CODOLGA: Corpus Documentale Latinum Gallaeciae

CODOLGA

Adefonsi chronica

quoniam ab historiographis antique historie memorieque posterorum per scripturam tradite, regum et imperatorum, consulum et potestatum aliorumque insignia heroum facta de ueteribus noua faciunt, optimum factu gesta Adefonsi imperatoris, immo quia Deus omnipotens, per eum et cum eo, ut salus in medio terre populi Christi daretur operatus est, sicut ab illis qui uiderunt, didici et audiui, describere ratus sum, a principio regni eius incipiens, quod post mortem regine Urrace, Adefonsi regis et regine Constantie filie, sicut in sequentibus patebit, esse incipit.

notandum ergo, quod predicta Urraca regina, in era CLXIV post millesimam, postquam regnauit annis XVI, mensibus VIII, diebus VII, VIII idus martii mortua est et sepulta Legionis ciuitate cum patribus suis honorifice in sepulchris regum. Adefonsus uero, filius eius et Raymundi ducis, qui post eam, quasi promisum de supernis misum feliciter, Deo dispensante, regnauit, sequenti die postquam mortua est mater eius, iam iuuenis decem et nouem annorum, beato iubilei anni tempore, ducente Domino, in Legionis ciuitate, unde regnum ducitur, uenit. uerumtamen, cum fama eius aduenientis aduentum Legionensibus ciuibus nuntiasset, episcopus Didacus cum uniuerso clero populoque obuiam cum magno gaudio, sicut regi, procesit et ad ecclesiam sancte Marie in regem die constituto declarauerunt, rectoque tramite sui regis uexillum deduxerunt.

tunc post tertiam diem, comes Suarius, uir in consilio strenuus ueritatis inquisitor, qui et tenebat Astoricam, Lunam, Gordonem cum Bergidi parte, necnon Badabiam et Flacianam totumque uallem usque ad ripam fluminis quod dicitur Oua et usque ad Cabrunianam, cum amicis et parentibus suis, Adefonso uidelicet fratre eius, filioque suo Petro Adefonsi, qui postea ab eo factus est comes, et Roderico Bermudiz cum Roderico, Gundisalui et Petro Roderici et Petro Brauldi aliisque multis, quorum nomina enarrare longum est, ad eum uenit. uerumtamen, Tolosanus comes Adefonsus Iordanis, regis consanguineus, Raymundi Tolosani comitis et infantis Geloire, filie regis Adefonsi, filius, iam cum eo erat: unde et presens fuit.

post multas autem colloqutiones, rex ad eos qui adhuc in turribus rebelles erant, duos comites predictos, Adefonsum et Suarium, cum Didaco episcopo misit dicens: "pacifice uos suscipiam et eritis magni in regno meo si turres mihi sine bello tradideritis".

at illi, qui in turribus erant, postquam se turres non reddere multoties iureiurando asseruerunt, hunc et regnare super se nolle se adiecerunt: cor autem eorum erat spem habens in comite Petro Laurentii et in fratre eius comite Roderico Gundisalui, Castellanis qui guerram potius quam pacem cum rege sese habere malebant.

altera autem die, rex cum consulibus Adefonso et Suario aliisque sibi adherentibus et cum ipsius urbis ciuibus, turres expugnauit et cepit eas. tamen, qui in turribus capti sunt, prouida dispensatione et necessaria, liberos abire permisit, quod factum, ualde terruit regis inimicos. quo audito, omnes Legionensis territorii duces, uidelicet Rodericus Martini et frater eius Osorius et Radimirus Froile, qui postea facti sunt comites, et Radimiri comes, Petrus Lupi et fraterque illius Lupus Lupi, Gundisaluus Pelagii comes, Petrus Pelagii de Valderas, ad eum simul uenerunt et iuxta regis uoluntatem cum eo pacificauerunt.

Gundisaluus Pelagii, qui erat dux in partibus Asturianorum, ab eo factus est consul et omnis Asturie militie delecti multique numerantur.

ubi rex abiit Zamoram et habuit colloquutionem in Ricouado cum Tarasia regina Portugalensium et cum comite Fredinando fecitque pacem cum eis usque ad destinatum tempus. Garsia Enequici, qui tenebat Ceiam, Didacus Munionis de Saldania, Rodericus Vele comes Galletie, qui tenebat Sarriam, comes Guterrius, frater comitis Suarii, qui in Galletia cum rege pacem fecerat, necnon et filii Petri Froile consulis, in quibus fuit Rodericus, qui postea ab illo factus est consul, necnon Velasco uero et Garsea et Vermutus, qui maximos honores in Galletia tenebant, et comes Gomez Munici et Fredinando Iohannis cum archiepiscopo Compostellane sedis domino Didaco, multisque aliis episcopis et abbatibus Galletie, ad regem uenerunt et in Zamora suplici deuotione se illius imperiis subdiderunt. similiter et omnis Extremitas, que trans flumen Dorii habebatur, imperio regis manibus ducum tradita est.

at Castellani consules Petrus de Lara et frater eius Rodericus Gunsalui, qui morabantur in terra quam dicunt Asturias de sancta Iuliana, et Semenus Enequi, qui tenebat Coyancam in partibus Legionis, uires regis de die in diem excrescere uidentes, ualde timuerunt et nolentes et uolentes, ad regem ut secum de pace conloquerentur attendentes, ficto animo, propter regem Aragonensium, quem diligebant, tamen cum eo pacificauerunt.

at rex Aragonensium tenebat Carrionem et Castrum Felici, aliaque castella per circuitum munita, et Burgensem ciuitatem cum Villa Francorum de Monte de Auca et Najaram cum Belliforato et alia oppida et uillas uallatas et muratas multas per circuitum, que omnia regine Urrace bello et timore abstulerat, et de his, cetera, Castellanos odio habens, qui regem Legionensem diligentes, pacem amabant, fortiter expugnabat. alii autem duces Castellanorum preter supranominatos ad regem Legionensem, quamuis Aragonensis eos ut dictum est, expugnaret, uenerunt et cum eo corde perfecerunt pacem. in his uero fuit Rodericus Gomez, qui postea ab eo factus est consul, et frater eius Didacus et Lupus Didaci, qui postea comitis nomen cum honore ab eo accepit, et Garsias Garsie cum Guterrio Fredinando, fraterque illius Rodericus, et Petrus Gunsalui, et frater eius Rodericus de Villescusa.

uerumtamen, Carrionenses et Burgenses ciues et illi qui in Villa Francorum morabantur, uidentes quod iniuriam facerent regi Legionensi, qui naturalis eorum dominus erat, ut ad recipiendas eorum ciuitates cito ueniret, nuntios miserunt. qui postquam uenit, et sicut promiserant, recepit, omnes ei subditi sunt. quidam autem miles Aragonensis nomine Sanctius Arnaldi, Burgensis castelli custos erat, qui, quia pacifice castellum regi dare noluit, a Iudeis et Christianis expugnatum est et, a sagitta uulneratus inde hominem exuit, sicque castellum quod tenebat, captum, et regi traditum est. quo audito, rex Aragonensis iratus et turbatus est.

et in era CLXV post millesimam et in mense iulio, uenit in Castellam ut muniret Najaram et Castrum Silicem et alia castella multa, que habebantur in circuitu, sed nihil ei profuit: hoc namque cognito, Adefonsus rex Legionis festinus iussit intonare uoces et preconia regia per Galletiam et Asturias per totam terram Legionis et Castellam et, congregato magno exercitu, exiit obuiam ei, et parauerunt acies ex utraque parte inter Castrum Selli et Fornellos, in loco quod dicitur Vallis Tamari. sed Petrus comes de Lara, qui stabat in prima acie regis Legionis, noluit pugnare aduersus regem Aragonensem, quia cor eius cum eo erat et sermonem cum illo habebat.

cognouit autem rex Aragonensis quod Dominus esset cum rege Legionensi et auertit faciem suam ne pugnaret cum illo, et recessit in castra sua, et uidit quia nullo modo poterat ire in terram suam sine bello, misitque nuntios regi Legionensi principes suos, scilicet Gaston de Bear et Centor de Bigorra, qui dixerunt ei: "auunculus tuus rex Aragonensis dicit tibi: dimite me pacifice ire in terram meam; non declinabo neque ad dexteram neque ad sinistram, sed per rectam gradiar uiam, et iurabo dare tibi omnia castella et ciuitates quas habeo et que tibi debent seruire iure hereditario; et omne tuum regnum, sicut fuit patrum tuorum, usque in quadraginta diebus tibi reddam, ita ut inter me et te sit pax et ueritas".

hoc audito, rex Legionensis cognouit quia cum dolo loquebatur ei et nolebat audire uerba nuntiorum, sed consilio acepto cum principibus suis, acquieuit uerbis deprecantis, et iurauit rex Aragonensium cum multis uiris magnatibus palatii sui ita se completurum omnia sicut superius dixerat. et data est ei uia ut iret in terram suam pacifice, et disrupit rex Aragonensis iuramentum, et predauit terminos per quos perrexit et mentitus periurus factus est.

et in era CLXVI post millesimam, et in mense nouembri, rex Legionensis dominus Adefonsus, duxit uxorem per mare, filiam Raymundi comitis Barcinonensis, nomine Berengariam, puellam paruulam, totam pulchram et decoram nimis, amatricem castitatis et ueritatis et omnium timentium Deum, cum qua fecit nuptias in Saldania et, gratias Deo, genuit ex ea filios. omnia ergo quecumque rex faciebat, in primis habebat consilium cum uxore sua et cum germana sua infante domina Sanctia, que habebat magnum consilium et salubre, et omnia consilia earum prospere eueniebant regi, et multa prouidebant. et erant timentes Deum multum et edificatores ecclesiarum Dei et monasteriorum monachorum et gubernatrices orphanorum et pauperum et amatores omnium timentium Deum.

in era CLXVII post millesimam, cum autem anni circulus uolueretur, rex Aragonensium, congregata iterum magna multitudine militum et peditum et balistorum, uenit in extremo de Medine Celeme et obsedit Moron, et cepit debellare castella et ciuitates, que erant in circuitu. sed habitatores Medine Celeme et de Moron, cum se uiderent oppressos, miserunt nuntios ad regem Legionis dicentes: "rex Aragonensis obsedit nos et uult opprimere uiolentia nos et uxores et filios nostros et omnia bona nostra; sed ueni et libera nos de manibus eius et securi seruiemus tibi. "quo audito, rex respondit nuntiis: "ite uos et dicite habitatoribus Medine Celeme et de Moron confortamini et bellate et uiriliter agite et ego sine mora succurram uobis et cum Dei adiutorio liberabo uos".

et congregato exercitu terre Legionis et Galletie et paucis de Castella, fecit septingentos milites uirorum fortium militum et coniuncti sunt in Atienza sed et comes Petrus de Lara et frater eius comes Rodericus et gentes et amici eorum noluerunt ire in auxilium regis Legionis. rex mouit tamen castra de Atienza et uenit ad Sanctum Iustum et mansit ibi. de Sancto Iusto, altera die, paratis aciebus, uenit in Moron; sed ut rex Aragonensis audiuit quod rex Legionis iret ad bellandum contra eum, recessit de Moron et perrexit in Almazam et intrauit in illam uillam cum tota sua multitudine et cepit circumdare illam uillam muro magno et alto, nuallans eam. sed rex Legionis altera die postquam uenit in Moron, instructis aciebus, parauit eas contra faciem de Almazam, a mane usque ad solis occasum.

