Chronica Isidori
1. Brevem temporum per generationes et regna primus et regna primus ex nostris Iulius Africanus sub imperatore Marco Aurelio Antonio simplici historiae stilo elicuit. deinde Eusebius Caesariensis atque sanctae memoriae Hieronymus chronicorum canonum multiplicem ediderunt historiam regnis simul et temporibus ordinatam, post hos alii atque alii. inter quos praecipue Victor Tonnonensis ecclesiae episcopus recensitis praedictorum historiis gesta sequentium aetatum usque ad consulatum Iustini iunioris explevit.
2. Horum nos temporum summam ab exordio mundi usque ad Augusti Heraclii vel Sisebuti Gothorum regis principatum quanta potuimus brevitate notavimus, adicientes e latere descendentem lineam temporum, cuius indicio summa praeteriti saeculi cognoscatur.
2a. Prima aetas saeculi.
3. Sex diebus rerum creaturam deus formavit. primo die condidit lucem: secundo firmamentum caeli: tertio speciem maris et terrae: quarto sidera: quinto pisces et volucres: sexto bestias atque iumenta. novissime ad similitudinem suam hominem primum Adam.
CCXXX 4. Adam ann. CCXXX genuit Seth, qui pro Abel natus est interpretaturque resurrectio, quia in ipso resuscitatum est semen iustum, quod est stirps filiorum dei.
CCCCXXXV 5. Seth ann. CCV genuit Enos, qui primus coepit invocare nomen domini.
DCXXV 6. Enos ann. CXC genuit Cainam, cuius nomen interpretatur natura Dei.
6a. Per idem tempus Cain primus ante diluvium civitatem condidit, quam de sola multitudine posteritatis suae implevit.
DCCXCV 7. Cainam ann. CLXX genuit Malalehel, cuius nomen dicitur plantatio Dei.
DCCCCLX 8. Malalehel, an. CLXV, genuit Iareth, qui interpretatur descendens sive roborans.
TCXXII 9. Iareth an. CLXII genuit Enoch, qui translatus est a Deo, quique etiam nonnulla scripsisse fertur, sed ob antiquitatem suspectae fidei a patribus refutata sunt.
TCCLXXXVII 10. Enoch ann. CLXV genuit Matusalam, qui iuxta annorum seriem vixisse XIIII annis post diluvium reperitur. propter quod cum patre suo Enoch, qui translatus fuerat, aliquantulum fuisse, donec diluvium praeteriret, falsa opinione existimant.
11. Hac generatione concupierunt filii dei filias homimum.
TCCCCLIIII 12. Matusalam, ann. CLXVII genuit Lamech.
13. Hac generatione gigantes nati sunt.
14. Hac quoque aetate Iubal ex genere Cain artem musicam repperit, cuius etiam frater Tubalcain aeris ferrique inventor fuit.
TDCXLII 15. Lamech annorum CLXXXVIII genuit Noe, cuius divino oraculo arca aedificare jubetur ann. aetatis suae quingentesimo.
16. His temporibus, ut refert Iosephus, scientes illi homines, quod aut igne aut aquis perire poterant, in duabus columnis ex latere et lapide factis studia sua conscripserunt, ne delerentur memoria quae sapienter invenerant. quarum lapidea columna fertur diluvium evasisse et hactenus in Syria permanere.
TTCCXLII 17. Noe anno DC factum legitur diluvium, cuius arcam Josephus sedisse refert in montes Armeniae qui vocantur Ararat.
18. Fuerunt autem Noe filii tres, ex quibus LVII gentes sunt ortae, id est XV de Iafeth, XXX de Cham, XXVII de Sem.
18a. Secunda aetas saeculi.
TTCCXLIIII 19. Sem anno II post diluvium genuit Arfaxat, Chaldaei.
19a. Iste Sem fertur fuisse Melchisedech, qui primus post diluvium condidit urbem Salem, quae nunc vocatur Hierusalem.
TTCCXLIIII 20. Arphaxad, ann. CXXXV genuit Salam, a quo antiqui Samariae vel Indii.
TTDVLIIII 21. Sala, ann. CXXX genuit Heber, a quo Hebraei nuncupati sunt.
TTDCXLIII 22. Heber ann. CXXXIIII genuit Falech, cuius tempore turris aedificata est factaque linguarum divisio. huius turris altitudo V millia centum LXXIIII dicitur tenere passuum, paulatim a latioribus in angustias coartata, ut pondus imminens facilius sustentaret. describunt ibi templa marmorea lapidibus pretiosis auroque distincta et multa alia quae videntur incredibilia. hanc turrem Nembroth gigans construxit, qui post confusionem linguarum migravit inde ad Persas, eosque ignem colere docuit.
22a. Abhinc errores gentium creverunt.
TTCCLXXIII 23. Falech ann CXXX genuit Ragau.
24. His temporibus primum templa constructa sunt et quidam principes gentium tanquam dii adorari coeperunt.
TTDCCCCV 25. Ragau ann. CXXXII genuit Serug.
26. Sub quo Scytharum regnum exortum est, ubi primus regnavit Tanus.
TTTXXXV 27. Serug ann. CXXX genuit Nahor.
28. Aegyptiorum regnum sumit principium, ubi primus regnavit Zoes.
TTTCXIIII 29. Nahor ann. LXXVIIII genuit Thara.
30. Sub quo regnum Assyriorum Sicioniorumque exoritur. sed primus in Assyriis regnavit Belus, quem quidam Saturnum existimant, primusque in Sicinia Agialeus, a quo Agialea nuncupata est, quae hactenus Peloponensis vocatur.
TTTCLXXXIIII 31. Thara ann. LXX genuit Abraham.
31a. Per idem tempus Ninus rex Assyriorum regnavit, qui primus bella instituit et armorum instrumenta invenit.
31b. Eo tempore regnavit Assyriis Ninus, qui primus propagandae dominationis libidine arma foras extollit cunctasque regiones a mari rubro ad Scythianum Euxinum pontum per quinquaginta et duobus annis bellis subicit.
32. Sub quo Zoroastres magiae inventor a Nino rege occiditur.
32a. Hac aetate magica ars in Persida a Zoroastre Bactrianorum reperta est.
33. murique Babyloniae a Semiramide regina Assyriorum aedificantur.
33a. Tertia aetas saeculi.
TTTCCLXXXIIII 34. Abraham ann. C genuit Isaac ex Sarra libera, nam primum ex ancilla Agar genuerat Ismahel, a quo Ismahelitarum genus, qui postea Agarensi, ad ultimum Saraceni sunt dicti.
