sacre legis libros ignis incendio tradiderunt et multa perpetrarunt enormia, quia gens gloriosa Gotorum ignominiose precepta Domini dereliquit.
LIBER QUARTVS.
Post tantam igitur Yspaniarum ruinam opere precium est referre qualiter diuina pietas suos quos percutit, sanat. Etenim ex rediuiua radice uirgultum Gotorum gentis cepit resumptis uiribus pullulare dum Sanctorum Patrum quereret regulas, quibus posset placere Deo, quas sacerdotes et reges Yspanie sequentes sue carnis desideria reliquerunt et ideo perierunt. Eodem tempore in ciuitate Asturiensis nomine Gegione prefectus erat Muza, consors Tharich, quia iam Sarraceni ardua montium occupabant. Ipso Muza prefecturam agente Pelagius, filius suprafati ducis Fafile, spatarius regis Roderici dominatione Ysmaelitarum oppressus cum propria sorore Asturias est ingressus. Muza uero uidens sororem illius pulchram accensus libidine dolose quasi legationis causa Pelagium Cordubam misit, et eo absente sororem ipsius ui sibi sociauit. Sed Pelagius, ut erat uir fortis et catholicus, postquam rediit, nullatenus consensit in illicito matrimonio. Sed cum omni animositate, quod iam diu cogitauerat, de saluatione ecclesie Christi agere festinauit. Erat rumor per totam illam regionem quod uellet debellare Ysmaelitas cum Christianis qui remanserant per montana. Quod cum nuntiatum fuisset nephandissimo Tarich, comotus ira centum milites direxit ad prefectum Muza, qui Pelagium comprehenderent et Cordubam ferro uinctum perducerent. Qui dum ad Asturias peruenissent, uolentes eum fraudulenter comprehendere in uico cui nomen est Brete, per quendam amicum manifestatum est Pelagio consilium Caldeorum. Sed quia Sarracenis non poterat ad presens resistere, cursu rapidissimo ad ripam fluminis Pionie uenit et ad aliam ripam natando se transtulit et montem ascendit. Est enim uallis cui nomen est Cangas, super quam mons magnus ille Aseua uidetur eminere; ad radices cuius montis rupis quedam diuino artificio opere munita in inmensum tendens claudit speluncam ab omni hostium machinamento securam, ex qua egreditur flumen Enna. Cum enim medio estans concaua ferme mille uiros capiat, ad protegendum quos recipit, nullo fere obstaculo indiget. Ad quam Pelagius, regis Roderici spatarius, qui fugiens oppressionem Maurorum in locis uagabatur incertis, dum peruenit, diuino fretus oraculo cum quibusdam Gotorum militibus ad expugnandos barbaros a Domino corroboratus est.
Era DCCª.LVIª omnes Astures in unum collecti Pelagium super se principem erexerunt. Ceterum de robore loci et facto Pelagii ubi rumor egreditur, barbarorum aures promulgando apercius Cordubam reuersi milites Sarraceni regi suo omnia refferunt, scilicet, Pelagium, de quo Muza suggestionem fecerat, manifestum esse rebellem. Quod rex Tarich, ut audiuit, comotus uesania inmensum Ysmaelitarum exercitum undique conglomerat atque Alcamanem socium suum ducem super eum constituens Oppam quoque Toletanum episcopum, Vitice regis filium, qui iam se barbaris dederat, ob cuius fraudem Goti perierunt, ad capiendum Pelagium cum eis direxit, quia Christianorum primas et episcopus fuerat et fortassis posset eum decipere. Halcamam ab imperante preceptum acceperat quod si Pelagius monitis Toletani episcopi obsecundare nollet, fortitudine prelii captus Cordubam uinctus cathenis perduceretur. Venientes itaque Halcamam et Oppa cum LXXX milibus equitum et peditum fundibalorumque Asturias ingressi sunt. Sed postquam ad beatam speluncam uentum fuerat, et circumcirca densa barbarorum figerentur temptoria, primo quasi Christianorum infortunio condolendo Oppa uerbis quasi pacificis in dolo Pelagium temptare aggreditur, quatinus postposita recuperande patrie cura se omnemque uoluntatem suam, sicuti Deus permittit fieri, in Caldeorum traderet potestatem. Addit etiam magnis eum honoribus sublimari, si monitis eius prebere assensum non differat. At Pelagius a bono proposito animum reuocare aborrens pre nimio dolore motus in ira fertur talia respondisse: 'Tu, inquid, et fratres tui cum Iuliano Sathane ministro regnum Gotice gentis subuertistis, et Christi ecclesiam deiecistis et propter scelera patris tui Vitize, qui peccare coegit gloriosam gentem Gotorum, reliquit Dominus ecclesiam suam; et quia Deo facile est saluare siue in paucis siue in multis, nos de misericordia Domini confidentes conuertimur ad Dominum Deum nostrum, ut fidem Catholicam conseruemus quam uos spreuistis et pater uester. Est enim ecclesia Dei sicut luna, que aliquando apparet plena, aliquando ualde diminuta et iterum reuertitur ad plenitudinem primam. Ecce in ista coua hodie inclusa est maxima pars milicie Gotorum, sed egredietur ex illa dante Domino semen quo genus Goticum et ecclesia Christi in tota Yspania restauretur, etiam quia aduocatum habemus apud Deum Patrem Dominum nostrum Iesum Christum totam spem nostram ponentes in eo hanc multitudinem paganorum, quibus ducatum prebes, despicimus. Confidimus enim per intercessionem gloriose Virginis Marie genitricis eiusdem Domini Nostri Iesu Christi saluari et ipsa adiuuante, que mater misericordiarum est, gentem Gotorum de paucis, qui sunt in ista spelunca, restaurari, sicut ex paucis granis infinite segetes germinantur'. Quibus dictis Pelagius et qui cum eo erant, tanto hoste perterriti incluserunt se in spelunca beate Marie suffragia expetentes, cuius ibidem memoria ueneratur, et pro recuperatione Christianorum orationibus insistebant. Videns autem Oppa confidenciam quam Pelagius in Domino posuerat, conuersus ad Ysmahelitas dixit: 'Properate ad speluncam et pugnate fortiter, quia, ut ex uerbis eius comperi, nisi per gladium pacem cum eo habere non possumus. Alcamam ilico fundibalariis, sagitariis et uibrantibus iacula portam spelunce ferire precepit. Tunc cerneres saxa intermissis iaculis sicut densissimas pluuias euolare contra beatam speluncam. Sed in hoc turbine iaculorum et lapidum qualiter diuina manus, que percutit et sanat, pro Christianis pugnauerit, ex eo potest aduerti quod lapides et iacula a Sarracenis emissa contra eos retorquebantur, et maximam Sarracenorum multitudinem prostrauerunt. Barbari autem ubi non solum ad peragendum negocium quod uolebant se nichil proficere, sed maximam suorum partem uident prostratam armis suis, confusi turbatique retrocedendo speluncam oppugnare destiterunt. At Pelagius Dei gratia et fortitudine roboratus, dum tantam multitudinem hostium prostratam aspiceret, reliquos qui supererant, Sarracenos egressus de spelunca cum suis stricto ense inuadit. Ibique statim Oppa captus est et Alcamam cum uiginti milibus Sarracenorum interfectus. Sed neque sexaginta milia que remanserant, Domini uindictam euadere potuerunt. Siquidem dum per uerticem montis Aseue fugam arriperent atque per concaua petrarum et deuia loca ad Leuanam uenire uellent, quoddam supercilium montis dum graderentur secus flumen Deua, a fundamento corruens in eodem flumine diuino nutu oppressit eos. Vnde cum idem flumen inundatione aquarum proprium alueum excedit, multa ex eis signa armorum et ossium euidenter ostendit. Vere Deus impleuit tunc cum seruis suis, illud quod apostolus dicit, Fidelis, inquid, Deus, qui non pacietur uos temptari supra id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam prouentum ut possitis sustinere. Tam gloriose egit Dominus tunc cum populo Christiano, ut nec in populo Israelitico cui Deus cum paucis de multis dedit sepius triumphare, talis uictoria inuenitur. Eo tempore erat in Gegione, Asturiarum maritima ciuitate, prefectus quidam maurus nomine Muza, qui cum Tarich, ut superius dictum est, Roderico regi Gotorum bellum indixerat. Hic postquam tantam barbarorum stragem audiuit timore perterritus relicta ciuitate Gegionem fugam petiit. Sed ab Asturibus interceptus in quodam uico qui dicitur Olalies, cum suis interfectus est. Maurorum autem rex, ubi se uidit frustratum spe sua et quos ad expugnandum Pelagium misit, didicit interfectos, Iulianum comitem et duos filios Vitize, huius rei dolose concios autumans fecit eorundem capita amputari. Ceterum Gotorum gens uelut a somno surgens cepit patrum ordinem paulatim requirere et consuetudines antiquorum iurium obseruare, in bello sequi signa, in regno legitimum seruare imperium, in pace fundare ecclesias et studio deuotissimo exornare. Primo et principaliter Deum, qui eis paucissimis de multitudine hostium dederat triumphare, collaudabant toto mentis affectu. Conueniebant ad eos omnes Goti qui dispersi erant per Gallias et per ceteras regiones, et Caldeos in manu ualida expugnabant. Eo tempore Adefonsus catholicus, Petri Cantabriensis ducis filius, qui fortiter rebellionem parauerat Sarracenis, Hermesendam, Pelagii regis filiam, accepit in coniugem. Vixit quoque Pelagius in regno annis XVIII et morte propria in Cangas uitam finiuit.
Era DCCª. et LXXª.IIIIª Fafila, filius regis Pelagii, in regnum successit. Basilicam in honore sancte Crucis opere miro construxit. Quadam occasione leuitatis a quodam urso interfectus est, quia uoluit cum eo propriis uiribus decertare. Regnauit annis duobus.
Era DCCª. et LXXª.VIª Adefonsus catholicus ab uniuerso populo Gotorum in regem eligitur, fuerat namque Petrus ex Recaredi serenissimi Gotorum principis progenie ortus, qui debitum carnis exsoluens duos filios, supradictum Adefonsum, scilicet, et Froylam reliquid. Sed Adefonsus, cui Pelagii filia nupserat uix mortuo Fafila in regem constituitur, exercitum cum Froyla contra Sarracenos sepius mouens quam plurimas a barbaris ciuitates oppressas bellando cepit, id est, Lucum, Tudam, Portugalem, Anegiam, Bracaram, Viseo, Flauias, Letesmam, Salamanticam, Numanciam, que nunc est Zamora, Abelam, Astoricam, Legionem, Septimancas, Saldaniam, Amaiam, Secobiam, Oxomam, Septempuluicam, Arganzam, Cluniam, Maue, Aucam, Mirandam, Reuendecam, Carbonariam, Aluegiam, Cinisariam et Alsanco. Cepit etiam castra cum terminis suis, id est, Primorias, Trasmeram, Suportam, Carnizam, Barduliam, que nunc est castella et maritima Gallecie, Alauam, Bizcaiam, Aiconem, Arduniam, Pampiloniam et Berroziam. Omnes quoque Arabes gladio interficiens Christianos, qui detinebantur captiui secum ad patriam duxit. Eo quoque tempore populauit Asturias et Leuanam et totam Castellam, Alauam et Bizcaiam et Pampilonam. Alias autem ciuitates uastauit, quia illas non potuit populare. Humilis rex fuit et hominibus amabilis extitit, ecclesias nephando Machometis nomine remoto in nomine Christi consecrare fecit; episcopos unicuique ciuitatum quas potuit capere et retinere, preposuit secundum traditionem sacrorum canonum atque ecclesias auro, argento, lapidibus preciosis ac sacre legis libris studuit decorare. Habuit filios ex Hermesenda, filia Pelagii regis, id est Froylanum, Vimaranum, qui fuit pater Veremudi regis diaconi, et Adosindam. Mauregatum post hec habuit filium, qui fuit natus de ancilla quadam de Caso pulcra nimis post mortem Hermesende regine. Post multa uero que sibi feliciter successerunt, obiit et uoces in eius obitu audite fuerunt in aere laudantium Deum et dicentium: 'Ecce quomodo tollitur iustus et nemo considerat; ablatus est a facie iniquitatis et erit in pace memoria eius'. Regnauit annis XIX et sepultus est una cum uxore sua Hermesenda in territorio Cangas in ecclesia sancte Marie.
Era DCCª.LXXVª filius eius Froylanus regnauit pro eo. Iste episcopatum in Ouetum transtulit a Lucensi ciuitate, que in Asturiis ab Euandalis edificata fuerat. Perquisiuit etiam diligenter sacros ecclesie Christi canones et prohibuit ne ministri ecclesie carnalia matrimonia ulterius sortirentur, sed in suis ordinibus secundum quod institutum est a sanctis patribus, absque feminarum manifesto coniugio ministrarent. Pro qua re, quamquam in quibusdam aliis austerus fuerit, quia magnum Deo exhibuit famulatum, ei diuina uirtus de inimicis multociens dedit triumphum. Siquidem Cordubensis barbarus rex cum fines prouincie Gallecie deuastaret, ei cum manu militum armatorum obuius processit, consertoque prelio quinquaginta milia Sarracenorum interfecit. Necnon et ducem eorum nomine Haumarinum capiens cum captiuis multis aliis trucidauit, superauit etiam Gallecie populum aduersus suum imperium rebellantem. Domuit quoque Nauarros sibi rebellantes, ex quibus sibi ex regali stemate nomine Moniam duxit uxorem, ex qua genuit filium nomine Adefonsum. Fratrem suum Vimaranem ob zelum regni innocuum interfecit, Veremudum filium eius sibi adobtauit et ipse a suis ob uindictam fratris in Cangas interfectus est. Erat enim Vimaranus ualde pulcher et miles strenuus, qui propter bonitatem suam ab omnibus amabatur. Regnauit annis duodecim et sepultus est Oueto una cum uxore sua domna Munina, quam duxerat ex Vasconia.
Era DCCª.VIIª Aurelius patruus eius successit in regnum.
Cuius tempore seruilis origo contra proprios dominos tirannidem sumpsit. Sed regis industria superati seruituti pristine sunt redacti. Prelia cum Caldeis nunquam gessit, sed pacem cum eis firmauit et quasdam Christianas nobiles mulieres Sarracenis permisit in coniugio copulari. Suo tempore Silo de genere regum Adosindam, Froyle regis sororem, coniugem accepit, per quam postea regnum obtinuit. Aurelius autem anno regni sui sexto uitam finiuit et sepultus est in Cangas.
Era DCCCª.XIIIª Silus regnum adeptus est et cum Ysmahelitis pacem firmauit. Galleciam rebellantem in monte Ciperio superauit. Dum iste regnaret, Adefonsus regis Froyle filius causa dilectionis Adosinde regine uices regis supplebat in regno, quia Silus carebat filiis ex coniuge.
Hic anno regni sui octauo uitam finiuit et sepultus est una cum uxore sua Adosinda in ecclesia sancti Iohannis apostoli et euangeliste, quam ipse construxit.
Era DCCCª. et XXª.Iª Adefonsus in solio paterno in regem constituitur. Mauregatus autem patruus eius ex ancilla natus cum exercitu Sarracenorum uenit et eum de regno expulit. Adefonsus uero fugiens Alauam petiit propinquisque matris sue Munine se contulit. Et quia Mauregatus erat affabilis et benignus, regnum quod inuasit, quinque annis uendicauit.
Multas nobiles puellas et etiam ignobiles ex conditione Sarracenis matrimonio dedit, ut cum eis haberet pacem. Post hec mortuus est et sepultus in Prauia.
Era DCCCª.XXª.VIª Veremudus diaconus, filius Vimarani, in regem eligitur. Qui Veremudus uir magnanimus fuit duobus annis regnauit et regnum sponte dimisit reminiscens ordinem diachonii sibi olim impositum, et Adefonsum quem Mauregatus a regno expulerat, sibi successorem in regno constituit, et cum eo aliis IIII annis et mensibus sex karissime uixit et in pace uitam finiuit et sepultus est una cum uxore sua Nunilo regina Oueto relictis ex ea filiis paruulis Ranimiro et Garsia.
Era DCCCª.XXª.VIIIª Adefonsus castus et pius filius Froylani regis regnum suscepit, multis uirtutibus emicuit, solium suum pulchro et forti opere Oueto firmauit, templum Saluatoris nostri ibidem fabricauit aulamque sancte Marie iuxta ipsum templum edificauit. Basilicam quoque sancti Tirsi pulchro edificio fieri fecit. Omnesque has Domini domos cum arcubus lapideis atque columpnis marmoreis auro argentoque ornauit. Palacium regale Oueto fecit, quod picturiis uariis decorauit, omnem Gotorum ordinem sicuti Toleto fuerat, tam in ecclesia quam in palacio Oueto fieri ordinauit. Cum esset omnino castus et pius et catholicus arcam quam Pelagius rex a Toleto detulerat in Asturias diuersorum sanctorum reliquiis plenam, Ouetum detulit. Edificauit etiam altare meridianum in ultima parte ecclesie sancti Saluatoris, ubi ascensio sit per gradus ad honorem sancti Michaelis archangeli, ubi transtulit gloriosissimam archam cum multis aliis sanctorum reliquiis propter loci tuitionem et securitatem. Hoc factum credens esse ad firmitatem sui regni et salutem totius populi Christiani. Concurrunt ad pia sanctorum suffragia ex multis partibus fideles uota cum deuotione ferentes et auctoritate apostolica tercie partis sue penitencie indulgenciam consequentes. Que nimirum archa gentili terrore comminante tempore Machometi seudoprohete ab Iherosolimis nauigio Yspalim est delata. Deinde per annos LXXV Toleti permansit. Rursus cum a Mauris Toletum opprimeretur, archam Dei Pelagius rapuit et per abdita loca ad Asturias ducxit, quam rex Adefonsus, ut dictum est, in ecclesia Ouetensi honorifice cum multis aliorum sanctorum reliquiis collocauit. Iulianus quoque quondam archiepiscopus Toletanus, qui a nephario Vitiza rege ab archiepiscopali dignitate fuit expulsus, cum predicta archa uenit et Oueto quiescit. Decoratur etiam dicta Ouetensis ecclesia angelici miraculi nouitate. Dum enim quadam die rex Adefonsus haberet casu coram se pondus auri splendidissimi et quosdam lapides preciosos, cogitare cepit intra se, quomodo ad opus dominici altaris inde crux fieri posset. In eadem sancta deuotione rege existente cum post auditam missam a templo nostri Saluatoris regale palatium peteret, obuios habuit duos angelos in figura peregrinorum, qui se aurifices esse dixerunt. Rex autem Adefonsus ilico tradidit eis aurum et lapides, et iussit illis dari domum, in qua possent sine impedimento hominum operari. Sed rex dum pranderet ad se reuersus quibus personis dederit aurum inquirit, et statim unum post alium legatum misit, ut uiderent quid ignoti aurifices agerent. Iam ministri domui fabrice accedebant, cum subito tanta lux intra domum resplenduit, ut non possent eam occuli humani aspicere pre nimia claritate. Quod cum nunciatum regi fuisset, cito cucurrit ad domum et crucem solam sine aurificibus reperit, que totam domum sicut sol irradiabat. Rex autem accipiens benedictam crucem conuocato omni clero cum laudibus et hymnis Deo gratias agens eandem super altare sancti Saluatoris reuerenter posuit, ad augmentum etiam sue felicitatis a reuerendo patre Leone III Romano antistite impetrauit ut Ouetensis ecclesia archiepiscopali dignitate dictaretur. Anno regni sui tercio exercitus Caldeorum Asturias ingressus est. Qui in loco, qui dicitur Lutos, ab eiusdem piissimi regis militibus preuenti LXX milia cum duce suo nomine Mugay ex eis prostrati sunt. Multa prelia cum Sarracenis habuit dum uixit, et semper uictor extitit. Erat regi Adefonso soror nomine Xemena, quam comes Sancius clam adamauit, et ex ea filium genuit nomine Bernaldum. Rex autem Adefonsus, ut factum comperit, nimium iratus comitem Sancium in castro de Luna sub iuramento perpetuo incarcerauit et sororem suam in ordine monastico trusit, fecit tamen Bernaldum delicate nutriri, quia eo quod non habebat filium, illum tenerrime diligebat. Hic Bernaldus, postquam ad adolescentiam uenit, tanto uiguit robore, ut nullus miles tunc temporis posset ei uiribus adequari. Erat quidem statura magnus, uultu decorus, suauis eloquio, ingenio clarus, armis strenuus et consilio prouidus.
Per idem tempus Magnus Carolus, rex Francie et imperator Romanus uenerando senio decoratus, funesta truncatione Ysmaheliticum populum trucidauit et Burgundiam, Pictauiam et Galliam usque ad montes Pireneos expulsis Sarracenis restituit cultui Christiano. Vnde transiectis etiam Roscideuallis montibus subdidit imperio suo Gotos et Yspanos, qui erant in Catalonia et in montibus Vasconie et in Nauarra. Tunc Carolus scripsit regi Adefonso ut sibi esset subditus et uasallus. Bernaldus autem hec audiens ira comotus festinauit cum suis contra Carolum ferre auxilium Sarracenis. Karolus uero obsedit Tutelam, quam breui cepisset, nisi proditione cuiusdam Ganalonis sui palacii comitis Tutela dimissa Naiaram petisset. Qui postquam cepit Naiaram et montem Iardinum, et in Franciam redire disponeret. Marsil rex barbarorum, qui preerat Cesaraguste ciuitati, euocatis innumerabilibus milibus Sarracenorum et predicto Bernaldo atque quibusdam Nauarris secum asociatis, et cum Francis inito bello Rodlandus, Britannicus prefectus, Anselmus comes, Egiardus, mense Caroli prepositus, cum aliis multis nobilibus Francis exigentibus peccatis nostrorum occisi sunt. Transierat iam quidem Carolus in primo suorum agmine Alpes Rocideuallis dimissa in posteriore parte exercitus manu robustorum ob custodiam, cum Bernaldo, postposito Dei timore, super eos cum Sarracenis accerrime incursante interfecti sunt. Sed iterum Christianissimus Carolus exercitu reparato hoc factum triumpheali uictoria uiriliter uindicauit ex Sarracenorum nobilibus innumerabilem extinguens multitudinem. Limina etiam beati Iacobi apostoli cum per deuia Alaue ueniens christianissimus Carolus gratia uisitaret orandi, saniori eius consilio rex Adefonsus Yriam ciuitatem destruxit, et sancti Iacobi apostoli ecclesiam, quam ipse construxerat, reuerendi patris Leonis tercii, Romani pontificis, assensu metropolitano sublimauit honore, atque ut secundum sancti patris Ysidori regulam uiuerent tam Iacobitani quam omnis Yspanie clerus statuit, ut hoc esset Yspanie subleuatio, cuius neglectus extiterat ei causa deiectionis. Carolus autem reuertens in Germaniam secum cum honore magno Bernaldum detulit et uite termino feliciter consumato Aquisgranum in Domino obdormiuit, ubi condigno quiescit honore. Bernaldus uero inter Romanos et Germanos atque Gallos se gloriose gessit, et sub imperatoribus, scilicet, Lodoico et Lotario contra hostes imperii Romani fortiter dimicauit.
Anno regni regis Adefonsi quadragesimo septimo cum fama sue bonitatis apud Christianos et barbaros ubique terrarum diuulgaretur, uenit ad eum quidam Maurus Emeritensis nomine Machometh, qui aduersus Auderamam regem Maurorum maximum arma sumpsit, et eius depredatus est prouincias et exercitum sepe prostrauit. Cumque in patria habitare nequiret, regem Adefonsum precibus petiit promittens se illi seruare fidem. Quem rex Adefonsus benigne suscipiens cum omni exercitu suo eum in finibus Gallecie habitare iussit. Post annos autem duos Mahumet superbia eleuatus contra regem conspirare presumpsit, atque agregatis Maurorum copiis ualidissimis cepit totam Galleciam hostiliter deuastare. Huius rei accepto nuncio rex Adefonsus grauiter comotus collecto exercitu Galleciam intrat. Tamen barbarus, quamuis in suorum numerositate confideret, impetum exercitus regis formidans in quodam castro, cui nomen est sancta Christina se cum suis recepit. Sed rex eum a tergo perurgens circumdedit militibus castrum. Milites autem statim muros irrumpentes primo impetu ipsum Mahumet confodiunt, capudque eius abcissum ad regis presenciam deferunt. In ceteros etiam consurgentes L milia barbarorum gladio trucidarunt. Rex autem cum magno captiuorum pecuniarumque numero Ouetum reuersus est. Duxerat uxorem nomine Bertam, sororem Caroli regis Francorum, quam quia numquam uidit et abstinuit a luxuria rex Castus uocatus est. LII annos regnauit feliciter, quamuis XI annis antequam solus regnare inciperet, tempore regum, scilicet Sili, Mauregati et Veremudi, rex uocaretur. Sed antequam moreretur Ranimirum, filium Veremudi regis diachoni, sibi regni successorem elegit et in senectute bona mortuus est et Oueto in ecclesia sancte Marie feliciter tumulatus.
Era DCCCª.LXXXª Ranimirus regnare cepit. Eo tempore absens erat a propria sede, quia in Barduliam, que nunc Castella dicitur, perrexerat ad accipiendam uxorem et cum rex Adefonsus decessisset, Nepocianus, quidam palatii comes, tirannidem sumpsit. Quod factum Ranimirus ut conperit, uenit Galleciam et apud ciuitatem Lucensem exercitum congregauit. Deinde animosus Asturias ingressus iuxta Narceyam fluuium armatorum equitum peditumque Nepotiani multitudinem agreditur bello. In ipso autem primo congressu Nepotianus destitutus a suis in fugam conuersus est. Quem duo comites, Scipio scilicet et Sompna, insequentes apud Pianoniam ceperunt et occulis orbauerunt. Rex autem Ranimirus fecit eum in ordine monastico dum uixit, misericorditer substentari. Iustus et strenuus fuit rex Ranimirus in regno. Qui cum regnare cepisset, miserunt ad eum Sarraceni quod daret illis annuatim quinquaginta puellas nobiles, quas sibi matrimonio copularent, et quinquaginta de plebe que ad solatium essent illis, sicut olim fecerat rex Mauregatus. Rex autem Ranimirus cum hec audisset, iratus est ualde propter stuprum et sacrilegium puellarum et congregato exercitu magno terram Maurorum hostiliter intrauit, et cuncta que in agrestibus uillis et in agris reperit usque Nagaram, ferro et flamma uastauit. Sarraceni uero in multitudine ualida congregati ei bellum intulerunt in loco qui uocatur Aluella. Exercitus autem regis Ranimiri paulatim cepit terga prebere usque dum peruenerunt in collem, qui Caluillum uocatur. Clausit nox obscurissima diem, et in una mola omnes Christiani congregati sunt totam noctem in lacrimis et in orationibus peragentes. Rex autem Ranimirus aliquantulum dormire cepit, et apparens ei beatus Iacobus apostolus ait illi: 'Dominus noster Iesus Christus alias prouincias aliis fratribus nostris apostolis distribuens totam Yspaniam mee tutele deputauit atque mea muniuit protectione'. Post hec apostolus manu sua manum regis astringens dixit illi: 'Confortare et esto robustus. Ego enim sum Iacobus apostolus Christi et uenio in auxilium tibi et superabis mane auxilio Dei Sarracenorum, a quibus obsessus es, hanc innumerabilem multitudinem. Multi tamen ex tuis, quibus iam parata est eterna requies, sunt in isto prelio coronam martirii suscepturi. Et ne dubites super hoc: uidebitis me in equo albo deferentem maximum album uexillum. Summo igitur mane facta peccatorum uestrorum confessione et accepta corporis et sanguinis Domini comunione, armata manu non dubitetis inuadere castra barbarorum nomen Domini inuocantes et meum. Pro certo enim noueris eos in ore gladii ruituros'. Quibus dictis apostolus discessit. Rex autem Ranimirus ad se reuersus uocatis episcopis, abbatibus et magistratibus eis retulit uisionem. Qui gratias agentes Deo fecerunt, ut sibi fuerat preceptum, et bellum barbaris intulerunt. Beatus autem Iacobus apparuit sicut promiserat, Christianos animando ad pugnam et Sarracenos fortiter feriendo. Christiani autem, ut uiderunt beatum Iacobum, in Domino roborati ceperunt magnis uocibus concidendo gladiis Sarracenos clamare dicentes: 'Adiuua nos Deus et beate Iacobe'. Tunc uicti Sarraceni fugerunt et ceciderunt ex illis fere LXX milia. Tunc cepit rex Calagurram et quedam alia castra et reuersus est cum gloria magna. Rex autem Ranimirus cum episcopis et abbatibus statuerunt tunc annuatim perpetuo dare tam in terra adquisita, quam adquirenda, quam Deus sub nomine beati Iacobi dignaretur de Sarracenorum manibus liberare, de unoquoque iugo boum singulas mensuras frugis ad modum primitiarum et de uino similiter clericis in ecclesia beati Iacobi apostoli Deo seruientibus. Concesserunt etiam similiter in perpetuum quod Christiani milites in singulis expeditionibus de eo, quod a Sarracenis acquisierint, ad mensuram portionis unius militis beato Iacobo conferre. Presentes erant duo archiepiscopi et quatuor episcopi, cum hec dona beato Iacobo apostolo uouerentur. Scilicet, Dulcidius Cantabriensis archiepiscopus, Suarius Ouetensis archiepiscopus, Oueco Astoricensis episcopus, Salomon Auriensis episcopus, Rodericus Lucensis episcopus et Petrus Yriensis episcopus. Presentes quoque erant Ordonius, filius regis Ranimiri, et Garsias, frater regis, qui ambo reges dicebantur. Siquidem rex Ranimirus tante benignitatis erat, ut fratrem tamquam se ipsum diligeret et participem faceret regni. Non apposuerunt ultra Sarraceni a Christianis tributum petere puellarum, quia rex Raminirus barbaros in manu ualida expugnabat auxilio gloriosissimi apostoli Iacobi roboratus. Inclita quoque regina Vrraca uxor eius quam gloriose erga ecclesiam beati Iacobi apostoli se habuerit, ex hoc potest aduerti, quod eam multis donis, auro, argento, gemmis et cortinis sericis decorauit. Ouetensem quoque ecclesiam sancti Saluatoris multis insigniis nobiliter ditauit, quia catholica per omnia fuit. Rex autem Ranimirus blandus et clemens erat bonis, sed terribilis et seuerus uidebatur iniquis. Latrones eorum occulos euellendo abstulit, magicis artibus per ignem finem imposuit. Eius tempore Normanorum classes per septentrionale mare ad litus Legionis ciuitatis aduenerunt. Gens hec crudelissima et in partibus nostris antea non uisa. Quod rex ut comperit, aduersus eos cum exercitu suo uenit et multitudinem eorum uicit et LXX naues illorum combussit, atque multis ditatus diuitiis ad propria incolumis reuersus est. Duo etiam proceres magnatorum suorum aduersus eum conspiraueurunt, sed tanta illorum detecta uesania uni eorum nomine Aluito rex occulos effodere precepit; alterum uero nomine Primolum legali sentencia pro traditione condempnatum capitalem sentenciam cum septem filiis suis subire iussit. Construxit etiam ecclesiam sancte Marie duobus ab Oueto miliariis remotam ex marmore opere forniceo decoratam. Ad titulum etiam archangeli Michaelis in latere Maurancii montis nobilem et pulchram ecclesiam fabricauit. Fecit quoque spacio LX passuum ab ecclesia palatium opere miro inferius superiusque cumulatum, quod in ecclesiam postea uersum beata Dei genitrix uirgo Maria inibi adoratur. Ceterum Ranimirus rex anno regni sui VI expleto ex hoc seculo migrauit et Oueto tumulatus quiescit.