cum autem uideret rex Aragonensis illas acies minimas esse et uiros, qui in eis erant, ualidos animis et instructos armis, et uideret se cum multis milibus militum et peditum, uocauit principes et duces populi et episcopos, qui secum erant, et petiit consilium ab eis quid facere deberet. sed episcopus Pampilonensium, cui nomen erat Petrus, dixit regi: "domine, si iubes, ego loquar ad te." et respondit ei rex: "loquere, domine" et dixit: "uides illam gentem minimam? non est pauca, sed multa. Deus est cum illa, et Deus est defensor eius. non querit que aliena sunt, sed que sua.

pacem diligit, pacem querit omnis enim amator pacis Deum diligit. non est dificile apud Deum concludere multos in manibus paucorum: uictoria belli non est in multitudine exercitus, sed de celo fortitudo est. rex: reminiscere pacti quod pepigisti in preterito anno regi Legionis dare ei Castrum Selici et Najaram et omnia castella et ciuitates, quas tulisti matri sue regine domine Urrace, et ita uiuere cum eo pacifice. oh rex: ne pugnes cum eo: si enim pugnas cum eo, uictus es et mortuus, et omnes qui tecum sunt.

sed rex audito consilio episcopi, placuit ei et cunctis principibus suis, et noluit pugnare aduersus regem Legionis. ceterum rex, uidens quod rex Aragonensis nolebat pugnare cum eo, misit ad eum nuntios, scilicet comitem Suarium, qui erat amator pacis et ueritatis et fidelis amicus regis, et Gundisaluum Pelagii, ducem Asturianorum, qui dicerent ei: "hec dicit tibi rex noster: tu nosti omnia mala que fecisti in Castella et in omni regno eius; et tu nosti quomodo iurasti ei in preterito anno dare ei castella et ciuitates, que apud te sunt et sue debent esse. si hec facis pax est inter te et illum; et si non facis pugna cum eo, et cui uictoriam Dominus dederit, habeat regnum pacifice". quibus rex Aragonensis respondit: "non pugnabo cum eo neque, dabo ei castella neque ciuitates nisi in manu forti." sed rex Legionensis muniuit Moron et Medinam Celeme et omnia castella et ciuitates, que in circuitu erant, et omnes habitatores earum confortati sunt, et reuersus est rex in Castellam. et precepit comitibus et ducibus et militibus ut unusquisque remeare in sua cum gaudio. et omnes, qui audiebant quod rex Aragonensis cum sua multitudine inclusus fuerat a rege Legionis, glorificauerunt Deum dicentes "quoniam in seculum misericordia eius". et omnes uicini, qui hec audierunt, ceperunt timere regem et obedire ei. sed rex Aragonensis muniuit Almazam et reuersus est in terram suam, in ciuitate quam dicunt Iaca, et ex illa die nunquam est reuersus in Castellam neque in Extremo nec fuit ausus parare faciem suam contra faciem regis Legionis. facta est autem concertatio magna inter uiros bellatores Castelle, regi Legionis fauentes, et uiros qui regis Aragonensis partes tuebantur : at illi, qui sequebantur Legionensis arma, semper erant uictores. domus autem regis Aragonensis, semper erat decrescens; domus regis Legionensis, gratias Deo, de die in diem semper augebatur.

in era CLXVIII post millesimam et in mense ianuario, uenit autem rex Legionis in ciuitate Palentina et accepit comitem Petrum de Lara et comitem Beltranum, suum generum, pro eo quod contrariabant regnum suum. sed frater suus Rodericus comes, et gentes et amici eorum, protinus rebelles facti sunt. rex uero duxit comites captos in Legione et misit eos ibi in uinculis donec dederunt uniuersa castella et ciuitates, et post hec dimisit eos uacuos sine honore. uoluit autem Petrus comes de Lara facere bellum in Castella, sed non potuit, et cesit ad regem Aragonensem, qui erat in Bayona, quam debellabat, ut reduceret eum in Castellam ad debellandum eam. sed cum esset ibi uenit comes Tolosanus nomen Adefonsus Iordani in illa ciuitate ad defendendum eam.

quo cognito, Petrus comes petiit comiti Tolosano singulare certamen et exierunt uterque ad bellum sicut duo leones fortes, et uulneratus est comes Petrus ab hasta Adefonsi comitis et, cadens de equo, fractum est brachium eius, et post paucos dies mortuus est.

comes autem Tolosanus remansit illesus.

sed dum ista geruntur, precepit rex Legionis comiti Roderico Martini et fratri suo Osorio ut uenirent in terram Legionis et obsiderent Petrum Didaci, qui erat rebellis in oppido Ualle cum magna turba militum et peditum. et uenerunt et obsederunt illud castellum. sed qui intus erant dicebant multam blasphemiam comiti Roderico et fratri suo, et comes non poterat firmiter debellare eos. hoc audito, rex festinus uenit, et iussit ministris suis facere uineas et machinas et multa ingenia circa muros castelli. et illi, qui cum rege erant, mittebant super ipsos, qui intus erant, multas sagittas et petras, et dirupti sunt muri eius in circuitu.

at Petrus Didaci, cum uideret se nimium oppressum, cepit clamare et dicere regi: domine mi rex ego sum reus in te et culpabilis: deprecor te per Deum, qui te in omnibus adiubat, ne dimittas me nec uxorem meam nec filios meos in manus comitis Roderici, sed tu accipe de me tuam uindictam secundum tuam misericordiam". hoc audito, rex, sicut solitus erat, misericordia motus est, et fecit eum uenire ad se, et Pelagium Froyle, qui erat cum eo, et misit eos in tentoria sua. post paucos uero dies, iussit eos liberos abire. sed Petrus Didaci, huc et illuc, sine rege et benefactore, deuenit in magna egritudine et mortuus est pauper et miser.

comes uero Rodericus, acceptis aliis militibus, alios misit in uinculis donec redderent uniuersa bona sua alios fecit sibi seruire multis diebus sine censu. sed illos, qui blasphemabant eum, fecit iungere cum bobus et arare et pascere herbas et bibere aquas in lacubus et comedere paleas in presepio et, expoliatis eis omnibus diuitiis, permisit eos abire captiuos et miseros. sed illi, qui erant in Coiancam post Semenum Enneci, hoc uidentes, dederunt uillam et castellum regi.

post hec autem, ascendit rex in Castellam, et in Asturias de Sancta Iuliana, super comitem Rodericum et super alios rebelles, et cepit castella munita eorum, et misit ignem in hereditatibus eorum, et uineas et arbores fecit incidi. uidens autem comes quia nullo modo posset euadere a manibus regis, neque in castellis neque in montibus neque in speluncis, misit legatos regi ut ueniret ad eius colloquium iuxta aquam que dicitur Pisorga, hoc pacto: ut uterque ueniret cum sex solis militibus; quod placuit regi, et protinus iuncti sunt et ceperunt loqui. at rex, audito a comite quod ei non licebat audire, iratus est nimis et misit manus suas in collo eius et ambo pariter ceciderunt in terra de equis. hoc uidentes milites comitis, timore perterriti, relicto eo, fugerunt.

rex uero, apprehendit comitem et duxit illum captum, et misit illum in uinculis donec reddidit ei uniuersos honores et castella: tunc dimisit illum uacuum et sine honore. post non multos uero dies, uenit ad regem ipse comes et submisit ei colla et cognouit se in culpam contra illum, et rex, ut semper erat misericordiossimus, misericordia motus est super eum et dedit ei Toletum et magnos honores in Extremo et in Castella. et ipse comes commisit contra Sarracenos multa prelia et occidit et captiuauit multos ex illis et duxit multam predam ex illorum terra.

in era CLXUIIII post millesimam et in mense maio, ascendit rex super Castrum Seliz et intus in munitionem erat Oriolus Garsie, qui erat magnus miles regis Aragonensis, et cum eo multa turba militum et peditum, et debellabat magnam partem Castelle. et circumdedit rex castellum in circuitu muro magno et uallo, ita ut nullus poterat ingredi uel egredi de ipsis qui in munitione erant. et preocupati sunt fame magna et siti, et petierunt indutias regi, et miserunt legatos domino suo regi Aragonensi ut ueniret et liberaret eos de manibus regis Legionis. sed ille non est ausus uenire neque mittere pedem im terram eius.

uidens autem Oriolus Garsie et ipsi qui cum eo erant, quia nullam fiduciam haberent in rege Aragonensi, et quia multi ex suis peribant fame et siti, et quia iam sex menses preterierant, quod circundati fuissent in octobri mense, qui a maio sextus est, petiit ipse dexteram regi pro se et pro suis, et dedit ei, et eiecit eos inde, et collocauit illic presidium.

et alia castella que in circuitu erant, scilicet Ferraria et Castrellum, data sunt regi et eiecit alienigenas de illis et de tota Castella. et directa est salus et pax magna in uniuerso regno suo et omnes habitatores ceperunt edificare domos et plantare uineas et omnia arbusta et populare totam terram, quam rex Aragonensis destruxerat, et facta est magna letitia in omni regno suo, qualis non fuit ex quo rex Adefonsus, auus suus, defunctus est usque ad tempus illius.

temporibus illis erat quidam rex Sarracenus in Rota, nomine Zafadola, et erat rex ex maximo semine regum Agarenorum, et personuerunt in auribus eius omnia gesta que facta sunt ab Adefonso rege Legionis contra regem Aragonensem, et quomodo rex noster inclusisset eum et quomodo ipse rex Aragonensis iurauerat ei dare suum regnum et mentitus est et periurus factus est. at ipse rex Zafadola, quando hoc audiuit, uocauit filios suos et uxores et aluaziles et alcaides, omnesque maiores suos, dixitque ad eos "nostis omnia que gesta sunt ab Adefonso rege Legionis contra regem Aragonensem et contra suos rebelles? Qui dixerunt: nouimus" dixitque ad eos quid faciemus? usquequo hic clausi erimus?" ipsi enim erant clausi propter metum Moabitarum, quia ipsi Moabites occiderant omne semen regum Agarenorum et inde abstulerant regnum eorum. et ipse supradictus rex Zafadola erat ibi in Rota inclusus cum quibusdam ex gente sua, qui ad eum confugerant et erant ibi cum eo, quibus et dixit: audite consilium meum, et eamus ad regem Legionis et faciamus eum regem super nos et dominum et amicum nostrum, quia sicut ego noui ipse dominabitur terre Sarracenorum, quia Deus celi liberator eius est, et Deus excelsus adiutor eius est; et scio quia per ipsum recuperabo ego et filii mei alios honores quos abstulerunt Moabites mihi et patribus et gentibus meis".

quo audito, dixerunt uno animo maiores sui: "magnum consilium tuum" et bonus uisus est sermo tuus in oculis omnium nostrum interea misit legatos suos regi dicens: "mitte ad me quosdam ex maioribus tuis cum quibus ego secura mente ueniam ad te". quo audito, rex gauisus est gaudio magno et misit festinanter ad eum pro eo comitem Rodericum Martini et Guterrium Fernandi, qui unus erat ex magnis principibus regis, qui uenerunt ad eum in Rota et suscepit eos honorifice deditque eis magna dona et uenit cum eis ad regem at ille suscepit eum honorifice et fecit eum sedere secum in solio regali et iussit dare ei spensas ciborum innumerabilium. hoc uidentes principes regis Zafadole mirati sunt, et dixerunt ad inuicem: "quis similis regi Legionis in regibus?".