TTTCCCXLIIII 35. Isaac ann. LX genuit geminos, quorum primus Esau, a quo Idumaei, secundus Iacob, qui cognominatus est Israhel, a quo et Israhelitae sunt nuncupati.
36. Hoc tempore regnum Graecorum inchoat, ubi primus regnavit Inachus.
37. Cuius filius fuit Foroneus rex, qui primus in Graecia leges iudiciaque conscripsit.
38. His temporibus apud lacum Tritonidem Minerva in specie virginali apparuisse describitur, [quae plurimis claruisse ingeniis praedicatur. haec enim inventrix fabricae fuisse dicitur: clipeum et arcum haec repperit: ordire telam et colorare lanas haec docuit].
TTTCCCCXXXIIII 39. Iacob ann. XC genuit Ioseph.
40. His temporibus Serapis Iovis filius Aegyptiorum rex moriens in deos transfertur
41. et Memphis civitas in Aegypto conditur.
TTTDXLIIII 42. Joseph vixit ann. CX.
43. Hoc tempore Graecia Argo regnante habere segetes coepit delatis aliunde seminibus.
TTTDCLXXXVIII 44. Hebraeorum servitutis in Aegypto ann. CXLIIII.
45. His temporibus Prometheus fuisse scribitur, quem fingunt fabulae de luto formasse homines.
46. Tunc etiam frater eius Atlans magnus est astrologus habitus.
46a. Tunc etiam frater eius Atlans astrologiam repperit motumque caeli et rationem primus consideravit.
46b. Hoc etiam tempore in Graecia Corinthus condita ibique picturae ars a Cleanthe reperta.
47. Mercuriusque nepos Atlantis multarum artium peritus et ob hoc post mortem in deos translatus.
48. Hac etiam aetate primus Prociclus quadrigam iunxit.
49. eodemque tempore Cecrops Athenas condidit et ex nomine Minervae Atticos Athenienses vocavit.
50. Iste etiam bovem immolans primus in sacrificio Iovem adorare praecepit.
51. Tunc primi Coretes et Corybantes modulatam in armis saltationem et consonam invenerunt.
52. Tunc etiam fuisse scribitur in Thessalia sub Deucalione factum diluvium.
53. et Faetontis fabulosum incendium.
TTTDCCXXVIII 54. Moyses ann. XL in heremo rexit populum de servitute Aegyptia liberatum.
55. Hoc tempore Iudaei per Moysen simul cum lege et litteras habere coeperunt.
56. Tunc templum Delfis construitur.
57. Lacedaemon conditur.
58. Vitis in Graecia invenitur.
TTTDCCLV 59. Iosue successor Moysi rexit populum ann. XXVII.
60. His temporibus primus Erectonius Atheniensium princeps in Graecia quadrigam iunxit.
TTTDCCXCV 61. Gothonihel ann. XL.
62. Cadmus regnat Thebis, qui primus Graecas litteras adinvenit.
63. Per idem tempus primi Clinus et Anfion apud Graecos in musica arte claruerunt.
64. Idaeique Dactyli ferrum eo tempore invenerunt.
64a. Idaeique Dactyli ferri metallum in Graecia eodem tempore invenerunt.
TTTDCCCLXXV 65. Aoth ann. LXXX.
66. His temporibus fabulae fictae sunt de Treptolemo, quod iubente Cerere serpentium pinnis gestatus indigentibus frumenta volando distribuerit:
67. de Hippocentauris, quod equorum hominumque fuerint natura permixti:
68. de Cerbero tricipite inferorum cane:
69. de Frixo et Helle sorore sua, quod ariete vecti per aerem volaverint:
70. de Gorgone meretrice, quae crinita serpentibus fuerit et adspicientes convertebat in lapides:
71. de Bellorofonte, quod equo pinnis volante sit vectus:
72. de Anfione, quod citharae cantu lapides et saxa commoverit.
73. Debbora ann. XL.
74. Per idem tempus Apollo [citharam condidit et] medicinae artem invenit.
75. Fabula quoque tunc ficta est de fabro Daedalo et eius Icaro filio, quod coaptatis sibi pinnis volaverint.
76. Hac aetate primus regnat Latinis Picus, qui fertur fuisse Saturni filius.
TTTDCCCCLV 77. Gedeon ann. XL.
77a. Hac aetate alter Mercurius lyram repperit et Orfeo tradidit.
77b. Hoc tempore Filemon primus apud Pythium chorum instituit.
78. Urbs Tyria construitur.
79. Orfeus Thrax Linusque magister Herculis artis musicae inventores clari habentur.
80. Argonautarum navigatio scribitur.
TTTDCCCCLVIII 81. Abimelech ann. III.
82. Iste LXX fratres suos interfecit.
82a. Hercules Ilium vastat.
TTTDCCCCLXXXI 83. Tola ann. XXIII.
84. Huius temporibus in Troia post Laumedontem regnavit Priamus.
85. Tunc fabula ficta est de Menotauro bestia laberinto inclusa.
TTTTIII 86. Iair ann. XXII.
87. Per haec tempora Hercules agonem Olympiacum constituit
88. atque in Libya Antaeum [palaestrae artis inventorem] occidit.
TTTTVIIII 89. Iepte ann. VI.
90. Huius tempore Hercules quinquagesimum secundum annum agens ob morbi dolorem sese flammis iniecit.
91. Per idem tempus Alexander Helenam rapuit Troianumque bellum decennale surrexit.
TTTTXVI 92. Abessa ann. VII.
93. Amazones [primum] arma sumpserunt.
93a. Achilon ann. X.
TTTTXXIIII 94. Labdon ann. VIII.
95. Cuius anno tertio Troia capta est
96. et Aeneas Italiam venit.
97. Hac aetate Carmentis nymfa Latinas litteras repperit.
TTTTXLIIII 98. Samson ann. XX.
99. Ascanius Aeneae filius Albam condidit.
100. Ulixis quoque fabulae vel Sirenarum eodem tempore fictae sunt.
TTTTLXXXIIII 101. Heli sacerdos ann. XL.
102. Arca testamenti ab alienigenis capitur
103. regnumque Siciniorum finitur.
TTTTCXXIIII 104. Samuhel et Saul ann. XL.
105. Lacedaemoniorum regnum exoritur.
100. atque [in Graecia] Homerus [poeta primus] fuisse putatur.
106a. Quarta aetas saeculi.
TTTTCLXIIII 107. David regnavit ann. XL.
108. Codrus Atheniensium rex sponte se [pro salute patriae] hostibus offerens interimitur.
109. Carthago a Didone aedificatur.
110. prophetantibus in Iudaea Gat, Nathan et Asaph.
