CODOLGA: Corpus Documentale Latinum Gallaeciae

CODOLGA

Crónica Bizantina

1. Recaredus moritur anno regni XV. expleto.

2. Era DCXXXVIIII. post Reccaredum Liuua filius eius, ignobili siquidem matre progenitus, Gothis praeficitur manetque in regno annis duobus.

3. Era DCXL. Uuittericus regnum, quod a Liuuane tyrannice inuaserat, sibi uendicat annis VII; nam quia gladio operatus fuit, gladio periit. Mors quippe innocentis Liuuanis filii Reccaredi inulta in illo non fuit; inter epulas enim prandii a suis est interfectus.

4. Era DCXLII. Foca Romanorum LVI. in regno tyrannico more praeficitur. Constat in eo annis VIII. Persae propriis relictis sedibus aduersus Romanos prospera gerunt. Syriam, Arabiam et Aegyptum Romanis pulsis subiciunt.

5. Era DCXLVIII. Gundemarus post Uuitericum Gothorum in regno praeficitur annis duobus.

6. Era DCXLVIIII. Romanorum LVI. Eraclius imperio coronatur, qui rebellionem aduersus Focam ex Africa moliens ob <amorem> Flauiae nobilissimae uirginis illi apud Africam desponsatae atque iussu Focae principis de Libyae finibus Constantinopolim deportatae, tali causa praedictus princeps correptus, armatis atque adunatis totius Occidentis uiribus, nauale proelium contra rem publicam cum mille et amplius nauibus peragit, Nicitamque magistrum militiae Romanorum adgregati terrestris exercitus ducem facit, tali sub pacto inuicem definito, ut quisquis illorum primus Constantinopoli aduentaret, illi totius administratio contraderetur imperii. Igitur Eraclius Africa digrediens ocius regam urbem nauigando peruenit. Quem aliquanto obsistentem bello adgressus est. Sicque Bizantii Focam captum Eraclio offerunt iugulandum.

7. Romanorum LVII. Eraclius princeps a senatu post occisionem Focae factus regnat annis XXX.

8. Nicitaque magister militiae per heremi deserta cum nimio labore Aegyptum peruenit ac nimia uirtute et strenuitate adgressus, Persis acie caesis, Aegyptum, Syriam, Arabiam, Iudaeam et Mesopotamiam prouincias optima dimicatione imperio restaurauit.

9. Era DCL. Sisebutus in Gothis regali fastigio euocatur. Regnat annis VIII.

10. Gens Persarum prosiliens sedibus iterum sibi uicinas prouincias repentinis obreptionibus stimulat. Filius quoque Cosdroae Persarum regis patrem fugiens principi se Romano obtulit, sperans se armis Romaniae defensurum atque patris regnum spondens Augusto traditurum.

11. Eraclius rei publicae uiribus adunatis Persidem proficiscitur. Talique Cosdroas certionatus nuntio cum omni Persarum exercitu uel inmensis finitimarum gentium auxiliorum cateruis obuiam uenit. Eraclius fugatis atque occisis copiis Persarum usque ad Susam urbem, quae caput et culmen regni Persarum est, expugnauit et cepit, atque cunctarum regionum urbes, pagos oppidaque diruit et in Romani imperii prouinciae formulam reformauit. Persarum dicione sublata regnoque destructo cum magna gloria nouam Romam feliciter repedauit.

12. Septimo ante dicti principis anno Sarraceni rebellantes Romanorum prouinciarum infesti furtim magis quam publicis obreptionibus stimulant. Aduersus quos Theodorus Eraclii Augusti germanus multis proeliis fudit. Relatione audita Eraclius monuit fratrem, ut tali cum gente nullo modo dimicaret, quia nihilominus cognitionis astrologiae disciplinae expertus erat, et si quid forte eueniret, quoquo modo non ignorabat.

13. Adgregata Sarracenorum copiossisima multitudo Syriae, Arabiae et Mesopotamiae prouincias inuaserunt, supra ipsos principatum tenente Mahmet nomine, de tribu illius gentis nobilísima natus, prudens admodum uir et aliquantorum futurorum prouisor gestorum.

14. Era DCLVIII. Suintila in regno Gothorum digna gubernacula suscepit sceptra.

15. Eraclius per omnes sui imperii prouincias uel insulas destinauit, ut quantaecumque Romanae legiones praesidiis patriarum diuersis locis inerant, Damascum metropolim Syriae pro expugnandis hostibus aduenirent.