Era DCCCª.LXXXª.VIª Ordonius in regnum patris Ranimiri successit. Qui magne paciencie atque modestie fuit et in omnibus negotiis regni ualde discretus, uxorem duxit nomine Mumadonam, ex qua hos subscriptos filios habuit: Adefonsum, Veremudum, Nunnum, Odarium et Froylanum. Ciuitates desertas, ex quibus Adefonsus maior Caldeos eiecerat, iste populauit et muris muniuit, id est, Legionem, Astoricam, Tudam, Magiam, Patriciam, multaque alia castra. In primo anno regni sui cum aduersus Vascones rebellantes exercitum moueret atque illorum patriam suo iuri subiugasset, illo ad propriam remeante nuncius aduenit dicens: 'Ecce ex aduerso exercitus Arabum adest'. Illico rex ferrum et acies ad illos uertit, et sine mora eorum turbam fugauit et uibrante gladio detruncauit. Eo tempore quidam Muza natione Getulus sed ritu Machomectano cum tota gente sibi subdita deceptus contra Cordubensem regem bellauit, eisque multas ciuitates partim gladio, partim fraude inuasit, prius quidem Cesaragustam, deinde Tolosam et Oscam, postremum uero Toletum, et ibi filium suum nomine Lupum posuit prefectum. Postea in Francos et Gallos arma conuertit, et multas ibi strages et predas fecit et nobiles Francorum quosdam deuicit, inter quos duos Caroli regis magnos duces, unum nomine Sanctionem et alium Oculionem fraude cepit, et eos uinctos in carcerem misit. Carolus uero magnus Francie rex, quia multis negotiis aliis pro ecclesie liberatione erat prepeditus, nec sine discrimine magno illi armis poterat obuiare, muneribus cepit ei blandiri, ut eius amiciciam obtineret. Igitur ob tante uictorie prosperos euentus Muza tercium se Yspanorum regem a suis appellari precepit. Post hec ex Caldeis duos magnos tirannos unum nomine Ihemkamza, alium nomine Alporum cum filio suo Azeth partim Muza, partim filius eius Lupus preliando ceperunt. Quibus omnibus ei prospere succedentibus se contra regem Ordonium in manu ualida erexit. Ad cuius uesaniam comprimendam rex Ordonius exercitum mouit, et ad ciuitatem, quam ille nouiter opere miro construxerat et Albeidam uocauerat, cum exercitu uenit et munitione circumdedit. Quo nuntio Muza commotus adunatis Maurorum ualidissimis copiis sine dilatione ad pugnam properauit et in monte, cui nomen est Ladurzo temptoria fixit. Rex uero Ordonius exercitum suum in duas partes diuisit: unam partem, scilicet que ciuitatem obsideret, et aliam que contra Muzam dimicaret. Initoque certamine tanta barbari cede prostrati sunt, ut exceptis innumerabilibus fere militibus Caldeorum, quorum sanguis effusus est, decem milia magnatorum pariter cum genero eiusdem Muze nomine Garsia interempta sunt. Ipse uero Muza ter gladio confossus equino cursu manus Christianorum semiuiuus euasit. Sed ad ciuitatem Ordonius rex animosus exercitum applicans post septem dies bellando cepit eam et usque ad fundamenta destruxit. Omnes quoque bellatores barbaros gladio extinxit, et puerorum et matrum eorum magnam turbam in captiuitatem redegit, in quo bello Muza omnem fere armorum et equorum fortitudinem, simulque spolia ex diuersis uictoriis congesta, necnon et insignia et munera infinita que Carolus ei direxerat, perdidit, et numquam postea effectum uictorie habuit. Lupus uero filius eiusdem Muze, qui Toleto consul preerat, dum cognouit quod pater eius taliter fuerat superatus, Ordonio regi cum omnibus suis se subiecit et dum uixit subditus illi fuit. Postea uero cum eo aduersus Caldeos prelia multa gessit. Multas et alias ciuitates rex Ordonius preliando cepit, id est, ciuitatem Cauriensem cum rege suo nomine Zeit, aliam cepit ciuitatem nomine Talamancam cum rege suo nomine Mozeror et uxore sua, et bellatores eorum omnes interfecit. Reliquum uero uulgus cum uxoribus et filiis sub corona uendidit . Pirate etiam Normannorum his temporibus ad nostra littora peruenerunt, qui fugati armis regis Ordonii per Yspaniam perrexerunt, omnemque maritimam gladio igneque dissipauerunt. Exinde mari transuecti Nacor ciuitatem Mauritanie inuaserunt, ibique multitudinem Caldeorum gladio interfecerunt. Deinde insulas, scilicet, Maioricam, Fermenteram et Minoricam aggressi gladio eas depopulauerunt. Inde Greciam aduecti post triennium in patriam sunt reuersi. Ordonius autem rex XVI anno regni sui expleto morbo podagrico correptus Oueto est defunctus et in baselica sancte Marie tumulatus; felicia tempora duxit in regno et nunc, sicut credimus, feliciter regnat cum Christo.
Era DCCCCª.IIª Adefonsus, qui obeunte patre casu a palatio aberat, postquam accepit nuncium quod pater eius Ordonius erat mortuus, summa festinatione Ouetum uenit, et de consensu et fauore omnium magnatorum anno etatis sue quartodecimo in regem unctus est, et comissam regni administrationem strenue disponere incoauit. Filius autem perditionis Froyla Veremudi ex partibus Gallecie cum magno exercitu uenit ad inquirendum regnum non debitum sibi. Rex uero Adefonsus cum esset securus cum paucis et inopinatum illius audiret aduentum, secessit in partibus Alauensium, ut exercitum congregaret. Sed nephandus Froyla dum se incaute gereret, interfectus est a senatu Ouetensi. Quod rex Adefonsus ut audiuit, Ouetum rediit et honorifice ab Asturibus et Gallecis susceptus est. Exinde Legionem uenit, et Sublaciam et Ceyam populauit. Dum esset in Legione nuntius ex Alaua uenit, qui diceret Alauenses ei rebellare. Rex uero cum exercitu illuc ire disposuit, sed ipsi terrore aduentus eius concussi iura debita cognoscentes supplices colla submiserunt regi eius se imperio subiugantes. Cepit rex Eylonem comitem eorum, qui parauerat rebellare, et ferro uinctum secum duxit Ouetum. Non multo post uniuersam Galleciam secum associauit ad debellandos Sarracenos, et cepit Atenzam et multas clades ferro, flama et fame intulit Sarracenis. Ceterum ut ab infancia Deum timere ceperat, omnes patris thesauros ecclesiis et pauperibus studuit erogare, atque inter cetera regni negocia que ab eo legitime ac strenue gesta sunt, Maurorum infinitam multitudinem ex Toletano regno eius imperium deuastantem felici pugna deuicit, et CCCC.XL ex eis primo impetu prostrauit. Insecutus etiam fugiencium terga tanta cede in eis debacatus est, ut de innumerabili eorum multitudine euaderent perpauci. Habebat secum famosissimum militem Bernaldum, qui in istis preliis tamquam leo fortissimus se gerebat. Peracta hac uictoria in ripa fluminis Dorii, cum magna gloria rex Adefonsus reuersus est Legionem. Predictus autem Bernaldus in territorio Salamanticensi castrum Carpium populauit. Et quia rex Adefonsus patrem eius tenebat comitem Sancium captum in castello, quod dicitur Luna, quem olim rex Castus ceperat Adefonsus, Bernaldus regi rebellare cepit. Quod uidentes Sarraceni ciuitatem Legionensem atque Astoricensem et circumiacencia ferro et flama deuastare nitebantur. Rex autem Adefonsus promittens Bernaldo se patrem eius a uinculis soluere, pacem cum eo fecit, et adunatis fortissimorum militum copiis obuiam illis preparauit. Sarraceni uero pre multitudine armatorum nil metuentes se in duas turmas diuiserunt, et maior eorum pars Poluorariam uenit. Gloriosissimus uero rex a latere silue progressus, irruit super eos in predicto loco Poluorarie iuxta flumen Vrbicum, ubi barbarorum duodecim milia corruerunt. Alia quidem pars Sarracenorum Bernaldo eos insequente Valdemora uenit fugiendo. Sed rex Adefonsus properans ad bellum, omnes ibidem Sarraceni Christianorum gladiis sunt interfecti. Nullus inde euasit preter decem inuolutos sanguine inter cadauera mortuorum. Rex autem cum multis spoliis et uictoria in campo Gotorum se recepit. Post hec magnus exercitus Ysmahelitarum Zemoram obsedit. Quod rex audiens eandem cum paucis ingressus est ciuitatem. Sed cum exercitu Christianorum properante Bernaldo diuina clemencia deleuit eos usque ad internicionem, et Alchamam, qui eorum propheta uidebatur ibidem mortuus est. Sarraceni autem ad regem Adefonsum legatos miserunt pro pace. Duxit uero rex uxorem ex Francorum regali genere nomine Amulinam, que postea se fecit uocari Xemenam, magni regis Caroli consobrinam, ex qua quatuor filios suscepit et tres filias. Nomina filiorum sunt hec Garseanus, Ordonius, Froylanus et Gundisaluus, qui fuit archidiachonus ecclesie Ouetensis. Eo tempore Carolus tercius imperator Romanorum cum exercitu magno debellaturus tam Christianos quam Sarracenos ad Yspaniam properabat. Set Bernaldo cum exercitu Christianorum et cum Muza rege Cesaragustano illi ad clausuras Pireneorum moncium obuiam hostiliter procedente, dum exercitus Caroli inordinare se gereret, mox in fugam uersus est, et multi tam ex Romanis quam ex Gallis in illo excidio Christianorum et Sarracenorum gladiis perierunt. Carolus postea cum rege Adefonso amiciciam fecit, cuius consilio instituta beati Ysidori et sanctorum patrum rex Adefonsus in regno suo firmauit. Orationis etiam gratia ecclesias sancti Saluatoris et sancti Iacobi Carolus uisitauit et a glorioso papa Iohanne obtinuit ut utraque ecclesia metropolitano priuilegio frueretur, et pacifice in Franciam reuersus est secum deferens suos, qui in predicto prelio fuerant capti rege Adefonso hos et alia multa dona illi largissime conferente. Quibus peractis Bernaldus cum infinita multitudine spoliorum in patriam se recepit. Aduertendum est diligenter tres fuisse Carolos imperatores Romanos. Primus fuit Carolus magnus tempore Adefonsi regis Casti sub glorioso papa Leone. Secundus fuit Carolus sub reuerendo papa Iohanne, cui tercius iste successit, qui Carolus Martellus dictus est, unde sepius in istoriis ambiguitas oritur et unius factum alteri atribuitur. Post hec Agareni urbem Legionensem oppugnare uenerunt cum duobus ducibus Ymundar et Alcatenetel. Bernaldo autem eos armis fortiter feriente, barbarorum multa milia perierunt et ceteri fugerunt relictis duobus ducibus suis, qui ferro uincti sub custodia sunt traditi. His diebus frater regis nomine Froylanus detractans regis mortem captus ab eo occulis orbatus est cum aliis quatuor, id est, Nunnum, Froylam, Veremudum et Oduarium, qui regem interficere satagebant. Ipse autem Veremudus orbatus occulis oculte exiit ex Oueto, et Astoricam ueniens per septem annos tirannidem gessit, secum habens Arabes cum quibus exercitum Graliare direxit. Rex autem Adefonsus hec audiens obuiam illis processit et eos usque ad internicionem deleuit. Cecus uero ad Sarracenos fugiit. Tunc edomuit rex Astoricam et Ventosam, Conimbriam quoque ab inimicis obsessam defendit et suo dominio subiugauit. Cesserunt etiam armis illius plurime Yspanie urbes, que detinebantur a Sarracenis. Eius tempore ecclesia ampliata est. Vrbes namque, id est, Portugalensis, Vesensis, Aucensis tunc populantur ab eo, et secundum canonicam sentenciam episcopi ordinantur et usque ad Tagum flumen populando regnum perducitur. Sub cuius imperio dux quidam Yspanie et proconsul nomine Abohalit bello comprehensus regis obtutibus est presentatus. Qui se precio redimens centum milia solidorum aureorum pro redemptione sua dedit. Vrbes desertas ab antiquitus rex populari fecit, uidelicet Septimancas et Donnas et omnes uillas campis Gotorum. Taurum dedit filio suo Garseano ad populandum. Eo tempore rex congregato exercitu Toletum perrexit et a Toletanis Mauris accepit peccuniam infinitam. Exinde reuersus cepit castellum, quod dicitur Quinzialubel, et partem Sarracenorum gladio detruncauit, partemque secum captiuam adduxit. Atque Carrionem ueniens seruum suum Addamum a filiis suis trucidari iussit, eo quod cogitauerat in mortem regis. Fecit etiam rex Adefonsus super corpus beati Iacobi ecclesiam opere miro, quam magnis honoribus, scilicet, auro, argento sericisque cortinis et indumentis et lapidibus preciosis ditauit, que postea a barbaris destructa est. Ad defensionem etiam ecclesie Ouetensis castrum Gozon forti opere in maritimis Asturiarum partibus fabricauit. Timebat enim ne nauigio locum sanctum hostes attingerent. Edificauit quoque in ipso castello ad honorem sancti Saluatoris ecclesiam pulcris marmoribus decoratam, quam a tribus episcopis, Sesnando Iacobensi, Nausto Conimbriensi et Recaredo Lucensi, fecit honorifice consecrari. Inter cetera ornamenta, que contulit ecclesie Ouetensi, eximiam crucem ex auro puro preciosisque gemmis contulit uenerabili loco. Super atletas quoque Christi, Facundum scilicet et Primitiuum, suma cum deuotione Ceie ecclesiam construxit; hunc etiam Mauri eo tempore, quo Iacobensem hostiliter destruxerunt. In ciuitate etiam Zemore, quam ipse fecerat populari ad honorem sancti Saluatoris, pulcram construxit ecclesiam, quam etiam gloriose dotauit. Eo tempore mortuus est Bernaldus fortissimus miles. Post mortem autem Bernaldi regina Xemena, que regina de galliis dicitur, cepit callide cogitare, qualiter posset uirum suum regem Adefonsum a regno expellere et filium suum Garseanum pro eo substituere. Fabricauit castra in confinio Legionis, scilicet, Albam, Gordonem, Arbolium, Lunam et tradidit ea filio suo Garseano occulte suggerens, ut tirannizaret contra patrem. Hec fuit mulier inhumana et in regno posuit malas consuetudines et seruiles conditiones. Rex autem Adefonsus, ut intellexit filium suum Garseanum parare rebellionem, ueniens Zemoram comprehendit eum et ferro uinctum ad Gauzonem direxit. Socer autem regis Munio de consilio regine Xemenne cepit contra regem Adefonsum fortiter rebellare. Cui adherentes omnes filii regis inter se coniuratione facta patrem suum ui compulerunt Garseano filio suo regni facere cessionem. Tunc rex Adefonsus Boytes uillulam uocatis regni ducibus se a regno deposuit et filium suum Garseanum pro se constituit regem, atque orationis causa ad sanctum Iacobum perrexit et inde reuersus petiuit a filio suo Garseano, dum esset in Astorica, ut daret sibi uel semel subsidium ad Arabes persequendos. Quod Garseanus concedens multo exercitu congregato fines Sarracenorum inuasit, et post multas strages quas fecit, Zemoram reuersus ibidem proprio morbo post perceptionem corporis et sanguinis Domini feliciter migrauit et Astorice sepultus fuit; sed postea cum uxore sua regina Xemena translatus Ouetum in aula sancte Dei genitricis quiescit. Regnauit annis XLVII.
Era DCCCCª.XLª.IXª Garseanus filius regis Adefonsi in regnum patris successit. Primo anno regni sui maximum exercitum congregauit et ad persequendum Arabes properauit. Dedit illi Dominus uictoriam et multas munitiones euertit, multasque strages fecit et ferro ac flama uniuersa Sarracenorum deuastauit, ad que potuit deuenire. Insuper regem Sarracenorum nomine Ayolas cepit. Cumque reuerteretur cum preda magna, in loco, qui dicitur Altremulo, incuria custodum Ayolas fugiit. Tribus annis rex Garseanus regnauit et morbo proprio Zemora decessit et Oueto cum aliis regibus sepultus est.
Era DCCCCª.LIIª Garsia defuncto Ordonius frater eius regni sceptra suscepit. Quem profecto Ordonium insignem militem Adefonsus magnus pater et rex gloriosus dum uiueret, prouincie Gallecie prefecerat. Ipso namque iuuenili flore paterna forcia facta secutus prostratis tocius Yspanie sepe publico bello robustissimis barbaris omnes eorundem ciuitates sibi tributarias fecit. Erat enim in omni bello prouidus atque prudentissimus, in ciuibus iustus et misericordiosissimus, in pauperum et miserorum necessitatibus compassionis uisceribus affluens, atque in uniuersam gubernandi regni honestate preclarus. Siquidem dum pater eius adhuc uiueret, et ipse dominaretur Gallecis collecto exercitu prouinciam Beticam peciit. Deinde uastatis circumquaque agris et uillis incensis primo impetu Regel ciuitatem, que inter omnes barbarorum occidentales urbes opulencior et forcior uidebatur, pugnando cepit. Omnesque bellatores Caldeos gladio delens cum maximo captiuorum et spoliorum apparatu ad Visensem urbem uictor reuersus est. Defuncto uero patre et fratre Garsia ei succedente Ordonius belliger rursus exercitum mouens in Elboram ciuitatem Toletani regni, que nunc Talauera uocatur, profectus est. Ad quam ubi accessit positis super eam in giro castris consedit. Cui neque robur murorum neque pugnatorum ualida manus profuit, quin uictorie Ordonii fortissimi militis subiaceret. Nempe in breui facta irruptione non solum ciuitatem cepit, immo uniuersos, qui ad pugnam processerant, cum duce suo interfecit, direptisque opidanorum spoliis cum magna captiuorum turma ad propria reuersus est. Ceterum rex Garsias postquam ultimam presentis uite clausit horam ad Ordonium Christi belligerum successio regni diuino nutu peruenit. Omnes siquidem Yspanie magnates, episcopi, comites et barones facto conuentu sollempniter generali, eum aclamando sibi regem constituunt impositoque illi diademate a duodecim pontificibus in solium regni Legione regia ciuitate perunctus est. Anno igitur regni eius quarto ab expugnatione Maurorum quiescere non sustinens, aggregatis exercitibus ultra Emeritensem urbem hostiliter profectus est. Sed cum totam prouinciam Lusitaniam horrifero impetu deuastasset, castrum Colubri cepit, qui nunc a Caldeis Alhanz nominatur. Interfectisque quos inibi reperit, barbaris eorum mulieres et paruulos cum inmenso auri et argenti sericorumque ornamentorum pondere in patriam captiuauit. Cui omnes Emeritenses cum rege de Badalyoz obuiam exeuntes humiliter pacem petentes multa illi munera obtulerunt. Ipse uero uictor et preda honustus reuersus est in Capestrom Gotorum prouinciam. At ubi uero uenit Legionem pro tantis uictoriis inmensas Deo grates referens, eius genitrici beatissime Marie uirgini ex proprio palacio ecclesiam fieri fecit, cathedramque episcopalem in ea statuit, que prius extra murum ciuitatis per parua diocesi in honore sancti Apostolorum principis Petri habebatur. Hanc ergo pontificalem sedem in ueneratione beate Marie nouiter sancitam ampliori diocesi magnisque honoribus regali auctoritate locupletauit. Erat tunc deserta ciuitas Legionis propter impetus barbarorum, quam rex Ordonius eo tempore populauit. Post hec rex Ordonius labori cedere nescius, ne quasi per ocium tempus pugne perdere uideretur, arrepto iterum commeatu ad remanentes transacti belli Elbore ciuitatis deuastandas accendens reliquias, omnia eiusdem urbis suburbia igne combusta depredatus est, almirantem quoque Cordubensem pro defensione suorum armatum sibi bellum inferentem capiens ferro uinctum Legionem perduxit. Vnde conturbati tocius Mauritanie barbari lugubri preconio uociferantes necessario ad Cordubensem regem legationem mittunt, dicentes impetum Christianorum se ulterius substinere non posse. Ad quorum uociferationem barbarus animum flectens uniuersis Maurorum regibus cum omnibus copiis ad bella procedere imperat, ea conditione, ut si quis imperata contempneret capitali sentencia puniretur. Ad hoc etiam pro tanto hoste expellendo Tingitanorum presidia Maurus rogans inmensum Hismahelitarum numerum adunauit. Comparatis igitur ex tota Mauritania ualidissimis copiis et a maximo barbarorum rege omnibus magnis sumptibus datis ad expugnandos Christianorum fines innumera Sarracenorum multitudo dirigitur. Cui expeditioni rex Cordubensis Abderamam duos magnos duces prefecit. Nomen unius Huli Abulhabat et nomen alterius Venizuz. Verum barbari prout res postulabat, arrepto itinere in littore fluminis Dorii fixis innumerabilibus temptoriis apud sanctum Stephanum de Gormaz toti Christianorum regno comminabantur ruinam. Porro Ordonius rex Christi clipeo protectus aggregato Gotorum exercitu eis occurrit. Non aliter miserum pecudum gregem Libicus leo quam fortissimus rex turbam Maurorum inuadit. Tantam namque in eis stragem fecit, ut pre multitudine cadauerum modum numerus excedere uideretur. Siquidem ab ipso Dorii littore, quo barbari castrametati sunt, usque ad castrum Entenza et Paracolles omnes montes, colles, siluas et agros exanimes Sarracenorum artus tegebant, adeo ut perpauci persequencium manus euaderent, qui nuncium ferrent regi Cordubensi. Vbi inter alios quamplurimos Ysmahelitarum reges duo nobiles ceciderunt, quorum nomina Abulmutarchas et Ybelimatel erant. Corruit ibi alcayde, nomine Ablapaz, cuius consilio principes Sarracenorum regebatur. Rex quoque maximus Tingitanorum nomine Abolmotarap ibi cecidit, necnon et Huli Abulhabaz in eodem loco occubuit. Cuius caput cum apri capite pro signo celebri rex Ordonius supra menia ciuitatis, quam illi uenerant expugnare, suspendere iussit, et reuersus est cum magno triumpho ad sedem suam Legionem. Post hec Abderamam dolens de tanta suorum clade uenit per se cum magno exercitu ad locum, qui dicitur Mitonia. Cui occurrit rex Ordonius et inter se dimicantes ex ambabus partibus corruerunt multi, et neuter illorum uicit uel uictus fuit, cum per totam diem usque ad noctem fortiter dimicassent. Ex hinc in anno tercio uenit Abderamam cum innumerabili multitudine barbarorum, quam ex Babilonia et Affrica conduxerat, et fixit temptoria in loco, qui dicitur Mohys. Castellani autem comites noluerunt uenire ad preceptum Ordonii regis. Quod Sancius Pireneorum ut audiuit, cum exercitu magno misit Garseam filium suum ad regem Ordonium ut adiuuaret eum contra acies Agarenorum. Rex uero perrexit cum magno presidio contra regem Abderamam et obuiauerunt sibi in ualle, que dicitur Iuncaria, et peccato impediente multi corruerunt ex nostris; et etiam duo episcopi Dulcidius Salamanticensis et Ermogius Tudensis ibidem sunt comprehensi et Cordubam ducti. Pro isto Ermogio episcopo ingressus fuit subrinus eius sanctus Pelagius carcerem, qui postea peruenit ad martirium sub eodem Abderamam in Corduba ciuitate. Ordonius autem rex ut potuit, dictos episcopos ad propria reuocauit, et cogitans qualiter posset ista uindicare, iussit arma componi et congregato magno exercitu Gallorum et Gotorum in eorum terra, que dicitur Citilia strages multas fecit, terram depopulauit et castella multa cepit. Castrum quoque Scarmalom, Eliph, Palmacio et Castelion et Magnanza funditus destruxit, et omnes habitatores eorum interfecit. Cepit etiam alia multa, que flamma et ferro destruxit, quorum nomina longum est prenotare per plures dies in terra Maurorum fuit, et in tantum hostiliter profectus est, quod dimidii diei spacio ad Cordubam non accessit.
Exinde regressus cum magna gloria Zemoram, inuenit uxorem suam reginam dominam Geloyram defunctam, et licet multum gauderet de collato sibi celitus triumpho, ualde tristatus est de morte regine, siquidem habuerat ex ea filios, scilicet Adefonsum et Ranimirum. Aliam quoque duxit uxorem nomine Arogontam de partibus Gallecie, que postea fuit ab eo spreta, et tenuit inde penitentiam dignam. Rex autem Ordonius ut erat prouidus, direxit Burgis pro comitibus, qui tunc Castellam regere uidebantur. Hii sunt Nunnus Fernandi, Albomondaralbus et filius eius Didacus, et Fernandus filius Ansuri, qui noluerunt ad eum uenire Legionem, sed fecerunt cum eo iunctam in ripa fluminis Carrionis loco, qui dicitur Tebulare. Et cepit eos rex Ordonius et cathenatos duxit ad ciuitatem regiam Legionem et in carcere illos necari iussit. Post hec nuncii uenerunt ex parte regis Garseani, ut illuc pergeret rex Ordonius ad debellandas urbes perfidorum. Hee sunt Nagara et Beguera. Rex uero statim perrexit cum magno exercitu et cepit predictam Nagaram, que ab antiquis Trucio uocabatur. Tunc accepit filiam regis Garsie nomine Sanciam in uxorem, quam ualde dilexit et cum magna leticia in Legionem uenit. Regnauit annis nouem, menses sex. Hic dum esset Zemore et se egrotare sensisset, festinauit Legionem uenire, et ibi proprio morbo decessit atque in aula sancte Marie Virginis Legionensis sedis, ut tantum regem decebat, honorifice sepultus est.
Era DCCCCª.LXIª Froylanus frater regis Ordonii successit in regnum et duxit uxorem nomine Mumadomam, ex qua hos filios habuit, Adefonsum, Ordonium et Ranimirum. Habuit etiam filium nomine Aznare de concubina. Rex Froylanus nichil memorabile iessit propter paucitatem dierum, nisi quod filios Olmudi nobilis sine culpa trucidare iussit, et fratrem eorum Frominium Legionensem episcopum sine culpa in exilium misit. Iusto Dei iudicio Festinus regno caruit, quia innocuos occidit et Christum Domini episcopum Fruminium contristauit. Non audiuit Dominum per Dauid dicentem: Nolite tangere Christos meos et in prophetis meis nolite malignari.
Ob hoc abbreuiatum est regnum eius, et percussus lepra uitam finiuit et sepultus est in Legione iuxta fratrem suum regem Ordonium. Regnauit anno uno, mensibus duobus. Prefatus autem episcopus episcopatum suum tunc recuperauit. Rege Froylano uiuente nobiles de Castella contra ipsum tirannidem sumpserunt, eum regem habere nolentes. Elegerunt autem sibi duos iudices nobiles milites, id est, Nunnum Rasoiram de Cathalonia et Lainum Caluum Burgensem, qui noluit suscipere iudicatum. Nunnus uero Rasoyra, ut erat uir sapiens, petiuit ab omnibus comitibus Castelle, ut darent sibi filios suos nutriendos. Habebat ipse filium nomine Gundissaluum, quem cum aliis nobilium filiis educauit. Sapienter se gessit Nunnus Rasoyra in iudicatu suo et totam Castellam usque flumen de Pisorga iudicauit, dum uixit. Tunc enim angustatum est regnum Legionense et in predicto flumine metam fecit. Hunc simplicem militem Castellani nobiles super se iudicem erexerunt, ne si de nobilioribus suis iudicem facerent, pro rege uellet in eis dominari. Post mortem autem Nunni Rasoyra nobiles ab eo nutriti filium eius Gundissaluum Nunni sibi iudicem fecerunt, et etiam comitem uocauerunt, dantes ei pro uxore Xemenam, nobilissimam filiam Nunni Fernandi, ex qua filium habuit nomine Fernandum. Predictus autem Gundissaluus Nunni fuit sentencia iustus et armis strenuus, et multa bella intulit regno Legionensium et Sarracenis. Sed iam ad regum Legionensium gesta ueniamus.
Era DCCCCª.LXª.IIIª mortuo rege Froylano Adefonsus filius regis Ordonii adeptus est regnum paternum. Duxit uxorem nomine Xemenam, ex qua genuit Ordonium malum. Huic consistenti in regno uoluntas euenit arripiendi uiam confessionis, et misit nuncios pro fratre suo Ranimiro, qui morabatur in partibus Vesey dicens quod uellet a regno discedere et fratri suo dare. Ranimirus autem ut audiuit, cum exercitu magno uenit Zemoram et regnum suscepit. Adefonsus uero properauit ad monasterium quod est in loco qui dicitur Dompnos sanctos in crepidine fluminis Ceye, et habitum monachilem suscepit. Rex autem Ranimirus ut erat uir bellicosus, mouit exercitum ad Arabes persequendos. Cum esset Zemore nuncius uenit, dicens quod frater eius Adefonsus de monasterio esset egressus et regnum Legionis iterum adeptus. Hec audiens rex Ranimirus ira commotus iussit intonare bucinis et continuo reuersus cum exercitu magno obsedit fratrem suum regem Adefonsum in Legione per annos duos, usque dum eo se tradente ad arbitrium fratris cepit eum et in ergastulo iussit retrudi. Post hec magnates Asturiensium arte facta miserunt nuncios pro rege Ranimiro, qui Asturias ingressus cepit omnes filios Froylani, fratris Ordonii regis, id est, Adefonsum, Ordonium et Ranimirum; et adduxit eos secum pariterque cum fratre suo suprafato Adefonso, qui ergastulo tenebatur, ferro uinxit et omnes simul una die occulis orbare precepit. Rex autem Ranimirus de eo quod fecerat, penitencia motus construxit monasterium ad honorem sancti Iuliani in ripa fluminis Durii non longe a ciuitate Legionensi, ubi fratri suo predicto Adefonso et prefatis filiis Froylani fecit affluenter necessaria ministrari. Adefonsus uero rex cecus octauo anno, ex quo regnare cepit, mortuus est et in ipso monasterio sancti Iuliani sepultus una cum uxore sua regina Xemena et predictis filiis Froylani regis. Regnauit quinque annis et anno quinto regni sui occulis orbatus est, atque duobus annis aliis superuixit et septem mensibus. Causa uero orbationis occulorum filiorum Froylani fuit, quia contra ipsum regem Ranimirum tirannidem iesserant, et primum eorum, scilicet Adefonsum, Asturiarum regem uiolenter prefecerant.
Era DCCCCª.LXª.VIIIª Ranimirus securus regnans consilium inhiit cum omnibus magnatibus regni sui, qualiter Caldeorum terram inuaderet, et coadunato exercitu pergens ad ciuitatem, que dicitur Maierita, confregit muros eius et ipsam incendio tradidit et multas strages fecit in Sarracenis Dei clemencia adiuuante et reuersus est in Legionem cum uictoria in pace. Legione uero eo consedente cum Sancia regina nuncius uenit quod Aceyfa cum grandi exercitu Maurorum properabat ad Castellam. Quo audito rex Ranimirus inmemor malorum, que sibi fecerant nobiles Castellani, cum exercitu magno obuiam Sarracenis exiuit et in loco, qui dicitur Oxoma, nomen Domini inuocando acies ordinare [iussit] et omnes se ad bellum parare iussit. Dedit illi Dominus uictoriam; et magnam partem ex Sarracenis interfecit et multa milia captiuorum secum adduxit et ad propriam sedem reuersus est cum magna gloria. Tunc Castellani Ranimiro regi iura propria cognoscentes ei se subdiderunt. Tamen conditiones quasdam rege concedente uendicauerunt sibi. Post hec rex Ranimirus patrum suorum regno reintegratus congregato exercitu Cesaragustam Sarracenorum ciuitatem perrexit. Rex autem Cesaraguste nomine Abohahya, ut concordiam Castellanorum cum rege Ranimiro uidit, perterritus ualde regi Ranimiro se subdidit cum omnibus suis, et mentitus est Abderamam regi suo, cuius nomine Cesaragustam regebat. Rex Ranimirus, ut erat fortis et potens, omnia castella, que ad regnum Cesaragustanum pertinebant, partim bello partim sapiencia edomuit et Abohahye tradidit, et reuersus est Legionem cum uictoria magna. Abohahya uero regi Rammiro mentitus est et Abderamam regi Cordube se subdidit. Postea idem Abderamam cum magno exercitu barbarorum Septimancas properauit ad euertendum regnum Christianorum. Rex autem catholicus Ranimirus congregato exercitu Gotorum, qui unanimiter ad uindictam catholice fidei properabat, obuiam illi exiuit. Dedit Dominus uictoriam regi catholico et populo Christiano, et inito certamine secunda feria in festo sanctorum Iusti et Pastoris deleta sunt LXXX milia barbarorum, etiam ipse Abohahya rex Cesaraguste ibidem a nostris comprehensus est. Ceteri uero fugerunt relicta nostris multitudine spoliorum. Rex uero Rammirus cum exercitu suo non tantum ad spolia, quantum ad persecutionem Arabum direxit iter et ad urbem, que dicitur Alhandegua peruenit, ubi omnes fere Sarracenos, qui de prelio euaserant, capta urbe extinxit. Prefatus uero Abderamam semiuiuus euasit, unde Christiani detulerunt multa spolia auri, argenti et lapidum preciosorum. Rex autem Ranimirus reuertens in Legionem secum detulit Abohahya ferro uinctum et in ergastulo multis diebus permansit. Postea Aceyfa ad ripam fluminis Turmi uenit et ciuitates desertas ibidem populauit, hee sunt Salamantica, sedes antiqua castrorum, Letesma, Ripas, Balneos, Alphadego, Penna et alia plura, Fernando Gundissalui et Didaco Munionis ei auxilium prebentibus et contra regem tirannidem parantibus. Rex autem Ranimirus bello comprehendit eos et unum in Legione, alterum in Gordone ferro uinctos carcere trusit. Sed multo tempore transacto iuramento regi dato, ut essent ei fideles uasalli, de carcere exierunt. Tunc Ordonius filius regis sortitus est filiam Fredenandi in coniugio nomine Vrracam. Tunc temporis populauit Rodericus comes Amayam. Didacus etiam comes populauit Burgis per iussionem regis. Populauit etiam comes Munio Muniz Raudam et Gundissaluus Tellit Oxomam et Gundissaluus Fernandi Axeam, Cluniam et sanctum Stephanum. Populauit Fernandus Gundissalui Septempublicam. Hiis autem omnibus feliciter succedentibus omnes predicti barones se contra regem Ranimirum erexerunt. Rex autem studuit eos sapienter ad concordiam reuocare, ne tantorum uirorum discordia Gotorum genti destructio eueniret. Rex Ranimirus omnibus pacificatis, ut erat mitissimus, filiam suam Geloiram Deo dicauit, et ob gratiam eiusdem monasterium infra urbem Legionensem construxit in honorem Saluatoris iuxta palacium regis, ubi eam manere precepit. Alia quidem monasteria in honore sancti Andree et sancti Christofori edificauit super ripam fluminis Ceye. Aliud super ripam Dorii in honore sancte Marie construxit. Aliud etiam monasterium in sua hereditate propria hedificauit in honore sancti Michaelis Archangeli in ualle de Orna, cuius nomen est Destriana. Adiuuabat his sanctis operibus uxor eius regina Tharasia cognomine Florentina, ex qua predictos filios habuit, scilicet Sancium et Geloyram. Nono decimo regni sui anno exercitu aggregato obsedit ciuitatem Agarenorum, que nunc Talauera uocatur. Sarraceni autem obuiantes ei bello inito ceciderunt ex ipsis Agarenis XII milia. Asportauit etiam rex secum septem milia captiuorum et reuersus est in pace. Et cum Ouetum causa orationis iuisset, illuc grauiter egrotauit et Legionem festinus reuersus est, atque ab episcopis et abbatibus penitenciam accepit uigilia apparicionis Domini et ipse ex proprio regno se abstulit dicens: Nudus egressus de utero matris mee, et nudus reuertar illuc. Dominus mihi sit adiutor, non timebo quid faciat mihi homo. Post hec percepto corporis et sanguinis Domini sacrificio mortuus est et sepultus est in Legione in monasterio sancti Saluatoris, quod construxit filie sue domine Geloyre. Regnauit annos XIX, menses duos, diebus XXV.