TTTTCCIIII 111. Salomon regnavit ann. XL.
112. Iste quarto regni sui anno templum Hierusolimis aedificavit consummavitque anno octavo.
TTTTCCXXI 113. Roboam regnavit ann. XVII.
114. Sub quo decem tribus a duabus separatae sunt et reges in Samaria habere coeperunt.
115. Hac aetate Samus conditur.
116. Sibylla Eritria inlustris habetur.
TTTTCCXXIIII 117. Abia regnavit ann. III.
118. Sub quo Hebraeorum pontifex maximus Abimelech insignis est habitus.
TTTTCCLXV 119. Asab regnavit ann. XLI.
120. Prophetabant in Iudaea Achias, Ieu, Amos, Iohel et Azarias.
TTTTCCXC 121. Iosaphat regnavit ann. XXV.
122. Prophetabant Helias et Heliseus, Abdias, Azarias et Micheas.
TTTTCCXCVIII 123. Ioram regnavit ann. VIII.
124. Prophetabant Helias et Heliseus et Abdias.
TTTTCCXCVIIII 125. Ochozias regnavit ann. I.
126. Helias rapitur, [cuius septem insignia miracula numerantur].
TTTTCCCVI 127. Athalia regnavit ann. VII.
128. Ionadab, filius Rechab, sacerdos clarus habetur.
129. et Ioiade pontifex, qui solus post Moysen vixisse annis CXXX perhibetur.
TTTTCCCXLVI 130. Ioas regnavit ann. XL.
131. Zacharias propheta interficitur
132. et Heliseus moritur, [cuius virtutes quattuordecim praedicantur].
133. Ligurgus quoque legislator Apollinis [apud Graecos] insignis habetur.
TTTTCCCLXXV 134. Amasias regnavit ann. XXVIIII.
134a. Carthaginem hoc tempore quidam adserunt conditam, alii ut superius.
TTTTCCCCXXVII 135. Ozias regnavit ann. LII.
136. Sardanapallus rex [spontaneo] incendio concrematur.
137. Assyriorumque regnum in Medos transfertur.
138. Tunc Hesiodus poeta claruit.
139. atque Fidon Argivus mensuras et pondera repperit.
140. Per idem tempus olympias prima a Graecis constituitur.
140a. Agnus in Aegypto loquitur.
141. Osee, Amos, Esaia et Iona in Iudaea prophetantibus.
TTTTCCCCXLIII 142. Ioathan regnavit ann. XVI.
143. Remus Romulusque nascuntur.
144. prophetantibus in Iudaea Osee et Iohel, Esaia et Michea.
TTTTCCCCLVIIII 145. Achaz regnavit ann. XVI.
146. Huius temporibus Romulus Romam condidit,
147. et Sennacherib Assyriorum rex decem tribus in Medis transtulit atque in Iudaeam Samaritas accolas misit.
TTTTCCCCLXXXVIII 148. Ezechias regnavit ann. XXVIIII.
149. Sub quo prophetabant Esaias et Osee.
150. Hoc tempore Romulus primus [mille] milites ex populo sumpsit centumque a populo nobilissimos viros elegit, qui ob aetatem senatores, ob curam ac sollicitudinem rei publicae patres vocati sunt.
TTTTDXLIII 151. Manasses regnavit ann. LV.
TTTTDXLIII 152. Per idem tempus Romanis praefuit Numa Pompilius, qui primus [pontifices et] Vestales virgines instituit [falsorum deorum numerositate civitatem implevit].
153. duosque menses Ianuarium et Februarium decem mensibus anni adiecit.
153a. Duos menses in annum Romanis ad decem menses adiecit, Ianuarium diis superis, Februarium diis inferis dedicavit.
154 Tunc quoque Sibylla Samia claruit.
TTTTDLV 155. Amon regnavit ann. XII.
156. Huius temporibus Tullius Hostilius prior in re publica censum egit, [quod adhuc per orbem terrarum incognitum erat], primusque purpura et fascibus usus est.
TTTTDLXXXVII 157. Iosias regnavit ann. XXXII.
158. Thales Milesius primus fisicus clarus habetur, [qui defectus solis, acutissima perscrutatione comprehensis astrologiae numeris, primus investigavit].
159. prophetantibus in Iudaea Hieremia, Olda et Suffonia.
TTTTDXCVIII 160. Ioachim regnavit ann. XI.
161. Huius tertio anno Nabuchodonosor Iudaeam captant tributariam fecit.
162. Tunc Danihel, Ananias, Azarias et Misahel in Babylone claruerunt.
TTTTDCVIIII 163. Sedecias regnavit ann. XI.
164. Hunc rex Babyloniae secundo veniens ad Hierusalem cum populo captivum duxit templo incenso anno aedificationis suae CCCCLIIII.
165. Per idem tempus Sappho mulier in [Graecia] diverso poemate claruit.
166. Solon leges Atheniensibus dedit.
166a. Quinta aetas saeculi.
TTTTDCLXXVIIII 167. Hebraeorum captivitas ann. LXX, in quibus ignis ab altario sublatus et absconditus in puteo post LXX regressionis annum adsumitur inventus vivus.
168. Per idem captivitatis tempus Iudith historia conscribitur.
169. Pythagoras quoque [primus] philosophus et arithmeticae artis inventor clarus habetur
169a. et Ferecides historiarum primus scriptor et Xenofanes tragoediarum insignes habentur.
169b. Tunc primum coepit Romae Servius Tullius censum agere, quod adhuc per orbem terrarum incognitum erat.
TTTTDCCXIII 170. Darius regnavit ann. XXXIIII.
171. Huius secundo anno Iudaeorum est resoluta captivitas, a quo tempore in Hierusalem non reges, sed principes fuerunt usque ad Aristobolum.
172. Tunc Romani pulsis [ab urbe] regibus consules habere coeperunt.
TTTTDCCXXXIII 173. Xerxes regnavit ann. XX.
174. Aeschylus, Pindarus, Sophocles et Euripides tragoediarum scriptores celebrantur insignes.
175. Herodotus quoque historiarum scriptor et Zeuxis agnoscitur pictor.
TTTTDCCLXXIII 176. Artaxerxes, qui et Longimanus, regnavit annis XL.
177. Eo regnante Esdras sacerdos [incensam a gentibus] legem renovavit.
178. Neemias muros Hierusolymorum restituit.
179. Aristarchus etiam et Aristofanes atque Sofocles tragoediarum scriptores clari habiti sunt.
180. [Cratinus quoque comicus primus], Hippocrates quoque medicus ac Socrates philosophus et Democritus claruerunt.