16. Theodorus cum multis milibus Romanorum apud Gabatham oppidum proelium fudit. Sed ita pauor et uis inimicorum in Romanis legionibus fuit, ut uix exinde parui qui nuntium ferrent relicti sint. Quo certamine etiam Theodorus Augusti germanus necatus est. Sarraceni certi de tanta nobilium Romanorum strage próstata, excusso Romani nominis metu, prouincias quas dudum inuaserant firmiter possederunt et apud Damascum splendidissimam Syriae urbem regnum locarunt.

17. Praedictus princeps Sarracenorum Mahmet expletis regni sui annis X. uitae finem accepit. Quem hactenus tanto honore et reuerentia colunt, ut Dei apostoloum et prophetam eum in omnibus sacramentis suis esse scriptisque adfirment. In cuius loco Sarracenorum Habubeccar, unde et eius praedecessor oriebatur, a suis est praeelectus, qui maximam expeditionem in Persas molitus uastauit urbes, oppida et munitiones eorum aliquantulas cepit.

18. Eraclius morbo intercutis aquae mortalem mundum deseruit.

19. Habubeccar uero prope triennio suis principatum gerens uitae terminum dedit, post cuius interitum Hamer regni Sarracenorum gubernacula suscipit annis X.

20. Era DCLXXVIII. Romanorum LVIII. Constantinus filius Eraclii Romani imperii senatu contradicente suscepit sceptra an.

21. Hamer Sarracenorum suae nationis cohortes ad bellandum uniuersis prope Orientalium et Occidentalium nationibus experientissimo more direxit. Alexandriam quoque antiquissimam et florentissimam ciuitatem metropolim Aegypti censuario iugo subiecit, [et] abiectis praesidiis Romanorum, quae ibidem degebantur. Babilonemque antifatus Hamer Hismaelitarum dux oppidum condere iussit et praesidia ad tuendam Romaniae diocesim, quae nunc etiam extant. Cumque de omnibus partibus, Occidentis scilicet et Orientis, ministri exercitus sui triumphum seruo orationi instans occisus est.

22. Romanorum LVIIII. Constans Constantini filius administratione rei publicae gubernacula suscipit mortuo patre. Regnat annis XXVII.

23. Sarracenorum principatum Etheman suae gentis suscepit et gubernacula praerogauit annis XII. Iste Libyn Marmoricim et Pentapolim, Kazaniam quoque uel Aethiopiam, quae supra Aegyptum in heremi adiacent plagis, Sarracenorum sociauit regimini et dicioni subiecit, plurimasque ciuitates Persarum tributarias fecit. His actis Etheman tumultu suorum occiditur.

24. Sed mox Moabia eius sortitus est sedem regnatque annos XXV. Sed quinque ex his annis cum suis bella ciuilia gessit, uiginti uero omnes plebes Hismaelitarum oboedientes summa cum felicitate peregit. Aduersus quem Constans Augustus mille et amplius adgregans rates infeliciter decertauit: uix cum paucis per fugam euasit. Per ducem quoque Habedella nomine, qui dudum imperati certaminis ducatum tenebat, in Occidentem prospera multa acta sunt. Tripolim uenit, Cuidam quoque et Helemptien bellando adgressus est, et post multas desolationes effectas uictas uastatasque prouincias in fidem accepit et mox Africam adhuc sanguinem sitiens aduentauit. Praeparata igitur certamina, ilico in fugam Maurorum acies uersa est et omnis decoritas Africae cum Gregorio comité usque ad internicionem delecta est. Habedella quoque honustus beneficio largo cum omnibus suis cohortibus remeando Aegyptum peruenit, Moabia peragente X. regni anno.

25. Constans Augustus, qui rem publicam fomitibus praecurrebat, apud Syracusam Siciliae inclitam urbem ministrorum coniuratione peremptus est, peractis XXVII. imperii sui annis. Sed Constantinis maior natorum eius administrandi sollicitudinem Romani suscepit imperii.

26. Romanorum LX. Constantinus apud Syracusam audiens seditione suorum occisum patrem coronatur imperio regnans annis.

27. Moabia Sarracenorum rex centum milia uirorum, quae Yzit filio suo, cui et regnum decreuerat, famularentur obsequio, direxit ad Constantinopolim debellandum. Quam dum per omne uermum tempus obsidione cingerent et famis ac pestilentiae laborem non tolerarent, relicta urbe plurima oppida capientes omusti praeda Damascum et regem, a quo directi fuerant, post biennium salutifere reuiserunt. Expletis ergo Moabia principatus sui annis XX. et quos ciuiliter uixit V. humanae naturae debitum soluit.

28. Quo mortuo Yzit natus eius obtinuit locum annis III., iucundissimus et cunctis nationibus regnis eius subditis uir gratissime habitus, qui nullam umquam, ut hominibus moris est, sibi regalis fastigii causa gloriam appetiuit, sed communis cum omnibus ciuiliter uixit. Prospera pauca aut nulla in temporibus eius in exercitibus ab ipso destinatis sunt acta.