Era DCCCCª.LXXXª.VIIª Ordonius filius eius adeptus est regnum, uir satis prudens et in exercendis disponendisque exercitibus nimis sapiens. Frater autem eius nomine Santius consilio inito cum auunculo suo Garseano rege Pampilonensium et Fernando Gundissalui Burgensium comite, unusquisque illorum cum exercitu suo Legionem accesserunt, ut regem Ordonium a regno expellerent et fratrem eius Sancium facerent regem. Quo audito rex Ordonius satis bene exercitatus stetit, suasque ciuitates fortiter defendit et regni ceptrum uiriliter uindicauit. His supradictis remeantibus ad propria filiam Fernandi Gundissalui, quam ob causam, ut pacificaret Castellanos et Legionenses, acceperat, reliquit nomine Vrracam, eo quod pater eius impugnauerat ipsum, et aliam duxit uxorem nomine Geloyram, ex qua genuit regem Veremudum, qui podagricus fuit. Galleci etiam uidentes dissensionem inter Legionenses et Castellanos contra regem Ordonium rebellare ceperunt. Ipse uero rex Ordonius magno exercitu aggregato Galleciam edomuit, Vlisbonam depredauit et multa spolia simul cum captiuis duxit ad sedem suam Legionem. Fernandus uero Gundissalui, cuius erat studium regnum omnimode perturbare, uolens nolens ad regis Ordonii seruicium properauit, eo quod ipse rex cum magno exercitu ueniebat super Castellam et Sarraceni propter nostrorum discordiam fines ac terram Burgensium deuastabant. Sed comes Gundissaluus Fernandi accepto exercitu Legionensium et suorum nimiam multitudinem Sarracenorum, qui sanctum Stephanum de Gormaz obsederant, hostiliter interfecit. Rex uero Ordonius cum super Sarracenos ire disponeret, propria morte urbe Zemore decessit et Legione quiescit iuxta patrem suum in aula sancti Saluatoris. Regnauit annis V et menses VI.
Era DCCCCª.LXXª.IIª Ordonio defuncto Sancius frater eius pacifice apicem regni suscepit. Fredenando autem Gundissalui cum omnibus militibus contra ipsum magna facta coniuratione, rex Sancius ex Legione egressus Pampiloniam uenit ad auunculum suum regem Garseanum. Erat quidem Sancius crassus nimis, ita quod non poterat sine sui maximo grauamine equitare, et de consilio auunculi sui regis Garseani ad Abderamam regem Cordubensem uenit, ut de tanta crassitudine a Sarracenis acciperet medicinam. Omnes uero magnates regni eius inito consilio cum Fernando Gundissalui, comite Burgensi, Ordonium malum elegerunt in regnum filium regis Adefonsi ceci. Fernandus autem Gundissalui dedit illi filiam suam in uxorem nomine Vrracam, relictam a rege Ordonio, filio Ranimiri regis, et ipse Fernandus Gundissalui securus Castellam regere cepit. Erat tunc in Castella et in Alaua adolescens quidam comes generosus nomine Vela, qui contra Fernandum Gundissalui rebellare parauit, eo quod esset de nobilioribus Castelle et nolebat dicto Fernando Gundissalui subditus obedire. Fernandus autem comes armis eum a Castella et Alaua expulit et ad Sarracenos ire coegit. Rex autem Sancius a Sarracenis accepit medicinam de crassitudine sua et ad pristinam leuitatem peruenit; et consilio inito cum Abderamam rege Cordubensium cum innumerabili Sarracenorum exercitu uenit Legionem, ut regnum acciperet, a quo fuerat eiectus. At ubi terram regni sui intrauit et Ordonius malus hoc audiuit, ut erat muliebris et dissolutus, nimio timore perterritus ex Legione per noctem fugiit et Asturias intrauit et regno caruit. Ille caruit, Sancius regnum suscepit et ingressus Legionem edomuit regnum suum. Supradictus quippe Ordonius ab Asturiis proiectus Burgis ad socerum suum uenit. Comes autem Fernandus filiam suam illi abstulit et cum duobus filiis a Castella expulit et ad Sarracenos ire compulit. Ipsa uero Vrraca alterum uirum accepit. Ordonius dum uixit, inter Sarracenos mansit et eiulando penas persoluit. Tunc prefatus Santius rex uxorem nomine Tharasiam duxit, ex qua filium habuit Ranimirum. Post hec salubre iniit consilium cum uxore sua et sorore Geloyra, ut nuncios mitteret regi Cordubensi et peterent corpus sancti Pelagii, qui tempore regis Ordonii sub Abderamam rege martirio fuerat coronatus. Construxerat quidem rex Sancius infra muros Legionis monachorum monasterium, ad quod uolebat corpus sancti Pelagii deferre, et dum legatos una cum Velascone Legionensi episcopo ad Sarracenos pro pace et pro corpore sancti Pelagii rex Sancius misit, egressus ex Legione uenit in Galleciam et edomuit eam usque ad flumen Dorii. Quo audito Gundissaluus, qui dux erat ultra flumen illud, congregato magno exercitu uenit usque ripam ipsius fluminis. Deinde missis nunciis et dato iuramento, ut solueret tributum de ipsa terra, quam tenebat, callide aduersus regem cogitans uenenum illi in pomo direxit. Quod dum gustasset, sensit cor suum immutatum et festinus cepit remeare Legionem atque in ipso itinere die tercio uitam finiuit et Legione iuxta patrem suum sepultus est in ecclesia sancti Saluatoris. Regnauit annis XII.
Era Mª.IIIIª Sanctio defuncto Ramirus filius eius habens a natiuitate quinque annos suscepit regnum patris sui continens se cum consilio amitte sue domine Geloyre Deo deuote et matris sue regine Tharasie. Firmauit pacem cum Sarracenis et corpus sancti Pelagii martiris ab eis accepit et cum corporibus multorum religiosorum episcoporum Legione tumulauit in monasterio, quod pater suus construxerat. Factum est autem ut, cum Sarraceni securitatem accepissent a rege Sancio et a filio eius rege Ranimiro quod non ferrent subsidium Castellanis, direxerunt arma contra comitem Fernandum Gundissalui. Et cum non posset eis dictus comes resistere, ceperunt Sarraceni Gormaz et Septimancas et Septempuluicam et multas strages et orrendas perpetrauerunt in terra Christianorum. Erat cum Sarracenis supradictus Vela nobilis castellanus, qui propter uindictam expulsionis sue a Castella humanitatis inmemor trucidabat crudelissime Christianos. Eo tempore ceperunt Sarraceni Zemoram et subuerterunt eam. In tanta clade se gerente terra mortuus est Fernandus Gundissalui comes Burgensis morte propria et successit ei Garseas Fernandi comes filius eius, qui cepit contra Sarracenos se uiriliter exercere. Anno autem secundo regni Ranimiri regis centum classes Normannorum cum rege suo Gundaredo uidentes dissensiones Gotorum ingresse sunt Galleciam et strages multas facientes in giro sancti Iacobi, episcopum loci ipsius nomine Sisnandum gladio peremerunt et totam Galleciam depredati sunt, usque dum peruenirent ad Alpes montis Ezebrarii. Tercio uero anno remeantibus illis ad propria post multam cedem et captiuitatem Christianorum comes Gundissaluus sanctionis in nomine Domini et in honore sancti Iacobi apostoli, cuius terram deuastauerant, uenit cum exercitu magno obuiam illis et cepit cum eis fortiter preliari. Dedit illi Dominus uictoriam et omnem gentem ipsam Normanorum simul cum rege suo Gunderedo gladio interfecit atque classes eorum igne cremauit. Rex autem Ranimirus accepit uxorem nomine Vrracam et, cum esset in puericia et modica sciencia, cepit comites Gallecie factis ac uerbis irritare et eis crudelis existere. Ipsi autem comites talia egre ferentes regem alium nomine Veremudum filium regis Ordonii super se erexerunt, quem in sede sancti Iacobi apostoli confirmauerunt era M.XVIII Idus Octobris. Quo audito rex Ranimirus ex Legione ad Galleciam cum exercitu properauit. Rex uero Veremudus obuiam illi exiuit in Portella de arenis et ceperunt acriter preliari. Nullus tamen eorum alteri cedens, separati ad inuicem et multi ex utraque parte Christianorum se cede mutua prostrauerunt. Per duos continuos annos inter Legionenses et Gallecos intestinum bellum fuit, quo ex his et illis innumerabiles corruerunt. Qua cede ualde diminuta fuit fortitudo Gotorum. Rex uero Ranimirus proprio morbo Legione decessit et in Destriana sepultus fuit. Regnauit quindecim annis, mensibus septem.
Era Mª.XXª mortuo Rammiro Veremudus Ordonii regis filius, ut audiuit de morte eius, uenit Legionem et accepit regnum pacifice, quia ipse erat propinquior generi regali, ad quem spectabat ceptrum regni. Hic fuit uir satis prudens, leges factas a predecessoribus suis Gotorum regibus firmauit, canones aperire iussit et sanctorum Patrum instituta perquisiuit. Tamen obtenebrauit leuitas mores eius bonos, quoniam leuiter susurronibus prebebat aurem. Vnde tres serui ecclesie sancti Iacobi apostoli, quorum nomina hec sunt, scilicet Zadon, Cadon et Ansilon accusauerunt apud eum falso dominum suum Adulphum episcopum de criminibus pessimis et quod promiserat Agarenis se Sarracenum futurum et eis totam terram Gallecie traditurum. Rex uero indiscrete credidit tribus falsis testibus et iussit uelociter Iacobensem episcopum ad se uenire Ouetum. Prouocabat regem hoc magis credere, quia idem episcopus filius fuerat illius Gundissalui ducis qui regi Sancio dederat uenenum in pomo. Iussit itaque rex querere taurum ferocissimum ad interficiendum dictum episcopum. Pontifex uero in die cene Domini, sicut sibi preceptum fuerat, uenit Ouetum. Cui milites regis dixerunt ut prius ueniret ad regem, quam ecclesiam intraret. Ipse autem fultus a Domino dixit: 'Ego prius ibo ad Regem regum Saluatorem meum et postea ueniam ad tirannum regem uestrum'. Ilico intrauit episcopus ecclesiam nostri Saluatoris sciens quod futurum erat, et induit se sacris pontificalibus indumentis et celebrato diuino misterio sic ab ecclesia indutus exiit et ad locum, ubi erat taurus uenit ante fores palacii regis, ubi fere omnes nobiles Astures conuenerant ad tractandum in curia regis contra Sarracenos, qui regnum Legionense deuastabant. Tunc rex taurum dimitti precepit. Taurus autem uelociter cucurrit et cornua in manu episcopi dimisit et reuersus multos derisores interfecit et postea siluas unde uenerat, peciit. Episcopus uero ad ecclesiam reuersus, cornua que in manibus tenebat, ante altare nostri Saluatoris proiecit, et Cadonem et Zadonem et Ansilonem excomunicauit et orauit uoce clara dicens quod de semine eorum usque in finem mundi quidam essent leprosi, alii ceci, alii claudi et alii manci propter crimen falsum quod inposuerant ei. Rex uero ut miraculum uidit, nimium doluit et satisfacere episcopo uoluit, sed episcopus ultra regem uidere noluit. Mansit in eadem sede quatuor diebus, et secunda feria post pascha ab Oueto cum suis exiit et in uallem Pramarensem ad ecclesiam sancte Eulalie uenit. Quo loco percussus infirmitate corpus et sanguinem Domini sumpsit et quarta feria illuscente die spiritum domino tradidit. Tunc sui, qui uenerant cum eo, feretrum fecerunt, ut eum ad ecclesiam sancti Iacobi apostoli deportarent. Sed Dominus tam immobilem eum fecit, ut a mille manibus hominum moueri non posset; deinde accepto consilio sepelierunt eum in ipsa ecclesia sancte uirginis Eulalie. Eo tempore rex Agarenus nomine Alphagip fecit se uocari Almazor, et una cum filio suo Aldamelch et cum predicto Vela comite Castellano et aliis comitibus Christianis exiliatis regnum Legionensium et regnum Pampilonensium et comitatum Burgensium fortiter deuastabat. Erat enim discordia magna inter Gotos et non erat, qui alteri ferret subsidium. Habebat secum dictus Almazor multitudinem Christianorum, quos ita honorabat, ut si inter Christianos aliqua oriretur sedicio, ad sedandum tumultum pocius de barbaro quam de Christiano mortis sentencia ferebatur. Largus erat et hilaris barbarus Almazor, et dum multis habundaret thesauris, cunctos muneribus ad suam beniuolenciam adtrahebat. Iam cuncta, que a flumine Dorii, quod tunc temporis inter Christianos et Sarracenos pro limite habebatur, usque ad flumen Estole deuastauerant Sarraceni, et ad debellandam Legionensem urbem properans Almazor in ripa fluminis Estole temptoria fixit. Rex autem Veremudus cum exercitu suo hostibus armatus occurrit. Comissoque cum eis prelio usque ad temptoria illos magna cede prostrauit. Porro Almazor, ubi suos feda fuga prebere terga uidit, indignatus de solio in terram prosiliit. Fertur enim Almazor hoc signum calumpnie, dum male pugnarent, ostendere suis militibus, quod deposito aureo galero, quo assidue caput tegebat, humi cum calumpnia resideret. Quem decaluatum uidentes sui milites, alteri alteros adhortantes nostros undique magno cum fremitu circumueniunt, atque uersa uice eos a tergo perurgentes per medias ciuitatis Legionensis portas intermixti irruerent, nisi ingens pluuia cum turbine hanc dirimeret litem. Barbarus autem hoc anno propter iminentem hyemem in patriam se recepit. Sequenti uero anno obsedit Legionem et eam fortiter obpugnabat. Rex autem Veremudus podagrica egritudine nimium grauatus, cum non posset barbaro obuiare, se recepit Ouetum. Dum itaque per annum integrum obpugnaretur ciuitas Legionis, facta est murorum irruptio iuxta portam occidentalem. Comes Guilelmus Gundissalui Gallecus, qui ad defensionem Christianitatis eidem se contulerat ciuitati, cum grauissime egrotaret et audisset, quod erat facta irruptio, fecit se suis armis indui et in lecto ad locum, ubi murus erat suffossus, deferri; ubi per tres dies adeo fuit fortiter dimicatum, ut multa milia Sarracenorum occumberent in eodem loco. Quarta autem die fortiter pugnantibus barbaris alia irruptio facta est iuxta portam meridionalem. Deinde irruentibus barbaris ciuitas capta est. Comes autem Guillelmus Gundissalui in eo loco, ubi iacebat armatus, a Sarracenis occisus est. Tunc rex Almazor iussit portas ipsius ciuitatis, que opere marmoreo erant constructe, a fundamentis destrui et turres murorum diruere precepit. Fecit etiam destrui arcem a fundamentis iuxta portam orientalem, que altissimis et fortissimis turribus lapideis erat munita. Mandauit tamen ad portam septentrionalem unam relinquere turrem, ut secula futura cognoscerent, quantam ipse destruxerit ciuitatem, cum omnes alie murorum turres fere illius fuerint altitudinis. Post hec barbarus cepit Astoricam et turres illius aliquantulum precipitauit, Coyancam etiam a fundamento destruxit et ecclesiam sanctorum Facundi et Primitiui subuertit. Verumptamen Aluam, Lunam, Gordonem et Arbolium non cepit, nec Berizum intrauit. Deinde reuersus in Castellam Almazor cepit Atezam et Osmam et Alcobam et ab ipsis fundamentis destruxit. Venientes autem Astures Legionem tulerunt corpus sancti Pelagii, et corpora quorundam regum et ea detulerunt Ouetum. Similiter corpora regum, que erant in Astorica, transtulerunt Ouetum. Multa etiam sanctorum corpora ex destructis Christianorum ciuitatibus Ouetum delata sunt et sepulta. Quidam etiam clerici Legionensis episcopatus corpus sancti Froylani episcopi transtulerunt ad loca tuta submontana, que dicuntur Vallis Cesar, et posuerunt illud super altare sancti Iohannis apostoli. In tantum Dominus pro peccatis nostris regi Almazor super gentem Christianorum seuire permisit, ut per duodecim continuos annos totidem uicibus Christianorum fines aggrederetur, et semper uictor reuerteretur Cordubam. Postremo omnia loca plana sibi subiugauit, et tributaria fecit. Ea tempestate in Yspania cultus diuinus periit et omnis gloria Gotorum decidit atque congesti ecclesiarum thesauri funditus direpti sunt. Tertiodecimo uero anno Almazor barbarus cum magno exercitu per fines Portugalie hostiliter intrans illius regionis omnia deuastauit. Non fuit ciuitas, nec munitio, que illi resistere posset, usque dum peruenit ad partes maritimas occidentales Yspanie et ciuitatem et ecclesiam, in qua corpus beati Iacobi apostoli tumulatum est, destruxit. Ad sepulcrum uero beati Iacobi apostoli, ut illud frangeret, audacter accessit, sed territus quadam fulguratione rediit; ecclesias, monasteria et palacia fregit atque igne cremauit. Rex autem celestis Dominus Ihesus Christus non continens in ira sua misericordias suas, beati Iacobi apostoli meritis ultionem fecit de inimicis suis. Misit namque Dominus diarriam et dissenteriam in uentrem Agarenorum et partim infirmitate, partim subitanea morte, cotidie gens ipsa minuebatur et ad nichilum ueniebat. Tulit autem barbarus Almazor campanas minores ecclesie sancti Iacobi et ob insigne fecit eas Cordubam redduci et in oratorio suo pro lampadibus suspendi. Rex autem Veremudus misit pedites agiles et expeditos plurimos, qui adiuti auxilio beati Iacobi apostoli per montana Gallecie Sarracenos more pecudum trucidabant. Post hec rex Veremudus misit nuncios ad comitem Garsiam Fernandi de Castella et ad Garseanum regem Pampilonensium, ut auxilium preberent ad tantum hostem debellandum. Tunc rex Garseanus maximam partem sui exercitus misit et comes Garsias Fernandi per se cum omni exercitu suo uenit. Rex autem Veremudus, quia eo quod podagricus erat, nullatenus poterat equitare, humeris hominum baiulatus cum suo exercitu properauit. Cumque Almazor egressus de Gallecia castelle fines uellet iterum deuastare, occurrit ei cum magno exercitu rex Veremudus, et in loco, qui dicitur Canatanazor, inito certamine multa Sarracenorum milia corruerunt, et nisi nox diem clausisset, ipse Almazor fuisset captus. Tamen ipsa die non fuit uictus, sed de nocte arripuit fugam cum suis. Sequenti uero die rex Veremudus precepit acies ordinare, ut in ipso diei crepusculo contra Sarracenorum exercitum dimicarent. Sed properante exercitu ad castra Sarracenorum inuenerunt tantummodo temptoria fixa cum multitudine spoliorum. Comes autem Garsias Fernandi insecutus Sarracenos, qui fugiebant, eorum innumerabilem extinxit multitudinem. Mirabile est dictu quod ipsa die, qua in Canatanazor succubuit Almazor, quidam quasi piscator in ripa fluminis de Guadalquiuir quasi plangens modo Caldayco sermone, modo Yspanico clamabat dicens: 'In Canatanazor perdio Almazor el tambor', id est, in Canatanazor perdidit Almazor timpanum siue sistrum, hoc est, leticiam suam. Veniebant ad eum barbari Cordubenses et cum appropinquarent ei, euanescebat ab occulis eorum et iterum in alio loco apparens eadem plangens repetebat. Hunc credimus diabolum fuisse, qui Sarracenorum plangebat deiectionem. Almazor autem ab ea die, qua succubuit, noluit comedere neque bibere et ueniens in ciuitatem, que dicitur Medinacelem, mortuus est et ibidem sepultus. Post hec Abdamelech filius eius anno sequenti uenit cum exercitu magno iterum in Legionem et destruxit denuo muros eius, ne Christiani eam iterum popularent. Comes autem Garsias Fernandi cum Legionensibus et Castellanis exiuit obuiam ei et fugauit eum a regno Legionensi. Gens uero Gotorum Dei miseratione a tanto hoste liberata, uires paulatim recepit et in concordiam uersa est. Nam miserunt ad Velam suprafatum nobilem et ad ceteros comites Christianos, qui erant cum Sarracenis; et tam rex Veremudus quam rex Garseanus, necnon et comes Garsias Fernandi eos restituerunt hereditatibus et directuris suis, et pro patria et fide catholica fortiter dimicarunt. Rex uero Veremudus adiutus a Domino cepit construere ecclesiam sancti Iacobi apostoli et cetera loca sacra in melius restaurare. Sed dum in multis recepisset correctionem, tamen semper susurrones audiuit. Nam in multis, accusantibus quibusdam dompnum Gudesteum Ouetensem episcopum, cepit eum et in castro, quod dicitur Pinna regine in finibus Gallecie per tres annos in uinculis tenuit. Sed mundi Saluator tantam siccitatem dedit in terra, quod nullus homo arare potuit, unde facta est fames ualida in tota Yspania. Tunc homines quidam Deum timentes dixerunt regi: 'Domine rex, quidam serui Dei uisionem uiderunt et dixerunt nobis quod peccasti in Dominum, quando cepisti Ouetensem episcopum et non pluet, nec fames exiet a regno tuo, quousque soluas eum et restituas ei episcopatum suum'. Hoc audito rex misit nuncios ad Astoricensem episcopum dominum Xemenum, cui comendauerat Ouetensem ecclesiam, et iussit absolui prefatum Ouetensem episcopum et honorifice restituit eum ecclesie sue. Etenim rex Veremudus, quia facile deuiabat ad malum, facilius ad bonum misericordia flectebatur. Ab illa igitur die Dominus Ihesus Christus super faciem terre dedit pluuiam et terra dedit fructum suum et expulsa fuit fames a regno Gotorum. Habuit duas legitimas uxores rex Veremudus: unam Velasquitam, quam uiuentem dimisit, et aliam nomine Geloyram, ex qua habuit filios, Adefonsum scilicet et Tharasiam. Habuit etiam duas nobiles concubinas, et ex una genuit infantem dompnum Ordonium, et ex alia infantissam dompnam Geloyram. Ipse infans Ordonius ex infantissa Fronildi Pelagii genuit plures filios, quorum nomina hec sunt: Adefonsus, Pelagius, Sancius et Xemena. Ipsa uero Xemena ex comite Munione Roderici genuit comitem Rodericum Munionis, qui postea mortuus fuit in lite de Sacralias. Prefatus etiam rex ex una femina nomine Velesquita pulcherrima genuit infantissam Christinam. Ipsa uero Christina genuit ex infante Ordonio ceco, filio Ranimiri regis, plures filios et filias, Adefonsum scilicet, Ordonium, Pelagiam comitissam et Eldonciam, que fuit uxor Pelagii Froyle, qui diachonus fuit, et genuit et ex eo comitem Petrum, Ordonium, Pelagium, Munionem et matrem Suarii comitis et fratrum eius, et Tharasiam comitissam Carrionensem, que hedificauit ecclesiam sancti Zoyli martiris. Isti omnes dicti fuerunt infantes de Carrione. Rex autem Veremudus maxima pedum grauatus egritudine per manum episcoporum et abbatum multas elemosinas faciens de malis comissis penitenciam egit, et in Berizo uitam finiuit atque in Villa bona sepultus fuit, et post aliquantos annos a filio suo rege Adefonso translatus est Legionem et una cum uxore sua regina dompna Geloyra in ecclesia sancti Iohannis Babtiste quiescit. Regnauit autem annos XVII post mortem regis Ranimiri, cum ante duobus annis regnauerit et mensibus septem.
Era Mª.XXXª.VIIª Adefonsus filius eius habens a natiuitate sua annos quinque adeptus est regnum. Hic nutritus est a Melendo Gundissalui comite Gallecie et ab eius uxore comitissa domina Maiore, et dederunt ei filiam suam in coniugem nomine Geloyram, ex qua genuit Veremudum et Sanciam, post mortem cuius duxit aliam nomine Vrracam. Eo fere tempore cum rebellaret Sancius contra patrem suum uirum strenuum Burgensium comitem Garsiam Fernandi, ipse comes Garsias mortuus est et successit ei filius eius nomine Sancius in comitatu Burgensi, uir armis strenuus, prudens in agendis, in sentencia iustus et labori cedere nescius, qui multas clades intulit Sarracenis. Tamen dum ipse rebellaret contra patrem suum, uenerunt Sarraceni propter eorum discordiam et capientes urbem Abelam funditus destruxerunt eam. Ceperunt etiam Sanctum Stephanum et Cruniam. Comes autem Garsias Fernandi dum cum paucis uellet obuiare Sarracenis et incaute se gerere, captus est ab eis et post paucos dies propria morte decessit. Tunc comes Sancius filius eius collecto multo exercitu Legionensium, Pampilonensium et suorum perrexit Toletum, ut patris iniuriam uindicaret, et multas strages circumquaque ferro et flamma faciens, acceptis multis muneribus a barbaro Toletano rege, in Castellam uictor reuersus est et multas uictorias nobiliter de Sarracenis obtinuit sepe, ita ut usque Cordubam hostiliter pergeret et multas cedes Sarracenis inferret. Prefatus autem rex Adefonsus sceptrum regni nobiliter gubernauit, eo quod sapientum se consilio rexit. Tamen dum esset puerulus et Abdella rex Toletanus Legionense regnum hostiliter infestaret, inito consilio nobiles regni dederunt Tharasiam sororem regis Adefonsi barbaro pro coniuge, ipsa nolente eo, quod occulte se simulabat Christianum et auxilium contra Agarenos ceteros regi Adefonso se prestaturum iuramento firmauit. Que cum esset uirgo Christianissima et Toletum perducta, barbarus uellet eam cognoscere, dixit ei: 'Noli me tangere, quia paganus es. Si uero me tetigeris, angelus Domini interficiet te'. Tunc rex derisit eam et concubuit cum ea semel, et statim sicut illa predixit, percussus est ab angelo Domini. Ille autem, ut sensit mortem propinquam adesse, sibi uocauit cubicularios et consiliarios suos et precepit eis honerare camelos auro, argento, gemmis et uestibus preciosis et adducere illam ad fratrem suum regem Adefonsum cum magno honore. Rex autem Adefonsus celebrauit concilium cum episcopis, comitibus et potestatibus suis era Mª.Lª.VIIIª et repopulauit Legionensem urbem, que, ut predictum est, a rege Agarenorum Almazor fuerat depopulata. Rehedificauit omnes portas eiusdem ciuitatis ex luto et ligno, et dedit ei bonos foros et mores, quos debet habere tam ciuitas, quam totum Legionense regnum a flumine Pisorga usque ad extremam Gallecie partem in perpetuum. Fecit etiam ecclesiam sancti Iohannis Babtiste in ipsa urbe ex luto et latere, et collegit omnia ossa regum et episcoporum, que in ipsa erant ciuitate, et in ipsa ecclesia sepeliuit ea simul, et super ea hedificauit altare ad honorem sancti Martini episcopi et confessoris. Deinde transtulit ossa patris sui Veremudi regis, qui sepultus fuerat in Berizo in Villa bona, et sepeliuit ea in occidentali parte ipsius ecclesie in sepulchro marmoreo una cum matre sua regina dompna Geloyra. Restaurauit etiam iuxta eandem ecclesiam monasterium sancti Pelagii, quod ab Agarenis fuerat destructum. Quo loco soror eius predicta Tharasia in monachali habitu cum uirginibus Deo dicatis diu permansit et postea Oueto obiit et in monasterio sancti Pelagii sepulta fuit. Eo fere tempore supradicto Vela comite mortuo duo filii eius, Didacus et Siluester, cum Sancio duce Burgensium nollent obedire, a Castella cum magno dedecore eiecti sunt ab ipso duce. Hii uenientes ad regem Adefonsum honorifice sunt ab eo recepti, et dedit eis terram in submontanis. Post hec rex Adefonsus ordinatis sapienter per regni confinia rebus cepit Sarracenis bella inferre et regnum sibi subditum nobiliter gubernare. Anno igitur regni sui XX.VIII aggregato magno exercitu obsedit Veseum in Portugale magnum opidum, quod adhuc detinebatur a Sarracenis. Cumque quadam die propter nimium feruorem solis indutus tantummodo pallio et camisia longe a muris ipsius ciuitatis equitaret, a quodam insigni baleario Sarraceno inter scapulas sagitta percussus est. Cumque sensisset se letaliter uulneratum, uocauit episcopos et abbates et ab eis accipiens corpus et sanguinem Domini, mortuus est et sepultus in Legione iuxta patrem suum et matrem suam.