TTTTDCCXCII 181. Darius qui et Nothus regnavit ann. XVIIII.
182. Plato nascitur.
182a. Haec aetas habuit philosophum Platonem et Gorgiam primum rhetorem.
182b. Eudoxus Cnidius clarus habetur.
TTTTDCCCXXXII 183. Artaxerxes regnavit ann. XL.
184. Huius tempore Hester historia docetur esse expleta.
185. Plato quoque et Xenofon [nec non et alii] Socratici insignes habentur.
TTTTDCCCLVIII 186. Artaxerxes qui et Ochus regnavit ann. XXVI.
187. Demosthenes orator [primus] agnoscitur.
188. Aristoteles philosophus [dialecticus] praedicatur.
189. Plato moritur.
TTTTDCCCLXII 190. Xerxes Ochi filius regnavit ann. IIII.
191. Xenocrates philosophus inlustris habetur.
TTTTDCCCLXVIII 192. Darius [Arsami filius] regnavit ann. VI.
193. Alexander Illyrios et Thraces superans dehinc Hierusolymam capit atque templum ingressus deo hostias immolavit.
194. Hucusque Persarum regnum stetit: dehinc reges Graecorum incipiunt.
TTTTDCCCLXXIII 195. Alexander Macedo regnavit ann. V. huius enim quinque anni postremi in ordine numerantur, quibus monarchiam orbis obtinuit: nam septem eius priores in Persarum regibus supputantur. Dehinc Alexandriae reges incipiunt.
TTTTDCCCCXIII 196. Ptolomeus Lagi filius regnavit ann. XL.
197. Hic Iudaeam capiens plurimos Hebraeorum in Aegypto transtulit.
198. Hoc tempore Zenon stoicus et Menander comicus et Theofrastus philosophus claruerunt.
199. Per idem etiam tempus Machabaeorum liber inchoat primus.
TTTTDCCCCLI 200. Ptolomeus Filadelfus regnavit ann. XXXVIII.
201. Hic Iudaeos, qui in Aegypto erant, absolvit et vasa sancta Eleazaro pontifici restituens LXX interpretes petiit ac divinas scripturas in Graecum eloquium transtulit.
202. Per idem tempus Aratus astrologus agnoscitur
203. atque argentei nummi primum Romae constituuntur.
TTTTDCCCCLXXVII 204. Ptolomeus Euergetes regnavit ann. XXVI.
205. Sub quo Iesus filius Sirach sapientiae librum composuit.
TTTTDCCCCXCIIII 206. Ptolomeus Filopator regnavit ann. XVII.
207. Ab isto Iudaei proelio victi: LX milia armatorum conruerunt
208. Siciliamque Marcellus consul obtinuit.
VXVIII 209. Ptolomeus Epifanes regnavit ann. XXIIII.
210. Huius tempore gesta sunt, quae secundi libri Machabeorum historia continet.
210a. Hac aetate Romani victos Graecos liberos esse iusserunt.
211. Hac aetate poeta Ennius celebratur.
211a. Hoc tempore Ennius primus poeta Latinus insignis Romae est celebratus.
VLIII 212. Ptolomeus Philometor regnavit ann. XXXV.
213. Hunc Antiochus proelio superans Iudaeos varia calamitate oppressit.
214. Per idem tempus Scipio Africam vicit.
214a. Terentius comicus claruit.
VLXXXII 215. Ptolomeus Euergetes regnavit ann. XXVIIII.
216. Hoc tempore per consulem Brutum Spania a Romanis obtenta est.
VXCVIIII 217. Ptolomeus Soter regnavit ann. XVII.
218. Varro Ciceroque nascuntur.
219. Thraces Romanis subiciuntur.
VCVIIII 220. Ptolomeus Alexander regnavit ann. X.
221. Syria per Gabinium ducem in Romanorum dominio transit.
222. Poeta quoque Lucretius nascitur, qui postea sese furore amatorio interfecit.
VCXVII 223. Ptolomeus Cleopatrae filius regnavit ann. VIII.
224. Per idem tempus Plotius Gallus Romae Latinam rhetoricam docuit primus.
225. Tunc quoque Sallustius historiographus nascitur.
VCXLVII 226. Ptolomeus Dionysius regnavit ann. XXX.
227. Pompeius Hierusolyma capta Iudaeos Romanis tributarios efficit.
228. Per idem tempus Cato philosophus agnoscitur.
229. Virgilius Horatiusque nascuntur.
229a. Virgilius nascitur Mantua, Horatius Venusina.
230. Apollodorus praeceptor Augusti clarus habetur.
231. Cicero laude oratoria celebratur.
VCXLVIIII 232. Cleopatra regnavit ann. II, quia tertio eius anno Iulius Caesar sumpsit imperium.
232a. Haec Ptolomei regis Aegyptiorum fuit filia et fratris Ptolomei soror et coniux effecta. quem dum fraudare regnum voluisset, tempore belli civilis in Alexandria occurrit Caesari et per speciem atque stuprum regnum sibi et necem Ptolomei apud Iulium impetravit, atque Alexandriae regnum in Romanam transivit dicionem.
232b. Per idem tempus Siculus Graecae scriptor historiae clarus habetur.
VCLIIII 233. Gaius Iulius Caesar regnavit ann. V.
233a. Hic antea consul creatus Gallias obtinuit.
233b. De Brittania triumphavit.
234. Hic primus Romanorum singularem obtinuit principatum, a quo etiam Caesares appellati sunt. abhinc sequuntur imperatores.
234a. Postremum civile bellum adversus Pompeium adhibito monarchiam totius imperii Romani obtinuit, ex cuius nomine sequentes imperatores Caesares appellati sunt. post hunc sequuntur imperatores.
VCCX 235. Octavianus Augustus regnavit ann. LVI.
235a. Iste in imperio post Siculum triumphos tres egit Dalmaticum, Asiaticum, postremum Alexandrinum adversus Antonium: inde Spanum: deinde terra marique pace toto orbe parta Iani portas clusit et obseravit.
236. Sub cuius imperio LXVIIII ebdomades in Danihelo scriptae conplentur
237. et cessante regno ac sacerdotio Iudaeorum dominus Iesus Christus ex virgine nascitur anno regni eius XLII.
237a. Sexta aetas saeculi.
VCCXXXIII 238. Tiberius filius Augusti regnavit ann. XXIII.
238a. Iste dum per cupiditatem reges ad se venientes non remitteret, multas gentes a Romano imperio recesserunt.
239. Huius XVIII anno dominus cruci fixus est peractis a principio mundi annis VCCXXVIII.
VCCXXXVII 240. Gaius Caligula regnavit ann. IIII.