sed postquam rex Zafadola uidit sapientiam et diuitias regis Legionis et magnam pacem in palatio suo et in omni regno eius, dixit ei: "uerus est sermo quem audiui de te in Rota, de sapientia et de misericordia, que est in te, et de pace que est in regno tuo, et de diuitiis tuis: beati uiri tui et beati principes tui, qui tecum habitant et qui sunt in regno tuo". deditque regi magna munera et gemmas pretiosissimas et ipse et filii eius fecerunt se milites regis et promiserunt ei seruire ipse cum filiis suis cunctis diebus uite sue, et dedit ei Rotam, qua rex accepta, dedit eam filio suo regi domno Sanctio Castellano et populata est a Christianis et ceperunt ibi inuocare nomen sancte Trinitatis et gratiam sancti Spiritus.

hoc autem nemo nouit uiuentium, quod in Rota esset inuocatum nomen Domini publice, nisi modo. deditque rex Legionis regi Zafadole castella et ciuitates in terram Toleti et in Extrematura et per ripam fluminis Dorii, uenitque et habitauit in illis et seruiuit regi cunctis diebus uite sue.

et in era CLXX post millesimam, precepit rex Adefonsus comitibus et ducibus suis, ut statuto die congregarentur cum suis agminibus in Atienza. qui, cum iam congregati essent, cognouit rex quod comes Gundisaluus Pelagii Astorianus haberet colloquium cum consanguineo suo Roderico Gomez causa rebellandi, et cepit Rodericum Gomez comitem, et spoliauit ab honore et dimisit eum. comes uero Gundisaluus fugit, et omnes milites eius nobiles capti sunt ibi. persecutus est autem eum in Asturias rex iussitque omnes milites captos duci post se sub custodia et inuenit eum rebellantem in Tutela et obsedit eum ibi, et illud castellum de Gauzone et alia castella comprehensa sunt a militibus regis.

uidens autem comes Gundisaluus quod milites sui, in quibus habebat fiduciam, essent comprehensi a rege, fecit pactum cum eo hoc modo: ut essent sub pacis federe per unum annum integrum: nec rex inferret illi bellum, nec comes predaret terram regis nec mitteret in illa bellum, et dedit regi Tutelam et alia castella, et ipse comes remansit rebellis in Pruaza et in Buanga et in Alba de Quiros, que erant castella ualde firmissima.

et dum ista geruntur, accepit rex quandam concubinam, nomine Gontroda, filiam Petri Didaci et Marie Ordonii, pulchram nimis et erat ex maximo genere Asturianorum et Tinianorum, genuitque ex ea quandam filiam nomine Urracam, que ad ablactandum data est sorori regis infantisse domne Sanctie, et ad nutriendum.

anno septimo regni Adefonsi regis Hispanorum, filii Raymundi comitis et serenissime regine domine Urrace, discurrente era CLXXI post millesimam, rex prefatus, consilio accepto cum rege Zafadola, conuocauit omnes comites suos et maiores regni sui et duces, et habuit cum eis mysterium consilii sui, dixitque omnem intentionem suam in eo esse ut iret in terram Sarracenorum ad debellandum eos et acciperet, sibi uindictam de rege Texuphino et de ceteris regibus Moabitarum, qui et ipsi uenerant in terram Toleti et occiderant multos duces Christianorum et destruxerant castellum quod dicitur Acecha usque ad fundamentum, et omnes Christianos quos ibi inuenerant, perdiderant gladio. sed Tellus Fernandi, dux eorum, cum aliis captiuis Christianis, captiuus emissus est trans mare. quod dictum, placuit omnibus.

et omnis exercitus uniuersi regni sui congregatus est in Toleto et fixere tentoria iuxta flumen Tagi, et profectus est ipse rex, et Zafadola cum suis militibus cum eo, et diuisit castra in duas manus, quia non sufficiebat eis aqua ad bibendum nec herba bestiis ad pascendum. ipse rex cum suo exercitu intrauit per Portum Regem in terram Moabitarum, et alius exercitus cum comite Roderico Gundisalui intrauit per Portum de Muradal; et ambulauerunt quindecim diebus per eremum, et uterque exercitus coadunatus est iuxta castellum Sarracenorum quod dicitur Gallello, et ex illa die acceperunt sibi escas bestiis et frumenta abundanter, et erat innumerabilis turba militum et peditum et sagittariorum, qui operuerunt faciem terre sicut locuste.

et inde rex mouit castra et cepit ire per campaniam Cordube, a dextris et a sinistris predando, et occupauit totam illam terram et predauit eam, et misit post se ignem et fecit magnam captiuationem et peruenit ad flumen quod dicitur Guadalquiuir, quo transfretato, ex altera parte dimiserunt Cordubam et Carmonam a sinistra, Sibiliam uero, quam antiqui uocabant Hispalim relinquentes a dextera. eratque in diebus messis unde et succendit omnia sata, et omnes uineas et oliueta et ficulneas fecit incidi; et cecidit timor illius super omnes habitantes in terra Moabitarum et Agarenorum, sed et ipsi Moabite et Agareni, preoccupati timore magno, reliquerunt ciuitates et castella minora et miserunt se in castellis fortissimis et im ciuitatibus munitis; in montibus et in speluncis montium et cauernis petrarum, et in insulis maris absconderunt se.

sed et omnis exercitus castra metatus est in terra Sibilie et quotidie exibant de castris magne turbe militum, quod nostra lingua dicitur algaras, et ibant a dextris et a sinistris et predauerunt totam terram Sibilie et Cordube et Carmone et miserunt ignem in totam illam terram et in ciuitates et in castella, quorum multa inueniebantur absque uiris: omnes enim fugerant. et captiuationis quam fecerunt uirorum et mulierum non erat numerus, sed et predationis equorum et equarum, camellorum et asinorum, boum quoque et ouium et caprarum non erat numerus. frumenti, uini et olei abundantiam in castra ferebant sed et omnes synagoge eorum, quas inueniebant, destructe sunt sacerdotes; uero et legis sue doctores, quoscumque inueniebant, gladio trucidabant. sed et libri legis sue in synagogis igne combusti sunt. predantes uero milites a castris regis octo dietas progrediebantur diebus octo cum preda reuertentes ad castra.

deinde, predis iam in circuitu deficientibus, rex mouit castra et peruenit ad quandam ciuitatem opulentissimam, quam antiqui dicebant Tuccis, nostra lingua Xerez; predauitque eam et fregit et destructa est. deinde ipse rex mouit castra predando in circuitu, et peruenit ad illam turrim que dicitur Gallice, que est iuxta ripam maris.

quidam uero milites insensati, filii comitum et ducum, et alii multi, quorum mens non erat sana nec ambulabant secundum consilium regis, audierunt quod quedam insula uicina erat plena equis et bobus et erant in illa opes magne et transfretauerunt pergentes illuc cupide: et obuiauerunt eis parate acies Moabitarum et Agarenorum et commiserunt bellum cum eis sed, peccatis exigentibus, uicti sunt Christiani, et filii comitum et ducum et alii multi, gladio perierunt. alii autem fugientes reuersi sunt in castra et narrauerunt exercitui omnia que illis acciderant. tunc demum, omnis exercitus cepit timere regem et obedire ei et ex illa die nullus ex militibus est ausus exire de tentoriis suis sine imperio regis.

fuit autem ibi rex per multos dies et reuerse sunt uniuerse predatorie cohortes cum magnis uictoriis, portantes secum multa milia Sarracenorum captiuorum et maximam multitudinem camelorum, equorum et equarum, boum et uacarum, et arietum et ouium, hircorum et caprarum, que erant regum et reginarum, et alias opes plurimas.

deinde rex mouit castra et direxit faciem suam et uenit in Sibiliam, transitque flumen quod dicitur Guadalquiuir sed magna multitudo Moabitarum et Agarenorum, que ibi erat congregata, paratis aciebus circa muros ciuitatis, festinanter inclusi sunt a paucis Christianis armatis; depredata est autem tota illa terra in circuitu Sibilie et miserunt ignem in messes et in domibus eorum et destruxerunt uineas et ficulneas et oliueta et multas almuneas regum, que erant ex utraque parte fluminis, fecerunt incidi. et omnes Moabites neminem captiuabant, sed captorum capitalem accipiebant sententiam.

hoc uidentes principes Agarenorum, secrete mittebant nuntios regi Zafadole dicentes: "Loquere cum rege Christianorum et cum eo libera nos de manibus Moabitarum, et dabimus regi Legionensi tributa regalia amplius quam patres nostri dederunt patribus suis, et tecum securi seruiemus illi, et tu regnabis super nos, et filii tui hoc audito, rex Zafadola, consilio acepto cum rege et cum fidelibus consiliariis suis, respondit nuntiis: "ite, dicite fratribus meis principibus Agarenorum: capite uobis aliqua fortissima castella et aliquas firmissimas turres ciuitatum et mouete in omni loco bellum et ego et rex Legionensium succurremus uobis uelociter.

deinde rex mouit castra et transiuit illum Portum de Amarela et exiuit in ciuitatem suam, que dicitur Talauera, et his peractis reuersi sunt unusquisque in sua cum magno gaudio et triumpho, laudantes et benedicentes Deum, qui regi et illis dederat uindictam et ultionem de Tello Fernandi et, de suis sociis, qui perierant in Acecha, et de Guterrio Ermegelli, alcaide Toletano, et de ceteris ducibus, quos Moabites occiderant cum aliis militibus Christianis in terra Toleti.

transactis itaque paucis diebus, recordatus rex comitis Gundisalui, qui erat rebellis uenit in Asturias Oueti, petiitque comiti Gundisaluo sua castella, scilicet Buangam et Pruazam et Albam de Quiros, in quibus ille erat rebellis. sed comes negauit dare ei castella et hoc non sufficit ei, sed et parauit ei bellum in Pruaza et occidit equm in quo rex sedebat et alios multos. uidens autem rex quod comes Gundisaluus intentus esset ad malum, reliquit super eum comitem Suarium et sobrinum suum Petrum Adefonsi et omnes Asturianos, sed et rex abiit in Castella.

comes uero Suarius obsedit Buangam et Petrus Adefonsi Albam de Quiros, at comes Gundisaluus sedebat in Pruaza et coangustauerunt eos uiriliter ex utraque parte miseruntque insidias in circuitu per castella et per uias et per semitas montium, et quoscumque inueniebant, amputatis manibus aut pedibus, dimittebant eos. hoc autem factum est per multos dies: fuit autem comes Gundisaluus rebellis regi fere per duos annos.

uidens autem se ualde coangustatum, fecit pactum cum comite Suario et cum Petro Adefonsi et cum episcopo domno Arriano Legionensi et abiit cum eis ad regem et misit se ad pedes eius et recognouit se culpabilem sed rex suscepit eum pacifice et loquutus est ei optima uerba et ut ait agiographa, "cor regum et cursus aquarum in manu Domini. fuit autem comes in palatio regis in magno honore per multos dies. postea petiit multis precibus a rege Lunam, sed rex uocauit sororem suam infantem domnam Sanctiam et uxorem suam domnam Berengariam et alios consiliarios, quos prudentes in talibus negotiis cognouerat consilioque accepto cum eis accepit de comite Pruazam et Buangam, et Albam de Quiros, et iussit ei dare quod petierat, scilicet Lunam.

hoc autem factum est ne iterum rebellaret sicuti rebellauerat regine domne Urrace, que prius dederat ei honorem.