Era Mª.LXª.Vª mortuo rege Adefonso filius eius Veremudus successit in regnum Legionensium. Qui reuera Veremundus patricius, puer constitutus in regem, non ut illa etas diuersis puerilibus et lasciuis cupiditatibus astringi assolet, constrictus dignoscitur, sed in ipso teneri regni exordio ecclesias Christi gubernare easque a prauis hominibus defendere, cenobiorum ceu pius pater consolator existere et pauperum tutor sedulus esse cepit. Duxit uxorem filiam Sancii ducis Castellani nomine Tharasiam, ex qua suscepit filium Adefonsum, qui post paucos dies mortuus est. Sancius uero Burgensium dux quam gloriose se gesserit in suo comitatu, non posset noster ad plenum euoluere stilus. Dedit namque bonos foros et mores in tota Castella, et sapienter et fortiter se gessit in suo ducatu. Hic accepit a Sarracenis Gormaz, Osmam et sanctum Stephanum et alia multa in Extremadura. Habuit filium nomine Garseam et filias duas, quarum unam dedit regi Veremudo Legionensium in uxorem et aliam Sancio Cantabrorum regi, ex qua idem Sancius genuit duos filios, scilicet Garseam et Fernandum. Obiit comes Sancius et successit ei in ducatu Burgensium infans Garsea filius eius. Tunc Burgenses comites inito consilio miserunt ad Veremudum regem Legionensium, ut sororem suam Sanciam comiti Garsie daret in coniugem et concederet eundem regem Castelle uocari. Rex autem Veremudus hoc se facturum promisit. Vnde factum est, ut cum esset rex Veremudus Oueto, uenerunt Burgensium nobiles cum comite suo infante Garsia in Legionem proponentes ire Ouetum, tum causa orationis, tum ut loquerentur cum rege de matrimonio contrahendo et regis nomine Garsie duci obtinendo. Sed filii Vele comitis supradicti aggregantes exercitum in submontanis memores malorum, que sibi fecerat dux Sancius, ambulantes per totam noctem intrauerunt Legionem et tercia feria illucescente die occiderunt ipsum infantem Garseam in porta ecclesie sancti Iohannis Babtiste. Didacus comitis Vele filius ipsum Garseam in babtismo de sacro fonte leuauerat, et propria manu occidit eum enormi sacrilegio perpetrato et Dei timore postposito. Tunc occisi fuerunt multi tam de Castellanis quam de Legionensibus, qui ad defensionem Garsie ducis confluebant. Post hec cum iam multitudo conflueret ad uindicandam mortem Garsie ducis, predicti filii Vele, scilicet Didacus et Siluester, fugientes se in montibus locis tutissimis contulerunt. Infans uero Sancia predicta fecit planctum magnum super ducem Garsiam et sepeliuit eum honorifice iuxta regem Adefonsum patrem suum in ecclesia sancti Iohannis Babtiste. Puer fere XIII annorum erat infans Garsias, quando mortuus est. Sancius autem rex Cantabriensium, quia gener erat Sancii ducis Castellani, successit Garsie in comitatu Burgensium et cepit regnare in Nauarra et in Castella. Rex iste Sancius filius fuit Garseani regis Nauarrorum, qui et ipse Garseanus genitus fuit de Sancio rege Cantabrie, qui de nobili Gotorum regali semine extitit procreatus. Hic tempore cladis Almazor et aliorum Agarenorum fortiter se habuit contra Sarracenos. Nam cum Agareni queque plana Yspanie occupassent, Cantabri algoris et laborum pro loco et necessitudine iniurias fortiter pacientes, arreptis leuioribus armis, per colles et oppaca siluarum loca pedites serpendo ex inprouiso castra hostium, dum aderant inuadendo sepe conturbabant. Neque huiusmodi factum ab hostibus usquam poterat uindicari, quia Cantabri succinti et leues, statim ut res postulabat, in diuersa rapiebantur. Itaque Maurorum rabies, que aliis formidolosa erat, Cantabris ludibrio habebatur. Quapropter Cantabrorum regnum propter difficultatem introitus et agilitatem incolarum pro maiori parte solidum mansit. Vnde rex Sancius, cuius primus cognomen Auarca, cum Sarraceni tempore iemali urbem Pampilonam debellarent, et ipse esset in Pireneis montibus ultra Alpes Roscideuallis et ingens nix clauderet portum, fecit sibi et suis militibus de coriis crudis et ligneis uiminibus rusticorum more calciamenta, que uulgariter incole 'auarcas' et 'baraliones' uocant, et nocte Alpes Roscideuallis per nimias niues transiit et illucescente die Agarenos iaculis et gladiis in tantum fortiter inuasit, ut perpauci Sarracenorum euaderent, qui suis facta prelii nunciarent. Post ipsum surrexit filius eius rex Garseanus, qui nobilissimi patris fortissima facta secutus barbaris armatus crebro occurrit et eorum impetus, ne in finibus Christianorum more solito deseuirent, constanter compescuit. Quo defuncto, Sancius filius eius paterno subiit regno, qui uictoria simili, sicut auus eius, per 'auarcas' et 'baraliones' super eandem urbem Pampilonam multa milia Sarracenorum prostrauit, quare etiam ipse rex Auarca dictus fuit, et ad plana descendens inimicos fidei Christiane longius secedere compulit. Hic autem ut prelibatum est, postquam in Castella regnare cepit, ita comitatum Burgense ampliauit, ut iam non comitatus Castelle, sed regnum merito diceretur. Ab ipsis namque Pireneis iugis usque Nagaram, quicquid terre infra continetur, a potestate paganorum eripuit et iter sancti Iacobi aperuit, quod barbarica infestatione clausum erat, et per deuia Alaue peregrini declinabant, quos Sancius rex absque retardationis obstaculo recta uia currere fecit, et in cunctis fere uictor extitit. Meruit quoque, ut dictum est, natorum contubernio diu feliciterque perfrui; quibus uiuens pater benigne regnum diuidens Garsiam primogenitum Pampilonensibus prefecit, Fernandum uero bellatrix Castella iussione patris pro rege suscepit. Dedit etiam Ranimiro, quem ex concubina habuerat, Aragon, quandam semotam regni sui particulam, ne fratribus eo quod materno genere impar erat, quasi regni hereditarius uideretur. Deinde mouens arma contra regem Veremudum Legionense regnum ualde minorauit. Tamen contra eum insurgentibus uehementer Legionensibus et Gallecis, ne hoc deueniret in patrie destructionem, petiuit a Veremudo rege Legionis adhuc in teneris annis constituto Sanciam sororem suam nobilissimam puellam dari filio eius Fernando in coniugem propter pacem Christianorum reformandam. Rex autem Veremudus largissima manu regales sororis nuptias exibuit et Fredenandus Sanciam in coniugem accepit. Ceterum rex Veremudus ab extremis finibus Gallecie usque ad flumen Pisorga, quod tunc Cantabriensium regnum separabat, rex constituitur. Porro Sancius rex in senectute bona plenus dierum, dum filius eius Garsias ob uota soluenda Romam comearet, ab hac uita decessit. Quem Fredenandus apud Oniense cenobium magno cum honore, ut tantum patrem decebat, humari fecit. Rex uero Garsias, postquam solutis Deo uotis Roma rediit et obitu patris percepto Pampilonensi prouincie appropinquauit, audiuit Ranimirum fratrem suum ex concubina ortum super regno sibi insidias protendere. Qui nimirum Ranimirus ad hoc perficiendum adunauerat sibi quosdam Maurorum reges, Cesaragustanum scilicet et Oscensem atque Tutelanum, quorum presidio fretus positis castris super Taphayam fratri campale bellum indigne comminabatur. Cuius superbiam, quia animositas Garsie regis ferre non sustinebat, collectis Pampilonensium fortissimorum copiis castra hostium extimplo aggreditur. Deinde maxima parte hostium trucidata, ceteri, qui remanserunt relictis temptoriis stipendiisque inermes fugam arripiunt. Ranimirus autem nisi discalciatus super equum capistro regente tuta peteret loca, dies illa sibi ultima foret. Post hec ex uinculo unitatis et dilectionis oritur inter regem Fernandum et regem Veremudum seua discordia, que omnium malorum seminarium bonorumque semper turbatrix fuit. Siquidem prefatus rex Sancius pater regis Fredenandi post mortem Legionensis regis Adefonsi rege Veremudo puerilibus annis impedito partem regni sui, uidelicet a flumine Pisorga usque Ceyam, suo dominio mancipauerat, et tam in ipsa terra, quam in tota Castella eidem filio suo in nuptiis Fredenandi regis et Sancie regine dominandi dederat potestatem. Veremudus autem, ubi rex Sancius expirauit paternum regnum sibi uendicare disposuit. Ad hec Fredenando, cui Adefonsi regis filia nupserat, uidebat esse iniustum, si uxor eius foret omnino expers regni patris sui. Hiis ita repugnantibus magna inter utrumque nascitur commotio belli, sed quoniam uiribus militum inpares erant, adeo quod Fredenandus ferre Veremudi impetus non ualeret, auxilia fratris sui regis Garsie ad expugnandum hostem obnixius poscit. Fernandus igitur et Garsias frater eius aggregatis fortissimorum militum copiis, dum ad expugnandum hostem properant, ecce rex Veremudus cum suis transiecto Cantabriensium limite eis armatus occurrit, et iam in ripa fluminis de Pisorga super uallem Thamaron utriusque exercitus opposite acies conspiciebant se fulgentibus armis, cum rex Veremudus acer et imperterritus primo insignem equum suum Pelagiolum calcaribus urget, et cupiens hostem ferire rapido cursu inter densissimum cuneum militum Cantabrorum stricta asta incurrit. Sed dum ferox Garsias et Fernandus acrius instarent, in ipso equi sui rabido impetu confoditur lanceis atque corruens in terram mortuus est. Multi etiam sui milites inordinate currentes post ipsum, quia non potuerunt eum contingere propter equi eius nimium cursum, accelerantes tamen ut poterant, super eum occubuerunt. Corpus autem Veremudi regis delatum est Legionem et cum patribus suis est sepultum una cum uxore sua regina Tharasia. Regnauit autem annos decem.
Era Mª.LXXª.Vª predictus rex Fredenandus uenit et obsedit Legionem, et cum esset fere absque muris, post paucos dies cepit eam et intrauit cum multitudine militum et accepit ibi coronam regni et factus est rex in Legione et in Castella. Non enim supererat aliquis de regali semine, ad quem spectaret regnum Legionense iure propinquitatis, nisi Sancia regina uxor eiusdem regis Fernandi. Consecratus est dominus Fredenandus in ecclesia sancte Marie Legionensis sedis et unctus in regem a uenerande memorie Seruando eiusdem ecclesie catholico episcopo decimo kalendas Iulii. Qui postquam cum coniuge sua Sancia ceptra regni gubernandi suscepit, incredibile est memoratu, quam breui barbarorum prouincias tocius Yspanie formido eius inuaserit. Quas in principio regni maturius depopularet, nisi ad sedandos regni sui tumultus, prius quorundam magnatorum rebelles animos corrigere sagaciter procuraret. Terrebantur Sarraceni, cum uiderent Legionem et Castellam in unam concordiam conuenire et regem fortem et sapientem illis imperare. Sancia uero regina peperit ei filium, qui Sancius est uocatus. Deinde peperit filiam nomine Geloyram. Tercio peperit filium, quem ab utroque parente uocare placuit Adefonsum. Quarto minimus Garsias genitus est. Urracam namque decore et moribus nobilissimam puellam priusquam obtinuissent regni apicem, genuerunt. Rex uero Fredenandus filios suos et filias ita censuit instruere, ut primo litteralibus disciplinis, quibus et ipse studium dederat, erudirentur. Deinde ubi etas paciebatur, masculos more Yspanorum equos cursare et armis et uenationibus fecit filios exercere. Filias autem, ne per ocium torperent, ad omnem muliebrem honestatem erudiri fecit. Sed inimica omnium bonorum inuidia animum Garsie regis Pampilonensium fratris eius cepit acrius stimulare et de regis Fredenandi opulencia et felicitate Garsias nimium torquebatur. Rex uero Fernandus cum per omnia mansuetus et pius inueniretur, quadam naturali benignitate fratris inuidia perturbatum animum studebat ad dilectionem fraternam reuocare. Igitur dum rex Garsias apud Nageram egroteret, rex Fernandus fraternis commotus uisceribus eum uisere festinat. Rex autem Garsias inito consilio iussit suis, ut caperent regem Fredenandum. Sed Fredenandus ut hoc comperit, uelociter in patriam se recepit. Factum est autem, ut conuerso rege Fernando et egrotante, eum rex Garsias pro tanto scelere mitigando et fratre placando accessit humiliter uisitare. Quem uisum rex Fredenandus Ceye in uinculis ponere iussit. Sed rex Garsias callide post aliquos dies euasit et cum quibusdam militibus furtim preparatis ad propria remeauit. Qui deinceps Garsias acer et furibundus cepit aperte manifestas occasiones belli querere atque fraternum sanguinem siciens Fernandi fines, quousque attingere poterat, hostiliter deuastare. Quibus auditis rex Fernandus collecto a finibus Gallecie uniuerso exercitu iniuriam regni ulcisci properat. Tamen legatos idoneos ad regem Garsiam misit, quatinus dimissis finibus suis uteretur pace et cum eo mortiferis gladiis confligere nollet. Fratres enim erant, ideoque unumquemque in regno suo deceret quiete uiuere. Ad hoc etiam tantam suorum militum multitudinem Garsiam sustinere non posse, illi predicit. Porro rex Garsias ferox et animosus audita legatione nuncios de castris suis despecta pietate fratris exire imperat, et statim subinferendo minas ipsos nuncios cum sociis, qui pugne subierint, triumphato domino more pecudum se rapere in patriam dicit. Presumebat namque rex Garsias de uiribus suis, eo quod tunc temporis, excepto imperio regio, pre omnibus militibus habebatur miles insignis. Siquidem in omni bello strenui militis et boni imperatoris officia nobiliter agere consueuerat, illexerat quoque sibi maximam turbam Maurorum, quos tumultus causa suis ad pugnam sociauerat. Igitur a rege Fredenando et a rege Garsia dies et locus infelicis pugne constituitur. Sed iam rex Garsias in media ualle de Mata Porca posuerat castra, cum Fernandi regis milites noctu desuper iminentem preoccupant collem. Qui nimirum milites ex cognatione uel familia regis Veremudi fuerant, et ubi uoluntatem domini sui regis Fredenandi auidam regem Garsiam uiuum capiendi potius quam extinctum animaduertunt, instinctu Sancie regine comunem sibi sanguinem uel dominum uindicare singulariter hanelabant. Mane itaque facto cum primo sol refulsisset, undique ordinatis aciebus ingens clamor utrimque attollitur, inimica pila eminus iaciuntur et mortiferis gladiis res geritur. Cohors tandem fortissimorum militum, quos paulo ante tetigi, laxis habenis desuper incursantes per medias acies secando omnem impetum crispatis astis in regem Garsiam inferunt atque confossum exanimem de equo in terram precipitant. In quo bello duo ex magnis militibus Garsie cum eo interfecti sunt. Rex autem Fernandus precepit suis, ne fugientes Christianos occiderent, uolens ciuibus parcere. Vnde factum est, ut Sarraceni, qui uenerant ad pugnandum, dum fugerent, maior pars illorum captiuata est. Corpus uero Garsie regis in ecclesia beate Marie de Nagara sepulture traditum est, quam ipse a fundamento deuote construxerat atque argento et auro sericisque ornamentis pulchre ornauerat. Rex autem Fernandus postquam mortuo rege Garsia et rege Veremudo ab ultimis finibus Gallecie usque Tolosam omne regnum dicioni sue subiactum uidet, omne tempus reliquum iam securus de patria in expugnandis barbaris et ecclesiis Christi decorandis agere decreuit. Igitur anno regni sui XVI de campis Gotorum cum exercitu magno mouens in Portugalem profectus est. Etenim ex Lusitania prouincia et Betica barbari eruptantes impie dominabantur in partibus illis. Rex autem Fernandus per omne uite sue tempus hoc immobili mente firmiter statuerat, scilicet non prius ab incepto desistere aut semel suscepto labori cedere, quam hoc quod efficere conaretur, perfecto fine concluderet; ex qua re formido eius corda barbarorum perterruerat. Paratis itaque stipendiis omnibus primo impetu opidum Sena cum circumiacentibus castellis inuasit interfectis barbaris et ex eis, quos uoluit, in seruitutem sibi suisque redegit. Triumphato ergo opido Sena ad debellandam Vesensem ciuitatem accelerat ea scilicet causa, ut factorum suorum reddita uice pro Adefonso rege socero suo interfecto ciuitatis illius barbari soluerent debitas penas. Erat in ipsa ciuitate sagittariorum fortissima manus, cuius impetum si aliquando milites ad murum causa dimicandi accederent, nisi clipeis tabulas superponerent aut aliqua obstacula forciora ferre non ualerent quim sagitta singulare clipeum et loricam pertransiret. Exploratis igitur omnibus ciuitatis ingressibus positisque castris rex electos et milites et balearios ad ciuitatem cursu tendere et portas obsidere precepit. Deinde commisso prelio per aliquot dies cum magna fortitudine certaretur cepit eam atque inuento inibi sagittario insigni, qui Adefonsum regem interfecerat, eum manibus et occulis et altero pede priuare iussit. Ceteri uero Sarraceni, qui gladium euaserunt, militibus fuere preda. Inde propere mouens castra ad Lamecum ciuitatem peruenit et circumdato exercitu murum magno conamine irrumpere nititur, que quamuis difficultate loci inexpugnabilis uideretur, et oppositis turribus ligneis et diuersorum generum machinis eam breui expugnauit et Mauros inibi degentes partim gladio interfecit, partim ob diuersa ecclesiarum opera ansis ferreis iussit constringi. Siquidem rex Fernandus solerti semper cura prouidebat, ut de uictoriarum suarum spoliis ad laudem Dei, qui eum uictorem reddebat melior, pars per ecclesias et Christi pauperes distribueretur. Cepit etiam castrum sancti Iusti super flumen Malua situm et Taroca, cum aliis pluribus circumquaque positis, ne in eis contra Christianos barbari ulterius presidia ponerent, ad solum usque destruxit. Quibus triumphatis ut Conimbria illarum parcium maxima ciuitas, que istis prefuerat, Christo subiceretur, limina beati Iacobi apostoli peciit atque in ipsa ecclesia, que dicti apostoli corpus continet, triduum fecit, et, ut gentem Christianam dignaretur adiuuare et Conimbriam ciuitatem Christiano cultui subiugare apostolus Iacobus, deuotis precibus precabatur. Dotataque ipsa ecclesia multis muneribus rex Fernandus diuino fretus auxilio Conimbriam accelerat positisque super eam castris consedit. Exaudiuit Dominus preces regis Fredinandi, et cum ipse pugnaret apud Conimbriam martiali gladio, Iacobus apostolus Christi intercedendo Dominum pro eo pugnabat in celo. Et cum per aliquot temporis spacia infra muros Conimbrie Sarracenos teneret inclusos, positis in giro machinis et arietibus murum ciuitatis in parte fregerat. Quod uidentes barbari legatos supplicando ad regem Fernandum miserunt, quatinus Mauris tantummodo concederet uitam et acciperet urbem cum omni eorum substancia. Rex uero Fernandus adquieuit, et eiectis Sarracenis quadam die dominica hora tercia ciuitatem cepit. Quod hec ciuitas meritis beati Iacobi apostoli a rege Fredenando capta fuerit, sic manifeste innotuit. Venerat enim ab Iherosolimis quidam Greculus peregrinus, qui in porticu ecclesie beati Iacobi diu permanens uigiliis et orationibus insistebat. Cumque intrantes populi laudando beatum Iacobum bonum militem decantarent, ipse peregrinus dicere cepit eum non fuisse militem, sed piscatorem. Cum uero pernoctaret in oratione, subito raptus in extasi, ei apostolus Iacobus apparuit et tenens quasdam claues manu eum alacri uultu alloquens dixit: 'Eri, inquid, pia precantium uota deridens dicebas me militem non fuisse'. Post hec, allatus est magne stature splendidissimus equus ante fores ecclesie, cuius nimia claritas totam apertis ianuis ecclesiam perlustrabat. Quem apostolus ascendens innotuit peregrino illis clauibus se ciuitatem Conimbriam aperiturum et regi Fernando in crastinum circa terciam diei horam se daturum. Quibus dictis apostolus disparuit. Facto autem mane peregrinus uocatis clericis et maioribus ciuitatis indicauit eis uisionem, et expeditionis ignarus dixit ipsa die regem Fernandum Conimbriam habiturum. Qui denotato die legatos cum festinatione ad castra inuictissimi regis dirigentes inuenerunt Conimbriam a rege Fredenando captam ea die et hora, qua dixerat peregrinus. Expulsa itaque de Portugali Maurorum rabie omnes Sarracenos ultra fluuium Mondego, qui utramque prouinciam separat, rex Fernandus armis ire coegit. Hiis uero ciuitatibus, quas de potestate paganorum eripuit, Sesnandum consiliis illustrem prefecit. Is namque a Benabeth rege Betice prouincie cum alia preda ex Portugali olim raptus, multis preclaris comissis inter barbaros insudando in tantam peruenerat claritatem, ut pre omnibus regni sui barbaris regi carior haberetur. Quippe cuius neque consilium neque inceptum ullum frustratum fuerat opus. Ceterum ubi relicto Benabeth Sesnandus ad regem Fredenandum profectus est, actis et consilio et Christianis insignis et barbaris usque ad extremum diem ualde terribilis fuit. Rex uero Fernandus post triumphum limina beati Iacobi apostoli cum inmensis donis deosculans ad Legionensem urbem alacriter est reuersus. Vbi magnatum suorum generalem habens conuentum statuit barbaros, qui a parte Orientis ex prouincia Cartaginensi et Cesaragustano regno inundantes, munitiones et castella secus flumen Dorii sita inhabitabant bello aggredi. Erant autem afinitate loci confinibus Castelle predas pecudum et mancipiorum extimplo agentes. Redeunte igitur anni congruo tempore Fernandus rex dictas ciuitates et castella cum magno exercitu inuadit, captoque in breui castro Gormaz, Vadum regis accessit. Quod opidum postquam sue dicioni mancipauit, ciuitatem Berlangam, que cetera circumquaque posita protegebat castra, animosus peciit. Sarraceni autem illius ciuitatis, ne preda forent Christianis, nimio terrore concussi antequam eos rex interciperet, murum in diuersa perforantes relicta turba puerorum et mulierum fugerunt. Post cuius triumphum rex opidum Aquilera inuasit. Castro quoque Sancti Iusti triumphato, Sancte Mayre munitionem pugnando cepit. Castrum etiam Guermos aggrediens ad solum usque destruxit. Postremum etiam destruxit omnes turres uigiliarum, que barbarico more super monte Parrantago erant eminentes, atque municipia, que in ualle Borceo rex ob tuitionem arancium et pecudum erant constructa. Ceterum ubi Cantabriensium confinia a formidine barbarorum ex Celtiberia prouincia et Toletano regno eructancium fecit secura, comperatis ex omni regno ualidissimis militum baleariorumque copiis Cartaginensem prouinciam Fernandus rex expugnare intendit. Qui superatis Honye Alpibus plana etiam loca, que Sarraceni detinebant, ferro et flamma uastauit. Deinde secus opidum Talamanca castra mouens cepit eam et pleraque loca barbarorum armentis et peccoribus aliisque prosperis rebus opulentissima occupauit, agros uastauit, multa castella et opida cepit et incendit, Mauros masculos interfecit, et pueros ac mulieres et omnem eorum substanciam militum predam esse iussit. Ciuitatem etiam Complutensem pertingens depopulatis ferro et flamma undique illius prediis circumuenit eiusdem menia castris. Complutenses uero barbari, postquam infra muros constricti omnes res suas deforis direptas murumque arietibus feriri uident, necessario ad regem Halmemonem Toletanum legatos mittunt, quatinus tantum hostem uel bello propulsando seu muneribus mitigando de sua et regni incolumitate pertractet. Quod nisi celerius faciat, et se et Toletanum regnum perditurum in proximo sciat. Barbarus autem saniori usus consilio immensam pecuniam auri et argenti et preciosarum uestium conglomerat, atque accepta formidinis securitate ad regis Fernandi presenciam humiliter properans, excellenciam illius obnixius postulat, ut acceptis muneribus fines suos uastare desistat. Ad hoc etiam et se et regnum suum potestati illius comissum dicit. Porro Fernandus rex quamuis barbarum ficte loqui intelligebat, tamen pro tempore accepta pecunia et sacramenti sponsione, ut sibi esset subditus, Cartaginensem prouinciam expugnare desinens, multa honustus preda in campos Gotorum se recepit. Cumque iam gloriosa securitate ditatus Legione in solio suo resideret gloriosus, ut patrum suorum regis Recaredi atque regis Adefonsi fidem augeret, et opera ad cumulum sue felicitatis, hunc regina Sancia blandis adit colloquiis, quatinus in ciuitate Legionensi sibi suisque posteris decenter pararet sepulturam, quam etiam sanctorum reliquiis ad suam et suorum tam presentis uite quam future tuitionem decorare studeret. Hec suggerente regina Sancia dicebat ei: 'Pollet hec ciuitas situs nobilitate, eo quod sit iocunda terris, salubris aere, fluminibus irrigua, pratis et ortis fecunda, montibus et fontibus delitiosa, arboribus nemorosa atque religiosorum uirorum habitationi aptissima'. Decreuerat namque Fredenandus rex apud monasterium sancti Facundi, quod semper carum habebat, uel in ecclesia sancti Petri de Arlanza corpus suum tradere sepulture. Sed uictus peticionibus sue dilectissime coniugis statim deputantur cementarii, qui assidue dent operam in lapidibus dolandis et ecclesiam construendam tam dignissimo labori. Tunc rex Fernandus Legionensium ciuium precibus inclinatus Zemoram, que a Sarracenis destructa fuerat, populauit et dedit ei perpetuo bonos foros et nobilissimos mores. Extiterant quippe ab antiquo Legionenses et Zamorenses amiciciis copulati et Almazor barbarus utramque destruxerat ciuitatem. Interea rex Fernandus cum uenerabili coniuge, quibus idem inerat sanctum et firmum desiderium, excogitans qualiter de sanctorum martirum corporibus, qui fuerant in Yspalensi ciuitate trucidati pro Christi nomine, posset adipisci uel unum, ordinatis per confinia rebus, cum primo aduenit oportunitas temporis congregato exercitu innumerabili in Beticam et Lusitaniam prouincias, quibus barbarorum rex Benabeth preerat, hostiliter profectus est. Depopulatis itaque barbarorum agris et plerisque uillis incensis, eidem Benabeth rex occurrit cum magnis muneribus, eumque per amiciciam et regni decus obsecrat, ne ipsum regnumque suum persequi uelit, sed illum sicut ceteros Sarracenos Yspanie reges subiectum tributarium dignetur habere. Rex uero Fernandus grandeui barbari precibus flexus omnes idoneos uiros, qui ex hybernis conuenerant ad bellandum pro fide uocari iubet, quorum consilio disponat, quem finem supplicationibus regis Maurorum imponat, sed uiri prudentes superni dispensatione consilii consulunt illi, ut barbarum recipiat cum muneribus, et corpus beate Iuste martiris, que olim apud Hispalim cum corona uirginitatis et martirii perrexit ad Christum, prout eius insidebat animo expeteret ad Legionensem urbem transferendum, quod factum est. Peticionibus cuius, ut catholicus Fredenandus uoluit, assensum prebuit Benabet, et ei se daturum sancte Iuste uirginis corpus promisit. Qua sponsione accepta, postquam de expeditione illa gloriose uentum fuit Legionem, conuocauit rex mire sanctitatis Aluitum, Legionensem episcopum, et Ordonium, inmutabilem fide, prudencia et largitate Astoricensem antistitem, simulque Munionem comitem atque Fernandum et Gundissaluum sui palacii obtimates, et cum manu militum eos ad deferendum supradicte uirginis corpus Yspalim misit. Qui uenientes causam sue legationis regi Benabeth patefecerunt. Rex itaque paganus eos cum magno suscipiens honore egit consilium cum suis, quid supra hoc agere deberet, et accepto suorum consilio respondit nunciis regis Fernandi se nescire, ubi esset predicte uirginis et martiris corpus. Tunc beatus Aluitus Legionensis episcopus una cum gloriosissimo Ordonio Astoricensi episcopo indixerunt triduanum ieiunium sociis, ut Dominus eis ostendere dignaretur corpus sanctissimum quod querebant. Tunc apparuit ambobus episcopis orantibus Christi confessor Ysidorus et ostendit eis sui corporis locum, precipiens ut eum deferrent ad ciuitatem Legionensem decorandam. Sed cum ex licencia regis Benabet tumulus beatissimi doctoris Yspaniarum Ysidori aperiretur, balsami ros de ossibus illius exalauit et arbores et homines, qui aderant, perfudit. Multa etiam alia miracula in ipso loco et in itinere facta sunt, dum duceretur Legionem. Delata sunt beati confessoris Ysidori membra Legionem et in tumulo aureo a rege Fredenando et Sancia regina super altare sancti Iohannis Babtiste uenerabiliter collocata, ubi tot miracula ad laudem Christi nominis cotidie declarantur, ut si quis peritus ea membranis traderet, non minima conficeret librorum uolumina. Post aduentum autem sancti corporis Ysidori summi pontificis in Legionem, quia ciuitas Abulensis in uastitatem olim a Sarracenis redacta fuerat, transtulit ex ea rex Fernandus corpora sanctorum martirum Vincencii, Sauine et Christete. Corpus sancti Vincencii martiris cum parte reliquiarum ipsius germanarum rex Fernandus iuxta tecam beati Ysidori doctoris Yspaniarum honorifice collocauit in Legione. Corpora uero sanctarum Sauine et Christete in ecclesia sancti Petri de Arlanza tumulauit. Sed magnam ex eis partem Palencie contulit. Regina etiam Sancia postulante patrem suum regem Sancium a monasterio Oniensi transtulit et cum aliis regibus Legione sepeliuit. Post hec uenerabilis rex Fernandus in defendendo, ampliando simulque exhornando regno inuictissimus princeps cum in solio suo Legione resideret serenus, habito magnatum suorum concilio generali, ut filii sui, si fieri posset, post obitum eius quietam ducerent uitam, illi regnum eis diuidere placuit. Dedit dompno Sancio a flumine de Pisorga totam Castellam, Nagaram et Pampilonam cum omnibus regalibus sibi pertinentibus in montibus Pireneis usque Tolosam. Dedit dompno Adefonso Legionem per flumen de Pisorga et totas Asturias de Transmera usque ad flumen Oue, Astoricam, etiam Campos, Zemoram, campum de Tauro, Berizum usque in uillam Vxo in monte Ezebrero. Dedit domino Garsie totam Galleciam una cum toto Portugali. Tradidit etiam filiabus suis, Vrrace scilicet et Geloyre, totum infantaticum cum omnibus monasteriis, que ipse construxerat, ammonens ut usque ad exitum huius uite ipsas ecclesias adhornarent et absque mariti copula uiuerent. Religionem etiam Christianam, quam ab infancia deuote amplexatus fuerat, summa cum deuotione custodiens, quam in Legione nouiter construxerat ecclesiam, et in honore sancti antistitis Ysidori fecerat dedicari, plurime pulcritudinis auro et argento lapidibusque preciosis et cortinis sericis decorauit. Eandem ecclesiam mane, uespere et nocturnis horis atque sacrificii tempore inpigre frequentabat, et interdum cum clericis in Dei laudibus modulando in ecclesia pollenter uices cantoris explebat, et quia beatus confessor Ysidorus doctor et legislator Yspanorum extiterat, rex Fernandus statuit, ut in eius ecclesia leges Gotice a Legionensibus omnibus discernerentur. Colebat etiam rex Fernandus nimia ueneratione Ouetensem sancti Saluatoris ecclesiam, quam multo auro et argento et lapidibus preciosis ditauit. Ecclesiam etiam beati Iacobi apostoli diuersis muneribus studuit exornare. Quid plura? Neque Fernandus pius et excellentissimus princeps toto uite sue curriculo quicquam carius duxit, quam ut regni sue ecclesie principales suis donis fulgerent, atque omnes per illum non solum quiete ac defensione, uerum etiam suis laboribus ornate et ditate forent. Amabat pauperes peregrinos, et in eis suscipiendis magnam habebat curam. Ad hec etiam ubicumque monachos, canonicos, clericos uel mulieres Deo dicatas uiuere in paupertate reperiebat, eorum penurie compaciens, aut per se, ut eos consolaretur uenire seu pecuniam mittere crebro consueuerat. Vnde factum est, ut quadam die ad ecclesiam sancte Marie Legionensis sedis missam auditurus ueniret, atque inspiceret subdiachonum concissa serica tunica ministrantem. Post hec per singulos diligenter aspiciens uidit quosdam pueros clericulos ipsius ecclesie in choro nudis pedibus stantes.