241. Hic [avaritia, crudelitate et luxuria saevus fuit atque] in deos se transferens in templo Hierusolymorum statuam Iovis sub nomine suo poni iussit.
242. Per idem tempus Matthaeus apostolus euangelium in Iudaea primus scripsit.
VCCLI 243. Claudius regnavit ann. XIIII.
243a. Iste medie imperans multa gessit mediocriter, multa crudeliter.
244. Petrus ad superandum Simonem magum Romam pergit.
245. Marcus quoque euangelista Alexandriae Christum euangelizat.
VCCLXV 246. Nero regnavit ann. XIIII.
246a. Hic nimiae crudelitatis et luxuriae deditus retibus aureis piscabatur.
246b. Matrem et sororem et prostituit et interfecit.
246c. Senatum multum extinxit.
246d. Multas rei publicae provincias vel urbes amisit.
246e. Urbem quoque Romam incendit, ut Troiani excidii imaginem cerneret.
247. Huius temporibus Simon magus cum altercationem proposuisset cum Petro et Paulo apostolis, dicens se quendam virtutem esse dei magnam, medio die dum ad patrem volare promittit in caelum, a daemonibus, quibus in aere ferebatur, adiurante eos Petro per deum, Paulo vero orante dimissus crepuit. ob cuius necem a Nerone Petrus cruci figitur, Paulus gladio caeditur.
248. Hac tempestate Persius poeta moritur.
249. Lucanus quoque ac Seneca praecepto Neronis interficiuntur.
VCCLXXV 250. Vespasianus regnavit ann. X.
250a. Iste in disciplina militari strenuus multas provincias, quas Nero amiserat, bellando rei publicae restituit.
250b. Inmemor offensarum fuit: convicia in se dicta leviter tulit.
251. Huius secundo anno Titus Hierusolymam cepit atque subvertit, ubi undecies centena milia Iudaeorum fame et gladio perierunt: sed et praeter hos centum milia publice venundati sunt.
VCCLXXVII 252. Titus regnavit ann. II.
253. Iste in utraque lingua tanto facundissimus extitit, ut causas Latine ageret, poemata et tragoedias Graece conponeret.
254. Tanto autem bellicosissimus fuit, ut in expugnatione Hierusolymorum sub patre militans duodecim propugnatores duodecim sagittarum confoderet ictibus.
255. Porro in imperio tantae bonitatis fuit, ut nullum omnino puniret, sed convictos adversum se coniuratione dimitteret atque in eadem familiaritate qua ante habuerat, retineret.
256. Huius etiam inter omnia fuit illud celebre dictum perdidisse diem, qua nihil boni fecerit.
VCCCXCIII 257. Domitianus frater Titi regnavit ann. XVI.
257a. Superbia execrabili deum se appellari iussit.
258. Hic post Neronem Christianos persequitur.
259. Sub quo et apostolus Iohannes in Patmos insula relegatur.
259a. Sub hoc et apostolus Iohannes in Patmos insula relegatus apocalypsim scripsit.
260. Iste multos senatorum in exilio mittit ac perimit
261. cunctosque qui de genere David erant interfici iussit, ut nullus Iudaeorum ex regali superesset origine.
VCCXCIIII 262. Nerva regnavit ann. I.
262a. Vir imperio moderatus aequalem se et communem omnibus praebuit.
263. Iohannes apostolus ab exilio Efesum redit atque efflagitatus ab Asiae episcopis euangelium nonissimus edidit.
VCCCXIII 264. Traianus regnavit ann. XVIIII.
264a. Iste mirabili virtute Romanum imperium usque in Orientem longe lateque reduxit.
265. Iste Asia et Babylonia capta usque ad Indiae fines post Alexandrum accessit.
265a. Babyloniam et Arabiam cepit et usque ad Indiae fines accessit.
265b. Liberalis cunctis atque tranquillus. cuius inter alia dicta illud fertur egregium: dum interrogaretur, cur nimium circa omnes communis esset, respondit talem se imperatorem esse privatis, quales esse sibi imperatores privatus optasset.
266. Huius temporibus Simon Cleopas Hierusolymorum episcopus cruci figitur
267. et requiescit Iohannes apostolus.
VCCCXXXIIII 268. Adrianus regnavit ann. XXI.
268a. Iste Traiani gloriae invidens provincias Orientis Persis reddidit et Enfraten fluvium finem Romani imperii posuit.
269. Hic Iudaeos secundo rebelles subiugat urbemque Hierusolymam restaurat eamque ex nomine suo Aeliam vocat.
270. Per idem tempus Aquila Ponticus interpres secundus post LXX oritur
271. et Basilides heresiarces agnoscitur.
VCCCLVI 272. Antoninus Pius regnavit ann. XXII.
273. Iste ob hoc tale cognomentum accepit, quia in omni regno Romano cautionibus incensis cunctorum debita relaxavit: unde et pater patriae appellatus est.
273a. Iste propter clementiam tale nomen accepit.
273b. Iste primus imperium Romanae urbis cum Antonino iuniore aequata potestate dividit.
274. Eo regnante Valentinus et Marcion heresiarces produntur.
275. atque Galienus medicus Pergamo genitus Romae clarus habetur.
VCCCLXXV 276. Antoninus minor regnavit annos XVIII.
276a. Iste ad Parthos profectus Seleuciam Assyriae urbem cum quadringentis milibus hominum cepit, de Parthis et Persis triumphavit.
277. Montanus Catafrigarum auctor et Titianus, a quo heresis Encratitarum, exorti sunt.
VCCCLXXXVIII 278. Commodus regnavit ann. XIII.
278a. Hic luxuriae multae fuit.
279. Theodotion Ephesius interpres tertius apparuit [cuius editio a septuaginta interpretibus non discordat.]
280 atque Irenaeus episcopus Lugdunensis in doctrina habetur insignis.
VCCCLXXXIX 281. Helius Pertinax regnavit ann. I.
282. Hic supplicante senatu, ut uxorem Augustam et filium Caesarem faceret, rennuens ait sufficere sibi debere, quod ipse imperaret invitus.
VCCCCVII 283. Severus Pertinax regnavit ann. XVIII.
283a. Iste multa bella feliciter gessit, Parthos vicit, Arabiam obtinuit, Britanniam bellando recepit.
283b. Litterarum et philosophiae scientiam habuit.
284. Symmachus interpres quartus agnoscitur.
285. Narcissus Hierusolymorum episcopus virtutibus plurimis celebratur.
286. Tertullianus Afer in ecclesia insignis habetur.
287. Origenes Alexandriae studiis eruditur.
VCCCCXIV 288. Antoninus Caracalla Severi filius regnavit ann. VII.