postea uero, duabus uicibus, facta pace cum rege, mentiens rebellis extitit ad ultimum uero, Petrus Adefonsi, una cum militibus regis, aprehenderunt comitem domnum Gundisaluum, et Petrus Adefonsi misit eum in Aquilare castello in uinculis, et tenuerunt eum donec rex iussit eum solui, et precepit ut statuto die exiret de tota terra sua, qui uellet nollet, regi obediens, abiit in Portugali ad regem Adefonsum consanguineum regis, filium Tarasie regine et Henrrici comitis, ut inde faceret bellum per mare in Asturias et in Galletia. sed Deus, qui uniuersa conspicit, noluit hoc ita disponere. at rex Portugalensis suscepit eum cum magno honore et promisit ei magnos honores: fiduciam enim habebat faciendi bellum in Asturias et in Galletiam sed, Deo disponente, comes febre corripitur et mortuus est peregrinus in terra aliena.

milites tamen sui, asportauerunt eum mortuum et sepelierunt eum in Oueto.

era CLXXII post millesimam, et in mense octobrio.

inter hec omnia, que gesta sunt, comes Rodericus Gundisalui cognouit quod facies regis esset erga se mutata in malum, dedit regi Toletum et ciuitates et oppida, quas tenebat, quibus acceptis, rex dedit eas statim Roderico Fernandi et fecit eum alcaidem Toleti, qui commisit multa prelia in terra Moabitarum et Agarenorum.

sed prelia comitis Roderici Gundisalui et Roderici Fernandi, quas fecerunt cum regibus Moabitarum et Agarenorum, fuerunt fortissima sed non sunt descripta in hoc libro.

comes uero Rodericus Gundisalui, postquam osculatus est manum regis et gentibus et amicis suis ualere dixit, peregre profectus est Hierosolimis ubi et commisit multa bella cum Sarracenis fecitque quoddam castellum ualde fortissimum a facie Ascalonie, quod dicitur Toron, et muniuit eum ualde militibus et peditibus et escis, tradens illud militibus Templi. deinde comes transfretauit mare Barense et uenit in Hispaniam, sed non uidit faciem regis neque receptus est in Castella, in hereditatibus patrum suorum, sed moratus est cum Raymundo comite Barcinonensium et cum Garsia, rege Pampilonensium. deinde abiit ad Auenganiam, Sarracenorum principem Ualentie, et fuit cum eo per aliquot dies, sed Sarraceni dederunt ei poculum et factus est leprosus. sed postquam cognouit comes quod corpus esset mutatum, iterum abiit in Hierosolymam et fuit ibi usque ad diem mortis sue.

superiori loquendi ordine omisso, ut diuertamur paulisper ad ea, que ad rem pertinent, historia regis Aragonensium, hoc modo agrediamur, ut loquamur de morte eius uel quid gessit postquam regresus est de Moron et de Alamazam.

in temporibus illis, dum rex Legionis ageret bellum contra suos rebelles comitem Petrum de Lara et fratrem suum comitem Rodericum, qui eis concedebat, ceterosque infideles, ut eos bello caperet, rex Aragonensium adgregauit maxima agmina militum et peditum et, egressus de terra sua, abiit in finibus Gasconie et obsedit quandam ciuitatem que dicitur Bayona, et est sita iuxta flumen quod dicitur Garona. fuitque ibi multis diebus et uastauit totam illam terram in circuitu, et fecit ballistas et machinas et multa ingenia et oppugnauit ciuitatem illam et non potuit eam capere; reuersus est inde in terram suam sine honore.

et congregauit exercitum magnum de terra sua et de Gasconia et, consilio habito cum optimatibus sue regionis ad aungendam uim suam, iunxit sibi uiros fortissimos et potentes, in quibus fuit episcopus de Lascar, cui nomen erat Guido; et episcopus de Iacca Dodo, episcopus de sancto Uincentio de Rodas, et abbas de sancto Uidriano et Gaston de Bearne et Centor de Bigorra et alii fortes uiri auxiliarum Francorum et multi alienigenarum mouitque exercitum suum et abiit in Cesaraugustam, ciuitatem magnam, et aliis ciuitatibus et castellis, que ipse tulerat Sarracenis. deinde mouit castra et abiit in terram Moabitarum et obsedit quandam fortissimam ciuitatem, que dicitur Fraga, depredatusque est totam terram Ualentie et Murcie et totam Granadam et predatorie cohortes eius fuerunt in terra Almarie et fecerunt magnam cedem et magnam captiuationem et cremauerunt totam illam terram. sed Auengania, quidam Sarracenus de tribu Moabitarum, magnus princeps Ualentie et Murtie, congregauit multos Moabites et Agarenos et uenit in Fragam ut pugnaret cum rege Aragonensium. et per duas uices uictus est Auengania et, fugiens de campo, reliquit multa spolia Christianis.

habebat autem rex Aragonensium semper secum in expeditione quandan archam factam ex auro mundo, ornatam intus et foris lapidibus pretiosis, in qua erat crux salutaris ligni, reliquiis ueneranda, quo Dominus noster Ihesus Christus, Dei filius, ut nos redimeret suspensus est. in diebus autem bellorum rapuerat illam de Domo sanctorum martyrum Facundi et Primitiui, que est in terra Legionis, circa flumen Ceie. et habebat pariter alias pixides eburneas coopertas auro argento et lapidibus pretiosis, plenas reliquiis sancte Marie et ligni Domini, apostolorum martirum et confessorum uirginum, patriarcharum et prophetarum; erantque reposite in tentoriis ubi erat capella, que semper iuxta tentoria regis adiacebat. easque quotidie uigilantes sacerdotes et leuite et magna pars clericorum obseruabant, semperque offerebant super eas sacrificium Domino Deo.

sed Moabites et Agareni, qui intus erant, uolebant dare ciuitatem regi, ut eos dimittiret ire in pace. uerumtamen noluit eam recipere, quia Deus indurauerat cor eius ut uenirent super eum omnia mala que ipse fecerat super Christianos in terra Legionis et Castelle et super gentem suam, sicut postea uenerunt. sed uolebat ciuitatem capere et omnes nobiles Sarracenorum subire capitalem sententiam et uxores et filios pariter esse captiuos; diuitiasque illorum rapi absque misericordia regio iureiurando asseruit. ad ultimum uero, ipse Auengania Sarracenus, congregauit gentem transmarinam Moabitarum et Arabum et regem Cordube et Sibilie et Granade et Ualentie et Lerite et omnes gentes, que erant ex ista parte maris; et innumera milia militum et peditum et sagittariorum, missis legationibus ab Auengania, uenerunt in Fraga. sed, peccatis exigentibus, hoc totum latuit regi, quem Deus nolebat adiuuare, sed confundere.

quadam autem die, summo diluculo, hoc est sexto decimo kalendas augusti , uigilie regis, que nocte dieque custodiebant castra, leuantes occulos suos, uiderunt uenire innumerabiles et maximas acies Sarracenorum et currentes in castris nuntiauerunt regi.

sed rex mandauit archiepiscopis et principibus et militibus et peditibus ut in castris essent parati et armati defendere se et castra.

sed multi nobiles Aragonenses et alii milites plurimi precepto regis iam regressi uenerant de castris et erant in Aragone, ut paratis sibi omnibus necessariis iterum remearent in castra, et isti non fuerunt in bello.

ecce, ultione diuina disponente, uenerunt acies parate Moabitarum et Agarenorum in circuitu castrorum et ceperunt pugnare et mittere super eos multas lanceas et sagittas et tela et petras, et occidere multam gentem et bestias. hoc uidentes episcopi et clerici et omnis populus Christianorum, ceperunt rogare Dominum Deum ut eos eriperet de manibus Sarracenorum et ne reminisceretur peccatorum regis neque parentum suorum uel qui cum eo erant, et ut ab ipso mitius corriperentur. sed, peccatis exigentibus, orationes eorum non sunt exaudite ante Deum, quia Gabriel Archangelus, summus nuntius Dei, non tulit eas ante tribunal Christi neque Michel, princeps militie celestis, misus est a Deo ut eos adiuuaret in bello.

uidentes autem principes et omnes uiri bellatores et episcopi, quod non possent sustinere bellum in castris, exierunt foras ad eos in campum et ingrauatum est prelium nimis; nam dum pugnarent uenerunt acies paganorum ex aduerso, que erant in occulto, et ceperunt oppugnare castra et dirupta sunt; et archa aurea capta est, in qua erat crux salutaris ligni, et alie pixides supradicte et capella regis capta est; et tentoria regis in terra ceciderunt, et supradictus episcopus de Lascar et sacerdotes et leuite et omnis clerus et tota plebs, que erat in castris, et familia regis capti sunt. cecidit autem in bello episcopus de Iacca Dodo, episcopus de sancto Uidriano de Rodas et abbas de sancto Uictoriano.

isti sunt principes militie: Garsion de Gabestan, Beltran de Launuces et Fortunel de Fol et Obgel de Miramon et Raymundus de Talar et Caluete de Sua et Quius et Gaston de Bearne et Centor de Bigorra et Almari de Narbona et fortes multi auxiliarii Francie et multi alienigene. et omnes principes et milites Aragonensium mortui sunt; et septingenti pedites fortes regis, qui custodiebant regem quando in expeditione erat, omnes pariter in uno loco ceciderunt.

ad ultimum uero, fugiit rex et cum eo decem milites, et unus ex ipsis militibus erat Garsia Radimiri; et pertransiit per Cesaraugustam et uenit in quoddam monasterium, quod uocatur sancti Iohannis et est situm in Penna, que est in Aragone, et intrauit intus et iussit claudere portas et pre tristitia magna cecidit in lecto paucis diebus, tactus dolore cordis, mortuus est in supradicto monasterio et sepultus est cum patribus suis in sepulchris regum. post ipsum autem, uel ante, non fuit similis ei in preteritis regibus Aragonensium, neque fortis neque prudens, seu bellicosus sicut ipse. sed disposuit non de domo sua uel de regno quidnam esset, quia nullam prolem dimisit. obiit autem era CLXXII post millesimam, VIII kalendas septembris.

episcopus uero de Lascar, captiuus ductus est in Ualentia et aflixerunt eum multis tormentis ut denegaret illum, qui pro nobis suspensus est in ligno, et baptismum, et circumcederent eum secundum legem suam. post hec, dedit obsides pro se et reddidit tria milia morabetinos aureos et reuersus est in Lascar, in sedem suam.

uidentes autem Christiani qui erant trans Cesaraugustam, in castellis munitis et in urbibus, quod mortuus esset rex, pre timore Sarracenorum fugerunt et clauserunt se in Cesaraugustam, ueneruntque Sarraceni et preoccupauerunt oppida a Christianis derelicta, illa sue habitationi preparantes. flebant autem cuncti Cesarauguste et cunctarum ciuitatum, maxime habitatores castellorum, que ipse gladio aceperat Sarracenis et Christianis traddiderat populanda, et dicebant: "optime defensor, quos nobis dedisti defensuros? nam regno quod tu eripuisti regia potestate de manibus Sarracenorum, modo inuadent Moabites et nos sine defensore captiuabimur.

sed Aragonenses congregati sunt per cuneos, nobiles et ignobiles, siue ciues siue aduene, et decaluatis capitibus, scissisque uestibus et ruptis faciebus mulierum, maximo cum fletu eiulantes, ad celum dicebant: heu rex! quomodo cecidisti qui saluos nos faciebas! quorum peccatorum mole ira Dei super nos cecidit ut liberatorem Christianorum amitteremus. modo inuadent nos impii Sarraceni et inimici nostri.