Qui misericordia motus plures uestes sericas ad ministerium diuinum eidem ecclesie contulit et quingentos solidos seu amplius ad opus calciamentorum canonicorum in castro Iudeorum, quod est iuxta ciuitatem, eandem annuatim habendos perpetuo concessit. Post hec cenobium sancti Facundi uisitare misericorditer ueniens, dum ibi erat, monastico contemptus ordine cum eisdem monachis orabat et cum eis humiliter sumebat cibum. Ceterum quadam die ex more coram abbatis mensa, super quam et ipse rex recumbebat, allatum est domino regi quodam uitreum uas uino plenum. Quod iussu abbatis, ut de uino pro benedictione biberet, rex incaute accipiens, cecidit uas super mensam et frustatim confractum est. Tunc rex anxietate uelut magni reatus percussus uocat ad se unum de circumstantibus pueris et uas aureum preciosis lapidibus insignitum, quo ipse assidue bibebat, sibi adduci celeriter imperat. Quod sine mora defertur et rex eum acipiens se erexit et fratres sic allocutus est dicens: 'En, domini mei, pro confracto hoc beatis martiribus restituo uas'. Statuit quoque per unumquemque annum, dum uiueret, pro uinculis peccatorum soluendis Cluniacensis cenobii monachis mille aureos ex proprio erario dari. Regina autem Sancia uxor eius non minus eo consimilibus sanctis operibus insistebat et sapiencia plena ita suberat uiro, ut particeps laboris fieret in regno. Dum enim ad debellandos Agarenos rex Fernandus longe lateque procederet, regina Sancia in tantum ei equos, arma et omnia necessaria ministrabat, ut nichil deesset exercitibus Christianis, sed bonis habundantes uiriliter persequerentur inimicos Christi. Quibus rebus bene ordinatis cum expedita manu multorum militum ad Celtiberie prouincie pagos uastandos ac uillas Maurorum diripiendas rex Fernandus profectus est. Non enim uolebant sibi Sarraceni illius prouincie reddere solita tributa. Cumque ibi diu moraretur, omnia que extra munitiones erant, ferro et igne depopulatus, Valenciam ciuitatem accessit. Quam breui expugnasset, nisi egritudine correptus decubuisset. Omnibus tamen Celtiberie prouincie ciuitatibus et castellis in deditione acceptis almus doctor Ysidorus ei apparuit et diem sui exitus imminere innotuit, et in ipsa corporis ualitudine mense Decembrio Legionem delatus, apud sancti Ysidori confessoris Christi memoriam orauit. Ingressus est enim in ciuitatem IX Kalendas Ianuarii die sabbato et ex more corpora sanctorum fixis genibus adorans petebat ut, quia iam terribilis hora mortis sibi imminere uidebatur, ipsis cum angelicis choris interuenientibus anima eius a potestate tenebrarum libera ante Christi tribunal sui Redemptoris illesa presentaretur. Ceterum in ipsa celebri Natiuitatis Dominice nocte, cum clerici festiuo more natalicium matutinum canerent, affuit inter eos dominus rex atque uirtute, qua poterat, letus concinere cepit usque ad ultimum psalmum matutinorum: Aduenit nobis...', uersus quem tunc temporis more Toletano canebant, succentoribus respondentibus: Erudimini omnes, qui iudicatis terram', quod Fernando serenissimo regi non incongrue ueniebat, quia dum sibi uiuere licuit, regnum catholice gubernauit et se ipsum pressum pudicicie freno funditus eruditum reddidit. Porro illucescente Natiuitatis filii Dei clara uniuerso orbi die, ubi dominus rex se artubus deficere prospicit, missam canere petit ac percepta corporis et sanguinis Christi participatione ad lectum manibus deducitur sustentantium. In crastinum uero luce adueniente sciens quod futurum erat, uocauit ad se episcopos et abbates et quosque religiosos uiros, et ut exitum suum confirmarent, una cum eis ad ecclesiam defertur ornatus cultu regio et corona aurea imposita capiti. Deinde fixis genibus coram altari sancti Iohannis Babtiste et coram sanctorum corporibus, scilicet Ysidori confessoris et Vincencii martiris clara uoce ad Dominum dixit: 'Tua est potentia, tuum regnum, Domine, tu es super omnes reges, tuo imperio omnia regna celestia et terrestria subduntur. Ideoque regnum quod te donante accepi, et quamdiu tue libere uoluntati placuit, rexi, ecce reddo tibi. Tantum animam meam de uoragine istius mundi ereptam, ut in pace suscipias deprecor'. Et hec dicens exuit regalem clamidem, qua induebatur corpus, et deposuit gemmatam coronam, qua caput ambiebatur, atque cum lacrimis solo prostratus pro delictorum uenia Dominum attencius exorabat. Tunc ab episcopis accepta penitencia et extreme unctionis sacramento peracto, induitur cilicio pro indumento regali et aspergitur cinere pro aureo diademate. Cui in tali penitencia permanenti coram predicto altari duobus diebus a Deo uiuere datur. Sequenti autem die, que est feria tercia, hora diei sexta, in qua sancti Iohannis Euangeliste festum celebratur, inter manus pontificum celo, ut credimus, tradidit spiritum. Sicque in senectute bona, plenus dierum, perrexit in pace era Mª.Cª.IIIª. Cuius corpus humatum est cum magna gloria in ecclesia beati Ysidori pontificis in Legione iuxta patrem suum regem Sancium. Regnauit in Legione et Castella simul annis XXVIII, mensibus sex, diebus XII. In Castella uero, priusquam obtineret regnum Legionense, reganuerat fere duodecim annis. Viuente adhuc patre eius Sancio regnare cepit in Castella et completi sunt anni regni eius feliciter quadraginta. Regina autem Sancia duobus annis superuixit et obiit VI Idus Nouembris et iuxta eum quiescit in Legione. Postquam igitur bone memorie rex Fredenandus superstitibus liberis Sancio, Adefonso, Garsia, Vrraca et Geloyra extremum clausit diem, quamquam adhuc uiuens pater regnum eis diuisisset, per septem tamen continuos annos intestinum bellum insolubiliter gesserunt extincta duobus magnis preliis non modica Gotorum militum parte. Tanta fuit discordia fratrum cupiditate dominandi, quod inter mortales ab inicio factum fuisse nullus ambigit prudens, nisi aliquis negotiis secularibus occupatus, qui lectionis studio nequit operam dare. Scrutare sedulo regum gesta et inuenies quia sociis in regno fere nunquam pax diuturna fuit. Porro Yspanici reges tante ferocitatis dicuntur fuisse, quod cum ex eorum stirpe quilibet regulus adulta etate iam arma primo sumpserit, siue in fratres siue in parentes, si superstites fuerint, ut ius regale solus obtineat, pro iuribus contendere parat. Vrraca siquidem moribus nobilissima a patre ac matre fratri Adefonso fuerat comendata, quem semper pre filiis carum habuerant. Rex autem Adefonsus, ex quo Legionense regnum obtinuit, obediebat sorori Vrrace tamquam matri. Cui propter uarios imminentes casus Zemoram urbem contulit, in qua se posset a fratrum inminentibus cladibus tueri. Post hec rex Sancius, ut erat fortis et animosus, cum magno exercitu suorum castra mouit contra regem Adefonsum. Rex uero Adefonsus in locum, qui Plantata dicitur, occurit ei cum exercitu suo. Inito autem certamine subcubuerunt Legionenses et ex utraque parte multa Christianorum milia corruerunt. Deinde rex Adefonsus maiori manu militum congregata, induxit bellum fratri suo regi Sancio in loco, qui dicitur Golpeyar in ripa fluminis Carrionis. In quo bello fortiter utrisque instantibus tanta Christianorum mutua cede facta est strages, ut sine gemitu excogitari non posset. Tandem uictus rex Sancius cum suis terga dedit. Rex autem Adefonsus precepit suis, ut non insequerentur fugientes. Sed in illis diebus surrexerat miles quidam nomine Rodericus Didaci armis strenuus, qui in omnibus suis agendis extitit uictor. Hic cum iam esset magni nominis regem Sancium adortatus est dicens: 'Ecce, inquit, Galleci cum fratre tuo rege Adefonso post hodiernam uictoriam quiescunt securi in temptoriis nostris. Irruamus igitur super eos primo mane illucescente die et obtinebimus ex eis uictoriam'. Rex Sancius acquieuit consiliis eius, et reuocato, ut potuit, exercitu suo, illucescente die, cum quiescerent securi Legionenses, irruit super eos et cum essent inermes, cesserunt pugne et captus est rex Adefonsus in ecclesia sancte Marie de Carrione et in uinculis religatus. Vrraca uero nobilissima, ut audiuit fratrem suum Adefonsum captum, timens ne zelo regni ipsum rex Sancius interficeret, uenit uelociter et pepigit cum rege Sancio, ut illi Adefonsus regnum Legionense dimitteret, et iret ad Sarracenos, numquam sine sui iussione uiuente rege Sancio reuersurus. Adquieuit rex Sancius et, accepto regno fratris, Adefonsum ad Sarracenos ire permisit. Zemorenses tamen et quidam nobiles de regno Legionis noluerunt regi Sancio subici, sed pro rege Adefonso et regina Vrraca fortiter resistebant. Rex etiam Sancius fratrem suum Garsiam iuniorem cepit, et ut sibi esset subditus, acceptis obsidibus et sacramento eum dimisit. Erant tunc temporis in regno Legionensi tres fratres nobiles et sapientissimi, scilicet Petrus Ansuri, Gundissaluus Ansuri et Fernandus Ansuri, quos nobiles Vrraca de beneplacito regis Sancii cum Adefonso regno priuato ad regem Toletanum Almemonem ire fecit. Hoc autem prouida dispensatione Dei credimus factum fuisse. Cum enim Adefonsus ad regem Toletanum Almemonem uenisset, et ut tantus rex a barbaro cum honore susciperetur, et circumuallatus globo Maurorum huc atque illuc apud Toletum circumduceretur gratia spaciandi, Adefonsus alcius quam credibile sit, ingemiscens, quibus locis quibusue machinamentis ciuitas illa Christianorum tocius Yspanie olim speculum a paganorum manibus erueretur pectoris secreto uoluebat. Sed cum die quadam Adefonsus sub una arborum quasi dormiens iaceret et Almemon cum suis consiliariis loqueretur, si Toletum fortisima ciuitatum posset ab aliquo capi, unus barbarorum intulit dicens: 'Si, inquit, per septem annos huic ciuitati continue auferatur fruges et fructus, et in octauo hostium obsidione ualletur, poterit hec ciuitas capi'. Adefonsus uero, qui se dormire simulabat, hec audiens condebat in corde suo. Factum est etiam quodam die in magno festo barbarorum, ut Adefonsus regi barbaro assisteret causa ipsum exhilarandi, et cum appropinquaret regi Almemoni, capilli uerticis Adefonsi erigebantur. Rex autem Almemon eos manu comprimens, iterum atque iterum magis erigebantur. Quapropter barbaro cum suis consilio habito consulebant ei, ut Adefonsum occideret, eo quod ipse Toletum capere deberet pronostico se erigencium capillorum. Rex uero Almemon noluit eos audire, ne fidem solitam frangere uideretur, sed uocato ad se Adefonso dixit ei: 'Iura, inquit, michi per Deum tuum, ut me uiuente nec mihi neque regno meo inferas malum'. Iurauit Adefonsus et, quod poscebat barbarus, se facturum promisit et etiam contra omnes hostes eius promisit se omnimodum auxilium et obsequium prestaturum, et hoc factus est Adefonsus Almemone regi familiarior et ipsum tenerrime diligebat. Regebatur tunc temporis Adefonsus consilio suprafati Petri Ansuri et eum tanquam discipulus audiebat. Cum hec agerentur, rex Sancius uoluit capere Vrracam sororem suam et horum ipsa prescia se Zemore inclusit. Sed rex Sancius aggregato exercitu magno Legionensium, Castellanorum et Pampilonensium Zemoram obsedit. Zemorenses uero Adefonsi regis domini sui non ferentes repulsam, eo tempore inuictissimi perstiterunt et Ariam Gundissalui, qui eandem Vrracam nutrierat, super se principem erexerunt, sicut eis nobilis Vrraca constituerat. Et dum Sancius rex esset in ipsa obsidione, egressus est de ipsa ciuitate magne audacie miles nomine Vellitus Arnulfi, qui ipsum regem Sancium ex aduerso lancea inopinate percussit. Qua lancea rex dolo perfossus uitam simul cum sanguine fudit. Idem uero miles, qui eum tam audacter percussit, cursu rapidissimi equi Zemore receptus est. Sed interempto rege, tunc cerneres ex tanta exercituum audacia, tantaque leticia, quanta dispersio, quantaque tristicia in illo tanto tamque nobili exercitu fuerit. Namque ut quisque miles per castra circumsedebat percussus orribili sonitu, quasi amens effectus relicto fere omni stipendio arripuit fugam, et non ordinate, ut exercitus armis uigiliisque munitus solitus est incedere, sed noctibus diebusque laborando, omnes in patriam rapiuntur. Cohors tamen fortissimorum militum de Castella memores sui generis ac pristine uirtutis armis fortiter resistendo exanime domini sui corpus quantum licebat, egregie detulerunt et regio funere circumuentum apud Oniense cenobium magno cum honore sepulture tradiderunt era Mª.Cª.VIIIIª. Nobilis uero Vrraca concite misit nuncios ad fratrem suum Adefonsum, ut acceleraret uenire et accipere regnum suum. Egit tamen caute precipiens nunciis, ut hec celarent Sarracenis, timens ne forte scientes mortem regis Sancii caperent Adefonsum. Quidam etiam falsi Christiani statim ut mortuum uiderunt regem Sancium precurrerunt, ut regi barbaro Almemone mortem regis Sancii nunciarent. Prefatus uero Petrus Ansuri, cum esset uir prudens et lingua Arabica eruditus, egrediebatur cotidie quasi spaciando mane et uespere extra Toletum trium miliariorum spacio uel amplius, et aspiciebat contra Castellam, si forte ueniret aliquis, qui sibi rumores nunciaret. Sed factum est uespere quodam, ut ueniret quidam cursor, qui dum esset interrogatus ab eo, et regis Sancii mortem sibi detulisset, addiciens etiam quod hoc uolebat nunciare regi Almemone, Petrus Ansuri duxit eum extra uiam, quasi habens aliquid interrogare et amputauit caput eius. Similiter fecit alio nuncio, qui ueniebat post ipsum. Tercium uero accepit nuncium domine Vrrace et festinauit reddire Toletum et parare equitaturas ac necessaria, quatinus Adefonsus ipsa nocte se in patriam recepisset. Et quia rex Adefonsus promiserat regi Almemone, quod non prius ab eo discederet, nisi ei suum reditum nunciaret, Adefonsus ipsa nocte regi Almemone astitit et ab eo cepit auxilium militum Maurorum petere dicens se uelle reuerti in patriam, ut esse suis auxilio posset, sed mortem regis Sancii barbaro nullatenus indicauit. Barbarus autem patricii hominis iacture primo compassus, ne in hostiles manus rursus uelit incidere monet. Ad hec Adefonsus fortunam fratris et uirtutem satis se expertum dicit. Tantum ut sibi Maurorum auxilia preberet, quamuis callide, tamen instantissime, supplicabat. Barbarus autem illius inportunitate tedio affectus dixit ei: 'Recede modo, quia de hac re alias licencius loquemur'. Porro Petrus Ansuri extra Toletum equitaturas caute parauerat antequam porte ciuitatis clauderentur. Adefonsus autem postquam se a rege Almemone quasi licenciatum uidit, scilicet, dum ei dixisset: 'recede nunc', a suis in conticinio noctis per murum dimissus, sicut erat consilio prouidus, per totam noctem equitando in patriam se recepit. Almemon autem cepit cum suis conferre quare uellet ad patriam reuerti Adefonsus. Sarraceni autem barbaro dixerunt, quia fortassis de morte fratris acceperat nuncium. Tunc ex difinitione consultum est, ut primo mane caperetur, ne forte esset in excidium aliquando Toletanis. Facto uero mane misit Almemon apparitores, qui caperent Adefonsum, et cum non esset inuentus atque dictum fuisset eum de nocte fugisse, misit post eum milites plures ad capiendum ipsum, qui eo non inuento reuersi sunt. Rex autem Adefonsus Zemoram ueniens accersita sorore Vrraca aliisque illustrissimis uiris, habuit cum eis secretum colloquium. Que profecto Vrraca a puericia Adefonsum pre ceteris fratribus fraterno amore tenerrime diligebat. Cum enim maior esset etate, eum loco matris alebat induebatque. Pollebat namque Vrraca consilio et probitate. Quippe quod ueritate magis quam opinione potest probari, spretis carnalibus copulis periturique mariti amplexibus deforis sub laicali habitu, sed intrinsecus sub monachili obseruatione, Christo uero sponso adhesit, ac omni uite sue tempore in ordinandis auro, argento, preciosisque gemmis sacris altaribus sacerdotalibusque studuit uestimentis. Igitur in suprafato colloquio diffinierunt, qualiter nuncios per regna Yspanie mitterent, et sapienter se agerent in dispositione regnorum. Legionenses autem, Galleci et Astures audientes regis Adefonsi aduentum, ei cum magna leticia Zemoram occurrerunt, sibi eum regem ac dominum acclamantes. Rex uero Garsias frater eius, ut uidit sui regni Gallecos ad regem Adefonsum properare, iratus est ualde, et cepit bellum inferre regi Adefonso fratri suo. Rex autem Adefonsus, habito consilio sororis Vrrace et Petri Ansuri, misit ad fratrem suum regem Garsiam, ut cum eo tractarent de pace. Garseanus autem ut nuncios fratris uidit, et erat simplicis ingenii, uenit ad regem Adefonsum nulla fide de securitate accepta ab eo. Rex uero Adefonsus regem cepit Garsiam fratrem suum et in uinculis posuit, cui preter licenciam imperandi omnis regius honor exhibeatur. Considerabat namque Adefonsus hunc post se regnaturum. Obtinuit tunc rex Adefonsus regnum Portugalie et Gallecie fratris sui. Post hec Castellani nobiles et Pampilonenses, cum nullus esset sibi de genere regali, quem dominum possent habere, uenientes ad regem Adefonsum eum sibi regem fecerunt, hac tamen conditione interposita, ut prius iuraret quod nunquam fuerat in consilio mortis regis Sancii fratris sui. Cumque nullus esset, qui iuramentum a rege auderet accipere, suprafatus Rodericus Didaci, strenuus miles, iuramentum a rege accepit. Quapropter rex Adefonsus semper habuit eum exosum. Postquam autem rex Adefonsus fratrum suorum regna obtinuit, sapientissimam sororem suam Vrracam reginam fecit uocari, cuius prudenti consilio disponebat quecumque erant gerenda in regno. Tam sapienter rex Adefonsus regni gessit gubernacula, ut omnes potestates, nobiles, diuites uel pauperes, qui erant in regno, erant in quiete, ita quod non auderet unus contra alterum litem mouere nec aliquid mali facere. Pater erat et defensor omnium ecclesiarum et per omnia catholice religionis cultor. Tam terribilis fuit omnibus male agentibus, quod nequaquam auderent apparere in conspectu eius. Tanta pax fuit in diebus, quibus ipse regnauit, ut una sola mulier portans aurum uel argentum in manu sua per totum regnum eius tam in montibus quam in campis non inueniret, qui tangeret eam, ut aliquid mali faceret ei. Negociatores et peregrini transeuntes per regnum eius nichil uerebantur, quia non erat aliquis, qui eos molestare auderet. Studuit etiam facere omnes pontes, qui sunt a Lucronio usque sanctum Iacobum. Factum est autem, cum rex Cordubensis regem Almemonem impugnaret, rex Adefonsus congregato magno exercitu uenit uersus Toletum. Rex Almemon ut hoc audiuit, timuit ualde et misit nuncios ad regem Adefonsum, qui ei ad memoriam reducerent bona, que fecerat ei barbarus Toletanus, et eum supplicarent pro pace. Rex Adefonsus honorifice susceptis nunciis barbaris dixit eis: 'Reuertimini ad dominum uestrum Almemonem et dicite ei quia ad auxilium eius uenio contra regem Cordubensem. Recordetur quia dum secum essem quadam die adiurans, me interrogauit, ut dicerem ei quid facerem, si regnum patrum meorum haberem. Ego uero respondi ei quod aggregato magno exercitu properarem adiuuare ipsum contra omnes aduersarios eius'. Quod dum Almemone hec nunciata fuissent, letatus est ualde et missis sibi famulis suis, qui Toleto fuerant detenti, et muneribus magnis perrexit cum eo contra Cordubenses. Sed rex Adefonsus omnia, que in circuitu Cordube erant, ferro et flamma deuastans cum infinita preda Legionem reuersus est. Tunc accepit uxorem nomine Constanciam, ex qua genuit Vrracam, que fuit uxor comitis Raymundi. Post cuius mortem duxit uxorem nomine Bertam de Tuscia oriundam. Quartam quoque duxit nomine Helisabet filiam Lodoici regis Francie, ex qua genuit Sanciam coniugem comitis Roderici et Geloyram, quam duxit Rogerius dux Cecilie. Quintam quoque duxit nomine Beatricem, que post mortem regis in suam patriam repedauit. Habuit etiam duas concubinas nobilissimas, priorem Xemenam Munionis, ex qua genuit Geloyram uxorem comitis Tolosani Raymundi; et Raymundus genuit ex Geloyra Adefonsum Iordani. Habuit etiam rex Adefonsus ex predicta Xemena Munionis filiam nomine Tharasiam, uxorem comitis Enrrici, et Enrricus genuit ex ea Vrracam, Geloyram et Adefonsum, qui fuit rex Portugalensium. Posteriorem quoque rex Adefonsus habuit nomine Zaydam, filiam Benabet regis Sibilie, ex hac genuit Sancium, qui fuit mortuus in lite de Vcles. Habuit rex Adefonsus pacem cum Almemone rege Toletano, quamdiu ipse barbarus uixit, et fecit ei gratiam et honorem. Post obitum uero Almemonis rex Adefonsus cepit expugnare ciuitatem Toletum et per septem continuos annos abstulit ipsi ciuitati fructus et fruges. Anno autem octauo cum diuino adiutorio cepit ipsam ciuitatem Toletanam, que olim fuerat mater et gloria regni Gotorum. Post hec cepit Talaueram, Sanctam Eulaliam, Maquedam, Alphamin, Argenzam, Magenzam, Mageritam, Olmos, Canales, Casatalipham, Talamancam, Vlzedam, Godalphaiaram, Fitam, Ribas, Caracoyam, Moram, Aluende, Consogram, Veles, Masatigo, Concam, Almodouar, Alaeth, et ex alia parte cepit Cauriam, Vlisbonam, Sintriam, Santarem. Populauit etiam rex Adefonsus totam Strematuram et totam Castellam et ciuitates et uillas, quarum nomina hec sunt, id est, Salamantica, Abula, Coca, Olmedo, Medina, Secobia, Iscar et Colar. Perlustrauit rex Adefonsus omnes ciuitates Sarracenorum et deuastauit et depredatus est multa castella ipsorum et fecit sibi tributarios omnes Yspanie Sarracenos. Qui ad tantam deuenit gloriam, ut imperatorem Yspanie faceret se uocari. Eodem tempore Rodericus Didaci, miles strenuus, pugnauit cum Petro rege Aragonum in campo et cepit eum. Post hec obsedit Valenciam et cepit eam. Deinde uicit barbarorum regem Buchar et interfecit multa milia Sarracenorum. Rex autem suprafatus Garsias, frater regis Adefonsi, cum esset in uinculis, egrotauit et minuit se sanguine. Sed cum nunciatum fuisset regi Adefonso fratrem suum grauiter egrotere, doluit ualde et iussit eum extrahere a uinculis et ducere Legionem. Per uiginti annos tentus fuit rex Garsias in uinculis et cum rex Adefonsus non haberet filium, qui sibi sucederet, ad hoc seruabat regem Garsiam, ut regnaret post ipsum. Timebat tamen a uinculis eum extrahere, ne pararet rebellionem et turbaretur regnum. Rex autem Garsias cum ueniret Legionem, in itinere mortuus est, cuius funeri ambe sorores, Vrraca scilicet et Geloyra, more regio occurrentes et Rainerio Romane ecclesie legato, qui postea Papa effectus est, et cum Bernardo Toletano archiepiscopo aliisque comprouincialibus episcopis et abbatibus Legione synodum celebrabat, omnibus pro eius anima Deo salutarem hostiam offerentibus, corpus eius in eadem urbe cum patribus suis sepulture honorifice tradiderunt.
Era Mª.Cª.XXª.VIIIIª. In predicta uero synodo almi sacerdotes de fide catholica colloquentes statuerunt, ut secundum regulam beati Ysidori Yspalensis archiepiscopi ecclesiastica officia in Yspania regerentur. Statuerunt etiam, ut scriptores de cetero Gallicam litteram scriberent et pretermitterent Toletanam in officiis ecclesiasticis, ut nulla esset diuisio inter ministros ecclesie Dei. Eo tempore rex Adefonsus offendit grauiter comitem Castellanum Garsiam de Cabrera, et causa placandi ipsum dedit ei Geloyram sororem suam in uxorem et pacificauit totum regnum, quod in seditionem uertebatur. Videns etiam rex se non habere filium, qui regnaret post ipsum, tradidit filiam suam primogenitam Vrracam, nobilissimo uiro comiti Raymundo, qui erat de regali genere Gotorum, ut de tali coniugio regum semen suscitaretur. Comes Raymundus de coniuge sua Vrraca genuit primogenitam filiam Sanciam et secundo Adefonsum. Tunc comes Raymundus de precepto regis Salamanticam populauit. Obiit gloriosa regina Vrraca Fernandi et Legione in ecclesia beati Ysidori sepulta est. Soror quoque eius Geloyra Fernandi obiit et Legione iuxta sororem sepulta est. Cum igitur rex Adefonsus regnaret securus, cum tantis prosperitatibus accepit filiam regis Benabet, ut premissum est, quasi pro uxore et genuit ex ea Sancium. Deinde habito consilio cum Benabet euocauit ad Yspanie partes, barbaras transmarinas gentes, que Almorabides siue Almophades uocantur. Putauerat enim rex Adefonsus, quod predicte gentes pugnarent cum ceteris Sarracenis et mutuo gladio barbari delerentur. Sed ipsi Sarraceni Almophades partim gladio, partim consilio ipsos Yspanie Sarracenos in suam concordiam redegerunt et constituerunt ex genere suo regem, quem Miramamolinum honoris gratia uocauerunt. Facta igitur concordia inter Sarracenos, Yspanos et Affricanos, ipsi barbari ceperunt regem Adefonsum grauissime molestare et omnino illi tributa solita denegare. Primo regem Benabet occiderunt, eo quod esset occulte Christianus et regi Adefonso nimio amore coniunctus. Deinde congregato innumerabili agmine Maurorum Christianorum fines depredare ceperunt. Comes autem Garsias et comes Rodericus occurrerunt Sarracenis cum exercitu magno et inito bello in loco, qui Roda dicitur, cesserunt bello Christiani et multi ibi perierunt ex nostris. Post Miramamolinus congregata nimia Maurorum multitudine fines Christianorum intrauit. Occurrit autem ei rex Adefonsus cum exercitu suo in loco, qui dicitur Barduzo, id est, Sacralias comisso prelio innumerabilis multitudo de nostris corruit. Rex autem Adefonsus in hoc mirabilis habebatur, quod cum uictus fuisset, magis animabatur ad bellum. Vnde eodem anno magno exercitu congregato usque Sibiliam uenit et innumerabiles strages fecit et in pace reuersus est. Erat cum Sarracenis comes Garsias Ordonii, qui Agarenos ad prelium fortiter animabat. Cuius consilio Miramamolinus inextimabili suorum multitudine conglobata regis Adefonsi adiit hostiliter regnum. Rex uero Adefonsus cum multimodo Christianorum agmine uenit illi obuiam ad castrum, quod uocatur Ocles, et inito inter se prelio, cum a mane usque ad noctem inuincibiliter dimicatum fuisset, tanta milia ex utraque parte corruerunt, quod pre sui multitudine dinumerari non possent. Ibi de nostris occubuit Sancius regis filius et comes Garsias Fernandi et comes dompnus Martinus et alii plures. Perquisiuit autem rex Adefonsus a sapientibus, quare sui milites non poterant laborem exercitus tolerare. Responsumque est illi quia eo, quod erant balneis dediti et admodum delicati. Tunc rex fecit balnea sui regni destrui et milites uariis exerciciis insudare. Post hec rex Adefonsus labori cedere nescius congregato Gallorum et suorum exercitu inextimabili fines Maurorum inuasit et regem Miramamolinum Cordube obsedit. Rex uero Miramamolinus misit ei legatos pro pace, promittens de omnibus ciuitatibus suis, que sunt citra mare regi Adefonso soluere tributa. Dum hec agerentur, Sarracenus quidam insignis nomine Abaldella cum manu forti barbarorum de nocte irruit super castra regis Adefonsi. Sed concurrentes nostri ad arma ipsum Abaldella uiuum ceperunt et de suis multitudinem nimiam occiderunt. Sequenti uero die ipsum Abaldella iussit rex Adefonsus uidentibus Mauris, qui erant super murum Cordube, frustratim scindi et igne cremari, quia occiderat Benabet socerum regis. De illis etiam, qui capti fuerant cum illo et erant familiares eius, igne comburi iussit. Vnde territi Sarraceni de soluendo tributo cum rege Adefonso firmiter pepigerunt et illi auri et argenti, lapidum preciosorum et sericarum uestium, inmensos thesauros obtulerunt, et reuersus est rex Adefonsus in patriam cum multis opibus et gloria magna. Rex uero Miramamolinus reuersus est Marrochos regalem sedem regni sui et quamdiu uixit rex Adefonsus non apposuit uenire in Yspaniam. Rex autem Adefonsus multa gloria ditatus et opibus transcendit Yspanie reges, qui fuerant ante ipsum et regnum sibi subditum in pace et in fide catholica confirmauit et de cetero, dum uixit, constituta tributa per unumquemque annum a Sarracenis accepit. Post hec decidit in lecto et per annum unum et sex menses integros egrotauit, et quamuis esset infirmus, qualibet die aliquantum equitabat iussu medicorum, ut aliquod corporis leuamen haberet, et ne faceret de sua ualitudine leticiam Sarracenis. Sed octauo die antequam moreretur, fecit Deus in Legionensi urbe in ecclesia sancti Ysidori prodigium magnum. In natiuitate quidem sancti Iohannis Babtiste hora sexta in lapides, qui sunt ante altare sancti Ysidori, ubi tenet sacerdos pedes, quando missam celebrat, non per iuncturas lapidum, sed per medias petras cepit manare aqua uidentibus cunctis ciuibus tam maioribus quam minoribus una cum episcopis, uidelicet Petro Legionensis et Pelagio Ouetensi, et hoc fuit factum tribus diebus quinta feria et sexta et sabbato. In quarta uero die, que erat dominica, predicti episcopi induerunt se pontificalibus indumentis et omnis ecclesiasticus ordo sacris uestimentis ornatus, singuli cereos habentes in manibus, una cum ciuium et populi multitudine facta processione ab ecclesia sancte Marie usque ad altare beati confessoris Ysidori, intrauerunt ecclesiam sancti Ysidori dantes uoces cum lacrimis laudantes mirabilia nostri Saluatoris. Peracto itaque sermone a predicto Pelagio Ouetensi episcopo et celebrata missa a Petro Legionensi antistite, accesserunt predicti episcopi ad locum, ubi erat aqua et ipsi episcopi biberunt ex ea et totus populus simul. Post hec statim aque fluere cessauerunt. Iusserunt tamen ipsi episcopi, ut de illa aqua in uasibus uitreis seruaretur in testimonium, et quamuis multi ad honorem beati Ysidori curati fuerint infirmi ex potu illius aque, tamen hoc signum tribulationes et luctus ostendisse uidetur, que post mortem predicti regis illi ecclesie atque Yspanie euenerunt. Et ideo quidam sapientes autumant, quod lapides lachrimas multas quasi plorantes produxerunt. Etenim per regem Aragonum Petrum postea ipsa ecclesia spoliata fuit, multis possessionibus et thesauris atque pars regni maxima deuastata. Igitur rex Adefonsus septuagesimo uite sue anno accepto corporis et sanguinis Domini sacramento, obiit Toleto quadragesimo tercio, ex quo regnare cepit. Tunc comites et milites simulque omnes populi decaluatis capitibus, scissis uestibus, ruptis mulierum faciebus, cum magno gemitu et dolore cordis dabant uoces dicentes: 'Cur pastor oues deseris? Nam comendatum tibi gregem et regnum inuadent Sarraceni et crudeles homines'. Post uiginti autem dies deduxerunt eum in territorio Ceye et omnes archiepiscopi et episcopi una cum ceteris nobilibus regni sepelierunt eum in ecclesia sanctorum Facundi et Primitiui iuxta uxores suas, scilicet, Agnetem et Constanciam. Hanc quidem ecclesiam predictus rex Adefonsus, dum uiueret, multis insigniis ditauerat, libertatibus donauerat et multis prediis ampliauerat. Regina uero Elisabeth eius uxor, Lodoici Francorum regis filia, Legione in ecclesia sancti Ysidori sepulta quiescit. Era Mª.Cª.XLVIª Adefonsus filius comitis Raymundi et Vrrace regine filie regis Adefonsi cepit in Gallecia regnare. Eo tempore facta est perturbatio magna in Yspania, eo quod regina Vrraca regere uolebat regnum paternum sine filio Adefonso. Siquidem Pampilonenses uidentes dissensionem regni quemdam militem Garsiam Ramiri super se regem erexerunt. Erat tunc temporis in Aragonia rex Petrus, qui amore Vrrace regine fecit se uocari regem Adefonsum. Vrraca uero regina habebat secum comitem Enricum, qui preerat Portugalie, cuius consilio misit ad regem Aragonensem, ut properaret eam accipere in uxorem et obtineret regnum. Venit igitur rex Aragonum cum magna manu militum et reginam Vrracam accepit uxorem. Cumque rex uellet obtinere Galleciam, obuiauit ei cum larga manu militum comes nomine Gomez in loco, qui dicitur Campo de Spina. Initoque certamine captus est comes Gomez et a comite Enrico in ipso loco occisus. Galleci autem dolore nimio perturbati una cum rege suo Adefonso constituerunt diem et locum, ubi cum rege Aragonensium dimicarent, et conuenerunt inter Astoricam et Legionem in locum, qui dicitur uia de Angos, ubi acriter preliari ceperunt et multi tam de istis, quam de illis corruerunt. Tandem cesserunt Galleci et se fuge comiserunt. Tamen Galleci de sua iusticia confidentes miserunt ad regem Aragonensem dicentes quod uolebant iterum in campo cum eo confligere. Rex autem Aragonensium erat in arto positus, eo quod uideret Gallecos et Astures pro domino suo mori paratos et Castellani nullum sibi ferrent subsidium. Defecerat etiam sibi census, eo quod primo largissima manu dederat militibus et ad presens non erat ei quod largiretur. Vnde factum est, ut de consilio comitis Enrici et regine Vrrace quasdam nobiles ecclesias, quas rex magnus Fernandus et filius eius rex Adefonsus thesauris ditauerant, spoliaret et etiam ad aurum sepulcri beati Ysidori mitteret manum, quod sibi et principibus suis a Deo et ab hominibus in magnum scandalum cessit. Omnes enim nobiles et innobiles ipsum et suos infideles et sacrilegos conclamabant. Dum hec agerentur uenit illi nuncius, quod Sarraceni regnum Aragonie deuastabant. Festinauit itaque rex eis obuiam procedere et in loco, qui dicitur Fraga, comisso prelio a Sarracenis occisus est. Tamen nec uiuus nec mortuus de cetero potuit inueniri. Adefonsus autem filius Vrrace regine properauit cum exercitu magno Gallecorum et concordantibus cum eo Legionensibus et Castellanis obsedit matrem suam reginam Vrracam in turribus Legionis, que post paucos dies filio se tradidit et multis honoribus fuit ab eo sublimata, dum uixit. Habebat sororem nobilissimam Adefonsus nomine Sanciam, quam ea hora, qua a Legionensibus et Castellanis est confirmatus in regem, secum sedere fecit et reginam uocari iussit. Hec sapientissima regina Sancia, quamdiu uixit, in uirginitate permansit Christi ecclesias multis insigniis decorando, monasteria construendo et Christi pauperes recreando. Igitur rex Adefonsus confirmatus in regem sancte ac catholice se et suos regere studuit. Fecit etiam congregari episcopos et omnes barones regni sui in Legione et imponere sibi coronam secundum legem Dei et consuetudinem regum priorum. Ab illa die uocatus est imperator Yspanie et dilexit iusticiam et gloriose dotauit ecclesias imperii sui. Habuit successiue uxores legitimas, scilicet Berengariam, Beatricem et Ricam. De Berengaria genuit plures filios et filias, ex quibus quatuor remanserunt, scilicet Sancius, Fredenandus et Helisabeth, quam duxit Lodoicus rex Francorum uxorem et Beatricem, quam duxit uxorem rex Sancius de Nauarra. Postea ex quadam domina nobilissima nomine Maria genuit Stephaniam pulcherrimam puellam. Felicia tempora imperator Adefonsus duxit, dum uixit, et terras Maurorum multociens inuasit et non fuit in Yspania, qui posset resistere illi. Erat quedam nobilissima et opulentissima ciuitas barbarorum in maritimis Mediterranei maris Almaria, quam imperator Adefonsus depredatis omnibus aliis opidis barbarorum obsedit et etiam Ianuenses et Venetos per mare ad obsidionem illius urbis conuocauit. Cepit eam imperator catholicus in ore gladii et omnes thesauros ipsius dedit Venetis et Ianuensibus et ciuitatem retinuit sibi. Captiuos autem Sarracenos dedit Raymundo comiti Barchilonensi, qui uenerat ad obsidionem urbis, et licet thesauri essent infiniti, imperator nichil sibi retinuit. Quippe nobilissimum animum suum in tantum largitate decorauerat, ut omnes thesauros pro nichilo duceret, et statim tribueret cuncta, nisi essent sapientes sui, qui ei necessaria reseruabant. Post aliquot annos fuit ciuitas Almaria in suo dominio atque ad ultimum funditus destruxit eam. Obsedit etiam Cordubam ciuitatem magnam, solium regni barbarorum, et egressi Sarraceni ad eum tradiderunt ei ciuitatem, ita tamen quod ipsi Sarraceni habitarent in ea et Christiani essent in arce ipsius ciuitatis. Sarraceni autem licet iurauerint imperatori nostro, ut essent ei fideles uasalli et filiis eius, tamen tempore procedente mentiti sunt ei, quia numquam Sarracenorum reges fidelitatis pactum seruauerunt Christianis. Cepit tunc imperator castrum fortissimum Montor et posuit in eo presidium fortissimorum uirorum. Post hec obsedit Baeciam et Sarraceni ciuitatis illius fortiter resistebant; et quia imperator tota mente diligebat Dominum, etiam sanctorum auxilium manifestum meruit habere ipse dilectus a Deo, nam cum milites sui defluxissent ab eo et esset cum paucis, atque innumerabiles Sarraceni conglobati accederent, ut ipsum cum suis raperent, apparuit ei beatus confessor Ysidorus, dum dormiret, et confortauit eum dicens se datum esse a Domino illi et suo generi defensorem et ne timeret multitudinem Sarracenorum, ortabatur, sed uiriliter primo mane cum Sarracenis confligeret, quia sicut fumus euanescerent a facie eius, et in ipsa die eandem caperet ciuitatem. Imperator autem tanta uisione confortatus in Domino, primo mane inito certamine cum barbaris, statim terga dederunt Sarraceni nostris relicta innumerabili multitudine spoliorum statimque Sarraceni eiusdem ciuitatis tradiderunt illi urbem pro uita tantummodo supplicantes. Imperator autem destruxit ipsam Baeciam et multa castella maurorum et terras destruxit et captiuauit et occidit, ut sibi uisum fuit. Post hec reuersus Legionem cum magna gloria, statuit confraternitatem fieri in ipsa ciuitate ob memoriam tanti miraculi et ob honorem sancti Ysidori confessoris. Reparauit etiam thesauros et hereditates pro parte magna, quas rex Aragonum et comes Enricus abstulerant ab ecclesia predicti confessoris, et eandem ecclesiam, que adhuc in iure consistebat regali, consecrauit Domino tradens eam perpetuo iure canonicis regularibus. Tantam illi Dominus gratiam et gloriam contulit, ut omnes Yspaniarum reges et principes Christiani et barbari suo imperio subderentur. Etenim rex Garsias de Nauarra et Raymundus comes Barchilonensis, qui tunc Aragonense regebat regnum et reges Sarracenorum, scilicet Abephandil et Zaphadola et rex Lupus, uno et eodem tempore eius uasalli fuerunt. In tanto imperii culmine sublimatus nunquam aliquem subditum ui oppressit, sed multos de thesauris suis gloriose ditauit et libertates et inmunitates ecclesiis et oppressis pauperibus contulit. Quam sedulus fuerit in iusticia facienda et superborum edacitate et contumacia extirpanda, ex hoc potest aduerti, quod cum quidam nobilis in Gallecie partibus nomine Fernandus cuidam rustico hereditatem suam auferens ei iniuriam intulisset, ipse Toletum ad imperatorem properans de dicto milite querimoniam fecit. Imperator autem statim per ipsum rusticum suis litteris precepit ei, ut uisis litteris statim rustico iusticiam exiberet, mandans maiorino terre, ut cum rustico ueniret ad militem et uideret, qualiter ei iusticiam exibebat, et hoc sibi rescriberet. Miles uero, qui erat nobilis et potens, ut rusticum uidit cum litteris imperatoris, succensus ira cepit rustico mortis inferre minas, nolens illi satisfacere. Reuersus est autem rusticus ad imperatorem Toletum ferens testimoniales litteras maiorini, quod noluerit illi miles iusticiam exibere. Imperator ut hec audiuit, uocatis secretariis suis, precepit eis, ut ipsum dicerent egrotare et nullum permitterent intrare cubiculum eius. Precepit etiam sibi et duobus militibus tantum secrete parari equos, et diebus ac noctibus nullo alio sciente ad Galleciam properauit. At ubi uentum est ad locum, ubi prefatus miles erat, uocauit imperator secrete maiorinum terre et diligenter ab eo et ab aliis super facto militis et rustici perquisita ueritate, fecit uocari plures et stans ad ostium militis, misit ad eum dicens: 'Egredere, quia uocat te imperator'. Quod miles ut audiuit, nimio timore perterritus, intelligens quod futurum erat, fugere parauit, sed preuentus a ministris imperatoris captus est et eo iubente in ostio domus sue suspensus. Tunc imperator manifestauit se in Gallecia et totam patriam ipsam pacificauit. Tantus inuasit terror omnes magnates tocius imperii ex hoc facto, uidentes zelum et animositatem imperatoris in iusticia facienda, ut nullus esset, qui minimo uel magno inferret iniuriam, quin statim ei satisfacere festinaret. Post hec quidam maliuoli detractores ceperunt Lodoici regis Francorum auribus instillare, quod Helisabeth uxorem eius imperator Adefonsus genuerat de uilissima concubina. Vnde ipse rex turbatus, simulans se causa orationis ad sanctum Iacobum uenire, uenit in Yspaniam cupiens experiri, utrum uerum esset, quod sibi maliuoli dixerant detractores. Addiderant enim quod ipse imperator Adefonsus erat uilis persona et nullius momenti inter suos. Denegauerat etiam ei coniux eius Elisabeth thorum coniugalem, eo quod ista rex Lodoicus inproperabat sibi. Imperator autem Adefonsus ut audiuit aduentum generi sui regis Lodoici, precepit regi Nauarre et comiti Barchinone, ut omnem gloriam Yspanie exiberent ei. Sed ubi rex Lodoicus uenit Legionem, occurrit ei imperator Adefonsus cum tam glorioso apparatu, quod ipse rex Lodoicus et Franci, qui cum eo uenerant, obstupuerunt. Venit imperator cum eo usque ad sanctum Iacobum et direxit nuncios per totum imperium suum ad omnes nobiles Christianos et barbaros, quatinus Toletum ad eius curiam conuenirent. Sed cum reuersi a sancto Iacobo imperator et rex Lodoicus uenirent Toletum, atque omnes reges barbarorum et Christianorum principes occurrerent imperatori manus eius osculantes, ultra quam credi potest rex Lodoicus admirans dixit imperatori: 'Per Deum, inquit, iuro quod non est gloria similis huic in toto mundo'. Siquidem tantus erat apparatus olossericarum cortinarum et temptoriorum per agros extra urbem Toletanam et diuersorum insignium copia, quod a nullo poterant extimari. Tantus erat nobilium uirorum conuentus, quod a nullo poterat dinumerari. Tanta offerebantur dona auri, argenti, lapidum preciosorum, sericarum uestium et equorum regi Lodoico et suis, quod pre multitudine illis tedium generabant. Imperator autem conuersus ad regem Lodoicum dixit ei: 'Certe, rex Francorum, uides et ipse potes ueritati testimonium peribere, quod mentiti fuerunt, qui michi et filie mee coram te in Francia detraxerunt. Filia mea est, quam genui ex imperatrice Berengaria, que filia fuit huius presentis Barchinonensis comitis Raymundi'. Presens erat cum multo glorie apparatu comes Raymundus et dixit Lodoico regi: 'Habeas in magno honore et reuerentia Helisabeth neptem meam, alioquin cum auxilio presentis domini mei imperatoris Adefonsi promitto me tibi Parisius in paruo ponte campale inferre bellum'. Rex Lodoicus dixit eis: 'Gratias ago Deo et omnibus sanctis eius, qui de nobilissimo sanguine uestro filiam uestram mihi dignatus est dare uxorem, quam semper dum uixero, modis omnibus honorabo'. Multa donaria oblata fuerunt tunc nobilissimo Lodoico regi Francorum, sed nichil inde accipere uoluit, nisi quendam zmaracdum magnum [lapidem preciosum] cogente imperatore Adefonso, quem rex Zafadola detulerat. Reuersus est itaque rex Lodoicus in Franciam cum honore et leticia magna et hunc preciosum lapidem, quem detulerat ab Yspania monasterio beati Dionisii contulit, uxorem quoque suam Helysabeth tenerrime dilexit et modis quibuscumque potuit honorauit. Hec post obitum suum in ecclesia beati Dionisii est sepulta et merito sancta regina uocata, quia dum uixit in simplicitate spiritus et afflictione carnis studuit Domino deseruire. Imperator autem Adefonsus cum in tanta consisteret gloria et corporis egritudine laboraret, fedifragus populus barbarorum se contra illum erexit. Sed imperator ut erat magnanimus dissimulans egritudinem cum manu Gotorum maxima contra Mauros perrexit. Qui ut uiderunt eum cum magno exercitu, colla ei ilico submiserunt. Sed crescente egritudine dum ad propria rediret, iuxta portum, qui uocatur Muradal, in loco, qui dicitur Fresneda, Domino, ut credimus, spiritum tradidit anno XL.IX ex quo regnare cepit. Sepultusque est in urbe regia Toletana. Priusquam uero moreretur, diuisit imperium suum duobus filiis suis, Sancio scilicet et Fernando. Sancio quidem dedit bellatricem Castellam et Fernando fidelem Legionem et Galleciam.