288a. Hic impatientis libidinis fuit: novercam suam uxorem duxit.
288b. Nihil memorabile gessit.
289. In Hiericho quinta editio divinarum scripturarum inventa est, cuius auctor non apparet.
289a. Alexander vivente Narcisso episcopo Hierusolimorum episcopus efficitur.
VCCCCXV 290. Macrinus regnavit ann. I.
290a. Romae amphitheatrum incensum.
290b. Abgarus vir sanctus regnavit Edessae, ut vult Africanus.
290c. Hic cum filio regnans nihil memorabile temporis brevitate gesserunt. nam post unum annum seditione militari pariter interfecti sunt.
VCCCCXVIII 291. Aurelius Antoninus regnavit ann. III.
291a. Hic dum obscenissime viveret, et ipse tumultu militari peremptus est.
292. Sexta editio inventa est Nicopoli.
293. Sabellius heresiarces oritur.
VCCCCXXXI 294. Alexander regnavit ann. XIII.
294a. Hic Persas gloriosissime vicit.
294b. Civibus favorabilis fuit.
295. Origenes Alexandria claruit
296. et Romae Ulpianus insignis iuris peritus. <
VCCCCXXXIV 297. Maximinus regnavit ann. III.
298. Iste primus ex militari corpore absque decreto senatus imperator efficitur
299. et Christianos persequitur.
VCCCCXLI 300. Gordianus regnavit ann. VII.
300a. Hic rebellantes Parthos et Persas afflixit.
300b. Rediens victor de Persis fraude suorum interiit.
301. Flavianus testimonio spiritus sancti in specie columbae super caput eius descendentis Romae episcopus ordinatur: licet quidam hoc verius de Zeferino adfirmant.
VCCCCXLVIII 302. Philippus regnavit ann. VII.
303. Iste prior inter imperatores credidit Christo.
304. Cuius etiam primo anno millesimus annus Romanae urbis fuisse docetur expletus.
VCCCCXLIX 305. Decius regnavit ann. I.
305a. Hic bellum civile in Galatia motum oppressit.
306. Sanctus Antonius monachus Aegypto docetur exortus, [a quo prius monasteria condita sunt].
306a. Romae amphitheatrum incensum.
VCCCCLI 307. Gallus et Volusianus filius regnaverunt ann. II.
307a. Hii nihil memoriale gesserunt.
308. Novatus Cypriani episcopi presbyter Romam veniens Novatianam heresim condidit.
VCCCCLXVI 309. Valerianus cum Gallieno regnavit ann. XV.
310. Cyprianus primum rhetor, deinde episcopus martyrio coronatur.
311. Gothi quoque Graeciam, Macedoniam, Asiam Pontumque depopulant.
312. Valerianus Christianis persecutionem movens a rege Persarum captus ibi in dedecore vitae consenuit.
312a. Basilius Caesariensis episcopus et frater eius Gregorius insignes habentur.
VCCCCLXVIII 313. Claudius regnavit ann. II.
314. Iste Gothos Illyricum Macedoniamque vastantes exsuperat.
315. Paulus Samosatenus heresiarces agnoscitur.
VCCCCLXXIII 316. Aurelianus regnavit ann. V.
316a. Iste Romanum imperium bellando paene ad fines priores perduxit.
317. Hic persecutionem adversus Christianos efficiens fulmine corripitur et nec mora occiditur.
VCCCCLXXIV 318. Tacitus regnavit ann. I.
319. Huius vitae brevitas gestorum nihil dignum praenotat.
319a. quo occiso apud Pontum obtinuit Florianus imperium diebus LXXXVIIII.
VCCCCLXXX 320. Probus regnavit ann. VI.
320a. Iste militia strenuus et civilitate praeclarus Gallias a barbaris occupatas bellando restituit.
321. Manichaeorum heresis orta est.
VCCCCLXXXII 322. Carus cum filiis Carino et Numeriano regnavit ann. II.
323. Carus postquam de Persis triumphavit, victor circa Tigridem castra ponens ictu fulminis concidit.
VDII 324. Diocletianus et Maximianus regnaverunt ann. XX.
325. Diocletianus divinis libris adustis Christianos toto orbe persequitur.
326. Iste primus gemmas vestibus calciamentisque inseri iussit, dum sola purpura retro principes uterentur.
326a. Hi autem imperatores varia bella gesserunt Persis victis, recepta Mesopotamia.
326b. Qui postea pariter fastigio imperii relicto privati vixerunt.
VDIIII 327. Galerius regnavit ann. II.
328. Huius brevitas imperii nihil dignum historiae contulit.
VDXXXIIII 329. Constantinus regnavit ann. XXX.
329a. Hic Persis bellum paravit: ad cuius adventum adeo trepidaverunt, ut supplices occurrerent promittentes imperata perficere.
330. Iste primus imperatorum Christianus effectus licentiam dedit Christianis libere congregari et in honorem Christi basilicas construi.
331. His temporibus haeresis Arriana exoritur Nicaenumque concilium a Constantino ad condemnationem Arrii congregatur.
332. Donatistarum schisma oritur.
333. Per idem tempus crux domini ab Helena Constantini matre Hierosolymis reperta est.
334. Constantinus autem in extremo vitae suae ab Eusebio Nicomediensi episcopo baptizatus in Arrianum dogma convertitur. heu pro dolor! bono usus principio et fine malo
334a. Hoc mendacium ab inimicis sanctae et catholicae ecclesiae repertum, quia Constantius eius filius ab Eusebio episcopo Nicomediensi rebaptizatus et in Arrianum dogma lapsus est.
VDLVIII 335. Constantius et Constans regnaverunt ann. XXIIII.
335a. Constans crudelitate morum terribilis a Persis multa perpessus est.
336. Constans Arrianus effectus catholicos toto orbe persequitur.
337. Cuius etiam favore Arrius fretus, dum in Constantinopoli ad ecclesiam pergeret adversus nostros de fide dimicaturus, divertens per forum Constantini ad necessariam causam, viscera eius repente simul cum vita effusa sunt.
338. Per idem tempus Athanasius et Hilarius doctrina et confessione fidei celebrantur.
339. Haeresis Anthropomorfitarum in Syria et Macedoniana in Constantinopoli nascitur.
340. Donatus artis grammaticae scriptor ac praeceptor Hieronymi Romae inlustris habetur.
341. Antonius monachus [CV annorum in heremo] moritur.
342. Ossa Andreae et Lucae apostolorum Constantinopoli transferuntur.
VDLX 343. Iulianus regnavit ann. II.