coniuncti sunt autem nobiles et ignobiles milites de tota terra Aragonensi, tam episcopi quam abbates et omnis plebs, omnesque pariter sunt congregati in Iacca, ciuitate regia, et elegerunt super se regem quemdam monachum germanum regis Adefonsi, nomine Radimirum, et dederunt ei uxorem germanam comitis Pictauitensis. hoc autem peccatum erat magnum coram Domino, sed Aragonenses, amisso charo domino, hoc ideo faciebant ut filii suscitarentur ex semine regio. sed Pampilonenses et Nafarri coadunati sunt in ciuitate que dicitur Pampilonia et elegerunt super se regem nomine Garsiam Radimiri, ille qui fugit cum rege de Fragano prelio. sed Radimirus rex, ingressus est ad uxorem suam, que concepit et peperit filiam et, consilio accepto cum suis principibus, protinus desponsauit eam cum comite Berengario Barchinonense et dedit ei regnum et cognouit se coram Deo peccator et egit penitentiam.

sed post hec, rex Legionis, cognito de regibus, sicut erat, abiit in Najara et receperunt eum ibi et non solum ibi sed in omnibus ciuitatibus et castellis, que debebant esse sub conditione regis Legionis. uenitque Garsias rex ad eum, et promisit seruire ei cunctis diebus uite sue, et factus est miles regis Legionis, qui dedit ei munera et honorem. ut audiuit autem rex Legionis quod nobiles Aragonensium et rex Radimirus et omnis populus esset in magno pauore et in tremore, ait principibus suis: "eamus in Aragonia et faciamus misericordiam cum fratre nostro rege Radimiro et prebeamus ei consilium et adiutorium".

sed rex Radimirus et omnes nobiles magnati palatii sui, et episcopi et abbates et omnis plebs, ut audierunt quod rex Legionis ueniret in terram suam, exierunt obuiam ei et susceperunt eum cum magno honore et seruierunt ei; et rex loquutus est eis multa bona uerba et pacifica, et promisit ut adiuuaret eos ex toto corde et ex tota mente. sed Radimirus rex, consilio accepto cum episcopis et cum omnibus principibus sui regni, dederunt regi Legionis Cesaraugustam ut semper esset sub dominio eius et sub dominio filiorum eius, et abierunt pariter reges ad eam ut imperatori traderetur.

ceterum, cum omnis populus audisset quod rex Legionis ueniret in Cesaraugustam, omnes principes ciuitatis et tota plebs exierunt obuiam ei cum timpanis, et citharis et psalteriis et cum omni genere musicorum cantantes et dicentes: "benedictus qui uenit, et benedictus ipse et regnum patrum suorum, et benedictum regnum Legionis, et benedicta misericordia tua et patientia tua et deduxerunt eum intus ciuitatem.

deinde episcopus Cesaraugustanus cum magna processione clericorum et monachorum exiit in platea ciuitatis et recepit regem, et abierunt cum illo in ecclesiam sancte Marie cantantes et dicentes: "Deum time et mandata eius obserua" et reliqua. ad ultimum, data benedictione ab episcopo, sicut mos est regum, perrexerunt cum eo in palatiis regalibus, dederuntque ei stipendia abundanter. fuit autem rex in Cesaraugusta per aliquod dies et collocauit ibi magnum presidium militum et peditum ad custodiendam ciuitatem.

post hec autem, ut placuit regi, benedictione accepta ab episcopo et ab omni populo, reuersi sunt in Castella laudantes et benedicentes Deum, qui dat pacem sperantibus in se.

eodem uero anno, quo hec gesta sunt, comes Raymundus Barchinonensis, cognatus regis, et comes Adefonsus Tolosanus, consanguineus eius, uenerunt ad regem Legionis et promiserunt ei obedire in cunctis, et facti sunt eius milites, tacta regis dextra ad fidem confirmandam, qui et dedit in honorem Cesaraugustam comiti Barchinonensi, sicut mos est regis Legionis. comiti autem Tolosano, cum honore, quoddam uas aureum triginta marchos equans pondere, ualde optimum, et multos equos et alia plurima dona.

et super hec omnia omnes optimates, qui erant per totam Gasconiam et per totam illam terram usque ad flumen Rodanis, et Guillelmus de Montepesulano unanimiter uenerunt ad regem et acceperunt ab eo argentum et aurum, multa uaria et pretiosa munera et equos multos, et omnes subditi sunt ei et obediebant in cunctis et multi filii. comitum Francie et ducum et potestatum et Pictaui multi uenerunt ad eum et acceperunt ab eo arma et alia plurima dona, et facti sunt termini regni Adefonsi regis. Legionis a mari magno Oceano, quod est a Patrono sancti Iacobi, usque ad fluuium Rodani.

post hec, rex in era CLXXIII post millesimam, constituit diem celebrandi concilium apud Legionem ciuitatem regiam, IIII nonas iunii in die sancti Spiritus cum archiepiscopis, et episcopis abbatibus, comitibus et principibus, ducibus et iudicibus, qui in illius regno erant.

ad statutum diem uenit rex et cum eo uxor sua regina domna Berengaria, et soror sua infantissa domna Sanctia, et cum eis rex Garsia Pampilonensium. et sicut rex precepit, omnes coniuncti sunt in Legionem. uenit autem et maxima turba monachorum et clericorum, necnon et plebs innumerabilis ad uidendum siue ad audiendum uel ad loquendum uerbum diuinum.

in prima die concilii, omnes maiores et minores congregati sunt in ecclesia sancte Marie cum rege, et tractauerunt ibi que sugesit clementia Iesu Christi Domini nostri et quod ad salutem animarum omnium fidelium sunt conuenientia. secunda uero die, qua aduentus sancti Spiritus ad apostolos celebratur, archiepiscopi, episcopi et abbates et omnes nobiles et ignobiles et omnis plebs, iuncti sunt iterum in ecclesia Beate Marie et cum rege Garsia et cum sorore regis, diuino consilio accepto, ut uocarent regem imperatorem pro eo quod rex Garsias et rex Zafadola Sarracenorum et comes Raymundus Barchinonensium et comes Adefonsus Tolosanus et multi comites et duces Gasconie et Francie in omnibus essent obedientes ei: et induto rege capa optima, miro opere contexta, imposuerunt super caput regis coronam ex auro mundo et lapidibus pretiosis, et misso sceptro in manibus eius, rege Garsia tenente eum ad brachium dextrum et Arriano episcopo Legionensi sinistrum, una cum episcopis et abbatibus deduxerunt eum ante altare sancte Marie cantantes "te Deum laudamus" usque ad finem et dicentes "uiuat Adefonsus imperator"! et, data benedictione super eum, celebrauerunt missam more festiuo. deinde reuersi sunt unusquisque in tentoriis suis. iussit autem fieri magnum conuiuium in palatiis regalibus, sed et comites et principes et duces ministrabant mensis regalibus. iussit autem dari imperator magna stipendia episcopis et abbatibus et omnibus, et facere magnas eleemosinas pauperibus, indumentorum et ciborum.

tertia uero die iterum imperator et omnes, sicut soliti erant, iuncti sunt in palatiis regalibus et tractauerunt ea, que pertinent ad salutem regni totius Hispanie; deditque imperator mores et leges in uniuerso regno suo, sicut fuerunt in diebus aui sui regis domni Adefonsi; iussitque restituere uniuersis ecclesiis omnes hereditates et familias, quas perdiderant sine iudicio et iustitia; precepitque uillas et terras, que fuerant destructe in tempore bellorum, populare, et plantare uineas et omnia arbusta; iussitque omnibus stricte iudicibus uitia eradicare in illis hominibus qui contra iustitiam et decreta regum et principum et potestatum et iudicum inuenirentur, at illi alios in lignis suspendentes alios truncatis manibus aut pedibus relinquentes: non diuitibus uel generosis plusquam pauperibus parcentes, sed totum secundum modum culpe discernentes, iuste iudicauerunt. preterea iussit nullomodo sufferre maleficos, sicut Dominus dixit Moisi "ne patiaris maleficos", et in conspectu omnium, capti sunt aliqui operarii iniquitatis et suspensi sunt in patibulis.

iussitque alcaydis Toletanis et omnibus habitatoribus totius Extremi facere exercitus assidue et dare Sarracenis infidelibus bellum per singulos annos et non parcere ciuitatibus uel oppidis eorum, sed totum auindicare Deo et legi Christiane. his peractis, soluto concilio, abierunt unusquisque in sua cum gaudio cantantes et benedicentes imperatorem et dicentes: "benedictus tu et benedictum regnum patrum tuorum et benedictus Deus excelsus, qui fecit celum et terram, mare et omnia que in eis sunt, quia uisitauit nos et fecit nobiscum misericordiam, quam promisit sperantibus in se".

transacto autem in pacto predicto pacifice anno uno, rex Garsia Nauarre turbatus est et omnes uiri sui bellatores cum eo contra dominum imperatorem. similiter et discors eodem tempore Adefonsus rex Portugalensium, filius comitis Enrrici et Tarasie regine. ipsa autem Tarasia erat filia regis domni Adefonsi, sed de non legitima ualde tamen a rege dilecta, nomine Xemena Munionis, quam rex dilectionis et honoris causa, dedit maritatam Enrrico comiti, et dotauit eam magnifice, dans Portugalensem terram iure hereditario. mortuo autem comite Enrrico, Portugalenses uocauerunt eam reginam, qua defuncta, filium suum regem, sicut et postea fuit, ad honorem nominis sui dixerunt.

isti uero duo reges in uno tempore, sicut supradictum est, guerram contra imperatorem agressi sunt et bellum parauerunt unusquisque de partibus suis: rex Garsia in Castella et rex Portugalensis in Galletia. uenit autem rex Portugalensium in Galletia et cepit Tudensem ciuitatem et alia castella. comes uero Gomez Nunni, qui tenebat castella multa et terram quam dicunt Torogno, et comes Rodericus Petri Villosus, qui tenebat castella in Limia et ab imperatore honorem, uterque mentiti sunt domino suo imperatori, dederuntque castella et honores regi Portugalensi; et hoc non sufficit eis, sed insuper parauerunt bellum ad damnationem sui, hec omnia quod impediuit potius comites omnibus diebus uite sue.

in diebus illis erat in Limia quidam dux nomine Fredinandus Iohannis, strenuus miles imperatoris et amicus fidelis, tenebatque castellum quod dicitur Alleris et alia plurima. ideoque ipse et filii et fratres eius et amici, uiriliter parauerunt bellum contra regem Portugalensium; non tamen a regis bello fatigati, suum honorem perdiderunt ceterum, laudem maximam consequuti sunt. iam olim multoties ipse rex Portugalensium uenerat in Galletiam et a comite Fredinando Petri et Roderico Vele et ab aliis ducibus Galletie expulsus fuerat inde, et reuersus est in terram suam sine honore. et iterum uenit in Limiam et edificauit quoddam castellum quod dicitur Celmes, et muniuit illud nobilibus militibus et audacioribus peditibus palatii sui, et misit in eo magna stipendia panis et carnis et uini et aque et abiit in Portugalensem terram suam.