29. Expletoque triennio uitae et regna termina posuit et succesorem sibi Moabiam filium dereliquit, paternis moribus similem. Qui ut ad fastigium regni peruenit, cunctis sui regnis prouinciis tertiam tributi condonauit pecuniae partem. Ipseque, antequam dimidium anni in regno maneret, ab hac luce discessit.

30. Romanorum LXI. Iustinianus a senatu regno praeficitur, regnans ante primam deiectionem annis X. et post receptum regnum annis X.

31. Moabia iuniore mortuo cunctarum prouinciarum exercitus duos sibi principes elegerunt, unum nomine Abdella et alterum uocaubulo Maroan, cuius ex filio nepos hactenus nostris temporibus illorum obtinet principatum. Sed Abdella ante duorum fere spatia annorum ómnibus consentientibus electus est princeps, Maroan uero inuidiose ab ipso Abdella ab Almidinae finibus cum omnibus liberis uel suis propinquis pellitur atque exilio apud Damascum esse iubetur. Sed post modica temporis interualla, aliquantis de exercitu consentientibus, Deo coniuente prouehitur ad regnum. Inenarrabilia et copiosa anno continuo secundo aduersum se inuicem proelia exercentes, innumerabilis ex utroque exercitu mutuis inter se proeliis agitatis hominum cecidit multitudo. Sicque dum suas uires uicissim nimium pugnando magis magisque debilitari respicerent, Maroan unius partis rex pacem a Constantino Augusto legatis missis suppliciter sibi concedi postulat. Cui his condicionibus pax annorum VIIII. Concessa, ut captiuos et tránsfugas in cunctis Sarracenorum prouinciis constitutos inconcusos propriis sedibus relaxaret et quantitate auri solidorum mille integri ponderis, puellam unam et mulam Arabicam, uillosam, siriciam unam diurne sine intermissione imperatori Augusto Sarracenorum rex continua VIIII. annorum curricula proferret. Maroan uero antequam moreretur, Hismaelitarum prouincias suos inter filios dispertiuit, id est, Presidís, Armeniae, Mesopotamiae, Osdroenae, Arabiae et Syriae regiones regno Habdelmele primogénito dereliquit, Aegyptum uel ulterioris Aethiopiae partes, Tripoleos, Africae et usque ad Gaditana freta adyacentes prouincias Habdellaziz filio dereliquit, exercitus terrestris uel aequorei ordinis Mahmet nato suo concessit, ut nouenali tempore pace expleto contra Romaniam cunctasque finitimas nationes expeditionibus studeret. Ita reddidit debitum humanae naturae ac, ut ipse iusserat, Habdelmele maiorem suum natum successorem reliquit.

32. Romanorum LXII. Leo deiecto Iustiniano per tyrannidem coronatur in regnum. Regnat annis III.

33. Post quem LXIII. Romanorum Absimarus eo modo praeficitur. Regnat annis VIII.

34. Habdelmele uero apice regni adsumpto regnat annis XX. Primo regni sui omnem experientiam atque uirtutem animi exercitus sui aduersus Habdella, quem pater multoties uariis impetierat bellis, ad ultimum apud Maccam, Abrahae, ut ipsi putant, domum, quae inter Ur Chaldaeorum et Carras Mesopotamiae urbem in heremo adiacet. Mota congressione Habdella rex a duce exercitus Tahihie nomine destinato a rege Habdelmele interficatus est, caputque praedicti regis Habdella praecisum Habdelmele regis filio Maroan ab Aiaie duce exercitus Damasco praesentatur. Sexto igitur praedicti principis anno intestinis per circuitum undique compositis bellis, externorum fines sapientísimo adgressus est more; nam multorum prouincias populorum, ciuitates, uicos, oppida atque castella suae dicioni tributarias fecit, fratremque supra praemissum, cui pater a finibus Aegypti usque ad fretum Gaditanum tradiderat potestatem regnique post eum iusserat successorem, fatalia casu praeuentum in propriis liberis regnum nihilominus ter contradendum firmauit. Hulit nempe primogenitum natum regnum suorum post se tradidit; fratrem quoque eius Zoleiman nomine illi esse sequipedam iussit. Sicque utiliter ordinando, ut a patre didicerat, natis composuit atque expleto sui regni anno securus ab hac luce discessit.

35. Iustinianus copia et uirtute Chazarum auxiliatus Constantinopolim redit proprio regno residens, sibi dudum tyrannizantes exuperatos.