Era Mª.Cª.XCª.Vª. post mortem imperatoris Adefonsi duo filii eius Sancius et Fernandus unusquisque in parte regni, quam eis pater eorum dederat, regnare ceperunt. Rex Sancius duxit uxorem nomine Blancam, filiam regis Garsie de Nauarra adhuc uiuente patre, ex qua genuit filium nomine Adefonsum. Iste rex Sancius catholicus fuit et armis strenuus, bonitate perspicuus et omni regia honestate preclarus. Diligebatur ab omnibus minoribus et maioribus, quia ipse Deo et cunctis hominibus placere studebat. Regnauit anno uno et diebus XII, tam parum propter peccata populi, et uitam in pace finiuit, sepultusque est iuxta tumulum patris sui in ecclesia sancte Marie Toleto. Rex autem Fernandus, frater Sancii regis, tunc temporis regnabat in Legione et Gallecia et regebat se consilio Fernandi comitis de Gallecia, qui eum nutrierat, et mortuo fratre eius rege Sancio maximam partem regni Castelle obtinuit. Nutriebat quidem ipse filium fratris sui Adefonsum puerulum, quem dedit comiti Manrico ad custodiendum. Tunc regnauit Fernandus rex in toto imperio patris sui, unde rex Yspaniarum fuit uocatus. Sed concordantibus comite Manrico et fratre eius comite Nunno cum omnibus, qui ad regnum Castelle pertinebant, Adefonsum filium domini sui regis Sancii sibi regem constituerunt. Fredenandus autem rex, ut erat pius et ilaris, acceptauit, quod fecerant Castellani. Fuit hic rex Fernandus armis strenuus, in bellis uictoriosus, circa omnes pius, benignus, liberalis et largitate preclarus, adeo quod in omni conflictu uictor extitit et nichil proprium habere uoluit. Fidem catholicam, quam a cunabulis adeptus fuerat in tantum dilexit, ut ecclesiis et ordinibus sacris fere omnia regalia sua conferret. Omnibus erat comunis, ita ut omnes eum potius diligerent, quam timerent. Hic piissimus rex Fernandus accepit filiam Adefonsi regis Portugalie nomine Vrracam, ex qua suscepit filium Adefonsum. Sed iste rex Portugalie Adefonsus filius fuit comitis Henrici et Tharasie, filie regis Adefonsi. Qui Adefonsus filius comitis Enrrici fecit se regem Portugalie uocari, et quia strenuus fuit armis et bellicosus, ampliauit terram suam, partim de nouo populando, partim Sarracenos occidendo et ab eis municipia capta muniendo et retinendo magnum sibi nomen adquisiuit, quia contra Christianos et Sarracenos fortissime decertauit. Huius filiam, ut dictum est, rex Fernandus accepit coniugem, ut eius posset habere auxilia contra impetus aduersancium. Cepit igitur rex Fernandus ecclesias honorare et regnum suum populationes faciendo ampliare. Populauit siquidem in Extrematura ciuitatem Roderici et Letesmam, in transerra Granatam, in territorio Zemore castrum Taraphe. In terra Legionis populauit Maioricam, Benauentum, Mansellam, Villarpandum et Coyancam. Terra Leonis dicitur per flumen de Pisorga et per flumen Dorii et per montes Submontanorum. Est autem in ipsa terra quedam ciuitas regia, que Legio uocatur. Salamanticenses autem eo, quod rex Fernandus in eorum termino Ciuitatem Roderici populauerat, ceperunt rebellare contra regem Fernandum et elegerunt sibi regem nomine Munio Sarranum et pugnauerunt cum rege Fernando in ualle de Muza. Siquidem incenderunt quendam montem, eo quod uentus ueniebat ex parte ipsorum contra exercitum regis Fernandi, ut fumo et uento Leonenses fatigati ad bellum accederent. Sed misericordia Dei non defuit regi Fernando, nam uentus et fumus, qui contra suum exercitum ueniebant, contra Salamanticenses et Abulenses conuersus est, et illorum obtenebrauit aspectus. Rex autem Fernandus irruit super eos et cum uictoria magna cepit regem eorum uiuum et occidit eum atque subdidit sibi Salamanticam. Post hec rex Fernandus cupiens ciuitatem Astoricam decorare, transtulit corpus Ramiri, quod sepultum fuerat in Destriana et Astorice in ecclesia catedrali ipsum honorifice sepeliuit. Per idem fere tempus erat cum Sarracenis uir nobilis et potentissimus nomine Fernandus Roderici Castellanus. Hunc Sarraceni cum innumerabili suorum exercitu miserunt ad euertendam populacionem nouam, scilicet Ciuitatem Roderici. Rex autem Fernandus eo tempore erat Benauenti. Beatus autem Ysidorus apparuit cuidam canonico et thesaurario monasterii sui nomine Ysidoro et mittens eum ad regem Fernandum, significauit ei aduentum Sarracenorum dicens, quod cito rex Fernandus obuiaret Sarracenis et uinceret eos, eo quod ipse beatus Ysidorus et sanctus Iacobus apostolus in certamine illo forent cum eo. Quo audito uelociter perrexit rex Fernandus cum paucis Christianorum et inito certamine cum Sarracenis statim uicit eos, et tantam ex illis prostrauit multitudinem, quod pre numerositate indicibili non poterat numerari. Transactis paucis diebus rex Fernandus reuocauit predictum Fernandum Roderici et dedit ei Stephaniam sororem suam in uxorem. Sed Fernandus Roderici quiescere nescius iniit prelium cum comitibus Castellanis et uicit eos atque occidit comitem Osorium et comitem Henricum et alios plures nobiles Castellanos et cepit uiuum comitem Nunnum. Hic Fernandus Roderici genuit ex infantissa dompna Stephania Petrum Fernandi potentissimum uirum. Eo tempore quieuit terra Leonensium ab infestacione Maurorum. Prefatus autem Adefonsus rex Portugalie uoluit insurgere contra regem Fernandum et misit filium suum regem Sancium, quem sibi regni constituerat successorem, cum magna militum manu ad euertendam predictam Ciuitatem Roderici. Infestabat tunc temporis ualidissime regem Fernandum Adefonsus rex Castelle, Sancii regis filius, et dimissa rex Fernandus maiori parte sui exercitus contra nepotem suum regem Castelle, obuiauit Portugalensibus in termino Ciuitatis Roderici in loco, qui dicitur Arganal, et comisso prelio deuicti sunt Portugalenses et fugato rege Sancio reliqui miserationi regis Fernandi se subdiderunt. At ipse motus pietate dimisit eos redire ad propria. Prefatus rex Portugalie Adefonsus regem Fernandum fortiter molestauerat, et occupauerat in Gallecia totam Limiam et totum Toronium. Deinde obsedit Badalocium ciuitatem Maurorum ad regem Fernandum de iure spectantem. Tunc rex Fernandus aggregato suorum exercitu perrexit contra regem Adefonsum. Ceperat iam rex Adefonsus maiorem partem ipsius ciuitatis et in arce concluserat Sarracenos. Commisso autem prelio cum rege Fernando deuicti sunt Portugalenses. Rex autem Adefonsus dum fugiens equo supersederet, et egrederetur per portam ciuitatis de Badalozo, casu inuecte ferreo porte impegit et crus eius fractum est. Tunc captus est rex Adefonsus et regi Fernando delatus dixit ei rex Adefonsus: 'Domine, inquit, rex, ualde peccaui in Deum et in te, sed ecce totum regnum meum libere trado tibi'. Rex autem Fernandus uictus misericordia dixit ei: 'Redde michi tantummodo mea, que abstulisti, et regnum tuum maneat tibi'. Vincebatur quidem semper rex Fernandus precibus miserorum, qui numquam in bello potuit uinci. Tunc rex Adefonsus tradidit regi Fernando Toronium et Limiam et in tantum debilitatus fuit de fractura cruris, quod de cetero non potuit equitare. Sarraceni autem ad regem Fredenandum egressi de arce se et ciuitatem tradiderunt illi. Rex autem Fernandus precepit Sarracenis, ut habitarent in ciuitate et essent uassalli sui. Tradidit etiam arcem cuidam magno barbaro nomine Abenhabel, accepto ab eo et ab omnibus Sarracenis iuramento, ut essent regi perpetuo fideles uassalli atque quandocumque ipse uellet, sibi arcem traderent et ciuitatem. Sed sicut dicit uulgus, qui per Sarracenum credit, terram suam numquam uidebit; statim ut rex Fredenandus recessit, ipsi Sarraceni regi Fernando mentiti suo Miramamolino cum ipsa ciuitate se contulerunt et multas iniurias regi Fernando postea intulerunt. Post hec Sarraceni uidentes Adefonsum regem Portugalie debilitatum et quod in quibusdam offenderat regem Fernandum ipsum Adefonsum in opido, qui dicitur Santaren, obsederunt. Rex autem Fernandus congregato exercitu magno ad auxilium regis Adefonsi properauit. Sed rex Adefonsus, ut hec audiuit, timuit ualde credens, quod rex Fernandus ad auxilium Maurorum ueniret et misit ad eum nuncios supplicans pro pace. Rex autem Fernandus declarauit ei, quod ad eius auxilium properaret. Quod Sarraceni ut audierunt, arrepta fuga ab obsidione turpiter recesserunt. Post hec rex Fernandus dimisit uxorem suam Vrracam filiam regis Adefonsi, eo quod erat consanguinea eius propinquo gradu, et duxit aliam nomine Tharasiam, que fuerat uxor Nuni comitis de Castella. Post cuius mortem duxit aliam nomine Vrracam, filiam Lupi comitis de Bizcaya, ex qua genuit Sancium et Garsiam. Ceterum rex Fernandus regni anno XXXI feliciter consumato, obiit apud Beneuentum et in ecclesia sancti Iacobi apostoli circa tumulum matris sue et aui sui comitis Raymundi sepultus est.
Era Mª.CCª.XXª.VIª mortuo rege Fernando filius eius Adefonsus successit ei in regnum Legionense. Hic fuit pulcher, eloquens, clemens, fortis uiribus et armis strenuus et in fide catholica solidatus. Tamen in primordio regni sui inquietatus fuit ualde a collateralibus suis, scilicet ab auunculo suo Sancio rege de Portugalia et ab Adefonso rege Castelle consobrino suo. Vnde compulsus fuit ducere in uxorem Tharasiam filiam eiusdem regis Sancii, ut ipsum regem Sancium haberet in auxilium sui contra Adefonsum regem Castelle. Ex ista Tharasia genuit tres filios, scilicet Sanciam primogenitam, deinde Fernandum et nobilem infantissam Dulciam. Prefatus autem rex Castelle Adefonsus Sancii regis filius erat fere trium annorum, cum regnare cepisset. Qui postquam uenit ad etatem adultam in tantum claruit pre cunctis regibus nostri temporis, ut noster non posset euoluere stilus, quanta uiguerit probitate. Fuit namque sapiencia magnus, consilio prouidus, armis strenuus, largitate precipuus et fide catholica roboratus. Duxit uxorem filiam Henrici regis Anglie nomine Alienor, ex qua genuit Fernandum et Henricum et Berengariam et Blancam et Vrracam et Alienor et Constanciam. Filiam suam primogenitam Berengariam dedit Adefonso regi Legionensi in uxorem, que fuit mullier prudentissima. Dedit Lodoico regi Francorum filiam suam Blancam et Adefonso regi Portugalie tradidit Vrracam. Tempore etiam procedente Iacobus rex Aragonie filiam eius Alienor duxit uxorem. Quinta uero Constancia monachilem suscipiens habitum uirginitatem suam Domino consecrauit. Rex Castelle Adefonsus cepit quasi leo fortissimus cum Christianis et Sarracenis regibus in circuitu regni sui consistentibus fortiter et sapienter armis confligere, regnum suum defendere et ampliare et populum sibi subditum iuste gubernare. Siquidem cum ex uno latere regni haberet fortissimum Legionensem regem Adefonsum, ex altero Sancium regem strenuum Nauarrensium, tercio regem ferocissimum Petrum Aragonensium et quarto maximum Sarracenorum regem Miramamolinum, tamen ipse rex Adefonsus cum omnibus armis et consilio fortiter se gerebat, sua defendebat et omnium aliorum regum multa castra et opida capiebat. Populationes multas et nobiles fecit in regno suo, scilicet Placenciam, Beiaram, Moyam et alias multas, quarum nomina longum est prenotare. Sed cum in tantis prosperitatibus famam uirtutis et glorie sue longe lateque spargeret, Miramamolinus congregato exercitu innumerabili barbarorum simulque nobilium militum exulum Christianorum contra regem Adefonsum in manu ualidissima properauit. Rex autem Castelle cum exercitu suo regi Miramamolino obuiam properauit. Veniebat quoque Adefonsus rex Legionis in auxilium regis Castelle cum exercitu magno, sed rex Castelle bellandi animositate incensus noluit eum expectare, licet rex Legionensis cum exercitu suo properans iam esset Toleti. Iniit itaque rex Castelle bellum cum rege Miramamolino, ubi tam innumerabilis erat multitudo Maurorum, quod nostri habito respectu ad eos paucissimi uidebantur. Cesserunt nostri pugne et Miramamolinus pro peccatis nostris extitit uictor. Erat tunc cum rege barbaro Petrus Fernandi de Castella potentissimus miles, cuius consilio rex barbarus eo tempore se regebat. Vnde notandum est Gotos fere numquam fuisse a barbaris uictos, nisi Gotorum exulum secum haberent consilium et auxilium. Venit anno sequenti Miramamolinus usque Toletum et cum ipsam regiam urbem capere niteretur, Toletani fortiter restiterunt. Rex autem Castelle suas ciuitates et castra muris excelsis cepit fortiter munire et filios nobilium, qui occubuerant in bello nutrire et exaltare dicens quoniam filii uindicabunt sanguinem patris. Qui licet tunc fuerit uictus, tamen eius animus inuincibilis perdurabat. Rex Miramamolinus reuersus est ad propria et Christianis non nocuit, sicut uoluit, quia tunc reges Yspanie in unam concordiam conuenerunt. Habuit tunc rex Castelle pacem cum Christianis et Sarracenis, sed illatum sibi a barbaris dedecus ab eius animo non recedebat. Tamen dum Sancius rex Nauarrie contra ipsum moueret prelium una cum Adefonso Legionensi rege, rex Castelle fines Nauarrie inuasit et Vitoriam cepit. Ceperat iam fere totam terram de Alaua et alia plura in regno suo. Post hec etiam habuit discordiam cum rege Adefonso Legionensi et cepit castrum Ardon et Coyancam, Castrum Viride et quedam alia. Post hec uenit usque Legionem et cepit castrum Iudeorum iuxta ipsam ciuitatem. Obsedit etiam Astoricam, sed non cepit eam. Accessit ad submontana ad castrum, quod dicitur Alua, et cepit illud. Rex autem Legionis Adefonsus occurrit ei cum magno exercitu ad ipsum locum, ut pugnaret cum eo. Sed Petrus Fernandi de Castella, qui tunc erat cum rege Legionensi et alii uiri Deum timentes, reformauerunt pacem inter regem Castelle et regem Legionis. Cum autem pax esset inter eos, quidam inimici Dei discordiam seminantes iterum inter eos bellum concitauerunt, et per tres continuos annos inter se fortissimorum regum exercitus orriferis gladiis confligebant. Multe perpetrabantur hinc inde cedes hominum; precedebat, quod in agris erat, et flammis uille exurabantur. Duo ferocissimi reges quasi duo ferocissimi leones, alter alteri cedere nesciebat. Preibat regem Castelle fortitudo et sapiencia, sed regem Legionis fortitudo et suorum exercituum amabilitas nimia muniebat. Sed antequam inter dictos reges tam orribile oriretur bellum, ostendit Dominus quoddam prodigium in ecclesia sancti Stephani extra muros urbis Legionis. Etenim quedam immago Dei genitricis cum imagine filii sui ex se cepit emittere sanguinem, non sine orrore et admiratione multorum, qui hoc uiderunt. Tunc clerus et populus Legionis ad predictam ecclesiam accesserunt pedibus nudis et ipsam immaginem ad ecclesiam beati Ysidori detulerunt et super ipsius altare posuerunt, ubi per tres dies continuos sanguinem emanauit. Sed fuerunt quidam sapientes interpretes, qui ex ipso signo bellum futurum cruentissimum predixerunt, eiusdem monasterii ex heredationem etiam predicentes. Quod postea factum esse testatur ueritas manifesta. Etenim, ut prediximus, bellum cruentissimum inter reges exortum est et tradente rege Legionensi rex Castelle castrum de Pozolo accepit, qui iam acceperat uillam Braxem, Caparios et alia plura ad ecclesiam beati Ysidori spectancia, ex quibus sustentabantur clerici inibi domino seruientes. Adefonsus rex Legionis cum esset catholicus, habebat secum clericos, qui modulatis uocibus cotidie coram ipso diuinum officium peragebant, quos ipse nimio uenerabatur affectu. Habebatque etiam cubicularios suos laicos quosdam, quibus omne consilium suum comittebat, et licet polleret omnimoda probitate, tamen susurronibus aliquando prebebat aurem, unde quedam faciebat minus spectancia ad tam regiam maiestatem. Rex autem Castelle cum esset sapientissimus, consilium suum semper sapientibus comittebat, unde pre ceteris Yspanie regibus feliciores habebat successus.