hoc audito, imperator, congregato magno exercitu Galletie et Legionis multos milites, festinus abiit in Limiam et obsedit supradictum castellum, quod dicitur Celmes et, paucis diebus peractis, bellando cepit eum, et cepit in eo magnam partem militum nobilium palatii regis Portugalensis, misitque eos sub custodia multis diebus. facta est autem intolerabilis tristitia in domo regis Portugalensis, quia non euenit ei sicut cogitabat.

imperator autem, munito supradicto castello, totam Limiam ad se conuersam gauisus, et reuersus est in terram Legionis. hoc autem factum est antequam uocaretur imperator; sed postquam imperator est uocatus, sicut prediximus, comes Gomez Nunnii, et comes Rodericus, qui Villosus uocatus est, rebelles facti sunt in Galletia, dederuntque honores et castella regi Portugalensi qui muniuit ea et reuersus est in terram suam.

et rursus rex Portugalensis, congregato agmine suo, uenit in Limiam. hoc audito, comes Ferdinandus Petri et comes Rodericus Vele et ceteri duces imperatoris Galletie, omnes pariter conuocati, militia sua exierunt aduersus regem et obuiauerunt ei in loco qui dicitur Cernesa et, paratis aciebus ceperunt preliari et, peccatis exigentibus, terga uerterunt comites, et uicti sunt. comes uero Rodericus Vele a quibusdam militibus regis captus est in bello, sed protinus a duobus suis armigeris, facto magno ingenio, liberatus, et fugit cum eis.

post hanc uictoriam, rex protinus reuersus est in terram Portugalensem ad succurrendum eis, qui erant in quodam castello quod dicitur Erena, quod ille edificauit a facie alterius castelli, quod a mauris tenebatur, Santearen uocati, ad debelladum tam Sancteren quam Ulixbonam et Sintriam et cetera castella Sarracenorum que in circuitu sunt.

eodem uero tempore uenerunt Moabites et Agareni super predictum castellum Erenam ceperuntque illud bellando et omnes uiri bellatores, plusquam ducentis quinquaginta Christiani et quidam uiri magnates regis, ibi gladio perierunt; unde facta est magna tristitia et perturbatio in domo regis Portugalensis.

dum omnia ista gererentur, imperator faciebat bellum in terra regis Garsie, cepitque munita castella eius et comitem Latronem Nafarrum, nobilissimum omnium principum domus regis Garsie; destruxitque terram eius atque predauit et cremauit; uineas et arbusta fecit incidi. comes uero Latro Nafarrus, dato imperatori iuramento, seruiuit ei multis annis; et tamen, postquam pax facta est inter imperatorem et comitem Latronem Nafarrum, fuit bellum per aliquot annos inter regem Garsiam et imperatorem: uirtus autem regis Garsie aduersus imperatorem, aut minima aut nulla erat. ceterum, in Portugali Ferdinandus Iohannis, princeps Limie, cum ceteris fidelibus imperatoris, quotidie agebat bellum contra regem, cum quo bello congressus uiriliter pugnauit, nam et ipse rex uulneratus est lancea quam unus de peditibus Fredinandi Iohannis audacter adegit; laborauitque multis diebus et a medicis curatus. hoc autem bello, Fredinandus predictus cepit aliquod ex principibus regis et, expoliatos magnis diuitiis, dimisit.

et factum est postquam omnia hec gesta sunt: imperator precepit comitibus Castelle, scilicet Roderico Gomez et Lope Lopez et duci Guterrio Ferdinandi et aliis ducibus, ut essent parati quotidie ad debellandum regem Garsiam. ipse autem imperator, congregata magna militia terre Legionis, abiit in Portugale et cepit munita castella et destructa est terra magna atque predata. rex autem Portugalensis, congregato agmine suo, exiit in prelium contra paucos qui stulte de exercitu imperatoris exierant, qui postquam obuiauit comiti Radimiro expugnanti terram suam uterque commiserunt bellum et uictus est comes Radimirus, et captus a rege.

deinde, imperator castrametatus est a facie castelli quod dicitur Penna de Regina, in loco qui uocatur Portella de Vice. rex autem Portugalensis fixit tentoria sua a facie castrorum imperatoris in loco altiori et aspero, uallisque erat inter illos. sed multi duces et milites sine precepto imperatoris, et milites regis, descendentes de castris, commiserunt bellum inter se, et multi corruentes de equis in terram, capti sunt ex utraque parte.

uidentes autem hoc bellum maiores natu Portugalensium, dixerunt regi suo: "domine rex, non est nobis bonum aut utile habere bellum cum imperatore, neque semper poterimus sustinere multitudinem eius tam magnam et tam fortem: non erit crastina nobis sicut hodie. si pax inter nos esset omnes fratres nostri, qui perierunt a manibus Sarracenorum in castello de Erena, non perissent: sed prouide ne forte iterum ueniant Moabite et Agareni in ciuitatibus et in castellis nostris, que sunt trans flumen Dorii, et faciant peiora quam fecerunt. iube, ergo, ut eant aliqui de nobis ad rogandum imperatorem ut faciat nobiscum pacem et demus ei omnia sua castella, que habemus, et ille restituat, nobis illa, que sui milites ceperunt de nostris: melius est enim nobis habere pacem quam bellum.

rex autem, consilio audito principum suorum, placuit ei et misit nuntios de maioribus domus sue ad imperatorem, qui ei dicerent supradicta uerba de pace regum, quibus auditis imperator, placuerunt ei. post hec, nuntii regis receperunt fidem a principibus ut haberent pacem inter se usquequo supradicta pax aut compleretur aut, quod Deus non permittat, negaretur. tunc denique, principes imperatoris abierunt in castra regis et similiter acceperunt fidem a principibus regis sicut illis dederant.

altera autem die, comites imperatoris coniuncti sunt cum principibus regis et fecerunt pacem inter imperatorem et regem, non absolute sempiternam, sed per aliquot annos, et iurauerunt eam, ut iterum dum pax esset, firmius pacificarentur, sicut placuerat utrisque; et redacta sunt uicariis imperatoris omnia castella, que Portugalensis rex acceperat in Galletia; et similiter regi sua, que milites imperatoris acceperant ab eo bello. tunc solutus est comes Radimirus; et omnes milites, quicumque capti ex utraque parte fuerant, soluti sunt.

facta est pax inter illos per multos annos, que, quia bona Christianis, utilis uisa est, et rex abiecit a se comitem Rodericum et comitem Gomez Nunnii, pro eo quod ipsi inmiserant discordiam inter imperatorem et regem. comes Gomez Nunnii, ut cognouit se esse reum, uerecundatus est, et transiens fugiendo montes Pirineos, uellet nollet, quia nusquam erat ei locus ad habitandum, fecit se monachum in monasterio Cluniacensi. imperator uero, misericordia motus super comitem Rodericum, iussit eum, comedere panem coram se in palatio suo et dare stipendia auri et argenti sicut uni ex principibus suis qui assistebant coram se.

ipse imperator ire disposuit ad sanctum Iacobum causa orationis, quod postquam expleuit, sicut uouerat, reuersus est in terram Legionis et Castelle. deinde abiit in Pampiloniam, in terram regis Garsie et castrametatus est in illa planitie Pampilonie et misit cohortes predatorias in omnem regionem regis Garsie et succenderunt magnam terram igne; uineas et arbusta fecerunt incidi; et reuersi sunt ad imperatorem in castra tollentes secum magnam predam boum et uacarum, equorum et equarum et magnas opes.

et dum ista geruntur, rex Garsias, congregatis suis agminibus, obuiauit magno exercitui comitis Raymundi Barchinonensis, Aragonensium et Barchinonensium, commisitque cum eis bellum; et rex Garsies uictor remansit in campum et accepit spolia eorum.

cum autem uictores diuiderent spolia inter se superuenit imperator tantummodo cum XXX militibus, uisis autem signis imperatoris, rex Garsias et omnis comitatus eius fugit, relinquentes spolia tota in campum. imperator uero persecutus est illos fugientes usque in Pampiloniam ciuitatem suam.

post hec, imperator et omnia castra sua reuersus est in Najaram, ciuitatem suam, cum magno triumpho et gaudio. deinde uenit in Castella et iussit intonare regalia preconia per totam terram Legionis et Castelle, ut mediato mense maio omnes milites et pedites iterum essent congregati in Najara ad debellandum regem Garsiam. uerumtamen, postquam cognouit rex Garsias quia nullo modo possit euadere a bello imperatoris, nimium factus est tristis et, conuocans proprios consiliarios, dixit illis: "uidete quod consilium capiamus, quia iterum imperator, facta pace cum Portugalensium rege, uolet uenire super nos ut nos disperdat et terram nostram, aut bello aut obsidione, et non inuenientes consilium quid agere deberent, tandem superuenit eis comes Adefonsus Iordanis de Tolosa, qui peregrinus ueniebat per uiam regiam ad sanctum Iacobum causa orationis. quem uidens rex et ii qui cum eo erant, gauisi sunt gaudio magno.

inito consilio, predictus comes Adefonsus et alii principes regis conuenerunt ad imperatorem et, in primis, fecerunt pacem inter imperatorem et regem, tali pacto: ut rex Garsias seruiret imperatori sine fraude cunctis diebus uite amborum. quod, postquam factum est, comes Tolosanus et principes regis rogauerunt imperatorem ut daret regi Garsie filiam suam infantem domnam Urracam, quam genuerat ex Gontroda, Petri Asturiani. hoc audito, omnes magnati palatii imperatoris, simul cum comite Adefonso, laudauerunt imperatori ut rex Garsia in generum aduocaretur, de supradicta filia domisella in uxore sibi data. imperator accepit consilium eorum, et placuit in conspectu eius, et promisit eam dare regi, unde et constituerunt diem aptum nuptiis faciendis apud Legionis ciuitatem VIII kalendas iulii.

imperator, propriis militibus. et cunctis comitibus et principibus et ducibus, qui in toto suo regno erant, ut unusquisque eorum cum sua nobili militia parati uenirent ad regales nuptias, missis legatis, precepit. hoc audito, omnibus placuit, ceterum maxime Asturianis et Tinianis, qui, sicut imperator precepit, optime parati certatim uenerunt ad nuptias. uenit autem imperator, et cum eo uxor sua imperatrix domna Berengaria, et maxima turba potestatum, comitum, et ducum et militum Castelle. uenit autem et rex Garsia cum turba militum non pauca, ita paratus et ornatus sicut regem sponsatum ad proprias decet uenire nuptias. intrauit autem serenissima infantis domna Sanctia in Legionem per portam Cauriensem et cum ea consobrina sua infantis domna Urraca, sponsa regis Garsie, cum maxima turba nobilium militum et clericorum et mulierum et puellarum, quas totius Hispanie maiores genuerant.

talamus uero collocatus est in palatiis regalibus, qui sunt in sancto Pelagio, ab infantis domna Sanctia; et in circuitu talami maxima turba strionum, et mulierum et puellarum canentium in organis et tibiis et cytharis et psalteriis et omni genere musicorum.

porro imperator et Garsia rex sedebant in solio regio in loco excelso ante fores palatii imperatoris; episcopi et abbates et comites et principes et duces, sedilibus paratis in circuitu eorum. alie autem potestates, uerumtamen Hispanie delecti, alii equos calcaribus currere cogentes iuxta morem patrie, proiectis hastilibus, in structa tabulata, ad ostendendam pariter artem tam suam quam equorum uirtutem percutiebant. alii latratu canum ad iram prouocatis tauris, protento uenabulo, occidebant. ad ultimum, cecis, porcum quem occidendo suum facerent, campi medio constituerunt et uolentes porcum occidere, sese ad inuicem sepius leserunt et in risum omnes circunstantes ire coegerunt. factum est autem gaudium magnum in illa ciuitate, et benedicebant Deum, qui semper prosperabat eis cuncta. hee nuptie facte sunt in era CLXXXII post millesimam in mense iunio.