36. Sarracenorum Hulit sceptra regni, secundum quod exposuerat pater eius, succedit in regnum. Regnat annis VIIII., uir totius prudentiae in exponendis exercitibus, tantum cum diuino expers fauore, ut paene omnium gentium sibimet proximarum uirtutem confregerit. Romaniamque inter omnia asidua uastatione debilem facit. Insulas quoque prope ad consummationem adduxit. Indiae fines uastando perdomuit. In occiduis quoque partibus regnum Gothorum antiqua soliditate firmatum apud Spanias per ducem sui exercitus nomine Musae adgressus edomuit et regno abiecto uectigales fecit. Sic omnia prospera gerens nono regni anno praeuisis copiis uniuersarum gentium sibis exhibitis uitae terminbum dedit.

37. Romanorum LXIIII. Philippicus tyrannus Iustiniano seditione commota occiso[rum] regnum inuadit. Post quem LXV. Anastasius coronatur. Deinde LXVI. Artemius, qui et Theodosius, praeficitur regno. Hii ciuiliter quinque annos expleuerunt regnantes.

38. Apud Arabes Hulit mortuo Zoleiman sanguine frater in regno secundum expositionem patris regnat annis III. Hic infestus Romaniae fratrem Mazalema nomine non dissimili matre progenitum lectis cum eo centum milia armatorum ad delendam Romaniam mittit. Qui mox fines Asiae attingendo peruenit, Pergamum antiquissimam et florentissimam Asiae ciuitatem bello impetitam, seductione deceptam, igne gladioque finiuit, reliquos exercitui partiri censuit. Atque exhinc urbem regiam properans obdisione bienio cinxit et nihil proficiens, sed potius periclitari se quam pericula inferre prospiciens, fame ferroque et inopia cuncta coactus propria prouincia alterius iam principis iussu non nimium feliciter repedauit. Zoleiman uero praenominatus princeps triennio prope peracto apud prouinciam Antiochenam morans mortuus est.

39. Romanorum LXVII. Leo militaris disciplinae expertus, Sarracenis urbem regiam properantibus expugnandam, rei publicae adclamante senatu suscepit sceptra annis XXIIII.

40. Zoleiman moriens successorem Sarracenorum reliquit in regno filium patrui, quem auus cuncto ab Aegypto occidenti praeposuerat, nomine Amer. Regnat annis III. Et post eum fratrem reduxit in regno Yzit nomine. Hamer quoque in exercitibus nihil satis prosperum nec quicquam aduersum peregit; tantaque autem benignitatis et patientiae fuit, ut hactenus tantus ei honor lausque referatur a cunctis, etiam ab externis, quantus ulli unquam uiuenti regni gubernacula praeroganti adlatus est. Proxime namque de loco, quo Zoleiman mortuus fuerat, recessit et iste.

41. Yzit Sarracenorum succedens in regno regnat annis HI. Huic exercita generis sui, quae apud Persas tutelam gerent, rebellionem moliti ciuilia praeparant bella, apud eos concilia ministrante et supereos manente sceleris caput Sarracenus Yzit nomine, non de tribu illa regia ortus. Certioratus Yzit rex rebellionis nuntio tali expeditionem aduersus eos mittit cum fratre dudum memorato Mazlema nomine non dissimili matre progenito. Cumque utrique exercitus in campis Babylonicis supra Tigrim fluuium conflixissent, praedictus Yzit dux rebellionis ab exercitu Yzit regis occiditur. Sicque exercitus eius fuga lapsus eliditur, ut uix euadentibus paucis suas se gratularentur animas corporum recepisse, a Mazlema duce exercitus uita concessa. Aduersus Romaniam quoque multa prospera gessit. In occiduis denique partibus ex parte per duces exercitus prospera gessit.

42. Galliam quoque Narbonensem per ducem exercitus Mazlema nomine suma facit gentemque Francorum frequentibus bellis stimulat. Atque incongruenti uirtute iam dictus dux exercitus Tolosam usque peruenit, eamque obsidione cingens fundis et diuersis generum machinis expugnare conauit. Francorum gentes tali de nuntio certae apud ducem ipsius gentis Eudonem nomine congregantur. Sicque collecti Tolosam usque perueniunt. Apud Tolosam utraque exercitus acies graui dimicatione confligunt. Zema ducem exercitus Sarracenorum cum parte exercitus sui occidunt, reliquum exercitum per fugam lapsum sequuntur.

43. Igitur Yzit rex Sarracenorum quarto explicato anno ab hac luce migrauit fratri regnum relinquens Hesciam nomine; et post fratrem natum proprii seminis regnaturum adsciscit nomine Hulit.