344. Hic ex clerico imperator effectus in idolorum cultu convertitur martyriaque infert Christianis.
344a. et liberales litteras Christianos docere vel discere vetuit.
345. Qui etiam dum in odio Christi templum in Hierusolymis Iudaeis reparare permisisset atque ex omnibus provinciis Iudaei collecti nova templi fundamenta iacerent, subito nocte oborto terrae motu saxa ab imo fundamentorum excussa longe lateque sparsa sunt. igneus quoque globus ab interiore aede templi egressus plurimos eorum suo prostravit incendio. quo terrore reliqui [Iudaei] pavefacti Christum confitebantur inviti, et, ne hoc casu crederent factum, sequenti nocte in vestimentis cunctorum crucis apparuit signum.
345a. Iulianus autem contra Persas procedens facta congressione iaculo suscepto interiit.
VDLXI 346. Iovianus regnavit ann. I.
347. Qui dum se ab exercitu imperatorem fieri conspiceret seque Christianum adfirmans paganis praeesse non posse assereret, ‘et nos', inquit omnis exercitus, ‘qui per Iulianum nomen Christi abiecimus, tecum Christiani esse volumus', quibus ille auditis imperii sceptra suscepit
347a. firmataque pace cum Persis rediit. qui lege protinus data Christianis privilegia reddidit ac templa idolorum claudi praecepit.
VDLXXV 348. Valentinianus et Valens frater eius regnaverunt ann. XIIII.
349. Gothi apud Strium bifarie in Fridigerno et Atarico divisi sunt. sed Fridigernus Ataricum Valentis auxilio superans huius beneficii gratia ex catholico Arrianus cum omni gente Gothorum effectus est.
349a. Gothi suadente Va-lente haeretici efficiuntur.
350. Tunc Gulfilas eorum episcopus Gothicas litteras repperit et utrumque testamentum in linguam propriam transtulit.
351. Fotinus quoque et Eunomius atque Apollinaris haeretici eo tempore agnoscuntur.
351a. Hucusque Eusebius et Hieronymus.
VDLXXXI 352. Gratianus cum fratre Valentiniano |et Theodosio maiore] regnavit ann. VI.
353. Ambrosius Mediolanensis episcopus in catholicorum dogmate claruit.
354. Priscillianus haeresim sui nominis [in Spania] condidit.
355. Martinus episcopus Turonorum Galliae civitatis multis miraculorum signis effulsit.
VDXC 356. Valentinianus cum Theodosio [maiore] regnavit ann. VIIII.
357. Synodus [a Theodosio] Constantinopoli CL sanctorum patrum colligitur, in quo omnes haereses condemnantur.
358. Hieronymus presbyter in Bethleem toto mundo clarus habetur.
359. Priscillianus accusante Itacio a Maximo tyranno [in Gallias] gladio caeditur.
360. Per idem tempus caput Iohannis baptistae Constantinopoli est perductum et in septimo miliario civitatis humatum.
361. Gentium quoque templa per totum orbem iubente Theodosio eodem tempore subvertuntur: nam adhuc intemerata manebant [licet neglecta].
VDXCIII 362. Theodosius cum Arcadio et Honorio [filiis] regnavit ann. III.
363. Per idem tempus Iohannes anachorita insigniter claruit.
364. Qui etiam Theodosio consulente de Eugenio tyranno victoriam illi praedixit.
365. Arcadius cum fratre Honorio regnavit ann. XIII.
366. Huius temporibus Donatus Epiri episcopus virtutibus insignis est habitus. qui draconem ingentem, expuens in ore eius, necavit. quem octo iuga bovum ad locum incendii vix trahere potuerunt, ne aerem putredo eius corrumperet.
367. Per idem tempus corpora sanctorum Abbacuc et Micheae prophetarum divina revelatione produntur.
368. Gothi Italiam, Wandali atque Alani Gallias adgrediuntur.
369. Augustinus quoque episcopus doctrinae scientia insignis habetur.
370. Iohannes quoque Constantinopolitanus et Theophilus Alexandrinus inlustres episcopi praedicantur.
VDCXXI 371. Honorius cum Theodosio minore fratris filio regnavit ann. XV.
372. His imperatoribus Gothi Romam capiunt.
373. Wandali quoque Spanias et Suevi Gallias occupant.
373a. Wandali quoque, Alani et Suevi Spanias occupant.
374. Hac tempestate Pelagius [Britto] adversus Christi gratiam erroris sui dogmata praedicat, ad cuius damnationem concilium apud Carthaginem CCXIIII episcoporum congregantur.
375. Hoc tempore Cyrillus Alexandriae episcopus insignis est habitus.
VDCXLVIII 376. Theodosius minor Arcadi filius regnavit [solus] ann. XXVII.
377. Gens Wandalorum ab Spaniis ad Africam transit ibique catholicam fidem Arriana impietate subvertit.
378. Per idem tempus Nestorius Constantinopolitanus episcopus suae perfidiae molitur errorem, adversus quem Ephesena synodus congregata eius impia dogmata condemnat.
379. Hoc etiam tempore diabolus in specie Moysi Iudaeis in Creta apparens dum eos per mare pede sicco ad terram repromissionis promittit perducere, plurimis necatis reliqui, qui salvati sunt, confestim ad Christi gratiam convertuntur.
VDCLIIII 380. Marcianus regnavit ann. VI.
381. Cuius initio Calchedonense concilium geritur, ubi Eutyches cum Dioscoro Alexandrino episcopo condemnatur.
382. Huius etiam sexto imperii anno Theudericus rex Gothorum cum ingenti exercitu Spaniam ingreditur.
382a. Hucusque Prosper.
VDCLXX 383. Leo maior cum Leone minore regnavit ann. XVI.
384. Alexandria et Aegyptus errore Dioscori haeretici languens inmundo repleta spiritu canina rabie latrat.
385. Per idem tempus apparuit haeresis Acephalorum Calchedonense concilium inpugnantium. atque ideo ‘Acephali’, id est sine capite, nominantur, quia quis primus eam haeresim introduxerit, non invenitur. cuius haeresis peste plurimi hactenus Orientalium languent.
VDCLXXXVII 386. Zenon regnavit ann. XVII.
386a. Ab isto Acephalorum haeresis defenditur et decreta Calchedonensis synodi abdicantur.
387. Iste Zenon Leonem Augustum filium suum interficere quaerens pro eo mater eius alium figura similem optulit ipsumque Leonem occulte clericum fecit, quique in clericatu usque ad Iustiniani tempora vixit.
388. Per idem tempus corpus Barnabae apostoli et euangelium Matthaei eius stilo scriptum ipso revelante repertum est.
VDCCXIIII 389. Anastasius regnavit ann. XXVII.