dedit autem imperator filie sue et genero suo regi Garsie magna munera argenti et auri et equorum et mulorum et alias multas diuitias et benedixit eis ac dimisit eos honorifice reddire in terram suam. sed infantis domna Sanctia dedit sobrine sue uasa multa aurea et argentea et mulos et mulas oneratas diuitiis regalibus.

profectus est autem rex Garsia ipse et uiri eius de Legione in magna gloria, et habuit in comitatum comitem Rodericum Gomez et domnum Guterrium Fernandiz et multos alios duces Castellanos, qui abierunt cum rege et cum uxore sua usque in Pampiloniam ciuitatem suam. fecit autem rex Garsia magnum et regale conuiuium Castellanis qui cum eo erant, et cunctis militibus et principibus regni sui per multos dies. celebratis nuptiis regalibus, deditque rex comitibus et ducibus Castelle magna dona et reuersi sunt unusquisque in terram suam.

uerumtamen, mater regine prefate uxoris regis Garsie, quam superius Gontrodam nominauimus, postquam uidit, quod super omnia exspectabat, filie sue honorem inmensum, que facta regina bis regiis nuptiis decorata fuerat, expleto mundano desiderio, ad celeste in quantum potuit anhelauit, nam semet ipsam offerens Deo eius famulatui sic adhesit, ut in Ouetensi urbe sanctimonialis facta, et aliis adiuncta in ecclesia sancte Marie, genitricis Dei, quam interuentricem sui gaudii adiutricemque presenserat, Deum nocturnis diurnisque laudibus incessanter laudans placaret et exitum uite gloriosum, in tali labore desudando uotiuoque desiderio ecclesie pauimentum fonte lacrymarum sub oratione rigans expectaret.

explicit liber primus.

incipit liber secundus historie Adefonsi imperatoris de dissensionibus et preliis que habuit ipse et Toletani principes et duces Extremature cum rege Ali et cum filio suo Texufino et cum ceteris regibus et principibus Moabitarum et Agarenorum.

caput primum omisso naturali ordine, ad ea que olim Christianis asperrima fuere bella, tractanda ueniamus.

post obitum regis domni Adefonsi, patris regine Urrace, matris Adefonsi imperatoris, rex Ali maximus Sarracenorum, qui rex Marrocorum dominabatur Moabitis et ex ista parte maris Agarenis, longe lateque aliisque multis, et maris insulis et nationibus, sicut serpens estu sitiens extulit caput, et quasi post mortem summi uiri ubique triumphaturus, conuocauit omnes principes et duces et milites Moabitarum et magnum exercitum conductitium Arabum, et multa milia militum balistorum et magnas multitudines peditum, sicut arena que est in litore maris et habito utroque industrium consilio, congregauit exercitum et transfretando uenit in Sibiliam et cum eo filius eius Texufinus; iussitque omnibus regibus, et principibus et ducibus Moabitarum, qui erant super Agarenos, ut unusquisque eorum, parato agmine militum et balistorum et peditum pro posse suo, comportarent scalas et machinas et magna ingenia ferrea et lignea ad debellandum tam ciuitatem Toletum, ad quam properabat, quam alia oppida et ciuitates, que sunt trans Serram.

mouitque castra de Sibilia et in paucis diebus uenit Cordubam et ibi congregate sunt ad eum omnes gentes, que erant in terra Agarenorum et mouerunt castra de Corduba et uenerunt per illam terram que fuit de Aluaro Fannici, ceperuntque castella munita et ciuitates, quas partim destruxerunt, partim munierunt. deinde uenerunt in Toleto et destruxerunt sanctum Seruandum et Azecha; deinde, ad ipsam ciuitatem proximantes, machinas in locis opportunis erexerunt eamque diu sagitta, lapide, lancea, telo igneque petentes oppugnauerunt. sed in ciuitate erat strenuus dux Christianorum, Aluarus Fannici, cum magna multitudine militum et sagittariorum et peditum et robustorum iuuenum, qui sedentes super muros ciuitatis et super turres et portas, uiriliter pugnabant contra Sarracenos. et multa milia Sarracenorum ibi postrata sunt, unde et uirtute Christianorum, fugati longe facti sunt a turribus ciuitatis, ut nihil nocere possent ciuitati neque eis, qui super muros erant.

hoc uidens rex Ali iussit peditibus ut adducerent multa ligna uinearum et arborum et per noctem ponerent ea furtim ad radicem fortissime turris, que est sita in capite pontis contra sanctum Seruandum. media autem nocte, Sarraceni ceperunt mittere fortissimum ignem de alcadran in lignis cum balistis et cum sagittis, ut cremarent turrem sed Christiani qui in turre erant uerterunt multum acetum uini super ligna et mortuus est ignis. erant autem simul cum domno Aluaro in ciuitate magna turba senum magni consilii et multa futura prouidentes, quos ibi reliquerat rex domnus Adefonsus ad custodiendam ciuitatem quousque ueniret rex ex suo semine, qui eam liberaret a bello Sarracenorum.

hoc uidens rex Ali, magna ira accensus est et in sequenti die, summo mane, iussit principibus militie sue statuere magnas acies de assecutis peditibus cum omnibus ingeniis, et deinde alias Agarenorum, et post ipsas alias Moabitarum et Arabum deducentes ingenia ad radicem murorum ciuitatis per opportuna loca. statueruntque ad illam portam de Almaquara et ubique multas balistas et machinas et ignis iacula, et tormenta ad lapides iactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas et fundibularios, uineas et arietes cum quibus suffoderent muros ciuitatis et scalas, quas ponerent super turres.

fecerunt autem Christiani machinas aduersus machinas eorum et pugnauerunt per dies septem, nihil ciuitati nocentes. septimo uero die audacter uiri bellatores Christiani eruperunt de ciuitate per portas ad occasum solis et, fugientes assecuti et Agareni, miserunt ignem in omnibus machinis, quas fugientes reliquerant, et in omnibus ingeniis cum quibus rex Ali et principes sui cogitabant suffodere muros ciuitatis. ciuitas autem, Dei adiutorio, remansit illesa.

dum ista bella geruntur, archiepiscopus domnus Bernardus, Toletane ecclesie, cum clericis et monachis et senibus et mulieribus et pauperibus, postrati in terra in ecclesia sancte Marie, unanimiter rogabant Dominum Deum et sanctam Mariam ut peccata regum ne rememorarentur et populorum, ne ipsi darentur in captiuitatem et gladium, et mulieres in diuisionem, et infantes eorum in predam, et ciuitas eorum in exterminium, et sancta lex Dei in opprobrium et in polutionem et conculcationem. sed Dominus Deus excelsus exaudiuit orationes eorum et misertus est populo suo, et misit Michaelem archangelum qui custodiret ciuitatem Toletanam et firmaret muros eius ne rumperentur, et confortaret animos uirorum bellantium et defenderet corpora Christianorum, quod fieri non poterat nisi Dominus eos custodiret, sicut Dauid ait: "nisi Dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilant qui custodiunt eam".

uidens autem rex Ali quia totum pondus prelii uersum est in Sarracenos et quia sui principes peribant et gens sine numero, ipse et omnis exercitus suus recessit a ciuitate et uenit in omnibus ciuitatibus et castellis que sunt Trans Serram et expugnauit ea.

sed, peccatis exigentibus, fregit muros de Magerit et de Talauera et de Olmos et de Canales et de aliis multis; fecit autem magnam captiuationem et cedem et predam. sed fortissime turres, que lingua nostra dicuntur alcaceres, predictarum ciuitatum, non sunt capte, et ibi remanserunt multe reliquie Christianorum. sed Guadalfaiaram et alie ciuitates et castella illesa remanserunt et muri earum non sunt rupti, quia rex celestis, solite pietatis sue memorans, ultionem fecit de Sarracenis: morte etenim subitanea et gladio Christianorum ipsa gens nefanda cepit assidue interire et ad nihilum deuenire.

hoc uidens rex Ali, festinus reuersus est in ciuitatem suam Cordubam et cum esset ibi uocabit filium suum Texufinum et dixit ei: "accipe omnia regna Agarenorum et esto rex super omnes reges et principes et duces, qui sunt a mari Mediterraneo usque in Toletum ciuitatem Christianorum et usque in Santarem, et ex altera parte usque in Cesaraugustam, deinde usque in Barchinoniam.

in primis precipio tibi, fili: subuerte gladio Toletum; deinde ceteras urbes eius et castella usque in flumen Dorii, quia Toletani contempserunt me et parauerunt bellum contra me. sed uiros bellatores Christianorum et mancipia et pueros et mulieres honestas et puellas quoscumque ceperis, mitte trans mare." post hec autem rex Ali perrexit in Sibiliam; deinde abiit trans mare in ciuitatem suam que dicitur Marrocos, in terra Moabitarum, et duxit secum omnes Christianos captiuos quoscumque captiuauit; et omnes captiuos quos potuit inuenire in totam terram Agarenorum, uiros et mulieres, transtulit secum in Marrocos.

erat autem quidam uir, Alimemon nomine, nobilis in domo regis Ali, fortis et sapiens nauta, qui preerat omnibus hominibus huius ministerii in patria sua. hic uero, cum tempus opportunum agnouisset, assumpta copiosa multitudine nauium, ascendebat per mare Occeanum contra Galletiam et per mare Britanicum et per Mediterraneum mare contra partes Ascalonis et regiones Constantinopolitanorum et Sicilie et contra Barensem ciuitatem et alias maritimas et contra Barchinonensem regionem et omnia regna Francorum oppugnando et uastando, strages multas et cedes faciendo in Christianos. eos autem, quos capiebat per singulas ciuitates et oppida, ducebat ad curiam regis Ali domini sui, et facta est maxima multitudo Christianorum, nobilium et ignobilium, utriusque sexus, uirorum et mulierum, in curia regis Ali.

tempore autem illo, dedit Deus gratiam captiuis qui erant in curia regali regis Ali, domini sui, et uersum est cor eius ut benefaceret Christianis, et dilexit eos super omnes homines orientalis gentis sue: nam quosdam fecit cubicularios secreti sui, quosdam uero millenarios et quingenarios et centenarios, centuriones qui preerant militie regni sui. constituit autem illis aurum et argentum, ciuitates et castella munitissima, cum quibus possent habere supplementum ad facienda prelia contra Muzmutos et regem Assiriorum, nomine Abdelnomen, qui expugnabat partes eius sine intermissione.

inter captiuos eius regis Ali inuentus est quidam nobilis decurio Barchinonensis, nomine Reuerter, uir iustus et simplex et Deum suum timens. hunc preposuit rex captiuis Christicolis militibus ac barbaris, ut esset dux omnium bellorum suorum, quia nunquam in bello uictus fuerat. et ideo, per manus illius omnia bella regalia et consilio eius fiebant cunctis diebus uite regis Ali.

senuit autem rex Ali et appositus est ad patres suos in senectute magna, regnauitque rex Texufinus filius eius pro eo, fecitque bonum Christianis cunctis diebus uite sue, sicut rex Ali pater eius.