Pacificatum est inter reges predictos post multas strages et dampna, sed iterum inter eos mota discordia cum uenirent ad pacem, dedit rex Adefonsus Legionensis uxori sue regine domine Berengarie, que tunc degebat cum patre suo in Castella, Villarpando, Ardon, Roda, Arbolium, Gordonem et Lunam. Adefonsus autem rex Castelle labori cedere nescius, mouit exercitum suum contra Vascones et cepit Sanctum Sebastianum, Ortes et Burgum de Ponte, Saluamterram, ciuitatem Aquensem et alia plura opida, et reuersus est in Castellam cum gloria magna. Post hec cepit excogitare de salute anime sue et construxit de nouo nobile monasterium sancte Marie in Olgis Burgensis ciuitatis. Hoc monasterium multis prediis ditauit et mire pulcritudinis auri, argenti, preciosorum lapidum et olossericarum cortinarum decorauit. Alter nostris temporibus Salomon idem rex iuxta predictam domum Domini hedificauit palacium regis. Adiecit etiam et non longe ab ipso monasterio in uia publica beati Iacobi construxit mire pulcritudinis hospitale, cui tantum redituum contulit, ut cuncti pauperes peregrini transeuntes in eo unius diei percipiant uictum. Tam predictum monasterium, quam palacium suum regale, quam etiam hospitale cum capella sua, de lapidibus uel laterculis coctis et calce constructa sunt et auro ac uariis coloribus depicta. Tunc ipsa ciuitas Burgensis, ciuitas regia uocata est et in regni solium sublimata. Eo tempore rex Adefonsus euocauit magistros teologichos et aliarum arcium liberalium et Palencie scolas constituit procurante reuerentissimo et nobilissimo uiro Tellione eiusdem ciuitatis episcopo. Quia ut antiquitas refert, semper ubi uiguit scolastica sapiencia, uiguit et milicia. Iste rex Adefonsus primo castellum in armis suis depinxit, quamuis antiqui reges patres ipsius Leonem depingere consueuerant, eo quod leo interpretatur rex uel est rex omnium bestiarum. Suprafatus autem Adefonsus rex Legionensis, ex quo regnare cepit regnum sibi subditum uiriliter et nobiliter uendicauit, et tam terribilis fuit cunctis male agentibus, quod eius aspectum non possent aliquatenus sustinere. Vox eius in ira quasi leo rugiens uidebatur. Cum esset indutus armis bellicis et equum suum conscenderet, licet magnus esset motus corporis, quidam tamen gestus in eo nimie ferocitatis fortitudinem in eius animo declarabat. Hic in bello nunquam fuit uictus, sed uictor semper extitit, quamuis multociens cum Christianis et Sarracenis pugnauerit. Hanc suam fortitudinem tanta clemencia sequebatur, ut ipsa statim a corde excuteret et misericorditer flecteretur deponens uirus, quod susurrones suis auribus instillabant, si esset, qui diceret bonum. Hic ex sentencia domini Pape Innocencii dimissa uxore sua regina Tharasia, duxit Berengariam, prudentissimam filiam Adefonsi regis Castelle, uxorem et tam nobiliter eam desponsauit sibi, quod dedit ei pro dote turres Legionis, Astoricam, Valenciam et alia triginta castella. Posuit etiam in fidelitate alia decem Castella in manu baronum regis Castelle, ne recederet a pactione. Genuit ex ista Berengaria Fernandum, Adefonsum, Alienor, primogenitam, Constanciam et Berengariam. Genuerat iam ex nobilissima femina Agnete Vrracam, quam tempore procedente tradidit magno uiro Lupo Didaci de Bizcaya in uxorem. Berengariam etiam filiam eius duxit Iohannes rex Iherosolimitanus uxorem, qui postea cum ipsa Constantinopolitanum imperium rexit. Constancia uero in monasterio sancte Marie de Burgis habitum monachilem suscepit. Fuit prefata Berengaria filia regis Castelle adeo sapientissima, quod patris sapiencia ad eam defluxisse uideretur. Hec cum primo uenit Legionem blandis precibus a uiro suo rege Adefonso obtinuit, ut corrigeret mores et foros Legionensis ciuitatis et regni et grauamina releuaret. Hedificauit regina Berengaria palacium regale in Legione ex lapidibus et calce iuxta monasterium sancti Ysidori et turres Legionis, quas rex barbarus quondam destruxerat Almazor ex calce et lapidibus similiter restaurauit. Hec regina serenissima auro, argento, lapidibus preciosis et sericis indumentis monasterium beati Ysidori et ceteras regni principales ecclesias studuit decorare. Hoc tempore ampliata est fides catholica in Yspania, et licet multi regnum Legionense bellis impeterent, tamen ecclesie regalibus muneribus ditate sunt in tantum, ut antique destruerentur ecclesie, que magnis sumptibus fuerant fabricate, et multo nobiliores et pulcriores in toto regno Legionensi fundarentur. Tunc reuerendus episcopus Legionensis Mauricius eiusdem sedis ecclesiam fundauit opere magno, sed eam ad perfectionem non duxit. Tunc etiam fundata est ecclesia beati Iacobi apostoli, que postea per reuerentissimum patrem Petrum Iacobensem archiepiscopum est gloriosissime consecrata. Cum autem regnum Legionense frueretur pace et gloria multa, et ut suprafatum est, orta esset discordia inter regem Legionensem et regem Castelle et omnes Yspanie reges Christiani et Sarraceni niterentur Legionense regnum euertere rex Legionis adiutus a Domino et a beato Iacobo apostolo regnum suum fortiter defendit. Hoc tempore Martinus presbiter doctus a Domino miraculose sciencia scripturarum magna uolumina edidit et sanctitate claruit et miraculis. Rex autem Adefonsus multas populationes in regno suo fecit et eum ualde ampliauit. Populauit namque in Gallecia Cluniam, Bayonam, Saluamterram, Villam nouam de Sarria, Melide, Triacastella, Milmanda et alias multas. Similiter in Asturiis multas populationes fecit. Populauit in Berizo, Benuiuere et Pontem ferratum. Populauit in terra Legionis Rodam, Ardon, Senabriam et alias plures. Populauit in Extrematura Mirandam, Monleon, Carpium, Montem regalem, Galisteum, Saluamterram, Salualeon et alia plura opida et castella. Fecit quoque pontem super magnum flumen Mineum in loco, qui dicitur riuus de Castrello et alios plures pontes fecit et restaurauit in regno suo. Fundauit etiam monasterium Cisterciensis ordinis uallis Dei in loco, qui dicebatur antiquitus Boytes. Aliud in Berizo construxit monasterium in Villa bona. Multa gloria regnum suum ditauit et muros urbium ab antiquis destructos honorifice restaurauit. Circa uiros religiosos et moniales adeo misericors fuit, ut quando illis deerat, preberet de suis cellariis alimenta; greges et omnes pecudum, que illi de hostium preda eueniebant, cunctos monasteriis distribuebat; latrones autem et superbos, alios a turribus precipitabat, alios in mari mergebat, alios suspendebat, alios igne cremabat, alios caldariis decoquebat, alios uiuos excoriabat et multis afficiebat generibus tormentorum, ut regnum in pace posset et iusticia conseruare. Suprafatus autem Adefonsus inclitus rex Castelle quod diu conceperat animo perducere cupiens ad effectum, ut haberet occasionem gerendi prelium cum Sarracenis, cum quibus tunc pacem habebat, populauit quandam uillam, que Mora dicitur in confinio barbarorum. Rex autem Miramamolinus nomine Abeniacob misit ei nuncios dicens quod non haberet pacem cum eo, si dictam uillam popularet. Sed cum rex Castelle nollet a populatione desistere, uenit rex barbarus cum tanta Sarracenorum multitudine et cum tanto bellico apparatu, quod non posset aliquatenus explicari, et obsedit castrum, quod dicitur Saluaterra. Cumque milites Cisterciensis ordinis Sarracenis in ipso castro fortiter restitissent, Mauri uiriliter accedentes machinis fregerunt murum, multis ex illis occisis. Cepit rex Miramamolinus ipsum castrum et propter hyemen Yspalim reuersus est. Rex autem Adefonsus cum esset in angustiis positus, eo quod barbaris comode non poterat obuiare, conuocauit regem Aragonie et regem Nauarrie precibus et muneribus, ut secum accederent contra barbaros pro fide catholica pugnaturi. Misit etiam idoneos nuncios ad regem Legionensem, ut ipse quoque dignaretur tanto periculo subuenire. Sed rex Legionensis licet ad subueniendum desideraret accedere, tamen habito cum suis consilio respondit quod libenter accederet, si rex Castelle sibi redderet castra, que illi abstulerat. Rex uero Castelle cum esset erga plurima occupatus et in arto positus, non potuit ad singula respondere, sed totum animi sui impetum direxit ad iniurias sibi a Sarracenis illatas omnimode uindicandas. Eo tempore archipresul Toletanus nomine Rodericus sciencia et moribus eruditus atque omni bonitate conspicuus, tactus nimio cordis dolore intrinsecus, tamquam catholice fidei filius se non recusauit subdere laboribus et discriminibus pro defensione catholice ueritatis. Etenim fultus auctoritate domini Pape Innocencii Gallias adiit, uerbum Dei assidue proponendo et suadendo populis, ut ad defensionem fidei conuenirent, data illis remissione omnium peccatorum et eos crucis signaculo muniendo. Tetigit Dominus corda multorum, qui audiebant uerbum Domini populorum et contra barbaros alacriter properabant. Sed dum hec agerentur, filius regis Castelle, qui sperabatur regnaturus post patrem nomine Fernandus, morte preuentus est; cuius obitum in tantum cunctos dolore repleuit Yspanos Christicolas, ut se fere cuncti amisisse deflerent patrem, dominum, socium et pastorem. Etenim non in merito, quia erat clemens, fortis, pulcher, sapiens, largus et catholicus. Hic tanto fidei catholice feruebat ardore, ut cum quadam die fecisset sibi exponi passionem Ihesu Christi et ex relatione didicisset, quod antiqui catholici reges Iudeos expulerint ab Yspania et Toletana ciuitas Iudeorum proditione tradita fuerit Sarracenis, tantum concepit odium contra ipsos, quod eorum proteruiam quibuscumque poterat, persequebatur modis, et quia Iudei timebant deleri per ipsum, ut fertur, eius mortem procurauerunt ueneno, quia mundus non erat dignus tanto principe gloriari. Sepultus est Burgis in monasterio sancte Marie cum honore magno. Rex autem Adefonsus licet esset pro morte tanti filii saucius, ex multitudine exercituum confluencium recepit consolationem. Venit namque preclarus Petrus rex Aragonum cum multitudine populorum. Accessit fortissimus Sancius rex Nauarrensium cum robustissima manu militum. Affuerunt Portugalenses et etiam Franci et Galleci, qui ad prelium tamquam ad epulas properabant. Rex Miramamolinus ut hec audiuit, ualde pertimuit et doluit se uerbum superbie protulisse, scilicet quod uinceret in campo omnes adorantes crucem Christi. Vnde iam non ad presens Christianos impetere, sed tantum se defendere satagebat. Confluebant populi multi Christianorum apud regiam ciuitatem Toletum et cum deficerent in expensis, rex Castelle in tantum manu largissima de thesauris suis singulis prebuit necessaria, ut nullus posset ab exercitu uictus inopia resilire. Sed cum rex barbarus Christianis expectantibus ad bellum, ut promiserat, non accederet, nostri mouentes castra prima fronte castellum Malagon ceperunt, cunctis illius opidi gladio trucidantes. Deinde ceperunt Calatrauam et Petram bonam, Benauentum, Alarchos et Caracuel. Post hec Francorum populus cepit murmurare uictus dulcore patrie sue, et statuentes inter se quod nullus remaneret, nec futurum expectaret bellum, ad propria reuersi sunt. Quibus recedentibus suprafati reges Christianorum turbati sunt, uolentes eos retinere muneribus et precibus, sed nullatenus potuerunt. Sed rex Adefonsus in Domino roboratus iussit Yspanorum populum ad portum de Muradal accedere, ubi multos inuenerunt Sarracenos armatos, quos Christiani milites gladiis ferientibus fugauerunt. Et quia excelsi montes et anguste semite Christianos ad Sarracenos accedere non permittebant, diuinitus afuit quidam coram rege Adefonso quasi pastor ouium, qui eis latam ostendit uiam, et eo duce peruenerunt usque ad castra Maurorum et nullo uidente pastor ipse recessit. Sarraceni autem ut uiderunt Christianorum exercitum, quia uentus ueniebat ex parte ipsorum ignem per spinas et tribulos posuerunt, ut fumus Christianis noceret. Sed diuina gratia fumus cessit retro et in castris Maurorum se totus ingessit et per nimium oppressit eos. Exercitus autem Christianorum sedit in monte nocte sequente et illucescente die iussit rex Miramamolinus Sarracenos ad bellum tubis et timpanis excitare. Tunc reges Christiani inito consilio quieuerunt ipsa die, ut se ad bellum die altera prepararent. Ordinauerunt autem inter se, ut Didacus Lupi nobilis et strenuus cum nepote suo Sancio Fredenandi, quondam regis Legionensis filio, prima fronte exercitum preiret. Sed ubi comissum est prelium, tanta fortitudine preclarus Didacus accessit cum suis, quod Sarraceni turbati in se perstiterunt. Quod uidentes Christianorum exercitus animati ad prelium, Sarracenorum castra gladiis undique feriebant. Victus est rex Miramamolinus cum suis et tanta multitudo cecidit barbarorum, quod nullus uiuens posset mortuorum cadauera numerare. Actum est hoc felicissimum bellum in loco, qui dicitur Naues de Tolosa, cui in Yspania simile bellum numquam fuit. Post hec ceperunt nostri Bilchis, Ferrat, Balneos et Vbedam, in qua multa Sarracenorum milia occidere. Sed cum populus Christianorum ex labore nimio grauiter inciperet egrotare, inclito rege Adefonso precipiente in propria reuersi sunt cum multis opibus et gloria magna. Cum autem hec agerentur, rex Legionensis Adefonsus habebat secum uirum potentissimum Petrum Fernandi de Castella, qui ei nobiliter consilium et auxilium impendebat, et ipso dicto Petro Fernandi operam dante recuperauit de illis opidis, que sibi abstulerat rex Castelle, Rodan, Ardon, Castrum terram, Villalugam, Castrum Gonzalui, Albadalista, Lunam, Gordon, Aruolium, Alion et quedam alia. Intulit quoque Adefonsus rex Legionensis bellum regi Portugalie et cepit Balsamum, Vlgosum, Fresno et ex alia parte Lanosum, Melgazon et Contrastam, quam funditus diruit. Tunc congregati sunt contra ipsum omnes Portugalenses ad prelium, et licet esset rex Legionensis cum paucis, uicit eos in loco, qui dicitur Portella de Valdeuez et cum multis spoliis et gloria magna reuersus est. Rex autem Castelle Adefonsus, qui post felicem uictoriam timebatur uenire super Legionenses in ira et brachio extento, ualde humilis uenit laudans Deum de uictoria reddita populo Christiano. Et inuitans ad pacem regem Legionis indulsit ei omnia opida, que abstulerat sibi, et insuper restituit ei Pennamfiel, Almanzam et Colem in terra Legionis et in Asturiis Mirandam de Nieua, et in territorio Salamantice dedit sibi ad diruendum castellum de Carpio et Montem regalem. Rex etiam Legionis ex pacto regis Castelle tradidit regi Portugalie omnia castra, que abstulerat illi. Hoc rex sapientissimus Castelle ideo faciebat, ut pacificatis omnibus Yspanie regibus eos contra Sarracenos concitaret. Tunc rex Adefonsus destruxit Gordonem et Arbolium, ut Legionensis ciuitas securitate frueretur et pace. Iam olim destruxerat Iudeorum castrum iuxta Legionem, quia eidem ciuitati multa dampna sepius inferebat. Destruxit etiam Mirauetum iuxta Maioricam et, accepto a rege Castelle in auxilium sui potentissimo uiro Didaco Lupi, sumpsit arma contra Sarracenos et obsedit Alcantaram et cepit eam. Eo tempore mortuus est Fernandus filius eius pulcherrimus adolescens, quem genuerat ex regina Tharasia, et sepultus est in ecclesia sancti Iacobi apostoli. De cuius morte ualde doluit Legionensis rex et regnum eius. Eo tempore obierunt potentissimi uiri Didacus Lupi et Petrus Fernandi. Rex autem Castelle Adefonsus in Domino roboratus obsedit fortissimum castrum Sarracenorum Alcharaz et cepit ipsum, et reuersus est in Castellam cum gloria magna atque feliciter; uite termino consumato obiit in termino Areuali et, ut tantum regem decebat, Burgis in monasterio de Olgis, quod ipse construxerat, gloriose sepultus est. Regnauit annis quinquaginta quinque.
Era Mª.CCª.Lª.IIª Henricus filius eius in regno Castelle cum esset annorum decem, regnare cepit. Regina uero Alienor expletis post mortem uiri sui uiginti septem diebus Burgis mortua est et sepulta circa uirum suum. Henricus autem rex Castelle cum esset Palencie, quidam nobilis puer ludendo fragmen tegule casu proiecit et regem in capite grauiter percussit, unde mortuus est et Burgis iuxta patrem suum et matrem sepultus. Regnauit annis duobus et mensibus octo.
Era Mª.CCª.Lª.Vª Fernandus filius Adefonsi regis Legionensis in Castella, ei matre Berengaria tradente regnum, felicissime regnare cepit. Siquidem Castelle nobiles regnum Berengarie regine tradiderunt, eo quod erat primogenita Adefonsi regis Castelle et ipsa, ut dictum est, tradidit regnum filio suo Fernando. Hic autem rex Fernandus grauissima adolescencia uenustatus, non, ut illa etas assolet, lasciuiam amplexatus est mundi, sed pius, prudens, humilis, catholicus et benignus senilibus se moribus decorauit. Etenim ita obediebat prudentissime Berengarie regine matri sue, quamuis esset regni culmine sublimatus, ac si esset puer humillimus sub ferula magistrali. Habebat secum prudentissimos catholicos uiros, quibus tam ipse quam mater totum suum consilium comittebant. In tantum regnum sibi subditum succensus igne catholice ueritatis strenue rexit, ut inimicos fidei Christiane totis uiribus persequeretur, et quoscumque reperiebat hereticos, flammis exureret et ipse uice famulorum ignem et ligna in eis comburendis ministrabat. Aderat illi in humilitate iusta seueritas, qua reprobos puniebat, et in seueritate iusta misericors et clemens humilitas, qua prostratis inimicis parcebat. Eius regalis animus auaricia numquam potuit inflammari, siquidem uisum est, quod requieuerit super eum spiritus sapiencie, qui fuit in Adefonso rege Castelle auo suo, et spiritus fortitudinis et clemencie, qui erat in Adefonso rege Legionensi patre ipsius. Quid plura? Quod de nullo regum precedencium legitur, omnino irreprehensibilis fuit, quantum nobis scire datum est, et thorum coniugalem unquam minime uiolauit. Duxit namque uxorem ex imperiali genere Romanorum Deo deuotissimam feminam nomine Beatricem, ex qua genuit Adefonsum, Fredericum, Fernandum, Philippum, Henricum, Sancium, Emanuelem, Alienor, Berengariam et Mariam. Omnibus etiam ecclesiis ita omnia sua iura seruauit, ut nullus esset, qui auderet eas uel in aliquo molestare. In tanta pace regnum sibi subditum rexit, ut maiores uel minores in aliorum res insurgere non auderent. Sed cum regnare cepisset, comes Albarus de Castella et fratres eius comes Fernandus et comes Gundissaluus contra eum rebellare ceperunt, et cum rex Fernandus una cum matre sua Berengaria cum manu militum iuxta castrum, quod dicitur Ferreyrola, transitum faceret, comes Aluarus ei bellum indixit. Fuit autem Dominus cum rege Fernando et cepit ipsum comitem Aluarum et tam ipse Aluarus quam fratres eius multa castella regi Fernando tradiderunt, in quibus rebellabant ei et comes Aluarus est tunc a uinculis liberatus. Rex autem Legionensis Adefonsus cum exercitu suo quosdam regni Castelle fines molestabat, eo quod adhuc quedam ad regnum Legionense spectancia detinebant Castellani. Tunc congregati sunt contra eum omnes nobiles de Castella, quia reuerendus filius eius rex Fernandus cum patre pugnare nolebat. Inito autem certamine predicti nobiles Castelle fugati sunt et omnes in Castrellon a rege Adefonso inclusi. Tunc mutuo colloquentes de pace, ut iustum erat, firmauerunt pacem inter patrem et filium et ad tantam concordiam regna Yspanie peruenerunt, quod unanimiter conuenirent ad Arabes persequendos. O quam beata tempora ista, in quibus fides catholica sublimatur, heretica prauitas trucidatur et Sarracenorum urbes et castra fidelium gladiis deuastantur! Pugnant Yspani reges pro fide et ubique uincunt. Episcopi, abbates et clerus ecclesias et monasteria construunt et ruricole absque formidine agros excolunt, animalia nutriunt, pace fruuntur, et non est, qui exterreat eos. Eo tempore reuerentissimus pater Rodericus archiepiscopus Toletanus ecclesiam Toletanam mirabili opere fabricauit, prudentissimus Mauricius episcopus Burgensis ecclesiam Burgensem fortiter et pulchre construxit, et sapientissimus Iohannes regis Fernandi cancellarius ecclesiam Vallisoliti fundauit et multis possessionibus gloriose dotauit. Hic tempore procedente factus episcopus Oxomensis ecclesiam Oxomense opere magno construxit. Nobilis Nunus Astoricensis episcopus inter alia, que prudenter gessit, muros Astoricensis urbis, episcopium et ecclesie claustrum fortiter et pulchre studuit reparare. Regula iuris Laurentius Auriensis pontifex, eiusdem ecclesiam et episcopium quadris lapidibus fabricauit, et pontem in flumine Mineo iuxta eandem ciuitatem fundauit. Generosus etiam Stephanus Tudensis episcopus eiusdem ecclesiam magnis lapidibus consumauit et ad consecrationem usque perduxit. Pius autem et nobilis Martinus Zemorensis episcopus in ecclesiis construendis, monasteriis restaurandis, pontibus et hospitalibus edificandis continue prebebat operam efficacem. His et aliis sanctis operibus nostri beati insistunt pontifices et abbates isti et alii, quorum nomina scripta sunt in libro uite. Adiuuant hiis sanctis operibus largissima manu rex magnus Fredenandus et prudentissima mater eius regina Berengaria multo auro, argento, preciosis lapidibus et sericis ornamentis Christi ecclesias decorantes. Eo tempore per totam Yspaniam fratrum predicatorum et fratrum minorum construunt monasteria et ubique sine intermissione uerbum Domini predicatur. Huius gloriosi regis tempore multi cruce signatorum mare Mediterraneum transfretantes in Egipto nobilem ciuitatem Damiatam de Sarracenorum manibus eruerunt. Etenim per unum annum antequam rex Fernandus regnare inciperet, gloriosus papa Innocencius Rome synodum celebrauit, ubi fuerunt quadringenti septem episcopi, primates et metropolitani LXXI. Affuerunt etiam duo de precipuis patriarchis, uidelicet, Constantinopolitanus, Iherosolimitanus; Antiocenus uero graui languore detentus misit procuratorem suum, Alexandrinus etiam Sarracenorum dominio presus misit uicarium suum. Interfuerunt abbates Benedicti et priores conuentuales plusquam octingenti. Procuratores episcoporum, abbatum, imperatorum, regum et principum non potuerunt numerari. In qua synodo ecclesie Christi columpne et pastores rectissimi de honestate ac fide catholica tractauerunt, statuentes ut ad liberationem terre sancte cunctus clerus subsidium mitteret. Tunc missus est a sede Romana nobilis et prudens cardinalis Pelagius, episcopus Albanensis, Yspanus natione, qui factus dux cruce signatorum ciuitatem Damiatam, ut supradictus est, cum thesauris innumerabilibus cepit. Hanc autem ciuitatem procedente tempore Sarraceni exigentibus peccatis nostris iterum occupauerunt. Sed iam ad nostrorum regum gesta ueniamus. Adefonsus rex Legionensis, ubi cum filio suo pacem habuit, quosdam rebelles in regno suo perdomuit, rege Fernando filio suo auxilium prebente, et congregato exercitu magno contra Sarracenos arma mouit, et cuncta, que erant in circuitu de Caceres, scilicet arbores, uineas et segetes ferro et flamma uastauit et ad propria reuersus est. Hic salutari consilio euocauit magistros peritissimos in Sacris Scripturis et constituit scolas fieri Salamantice et ab illa die magis directa est uictorie salus in manu eius. Et quia rex Portugalensis regem Legionensem offendit, rex Adefonsus obsedit castrum ipsius, quod dicitur sanctus Stephanus de Chaues et cepit illud. Sed facta pace cum rege Portugalie misit nobiles regni sui cum duce Martino Sancii, qui depredantes terram Maurorum fere usque ad Hispalim accesserunt. Tunc congregata est multitudo nimia barbarorum in loco, qui dicitur Teyada. Inito cum nostris prelio terga dederunt barbari et cecidit ex illis maxima multitudo; et nostris cum uictoria magna reuersis, rex Adefonsus iterum cum magno exercitu terram Maurorum ingressus cuncta, que erant in circuitu de Badalot, exterminauit. Similiter Sancius rex Portugalie cum exercitu suo omnia, que erant circumcirca Elues uastauit, et ambo reges ad propria reuersi sunt. Rex autem Castelle Fernandus quam gloriose et quam sapienter se tunc temporis gesserit, non est qui scriptis ostendere possit. Etenim reuocauit uirum potentissimum Aluarum, Petri Fernandi de Castella filium, qui erat cum Sarracenis et aggregato suorum exercitu magno, barbarorum fines inuasit et multas strages Sarracenis inferens cepit ab eis ciuitatem Baeciam, Porcunam, Quesadam, Anduiar, Aznatarapf, Garciez, Martus, Gaen, Capellam et alias plures et cum magna uictoria in Castella reuersus est. Post hec reuerentissimus pater Iohannes, cardinalis Romanus Sabinensis episcopus, apostolice sedis legatus, missus est in Yspaniam a gloriosissimo Papa Gregorio. Hic inter cetera, que sancte gessit reges Yspanos contra Sarracenos studuit incitare, unde rex Legionensis Adefonsus cum exercitu suo et parte exercitus filii sui regis Fernandi obsedit Caceres, opidum fortissimum barbarorum, et cepit ipsum. Fecit etiam largissimus rex quoddam memoria dignum pre regibus, qui fuerunt ante ipsum. Nam adiurauit omnes iudices regni sui, ut non acciperent ab aliquo paruum uel magnum donum. Ipse quidem eis de suo herario omnes habundanter faciebat expensas, ne iudices propter dona peruerterent iudicium et iusticia haberetur uenalis. Filius autem eius rex Castelle Fernandus ingressus est terram Maurorum cum exercitu magno et multas strages faciens, arbores, uineas, segetes et cuncta, que erant in circuitu Gehen, ferro et flamma uastauit. Sequenti uero anno Adefonsus rex Legionensis obsedit ciuitatem Emeritam et cepit eam. Erat tunc temporis quidam barbarus insignis nomine Abenfut, qui expulit Almophades ab Yspania et factus est rex barbarorum. Hic a suis uocabatur rex uirtutis; et congregato exercitu Maurorum innumerabili uenit pugnaturus cum Adefonso rege Legionensi, qui erat Emerite cum paucis. Sed rex Adefonsus, ut erat fortis et animosus, fecit exercitum suum de nocte contra Sarracenos flumen Guadianam transire. Fixerant Sarraceni temptoria iuxta castrum Alhange et uiderunt primo mane nostrorum acies paratas ad bellum et ipsi ordinauerunt acies suas ad prelium properantes. Fuit Dominus cum rege Adefonso et populo Christiano et in congressione ipsius belli tanta Sarracenorum milia prostrata sunt, quod multa barbarorum opida remanserunt uacua, omnibus habitatoribus eorum extinctis in ipso bello. Abenfut autem rex barbarorum fugiit grauiter uulneratus. Tunc rex Adefonsus a uictoria reuersus obsedit Badaiozum et post paucos dies cepit ipsum. Dimiserant Sarraceni Elues et castra alia plura se fuge comittentes, que Christiani populauerunt, cum uacua reperissent. Reuersus est rex Adefonsus cum multis spoliis et uictoria magna laudans Deum et beatum Iacobum, qui sibi de inimicis dedit tam nobiliter triumphare. Siquidem in ipso bello uisibiliter apparuit beatus Iacobus cum multitudine militum albatorum, qui Sarracenos in manu ualida prosternebant. Beatus etiam confessor Ysidorus quibusdam apparuit Zemore, antequam Emerita caperetur et bellum fieret, et dixit eis se ad auxilium Adefonsi regis cum sanctorum exercitu properare, et quod sibi dictam traderet ciuitatem et de Sarracenis campalem preberet triumphum. Rex autem Adefonsus multam uictualium et bellici apparatus copiam preparauit, ut statim reuerteretur ad euertendas urbes et opida barbarorum. Sed cum causa orationis ad ecclesiam sedis sancti Iacobi apostoli properaret, in Gallecia in loco, qui dicitur Villanoua de Lemos, grauiter egrotauit et accepta ab episcopis penitentia et corporis et sanguinis Domini sacramento morte preciosa decessit et in ecclesia beati Iacobi apostoli iuxta patrem suum est honorifice tumulatus. Rexit regnum feliciter quadraginta duobus annis. Obiit era Mª.CCª.LXª.VIIIª.
Era Mª.CCª.XXª.VIª mortuo rege Fernando filius eius Adefonsus successit ei in regnum Legionense. Hic fuit pulcher, eloquens, clemens, fortis uiribus et armis strenuus et in fide catholica solidatus. Tamen in primordio regni sui inquietatus fuit ualde a collateralibus suis, scilicet ab auunculo suo Sancio rege de Portugalia et ab Adefonso rege Castelle consobrino suo. Vnde compulsus fuit ducere in uxorem Tharasiam filiam eiusdem regis Sancii, ut ipsum regem Sancium haberet in auxilium sui contra Adefonsum regem Castelle. Ex ista Tharasia genuit tres filios, scilicet Sanciam primogenitam, deinde Fernandum et nobilem infantissam Dulciam. Prefatus autem rex Castelle Adefonsus Sancii regis filius erat fere trium annorum, cum regnare cepisset. Qui postquam uenit ad etatem adultam in tantum claruit pre cunctis regibus nostri temporis, ut noster non posset euoluere stilus, quanta uiguerit probitate. Fuit namque sapiencia magnus, consilio prouidus, armis strenuus, largitate precipuus et fide catholica roboratus. Duxit uxorem filiam Henrici regis Anglie nomine Alienor, ex qua genuit Fernandum et Henricum et Berengariam et Blancam et Vrracam et Alienor et Constanciam. Filiam suam primogenitam Berengariam dedit Adefonso regi Legionensi in uxorem, que fuit mullier prudentissima. Dedit Lodoico regi Francorum filiam suam Blancam et Adefonso regi Portugalie tradidit Vrracam. Tempore etiam procedente Iacobus rex Aragonie filiam eius Alienor duxit uxorem. Quinta uero Constancia monachilem suscipiens habitum uirginitatem suam Domino consecrauit. Rex Castelle Adefonsus cepit quasi leo fortissimus cum Christianis et Sarracenis regibus in circuitu regni sui consistentibus fortiter et sapienter armis confligere, regnum suum defendere et ampliare et populum sibi subditum iuste gubernare. Siquidem cum ex uno latere regni haberet fortissimum Legionensem regem Adefonsum, ex altero Sancium regem strenuum Nauarrensium, tercio regem ferocissimum Petrum Aragonensium et quarto maximum Sarracenorum regem Miramamolinum, tamen ipse rex Adefonsus cum omnibus armis et consilio fortiter se gerebat, sua defendebat et omnium aliorum regum multa castra et opida capiebat. Populationes multas et nobiles fecit in regno suo, scilicet Placenciam, Beiaram, Moyam et alias multas, quarum nomina longum est prenotare. Sed cum in tantis prosperitatibus famam uirtutis et glorie sue longe lateque spargeret, Miramamolinus congregato exercitu innumerabili barbarorum simulque nobilium militum exulum Christianorum contra regem Adefonsum in manu ualidissima properauit. Rex autem Castelle cum exercitu suo regi Miramamolino obuiam properauit. Veniebat quoque Adefonsus rex Legionis in auxilium regis Castelle cum exercitu magno, sed rex Castelle bellandi animositate incensus noluit eum expectare, licet rex Legionensis cum exercitu suo properans iam esset Toleti. Iniit itaque rex Castelle bellum cum rege Miramamolino, ubi tam innumerabilis erat multitudo Maurorum, quod nostri habito respectu ad eos paucissimi uidebantur. Cesserunt nostri pugne et Miramamolinus pro peccatis nostris extitit uictor. Erat tunc cum rege barbaro Petrus Fernandi de Castella potentissimus miles, cuius consilio rex barbarus eo tempore se regebat. Vnde notandum est Gotos fere numquam fuisse a barbaris uictos, nisi Gotorum exulum secum haberent consilium et auxilium. Venit anno sequenti Miramamolinus usque Toletum et cum ipsam regiam urbem capere niteretur, Toletani fortiter restiterunt. Rex autem Castelle suas ciuitates et castra muris excelsis cepit fortiter munire et filios nobilium, qui occubuerant in bello nutrire et exaltare dicens quoniam filii uindicabunt sanguinem patris. Qui licet tunc fuerit uictus, tamen eius animus inuincibilis perdurabat. Rex Miramamolinus reuersus est ad propria et Christianis non nocuit, sicut uoluit, quia tunc reges Yspanie in unam concordiam conuenerunt. Habuit tunc rex Castelle pacem cum Christianis et Sarracenis, sed illatum sibi a barbaris dedecus ab eius animo non recedebat. Tamen dum Sancius rex Nauarrie contra ipsum moueret prelium una cum Adefonso Legionensi rege, rex Castelle fines Nauarrie inuasit et Vitoriam cepit. Ceperat iam fere totam terram de Alaua et alia plura in regno suo. Post hec etiam habuit discordiam cum rege Adefonso Legionensi et cepit castrum Ardon et Coyancam, Castrum Viride et quedam alia. Post hec uenit usque Legionem et cepit castrum Iudeorum iuxta ipsam ciuitatem. Obsedit etiam Astoricam, sed non cepit eam. Accessit ad submontana ad castrum, quod dicitur Alua, et cepit illud. Rex autem Legionis Adefonsus occurrit ei cum magno exercitu ad ipsum locum, ut pugnaret cum eo. Sed Petrus Fernandi de Castella, qui tunc erat cum rege Legionensi et alii uiri Deum timentes, reformauerunt pacem inter regem Castelle et regem Legionis. Cum autem pax esset inter eos, quidam inimici Dei discordiam seminantes iterum inter eos bellum concitauerunt, et per tres continuos annos inter se fortissimorum regum exercitus orriferis gladiis confligebant. Multe perpetrabantur hinc inde cedes hominum; precedebat, quod in agris erat, et flammis uille exurabantur. Duo ferocissimi reges quasi duo ferocissimi leones, alter alteri cedere nesciebat. Preibat regem Castelle fortitudo et sapiencia, sed regem Legionis fortitudo et suorum exercituum amabilitas nimia muniebat. Sed antequam inter dictos reges tam orribile oriretur bellum, ostendit Dominus quoddam prodigium in ecclesia sancti Stephani extra muros urbis Legionis. Etenim quedam immago Dei genitricis cum imagine filii sui ex se cepit emittere sanguinem, non sine orrore et admiratione multorum, qui hoc uiderunt. Tunc clerus et populus Legionis ad predictam ecclesiam accesserunt pedibus nudis et ipsam immaginem ad ecclesiam beati Ysidori detulerunt et super ipsius altare posuerunt, ubi per tres dies continuos sanguinem emanauit. Sed fuerunt quidam sapientes interpretes, qui ex ipso signo bellum futurum cruentissimum predixerunt, eiusdem monasterii ex heredationem etiam predicentes. Quod postea factum esse testatur ueritas manifesta. Etenim, ut prediximus, bellum cruentissimum inter reges exortum est et tradente rege Legionensi rex Castelle castrum de Pozolo accepit, qui iam acceperat uillam Braxem, Caparios et alia plura ad ecclesiam beati Ysidori spectancia, ex quibus sustentabantur clerici inibi domino seruientes. Adefonsus rex Legionis cum esset catholicus, habebat secum clericos, qui modulatis uocibus cotidie coram ipso diuinum officium peragebant, quos ipse nimio uenerabatur affectu. Habebatque etiam cubicularios suos laicos quosdam, quibus omne consilium suum comittebat, et licet polleret omnimoda probitate, tamen susurronibus aliquando prebebat aurem, unde quedam faciebat minus spectancia ad tam regiam maiestatem. Rex autem Castelle cum esset sapientissimus, consilium suum semper sapientibus comittebat, unde pre ceteris Yspanie regibus feliciores habebat successus. Pacificatum est inter reges predictos post multas strages et dampna, sed iterum inter eos mota discordia cum uenirent ad pacem, dedit rex Adefonsus Legionensis uxori sue regine domine Berengarie, que tunc degebat cum patre suo in Castella, Villarpando, Ardon, Roda, Arbolium, Gordonem et Lunam. Adefonsus autem rex Castelle labori cedere nescius, mouit exercitum suum contra Vascones et cepit Sanctum Sebastianum, Ortes et Burgum de Ponte, Saluamterram, ciuitatem Aquensem et alia plura opida, et reuersus est in Castellam cum gloria magna. Post hec cepit excogitare de salute anime sue et construxit de nouo nobile monasterium