389a. Iste Acefalorum errorem vindicans episcopos, Calchedonensis synodi defensores exilio damnat.
389b. Euangelia quoque tamquam ab idiotis euangelistis composita reprehendit atque emendat.
390. Trasamundus Wandalorum rex catholicas ecclesias claudit et CXX episcopos exilio Sardiniam mittit.
391. Fulgentius quoque in confessione fidei et scientia floruit.
392. Per idem tempus apud Carthaginem Olympius quidam Arrianus in balneis sanctam trinitatem blasphemans tribus igneis iaculis, angelo emittente visibiliter, est conbustus.
393. Barbas quoque quidam Arrianus episcopus, dum contra regulam fidei quendam baptizans dixisset: ‘baptizat te Barbas in nomine patris per filium in ‘spiritu sancto', statim aqua, quae fuerat ad baptizandum deportata, nusquam conparuit. quod aspiciens qui baptizandus erat confestim ad catholicam ecclesiam abiit et iuxta morem fidei baptismum Christi suscepit.
VDCCXXII 394. Iustinus maior regnavit ann. VIII.
394a. Iste synodi Calchedonensis amator Acefalorum haeresim abdicat
395. Post Trasamundum Childericus ex Valentiniani imperatoris captiva filia genitus in Wandalis regnum suscepit.
396. Qui sacramento a Trasamundo obstrictus, ne catholicis in regno suo consuleret, antequam regnum susciperet episcopos ab exilio reverti iussit eisque ecclesias reformare praecepit.
VDCCLXI 397. Iustinianus regnavit ann. XXXVIIII.
397a. Iste Acefalorum haeresim suscepit atque in proscriptionem synodi Calchedonensis omnes in regno suo episcopos tria capitula damnare conpellit.
397b. Alexandria Theodosiana et Gaiana haeresis oritur.
398. Belisarius patricius mirabiliter de Persis triumphavit.
399. Qui deinde a Iustiniano in Africam missus Wandalorum gentem delevit.
399a. In Spania per Atanagildum Romanus miles ingreditur.
399b. In Italia quoque Totila Ostrogothorum rex a Narse Romano patricio superatur.
399c. Per idem tempus beatus Benedictus Casinensis ecclesiae abbas miraculis claruit.
400. Per idem tempus corpus sancti Antonii monachi divina revelatione repertum Alexandriae perducitur et in ecclesia sancti Iohannis baptistae humatur.
VDCCLXXII 401. Iustinus minor regnavit ann. XI.
401a. Hic ea quae adversus Calchedonensem synodum fuerant edita destruit et symbolum CL patrum tempore sacrificii concinendum a populo praecipit.
40lb. Armeni quoque et Hiberi et Mascuritae fidem Christo suscipiunt.
401c. et a Langobardis Gipides extinguuntur.
401d. Per idem tempus Martinus Domiensis episcopus Gallaecia in doctrina fidei praedicatur.
402. Narsis patricius postquam sub Justiniano Augusto Totilanem Gothorum regem in Italia superavit, Sofiae Augustae Iustini coniugis minis perterritus Langobardos a Pannoniis invitavit eosque in Italiam introducit.
403 Hac tempestate Leuuigildus rex Gothorum quasdam Spaniae regiones sibi rebelles in potestatem sui regni superando redigit.
VDCCLXXVIIII 404. Tiberius regnavit ann. VII.
404a. Langobardi pulsis Romanis Italiam adeunt.
405. Gothi per Ermenigildum Leuuigildi filium bifarie divisi mutua caede vastantur.
VDCCC 406. Mauricius regnavit ann. XXI.
407. Suevi a Leuuigildo rege obtenti Gothis subiciuntur.
408. Gothi Reccaredo principe innitente ad fidem catholicam revertuntur.
408a. Hoc tempore Leander episcopus in Spaniis scientia et fide insignis habetur.
408b. Hoc tempore sanctus Gregorius Romae episcopus insignis celebratur.
409. Eodem etiam tempore Avares adversus Romanos dimicantes auro magis quam ferro pelluntur.
409a. Ab Hunnis Thracia occupatur.
VDCCCVIII 410. Focas regnavit ann. VIII.
411. Iste seditione militari imperator effectus Mauricium Augustum nobiliumque multos interfecit.
412. Huius tempore Prasini et Veneti per Orientem vel Aegyptum civile bellum faciunt ac sese mutua caede prosternunt.
413. Proelia quoque Persarum gravissima adversus rem publicam excitantur, a quibus Romani fortiter debellati plurimas provincias et ipsam Hierosolymam amiserunt.
VCCCCXIII 414. Eraclius dehinc quintum agit annum imperii.
414a. Eraclius dehinc sextum decimum agit imperii annum. cuius initio Sclavi Graeciam Romanis tulerunt, Persi Syriam et Aegyptum plurimasque provincias.
4l4b Eraclius dehinc vicensimum primum agit annum imperii. qui a re publica Romana multas in Oriente deficientes patrias et a Persis invasas dicioni priscae restaurat ac de Persis victoriose triumphat.
415. Sisebutus Gothorum gloriosissimus princeps in Spania plurimas Romanae militiae urbes sibi bellando subiecit.
416. et Iudaeos sui regni subditos ad Christi fidem convertit.
416a. Ecclesiam quoque sanctae Leocadiae Toleto mire fundavit.
416b. Post quem religiosissimus Suinthila princeps bellum cum reliquis Romanis urbibus iniit celerique victoria totius Spaniae monarchiam regni primus obtinuit.
417. Fiunt igitur ab exordio mundi usque in aeram praesentem, hoc est in anno quinto imperatoris Heraclii et quarto religiosissimi principis Sisebuti, anni VDCCCXIII.
417a. Fiunt igitur ab exordio mundi usque in praesentem aeram DCLXIIII, hoc est in anno sexto decimo Eracli et V religiosissimi principis Suinthilani, anni VDCCCXXI.
4l7b. Fiunt igitur ab exordio mundi usque in praesentem aeram s DCLXVII, hoc est in anno Eraclii XXI et religiosi principatus decimo Suintilanis anni VDCCCXXXI.
418. Residuum saeculi tempus humanae investigationis incertum est. omnem enim de hac re quaestionem dominus Iesus Christus abstulit dicens: ‘non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae pater posuit in sua potestate’, et alibi: ‘de die autem’, inquit, ‘et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi solus pater’. Unus quisque ergo de suo cogitet transitu, sicut sacra scriptura ait: ‘in omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis’, quando enim quisque de saeculo migrat, tunc illi consummatio saeculi est.