sancte Marie in Olgis Burgensis ciuitatis. Hoc monasterium multis prediis ditauit et mire pulcritudinis auri, argenti, preciosorum lapidum et olossericarum cortinarum decorauit. Alter nostris temporibus Salomon idem rex iuxta predictam domum Domini hedificauit palacium regis. Adiecit etiam et non longe ab ipso monasterio in uia publica beati Iacobi construxit mire pulcritudinis hospitale, cui tantum redituum contulit, ut cuncti pauperes peregrini transeuntes in eo unius diei percipiant uictum. Tam predictum monasterium, quam palacium suum regale, quam etiam hospitale cum capella sua, de lapidibus uel laterculis coctis et calce constructa sunt et auro ac uariis coloribus depicta. Tunc ipsa ciuitas Burgensis, ciuitas regia uocata est et in regni solium sublimata. Eo tempore rex Adefonsus euocauit magistros teologichos et aliarum arcium liberalium et Palencie scolas constituit procurante reuerentissimo et nobilissimo uiro Tellione eiusdem ciuitatis episcopo. Quia ut antiquitas refert, semper ubi uiguit scolastica sapiencia, uiguit et milicia. Iste rex Adefonsus primo castellum in armis suis depinxit, quamuis antiqui reges patres ipsius Leonem depingere consueuerant, eo quod leo interpretatur rex uel est rex omnium bestiarum. Suprafatus autem Adefonsus rex Legionensis, ex quo regnare cepit regnum sibi subditum uiriliter et nobiliter uendicauit, et tam terribilis fuit cunctis male agentibus, quod eius aspectum non possent aliquatenus sustinere. Vox eius in ira quasi leo rugiens uidebatur. Cum esset indutus armis bellicis et equum suum conscenderet, licet magnus esset motus corporis, quidam tamen gestus in eo nimie ferocitatis fortitudinem in eius animo declarabat. Hic in bello nunquam fuit uictus, sed uictor semper extitit, quamuis multociens cum Christianis et Sarracenis pugnauerit. Hanc suam fortitudinem tanta clemencia sequebatur, ut ipsa statim a corde excuteret et misericorditer flecteretur deponens uirus, quod susurrones suis auribus instillabant, si esset, qui diceret bonum. Hic ex sentencia domini Pape Innocencii dimissa uxore sua regina Tharasia, duxit Berengariam, prudentissimam filiam Adefonsi regis Castelle, uxorem et tam nobiliter eam desponsauit sibi, quod dedit ei pro dote turres Legionis, Astoricam, Valenciam et alia triginta castella. Posuit etiam in fidelitate alia decem Castella in manu baronum regis Castelle, ne recederet a pactione. Genuit ex ista Berengaria Fernandum, Adefonsum, Alienor, primogenitam, Constanciam et Berengariam. Genuerat iam ex nobilissima femina Agnete Vrracam, quam tempore procedente tradidit magno uiro Lupo Didaci de Bizcaya in uxorem. Berengariam etiam filiam eius duxit Iohannes rex Iherosolimitanus uxorem, qui postea cum ipsa Constantinopolitanum imperium rexit. Constancia uero in monasterio sancte Marie de Burgis habitum monachilem suscepit. Fuit prefata Berengaria filia regis Castelle adeo sapientissima, quod patris sapiencia ad eam defluxisse uideretur. Hec cum primo uenit Legionem blandis precibus a uiro suo rege Adefonso obtinuit, ut corrigeret mores et foros Legionensis ciuitatis et regni et grauamina releuaret. Hedificauit regina Berengaria palacium regale in Legione ex lapidibus et calce iuxta monasterium sancti Ysidori et turres Legionis, quas rex barbarus quondam destruxerat Almazor ex calce et lapidibus similiter restaurauit. Hec regina serenissima auro, argento, lapidibus preciosis et sericis indumentis monasterium beati Ysidori et ceteras regni principales ecclesias studuit decorare. Hoc tempore ampliata est fides catholica in Yspania, et licet multi regnum Legionense bellis impeterent, tamen ecclesie regalibus muneribus ditate sunt in tantum, ut antique destruerentur ecclesie, que magnis sumptibus fuerant fabricate, et multo nobiliores et pulcriores in toto regno Legionensi fundarentur. Tunc reuerendus episcopus Legionensis Mauricius eiusdem sedis ecclesiam fundauit opere magno, sed eam ad perfectionem non duxit. Tunc etiam fundata est ecclesia beati Iacobi apostoli, que postea per reuerentissimum patrem Petrum Iacobensem archiepiscopum est gloriosissime consecrata. Cum autem regnum Legionense frueretur pace et gloria multa, et ut suprafatum est, orta esset discordia inter regem Legionensem et regem Castelle et omnes Yspanie reges Christiani et Sarraceni niterentur Legionense regnum euertere rex Legionis adiutus a Domino et a beato Iacobo apostolo regnum suum fortiter defendit. Hoc tempore Martinus presbiter doctus a Domino miraculose sciencia scripturarum magna uolumina edidit et sanctitate claruit et miraculis. Rex autem Adefonsus multas populationes in regno suo fecit et eum ualde ampliauit. Populauit namque in Gallecia Cluniam, Bayonam, Saluamterram, Villam nouam de Sarria, Melide, Triacastella, Milmanda et alias multas. Similiter in Asturiis multas populationes fecit. Populauit in Berizo, Benuiuere et Pontem ferratum. Populauit in terra Legionis Rodam, Ardon, Senabriam et alias plures. Populauit in Extrematura Mirandam, Monleon, Carpium, Montem regalem, Galisteum, Saluamterram, Salualeon et alia plura opida et castella. Fecit quoque pontem super magnum flumen Mineum in loco, qui dicitur riuus de Castrello et alios plures pontes fecit et restaurauit in regno suo. Fundauit etiam monasterium Cisterciensis ordinis uallis Dei in loco, qui dicebatur antiquitus Boytes. Aliud in Berizo construxit monasterium in Villa bona. Multa gloria regnum suum ditauit et muros urbium ab antiquis destructos honorifice restaurauit. Circa uiros religiosos et moniales adeo misericors fuit, ut quando illis deerat, preberet de suis cellariis alimenta; greges et omnes pecudum, que illi de hostium preda eueniebant, cunctos monasteriis distribuebat; latrones autem et superbos, alios a turribus precipitabat, alios in mari mergebat, alios suspendebat, alios igne cremabat, alios caldariis decoquebat, alios uiuos excoriabat et multis afficiebat generibus tormentorum, ut regnum in pace posset et iusticia conseruare. Suprafatus autem Adefonsus inclitus rex Castelle quod diu conceperat animo perducere cupiens ad effectum, ut haberet occasionem gerendi prelium cum Sarracenis, cum quibus tunc pacem habebat, populauit quandam uillam, que Mora dicitur in confinio barbarorum. Rex autem Miramamolinus nomine Abeniacob misit ei nuncios dicens quod non haberet pacem cum eo, si dictam uillam popularet. Sed cum rex Castelle nollet a populatione desistere, uenit rex barbarus cum tanta Sarracenorum multitudine et cum tanto bellico apparatu, quod non posset aliquatenus explicari, et obsedit castrum, quod dicitur Saluaterra. Cumque milites Cisterciensis ordinis Sarracenis in ipso castro fortiter restitissent, Mauri uiriliter accedentes machinis fregerunt murum, multis ex illis occisis. Cepit rex Miramamolinus ipsum castrum et propter hyemen Yspalim reuersus est. Rex autem Adefonsus cum esset in angustiis positus, eo quod barbaris comode non poterat obuiare, conuocauit regem Aragonie et regem Nauarrie precibus et muneribus, ut secum accederent contra barbaros pro fide catholica pugnaturi. Misit etiam idoneos nuncios ad regem Legionensem, ut ipse quoque dignaretur tanto periculo subuenire. Sed rex Legionensis licet ad subueniendum desideraret accedere, tamen habito cum suis consilio respondit quod libenter accederet, si rex Castelle sibi redderet castra, que illi abstulerat. Rex uero Castelle cum esset erga plurima occupatus et in arto positus, non potuit ad singula respondere, sed totum animi sui impetum direxit ad iniurias sibi a Sarracenis illatas omnimode uindicandas. Eo tempore archipresul Toletanus nomine Rodericus sciencia et moribus eruditus atque omni bonitate conspicuus, tactus nimio cordis dolore intrinsecus, tamquam catholice fidei filius se non recusauit subdere laboribus et discriminibus pro defensione catholice ueritatis. Etenim fultus auctoritate domini Pape Innocencii Gallias adiit, uerbum Dei assidue proponendo et suadendo populis, ut ad defensionem fidei conuenirent, data illis remissione omnium peccatorum et eos crucis signaculo muniendo. Tetigit Dominus corda multorum, qui audiebant uerbum Domini populorum et contra barbaros alacriter properabant. Sed dum hec agerentur, filius regis Castelle, qui sperabatur regnaturus post patrem nomine Fernandus, morte preuentus est; cuius obitum in tantum cunctos dolore repleuit Yspanos Christicolas, ut se fere cuncti amisisse deflerent patrem, dominum, socium et pastorem. Etenim non in merito, quia erat clemens, fortis, pulcher, sapiens, largus et catholicus. Hic tanto fidei catholice feruebat ardore, ut cum quadam die fecisset sibi exponi passionem Ihesu Christi et ex relatione didicisset, quod antiqui catholici reges Iudeos expulerint ab Yspania et Toletana ciuitas Iudeorum proditione tradita fuerit Sarracenis, tantum concepit odium contra ipsos, quod eorum proteruiam quibuscumque poterat, persequebatur modis, et quia Iudei timebant deleri per ipsum, ut fertur, eius mortem procurauerunt ueneno, quia mundus non erat dignus tanto principe gloriari. Sepultus est Burgis in monasterio sancte Marie cum honore magno. Rex autem Adefonsus licet esset pro morte tanti filii saucius, ex multitudine exercituum confluencium recepit consolationem. Venit namque preclarus Petrus rex Aragonum cum multitudine populorum. Accessit fortissimus Sancius rex Nauarrensium cum robustissima manu militum. Affuerunt Portugalenses et etiam Franci et Galleci, qui ad prelium tamquam ad epulas properabant. Rex Miramamolinus ut hec audiuit, ualde pertimuit et doluit se uerbum superbie protulisse, scilicet quod uinceret in campo omnes adorantes crucem Christi. Vnde iam non ad presens Christianos impetere, sed tantum se defendere satagebat. Confluebant populi multi Christianorum apud regiam ciuitatem Toletum et cum deficerent in expensis, rex Castelle in tantum manu largissima de thesauris suis singulis prebuit necessaria, ut nullus posset ab exercitu uictus inopia resilire. Sed cum rex barbarus Christianis expectantibus ad bellum, ut promiserat, non accederet, nostri mouentes castra prima fronte castellum Malagon ceperunt, cunctis illius opidi gladio trucidantes. Deinde ceperunt Calatrauam et Petram bonam, Benauentum, Alarchos et Caracuel. Post hec Francorum populus cepit murmurare uictus dulcore patrie sue, et statuentes inter se quod nullus remaneret, nec futurum expectaret bellum, ad propria reuersi sunt. Quibus recedentibus suprafati reges Christianorum turbati sunt, uolentes eos retinere muneribus et precibus, sed nullatenus potuerunt. Sed rex Adefonsus in Domino roboratus iussit Yspanorum populum ad portum de Muradal accedere, ubi multos inuenerunt Sarracenos armatos, quos Christiani milites gladiis ferientibus fugauerunt. Et quia excelsi montes et anguste semite Christianos ad Sarracenos accedere non permittebant, diuinitus afuit quidam coram rege Adefonso quasi pastor ouium, qui eis latam ostendit uiam, et eo duce peruenerunt usque ad castra Maurorum et nullo uidente pastor ipse recessit. Sarraceni autem ut uiderunt Christianorum exercitum, quia uentus ueniebat ex parte ipsorum ignem per spinas et tribulos posuerunt, ut fumus Christianis noceret. Sed diuina gratia fumus cessit retro et in castris Maurorum se totus ingessit et per nimium oppressit eos. Exercitus autem Christianorum sedit in monte nocte sequente et illucescente die iussit rex Miramamolinus Sarracenos ad bellum tubis et timpanis excitare. Tunc reges Christiani inito consilio quieuerunt ipsa die, ut se ad bellum die altera prepararent. Ordinauerunt autem inter se, ut Didacus Lupi nobilis et strenuus cum nepote suo Sancio Fredenandi, quondam regis Legionensis filio, prima fronte exercitum preiret. Sed ubi comissum est prelium, tanta fortitudine preclarus Didacus accessit cum suis, quod Sarraceni turbati in se perstiterunt. Quod uidentes Christianorum exercitus animati ad prelium, Sarracenorum castra gladiis undique feriebant. Victus est rex Miramamolinus cum suis et tanta multitudo cecidit barbarorum, quod nullus uiuens posset mortuorum cadauera numerare. Actum est hoc felicissimum bellum in loco, qui dicitur Naues de Tolosa, cui in Yspania simile bellum numquam fuit. Post hec ceperunt nostri Bilchis, Ferrat, Balneos et Vbedam, in qua multa Sarracenorum milia occidere. Sed cum populus Christianorum ex labore nimio grauiter inciperet egrotare, inclito rege Adefonso precipiente in propria reuersi sunt cum multis opibus et gloria magna. Cum autem hec agerentur, rex Legionensis Adefonsus habebat secum uirum potentissimum Petrum Fernandi de Castella, qui ei nobiliter consilium et auxilium impendebat, et ipso dicto Petro Fernandi operam dante recuperauit de illis opidis, que sibi abstulerat rex Castelle, Rodan, Ardon, Castrum terram, Villalugam, Castrum Gonzalui, Albadalista, Lunam, Gordon, Aruolium, Alion et quedam alia. Intulit quoque Adefonsus rex Legionensis bellum regi Portugalie et cepit Balsamum, Vlgosum, Fresno et ex alia parte Lanosum, Melgazon et Contrastam, quam funditus diruit. Tunc congregati sunt contra ipsum omnes Portugalenses ad prelium, et licet esset rex Legionensis cum paucis, uicit eos in loco, qui dicitur Portella de Valdeuez et cum multis spoliis et gloria magna reuersus est. Rex autem Castelle Adefonsus, qui post felicem uictoriam timebatur uenire super Legionenses in ira et brachio extento, ualde humilis uenit laudans Deum de uictoria reddita populo Christiano. Et inuitans ad pacem regem Legionis indulsit ei omnia opida, que abstulerat sibi, et insuper restituit ei Pennamfiel, Almanzam et Colem in terra Legionis et in Asturiis Mirandam de Nieua, et in territorio Salamantice dedit sibi ad diruendum castellum de Carpio et Montem regalem. Rex etiam Legionis ex pacto regis Castelle tradidit regi Portugalie omnia castra, que abstulerat illi. Hoc rex sapientissimus Castelle ideo faciebat, ut pacificatis omnibus Yspanie regibus eos contra Sarracenos concitaret. Tunc rex Adefonsus destruxit Gordonem et Arbolium, ut Legionensis ciuitas securitate frueretur et pace. Iam olim destruxerat Iudeorum castrum iuxta Legionem, quia eidem ciuitati multa dampna sepius inferebat. Destruxit etiam Mirauetum iuxta Maioricam et, accepto a rege Castelle in auxilium sui potentissimo uiro Didaco Lupi, sumpsit arma contra Sarracenos et obsedit Alcantaram et cepit eam. Eo tempore mortuus est Fernandus filius eius pulcherrimus adolescens, quem genuerat ex regina Tharasia, et sepultus est in ecclesia sancti Iacobi apostoli. De cuius morte ualde doluit Legionensis rex et regnum eius. Eo tempore obierunt potentissimi uiri Didacus Lupi et Petrus Fernandi. Rex autem Castelle Adefonsus in Domino roboratus obsedit fortissimum castrum Sarracenorum Alcharaz et cepit ipsum, et reuersus est in Castellam cum gloria magna atque feliciter; uite termino consumato obiit in termino Areuali et, ut tantum regem decebat, Burgis in monasterio de Olgis, quod ipse construxerat, gloriose sepultus est. Regnauit annis quinquaginta quinque.
Era Mª.CCª.Lª.IIª Henricus filius eius in regno Castelle cum esset annorum decem, regnare cepit. Regina uero Alienor expletis post mortem uiri sui uiginti septem diebus Burgis mortua est et sepulta circa uirum suum. Henricus autem rex Castelle cum esset Palencie, quidam nobilis puer ludendo fragmen tegule casu proiecit et regem in capite grauiter percussit, unde mortuus est et Burgis iuxta patrem suum et matrem sepultus. Regnauit annis duobus et mensibus octo.
Era Mª.CCª.Lª.Vª Fernandus filius Adefonsi regis Legionensis in Castella, ei matre Berengaria tradente regnum, felicissime regnare cepit. Siquidem Castelle nobiles regnum Berengarie regine tradiderunt, eo quod erat primogenita Adefonsi regis Castelle et ipsa, ut dictum est, tradidit regnum filio suo Fernando. Hic autem rex Fernandus grauissima adolescencia uenustatus, non, ut illa etas assolet, lasciuiam amplexatus est mundi, sed pius, prudens, humilis, catholicus et benignus senilibus se moribus decorauit. Etenim ita obediebat prudentissime Berengarie regine matri sue, quamuis esset regni culmine sublimatus, ac si esset puer humillimus sub ferula magistrali. Habebat secum prudentissimos catholicos uiros, quibus tam ipse quam mater totum suum consilium comittebant. In tantum regnum sibi subditum succensus igne catholice ueritatis strenue rexit, ut inimicos fidei Christiane totis uiribus persequeretur, et quoscumque reperiebat hereticos, flammis exureret et ipse uice famulorum ignem et ligna in eis comburendis ministrabat. Aderat illi in humilitate iusta seueritas, qua reprobos puniebat, et in seueritate iusta misericors et clemens humilitas, qua prostratis inimicis parcebat. Eius regalis animus auaricia numquam potuit inflammari, siquidem uisum est, quod requieuerit super eum spiritus sapiencie, qui fuit in Adefonso rege Castelle auo suo, et spiritus fortitudinis et clemencie, qui erat in Adefonso rege Legionensi patre ipsius. Quid plura? Quod de nullo regum precedencium legitur, omnino irreprehensibilis fuit, quantum nobis scire datum est, et thorum coniugalem unquam minime uiolauit. Duxit namque uxorem ex imperiali genere Romanorum Deo deuotissimam feminam nomine Beatricem, ex qua genuit Adefonsum, Fredericum, Fernandum, Philippum, Henricum, Sancium, Emanuelem, Alienor, Berengariam et Mariam. Omnibus etiam ecclesiis ita omnia sua iura seruauit, ut nullus esset, qui auderet eas uel in aliquo molestare. In tanta pace regnum sibi subditum rexit, ut maiores uel minores in aliorum res insurgere non auderent. Sed cum regnare cepisset, comes Albarus de Castella et fratres eius comes Fernandus et comes Gundissaluus contra eum rebellare ceperunt, et cum rex Fernandus una cum matre sua Berengaria cum manu militum iuxta castrum, quod dicitur Ferreyrola, transitum faceret, comes Aluarus ei bellum indixit. Fuit autem Dominus cum rege Fernando et cepit ipsum comitem Aluarum et tam ipse Aluarus quam fratres eius multa castella regi Fernando tradiderunt, in quibus rebellabant ei et comes Aluarus est tunc a uinculis liberatus. Rex autem Legionensis Adefonsus cum exercitu suo quosdam regni Castelle fines molestabat, eo quod adhuc quedam ad regnum Legionense spectancia detinebant Castellani. Tunc congregati sunt contra eum omnes nobiles de Castella, quia reuerendus filius eius rex Fernandus cum patre pugnare nolebat. Inito autem certamine predicti nobiles Castelle fugati sunt et omnes in Castrellon a rege Adefonso inclusi. Tunc mutuo colloquentes de pace, ut iustum erat, firmauerunt pacem inter patrem et filium et ad tantam concordiam regna Yspanie peruenerunt, quod unanimiter conuenirent ad Arabes persequendos. O quam beata tempora ista, in quibus fides catholica sublimatur, heretica prauitas trucidatur et Sarracenorum urbes et castra fidelium gladiis deuastantur! Pugnant Yspani reges pro fide et ubique uincunt. Episcopi, abbates et clerus ecclesias et monasteria construunt et ruricole absque formidine agros excolunt, animalia nutriunt, pace fruuntur, et non est, qui exterreat eos. Eo tempore reuerentissimus pater Rodericus archiepiscopus Toletanus ecclesiam Toletanam mirabili opere fabricauit, prudentissimus Mauricius episcopus Burgensis ecclesiam Burgensem fortiter et pulchre construxit, et sapientissimus Iohannes regis Fernandi cancellarius ecclesiam Vallisoliti fundauit et multis possessionibus gloriose dotauit. Hic tempore procedente factus episcopus Oxomensis ecclesiam Oxomense opere magno construxit. Nobilis Nunus Astoricensis episcopus inter alia, que prudenter gessit, muros Astoricensis urbis, episcopium et ecclesie claustrum fortiter et pulchre studuit reparare. Regula iuris Laurentius Auriensis pontifex, eiusdem ecclesiam et episcopium quadris lapidibus fabricauit, et pontem in flumine Mineo iuxta eandem ciuitatem fundauit. Generosus etiam Stephanus Tudensis episcopus eiusdem ecclesiam magnis lapidibus consumauit et ad consecrationem usque perduxit. Pius autem et nobilis Martinus Zemorensis episcopus in ecclesiis construendis, monasteriis restaurandis, pontibus et hospitalibus edificandis continue prebebat operam efficacem. His et aliis sanctis operibus nostri beati insistunt pontifices et abbates isti et alii, quorum nomina scripta sunt in libro uite. Adiuuant hiis sanctis operibus largissima manu rex magnus Fredenandus et prudentissima mater eius regina Berengaria multo auro, argento, preciosis lapidibus et sericis ornamentis Christi ecclesias decorantes. Eo tempore per totam Yspaniam fratrum predicatorum et fratrum minorum construunt monasteria et ubique sine intermissione uerbum Domini predicatur. Huius gloriosi regis tempore multi cruce signatorum mare Mediterraneum transfretantes in Egipto nobilem ciuitatem Damiatam de Sarracenorum manibus eruerunt. Etenim per unum annum antequam rex Fernandus regnare inciperet, gloriosus papa Innocencius Rome synodum celebrauit, ubi fuerunt quadringenti septem episcopi, primates et metropolitani LXXI. Affuerunt etiam duo de precipuis patriarchis, uidelicet, Constantinopolitanus, Iherosolimitanus; Antiocenus uero graui languore detentus misit procuratorem suum, Alexandrinus etiam Sarracenorum dominio presus misit uicarium suum. Interfuerunt abbates Benedicti et priores conuentuales plusquam octingenti. Procuratores episcoporum, abbatum, imperatorum, regum et principum non potuerunt numerari. In qua synodo ecclesie Christi columpne et pastores rectissimi de honestate ac fide catholica tractauerunt, statuentes ut ad liberationem terre sancte cunctus clerus subsidium mitteret. Tunc missus est a sede Romana nobilis et prudens cardinalis Pelagius, episcopus Albanensis, Yspanus natione, qui factus dux cruce signatorum ciuitatem Damiatam, ut supradictus est, cum thesauris innumerabilibus cepit. Hanc autem ciuitatem procedente tempore Sarraceni exigentibus peccatis nostris iterum occupauerunt. Sed iam ad nostrorum regum gesta ueniamus. Adefonsus rex Legionensis, ubi cum filio suo pacem habuit, quosdam rebelles in regno suo perdomuit, rege Fernando filio suo auxilium prebente, et congregato exercitu magno contra Sarracenos arma mouit, et cuncta, que erant in circuitu de Caceres, scilicet arbores, uineas et segetes ferro et flamma uastauit et ad propria reuersus est. Hic salutari consilio euocauit magistros peritissimos in Sacris Scripturis et constituit scolas fieri Salamantice et ab illa die magis directa est uictorie salus in manu eius. Et quia rex Portugalensis regem Legionensem offendit, rex Adefonsus obsedit castrum ipsius, quod dicitur sanctus Stephanus de Chaues et cepit illud. Sed facta pace cum rege Portugalie misit nobiles regni sui cum duce Martino Sancii, qui depredantes terram Maurorum fere usque ad Hispalim accesserunt. Tunc congregata est multitudo nimia barbarorum in loco, qui dicitur Teyada. Inito cum nostris prelio terga dederunt barbari et cecidit ex illis maxima multitudo; et nostris cum uictoria magna reuersis, rex Adefonsus iterum cum magno exercitu terram Maurorum ingressus cuncta, que erant in circuitu de Badalot, exterminauit. Similiter Sancius rex Portugalie cum exercitu suo omnia, que erant circumcirca Elues uastauit, et ambo reges ad propria reuersi sunt. Rex autem Castelle Fernandus quam gloriose et quam sapienter se tunc temporis gesserit, non est qui scriptis ostendere possit. Etenim reuocauit uirum potentissimum Aluarum, Petri Fernandi de Castella filium, qui erat cum Sarracenis et aggregato suorum exercitu magno, barbarorum fines inuasit et multas strages Sarracenis inferens cepit ab eis ciuitatem Baeciam, Porcunam, Quesadam, Anduiar, Aznatarapf, Garciez, Martus, Gaen, Capellam et alias plures et cum magna uictoria in Castella reuersus est. Post hec reuerentissimus pater Iohannes, cardinalis Romanus Sabinensis episcopus, apostolice sedis legatus, missus est in Yspaniam a gloriosissimo Papa Gregorio. Hic inter cetera, que sancte gessit reges Yspanos contra Sarracenos studuit incitare, unde rex Legionensis Adefonsus cum exercitu suo et parte exercitus filii sui regis Fernandi obsedit Caceres, opidum fortissimum barbarorum, et cepit ipsum. Fecit etiam largissimus rex quoddam memoria dignum pre regibus, qui fuerunt ante ipsum. Nam adiurauit omnes iudices regni sui, ut non acciperent ab aliquo paruum uel magnum donum. Ipse quidem eis de suo herario omnes habundanter faciebat expensas, ne iudices propter dona peruerterent iudicium et iusticia haberetur uenalis. Filius autem eius rex Castelle Fernandus ingressus est terram Maurorum cum exercitu magno et multas strages faciens, arbores, uineas, segetes et cuncta, que erant in circuitu Gehen, ferro et flamma uastauit. Sequenti uero anno Adefonsus rex Legionensis obsedit ciuitatem Emeritam et cepit eam. Erat tunc temporis quidam barbarus insignis nomine Abenfut, qui expulit Almophades ab Yspania et factus est rex barbarorum. Hic a suis uocabatur rex uirtutis; et congregato exercitu Maurorum innumerabili uenit pugnaturus cum Adefonso rege Legionensi, qui erat Emerite cum paucis. Sed rex Adefonsus, ut erat fortis et animosus, fecit exercitum suum de nocte contra Sarracenos flumen Guadianam transire. Fixerant Sarraceni temptoria iuxta castrum Alhange et uiderunt primo mane nostrorum acies paratas ad bellum et ipsi ordinauerunt acies suas ad prelium properantes. Fuit Dominus cum rege Adefonso et populo Christiano et in congressione ipsius belli tanta Sarracenorum milia prostrata sunt, quod multa barbarorum opida remanserunt uacua, omnibus habitatoribus eorum extinctis in ipso bello. Abenfut autem rex barbarorum fugiit grauiter uulneratus. Tunc rex Adefonsus a uictoria reuersus obsedit Badaiozum et post paucos dies cepit ipsum. Dimiserant Sarraceni Elues et castra alia plura se fuge comittentes, que Christiani populauerunt, cum uacua reperissent. Reuersus est rex Adefonsus cum multis spoliis et uictoria magna laudans Deum et beatum Iacobum, qui sibi de inimicis dedit tam nobiliter triumphare. Siquidem in ipso bello uisibiliter apparuit beatus Iacobus cum multitudine militum albatorum, qui Sarracenos in manu ualida prosternebant. Beatus etiam confessor Ysidorus quibusdam apparuit Zemore, antequam Emerita caperetur et bellum fieret, et dixit eis se ad auxilium Adefonsi regis cum sanctorum exercitu properare, et quod sibi dictam traderet ciuitatem et de Sarracenis campalem preberet triumphum. Rex autem Adefonsus multam uictualium et bellici apparatus copiam preparauit, ut statim reuerteretur ad euertendas urbes et opida barbarorum. Sed cum causa orationis ad ecclesiam sedis sancti Iacobi apostoli properaret, in Gallecia in loco, qui dicitur Villanoua de Lemos, grauiter egrotauit et accepta ab episcopis penitentia et corporis et sanguinis Domini sacramento morte preciosa decessit et in ecclesia beati Iacobi apostoli iuxta patrem suum est honorifice tumulatus. Rexit regnum feliciter quadraginta duobus annis. Obiit era Mª.CCª.LXª.VIIIª. Rex autem Fernandus filius eius tunc temporis erat in expeditione in terra Maurorum, et cum audisset quod decesserat pater eius, festinauit uenire Legionem, ut obtineret regnum patrum suorum. Eo tempore facta est perturbatio magna in regno Legionensi. Multi namque milites Galleci et Astures multas populationes, quas rex Adefonsus fecerat absque murorum ambitu, incendio tradiderunt. Nitebantur etiam resistere regi Fernando, si possent, sed omnipotens Deus illum mirabiliter adiuuabat. Etenim miles nobilissimus Didacus cum esset Legione, fecit suos per palacium regis furtiue ascendere, et turrem et ecclesiam beati Ysidori occupauit. Reuerendus autem pater Rodericus, episcopus Legionensis, uir nobilis prouidus et honestus, ut hec uidit, ecclesiam Legionensis sedis armis hominibus et bellicis apparatibus muniuit, ut ciuitas regi Fernando seruaretur. Ciues et turres murorum et ecclesiarum, ut potuerunt, similiter munierunt. Erat tunc in ipsa ciuitate die et nocte continua uox belli et tribulatio et angustia magna. Sed misericordia Dei non defuit et predictus Didacus egritudine ualida est percussus, ita ut ipse uel in eo nescio quis clamaret, quod beatus Ysidorus ob auxilium regis Fernandi uolebat ipsum militem interficere, eo quod occupauerat turrem et ecclesiam eius. Preterea a capite dicti militis occuli uidebantur auelli et a concauitate sua egrediebantur non sine magno dolore, unde compulsus est, cum se uideret tam grauissime uexari, consilio Sancie comitisse uenerabilis matris sue, abbati et conuentui ipsius monasterii turrem et ecclesiam restituit et dampna, que illis intulerat, integrauit, dato super sancta Dei euangelia iuramento, quod de cetero esset miles et uassallus beati Ysidori confessoris. Ilico sanitati restitutus est et statim cum suis de ciuitate egressus. Episcopus autem Rodericus et ciues gaudentes in Domino, quod etiam sancti pro rege Fredenando pugnabant, miserunt nuncios illi, ut ueniret cito suam accipere ciuitatem. Venit itaque rex Fernandus, qui uere creditur rex uirtutis, eo quod sit uirtuosus, una cum prudentissima domina Berengaria matre sua et Legionensem ciuitatem ingressus cum gloria magna obtinuit regnum patrum suorum. Tunc confluentibus ad eum de singulis ciuitatibus et opidis uiris nobilibus concessit eis bonos mores et foros antiquos et etiam illis multa grauamina releuauit. Supererant due nobilissime sorores sue, filie regis Adefonsi, quas genuerat ex regina Tharasia, Sancia scilicet et Dulcia, quas habuit in magna reuerencia donans illis, dum uiuerent, annuatim XXX milia aureorum. Deinde pacificato toto regno suo omnes milites, qui populationes patris sui succenderant, exulauit. Post hec congregato Legionis et Castelle exercitu magno, ingressus terram Maurorum obsedit Vbedam et cepit eam. Eo fere tempore inclitus Adefonsus frater eius et Aluarus eros potentissimus de Castella de mandato regis cum nobilium exercitu depredantes terram Maurorum usque ad mare Mediterraneum hostiliter peruenerunt; quibus cum exercitu innumerabili occurrit rex barbarus nomine Abenhut, iuxta ciuitatem, que uocatur Xarez, et comisso certamine fugati sunt Mauri multis milibus suorum prostratis et Christiani reuersi sunt in patriam cum multis opibus et gloria magna. Iterum rex Fernandus mouit exercitum et fines Sarracenorum inuadens, cepit fortissimum castrum, quod dicitur sanctus Stephanus, et quedam alia, et acceptis a Sarracenis thesauris multis reuersus est. Diuulgabatur fama regis Fernandi per uniuersas regiones et de fide et gloria et uictoriis eius loquebantur omnes gentes. Siquidem magnanimitas eius et sapiencia omnes hostes eius uehementissime deterrebat. Regina uero Berengaria mater eius in tanto sapiencie culmine ferebatur, ut in regni administratione cuncta sapienter et nobiliter ordinaret. Quapropter secure rex Fernandus faciebat moram in expeditione contra Sarracenos, eo quod regina Berengaria uices eius sapienter in regno Legionis et Castelle supplebat et in tanta securitate et pace utrumque regnum gaudebat, ut paruus uel magnus aliquis non auderet uiolenter res alterius occupare. Tantus inuaserat cunctos hereticos terror, ut cuncti de utroque regno fugere festinarent. Mittebat regina Berengaria habundanter filio suo regi Fredenando, dum esset in expeditione, milites, equos, aurum, argentum, cibaria et quecumque erant necessaria exercitibus suis.
Era Mª.CCª.LXXª.IIIª regina domina Beatrix obiit et sepulta est Burgis in regali cimiterio, quod bone memorie fecerat Castelle rex Adefonsus. Ante paucos dies decesserat filia regis Fernandi et regine Beatricis Maria puellula, que Legione in monasterio sancti Ysidori est sepulta. Tunc temporis deuotissimus rex Fernandus coram corpore beati Ysidori fixis genibus orauit et uotum faciens dixit uiua uoce: 'Adiuua me, beate confessor, contra Sarracenos et de his, que adquisiero, huic ecclesie tue conferam honorabilem porcionem'. Eo tempore quidam catholici uiri strenui de frontaria Maurorum, qui Almugaueres uocantur, collecta suorum multitudine de nocte terram Sarracenorum furtiue ingressi sunt. Qui cum uenissent Cordubam et custodes murorum ipsius ciuitatis barbari minime uigilarent, per scalas et funes ciuitatem magnam Cordubam intrauerunt et maximam obtinuerunt partem turrium et murorum, et cum aduersus Sarracenos fortiter dimicarent et multos ex eis occiderent, festinanter miserunt nuncios ad regem Fernandum, ut ad eorum properaret sucursum. Erat tunc in partibus illis heros potentissimus Albarus de Castella et ueniens festinus ad succurrendum Christianis extra Cordubam temptoria fixit. Paucissimi erant Christiani habito respectu ad Sarracenos, sed cotidie de barbaris adiuuante Domino triumphabant. Quante autem magnanimitatis fuerit rex Fernandus ex hoc potest aduerti, quod statim Beneuentanis et Zemorensibus et aliis sibi adstantibus dixit: 'Si quis est michi amicus et fidus uassallus sequatur me'. Erat tunc hyems ualde pluuiosa, et dum non haberent secum centum milites, ingressus est audacter per frontariam regni Legionis et cum paucis Cordubam uenit. Magnus timor et dolor inuasit amicos cunctos regis Fernandi, cum peruenit ad eos regem se tanto discrimini contulisse. Accelerabant cuncti tanto domino subuenire, sed resistebant eis flumina inundantia et pluuiarum tempestas. Rex autem Fernandus stabat fortis et inperterritus et Sarracenos cum suis fortiter feriebat, et cum ingressum ciuitatis et egressum non possent Christiani Sarracenis prohibere, eo quod prohibente flumine magno Guadalquibir ad aliam partem non poterant transire, et Sarraceni ingrediebantur et egrediebantur per pontem, rex Fernandus fecit fieri balsas et nauigia de lignis et coriis et ipse rex cum paucis primus transiuit. Tunc prohibitus est Sarracenis ingressus et egressus et cepit rex castrum, quod erat in ipso ponte. Obsessa fuit ciuitas Cordubensis undique properante Christianorum exercitu, et cum cotidie ab utraque parte gladiis mortiferis et iaculis fortiter certaretur, tandem laboribus multis et fame uicti Sarraceni regi glorioso Fernando Cordubam ciuitatem inclitam tradiderunt et ipsi Sarraceni recedentes se aliis Agarenorum opidis contulerunt. Ingressus est rex Fernandus Cordubam cum gloria et leticia magna et eliminata omni spurcicia Machometi pontifices sacri in festo apostolorum Petri et Pauli ad honorem Domini Ihesu Christi et genitricis eius Regine celorum Marie in eadem urbe diuina misteria peregerunt, magnum illud Sarracenorum oratorium genitricis Dei Marie nomini decorantes. Inuente sunt ibi campane, quas ob insigne ab ecclesia sancti Iacobi apostoli rex Cordubensis olim detulerat Almazor, et rex catholicus Fernandus fecit eas Sarracenorum humeris ad ecclesiam sancti Iacobi reportari. Capta est ciuitas Cordubensis era Mª.CCª.LXXª.IIIIª et reuersus est inclitus rex Fernandus Toletum cum uictoria et gloria magna. O quam beatus iste rex, qui abstulit obprobrium Yspanorum euertens solium barbarorum et restituens ecclesie sancti Iacobi apostoli campanas suas cum magno honore, que multo tempore fuerant Cordube ob iniuriam et obprobrium nominis Christi! Acquisiuit etiam rex Fernandus Turgellum, Sanctam crucem, Alhange, Montor et quedam alia castra.