ubi a regibus Moabitarum capta est Aurelia factum est autem in diebus regine domne Urrace, rex Sibilie et rex Cordube et ceteri reges et principes Moabitarum, qui erant in terra Agarenorum, congregata magna multitudine militum et peditum et balistorumn, uenerunt in terram Toleti et pugnando ceperunt castellum quod uocatur Aurelia, et fecerunt magnam cedem Christianorum, et alios captiuauerunt; et acceperunt aliud castellum quod dicitur Zurita et munierunt illud fortiter militibus et peditibus et alimoniis et armis multis et balistis, et reuersi sunt in terram suam.

per idem tempus, a malis hominibus, qui dicebantur se esse Christianos et non erant, tradita est Sarracenis Cauria, et acceperunt in Extrematura aliud castellum quod dicitur Alualat; et munierunt Cauriam et Alualat magna multitudine militum et peditum, qui quotidie debellabant totam Extrematuram usque ad flumen Dorium; et ipsi qui erant in Aurelia per singulos dies debellabant Toletum et ceteras urbes, que sunt trans Serram, facientes multas cedes et multas predas.

post aliquot uero annos, rursus rex Texufinus, congregato toto agmine suo, uenit Toletum, cuius aduentus non latuit Christianis, unde et munierunt ciuitatem. et ipse rex Texufinus et totus exercitus eius pertransiuit flumen quod dicitur Tagus et abiit in castellum quod dicitur Azecha. quod iterum populatum erat a Tello Fernandi, quodam duce Saldanie, et ab aliis Christianis. et expugnauerunt illud a media nocte usque ad solis occasum et ruptum est castellum et captum, et destruxerunt illud usque ad fundamentum, et omnes Christiani, fere trecenti uiri bellatores, gladio perierunt. et Tellus Fernandi dux eorum, cum captiuis multis factus est captiuus, et tulerunt eum secum in Corduba ciuitate magna, et de Corduba translatus est trans mare in domo regis Ali, et ultra non est reuersus in terram natiuitatis sue.

in diebus illis erat in Calatraua quidam dux nomine Farax, adali de tribu Agarenorum, et erat in sancto Stephano alius qui uocabatur Ali, de tribu Moabitarum. et isti duo principes faciebant magnum bellum et magnas cedes in terra Toleti, et congregauerunt ad se omnes milites Moabitarum et Agarenorum qui erant in Aurelia et in omnibus ciuitatibus et castellis usque ad flumen quod dicitur Goadalquiuir. et congregati in unum, uenerunt nocte furtim in finibus ciuitatum Toletanorum et miserunt insidias, quas nostra lingua dicunt celatas, in quodam loco abscondito: et hoc latuit Guterrio Hermegildi, alcaydi Toleti, qui erat in Alfamim.

altera autem die, summo mane, pauci milites Moabitarum uenerunt in campo et mouerunt bobes paucos et ceperunt quasi fugere. persecutus est autem eos Guterrius Hermegildi cum quadraginta militibus, et uenerunt ad illum locum ubi dolus erat paratus. hoc uidentes insidie qui erant in occulto, subito exierunt et pugnauerunt cum Guterrio Hermegildi et cum suis militibus et ingrauatum est prelium nimis, et Guterrius Hermegildi cecidit in bello et maxima pars militum qui erant cum eo, ceciderunt.

et quidam miles Toleti, qui nomen erat Munio Adefonsi, qui fuerat natus in Galletia, et erat alcayde de Mora, et cum aliis militibus Christianis captiuus factus est in supradicto bello, et ductus est in Cordubam et miserunt eum in carcerem et aflixerunt eum fame et siti. post multos autem dies, dedit pro se aurum et argentum multum et mulos et equos et arma multa et redimens se uenit in Toleto, deinde in castellum suum quod dicitur Mora.

hic postea fecit in terra Moabitarum et Agarenorum multa prelia et occidit reges mirabiles et duces, sicut scriptum est in hoc libro.

iterun supradicti duces Sarracenorum uenerunt in ciuitatibus Toletanis et pugnauerunt cum duobus fratribus, scilicet cum Dominico Aluariz et cum Didaco Aluariz, alcaydes de Ascalona, et cum multis militibus Christianorum aliarum ciuitatum et, peccatis exigentibus, uicti sunt Christiani, et predicti alcaydes de Ascalona cum multis Christianis gladio perierunt. et in alia uice occiderunt Rodericum Gundisalui, strenuum militem de terra Legionis, qui fuerat in Toleto cum aliis militibus in auxilium Christianorum.

et rursus pugnauerunt cum Ferdinando Fredinandiz, alcayde de Fita, et uictus, periit ipse et alii multi cum eo.

illo eodemque tempore quo supradicta bella facta sunt, gladius et flamma regis Adefonsi Aragonensis debellabat totam Castellam et magnam partem terre Legionis, et filii alienigenarum erant in Castro Sirici et in Ferrera et in Castrello et in Burgensi castello et in sancto Stephano de Gormaz et in Villafranca, et in Belfurado et in Grannon et in Najara, et in aliis castellis multis, cum quibus imperator et sui fideles quotidie bellum habebant et imperator non erat adiuuatus ex toto corde de comite Petro Lare neque de fratre suo comite Roderico Gundisalui, neque de comite Gundisaluo Pelagii Ouetensi et Petrus Didaci erat rebellis in Valle, et Semenus Ennequici in Coianca. et sub labiis eorum erat labor et dolo et habebant sermonem cum Adefonso rege Aragonensium, et ideo male perierunt sicut suprascriptum est.

finito autem bello regis Aragonensis, surrexit aliud bellum in Castella regis Garsie Pampilonensis et Adefonsi regis Portugalensium, qui pugnabat contra Galletiam sicut desuper iam diximus.

et propter supradicta bella imperator non ibat in expeditionem in terram Sarracenorum, et Sarraceni ideo preualebant in terram Christianorum. et fortitudo Sarracenorum et maxima uitus eorum permansit usquequo Adefonsus imperator ascendit in Xarez et usquequo accepit Auriculam et Coriam. sed quamuis Sarraceni magna bella faciebant, consuetudo semper fuit Christianorum qui habitabant Trans Serram et in tota Extrematura, sepe per singulos annos congregare se in cuneos, qui erant quandoque mille milites aut duo milia aut quinque milia aut decem milia, aut plus, aut minus, et ibant in terram Moabitarum et Agarenorum et faciebant multas cedes et captiuabant multos Sarracenos et multam predam, multaque incendia faciebant et occidebant multos reges et duces Moabitarum et Agarenorum, et bellando destruebant castella et uillas, et maiora faciebant quam accipiebant a Sarracenis.

at rex Texufinus et rex Azuuel Cordube et rex Auenceta Sibilie et ceteri reges et principes et duces Moabitarum et Agarenorum congregauerunt exercitum sicut arena, que est circa oram maris, et cogitabant uenire subito in ciuitatibus Toleti et delere eas usque ad nihilum et facere sibi magnum nomen. et mouentes de Corduba, post paucos dies, uenerunt in campum Lucenie, ibique castra metati sunt.

et dum essent ibi, factum est in eadem die ut mille milites electi et instructi, fortibus armis, de Auilia et de Secobia cum magna turba peditum ascendebant per quandam uiam, que ducit contra campaniam Cordube, et dum irent cognouerunt quod rex Texufinus et castra eius essent in campo Lucenie, et clamauerunt ad Deum celorum et terre et ad sanctam Mariam et ad sanctum Iacobum in oratione, ut eos adiuuarent et defenderent et consilio diuino accepto, in loco in quo erant, fixerunt ibi sua tentoria et, diuisis peditibus per medium, partem mediam reliquerunt in tentoriis ad custodiendas sarcinas suas. sed milites armati et bene instructi et dimidia pars peditum ambulauerunt a medio die et deinceps; et circa quartam horam noctis, repente, irruerunt super propria tentoria regis Texufini et facta est magna turbatio in castris.

sed magna multitudo Moabitarum et Agarenorum ad arma concurrentes, preliari ceperunt et ingrauatum est prelium nimis et cecidit magna pars Sarracenorum et ceteri fugerunt huc et illuc. sed ipse rex Texufinus uulneratus est in femore a lanceis, et ascendens quendam equm sine sella fugiit. sed Christiani acceperunt tentoria eorum et signa regalia et mulos et camelos et aurum et argentum et opes magnas, et diuerterunt in tentoriis suis. deinde reuersi sunt in Extrematura, unusquisque eorum in ciuitatibus suis, laudantes et benedicentes Deum. sed rex Texufinus turpiter reuersus est in Corduba et curatus est a medicis et post plurimos dies sanus factus est a uulneribus: fuit tamen claudus cunctis diebus uite sue.

post mortem Guterrii Ermegildi, Toletane militie principis, sicut superius dictum est, consul Rodericus Gunzaluii inuenit gratiam in conspectu imperatoris et imperator fecit eum principem Toletane militie et dominum totius Extremature qui, congregans magnam militiam Castelle et Extremature, insuper milites et pedites Toleti et aliarum ciuitatum que sub conditione Toleti sunt, et ascendit in terram Sibilie et destruxit totam illam regionem, et fecit multas strages et incendia, et omnia arbusta fructifera fecit incidi; et accepit magna spolia eorum, et captiuationem hominum et mulierum et paruulorum quorum non erat numerus; aurum et argentum, uestes preciosissimas abundanter, greges equorum et equarum et asinorum, boum et uacarum et omnia pecora campi sine numero.

hoc uidens rex Sibilie, conuocauit multa milia Moabitarum et Arabum et Agarenorum ab insulis maris et maritimis et uicinos et amicos et multos principes et duces, et persecutus est castra consulis. hoc autem non latuit comiti, et consul mouit exercitum de castris et steterunt Sarracenis obuiam, et diuisi sunt pedites Christianorum in duas acies, et uiri sagittarii et fundibularii cum eis; et primi certaminis omnes potentes, et deinde acies militum. Auilie contra acies Arabum; secunda acies Segobie contra acies Moabitarum et Agarenorum. consul uero stabat in nouissima acie Toletane militie et de Trans Serram et Castelle, ut auxilium ferret imbecilis corde et consolationem uulneratis.

inito autem certamine, Sarraceni clamabant tubis ereis et tamboribus et uocibus, et inuocabant Mahomet. Christiani autem, ex toto corde, clamabant ad Dominum Deum et ad beatam Mariam et ad sanctum Iacobum ut eorum misererentur et obliuiscerentur peccata regum et eorum et parentum. et ceciderunt uulnerati multi ex his et illis. nouissime uero, uidit consul quia firmior est pars exercitus regis Sibilie, conuenerunt cum ipso in bello omnes constantes corde et rex Sibilie cecidit in bello et mortuus est, et multi principes et duces cum eo, et omnes acies paganorum contrite sunt et fugerunt. consul uero persecutus est eos usque ad portas Sibilie, accepitque spolia eorum et predam, cepitque reuerti in sua castra.

eodem tempore, optimates Salamantie introierunt terram Badajioz dicentes inter se, cum uiderent consulem ad terram Sibilie ire uolentem: "eamus et nos in terram Badajioz et faciamus nobis nomen grande, et non demus nomen glorie nostre ullo principi aut duci."et, congregato nimio exercitu, abierunt uiam que ducit Badajioz et uastauerunt totam illam regionem, et fecerunt magnas strages et incendia et magnam captiuationem uirorum et mulierum et paruulorum, et totam supellectilem domorum, et locupletationem auri et argenti abundanter. insuper ceperunt opes magnas, equos et mulos, camelos et asinos, bobes et uacas et omnia pecora campi.

et dum ista geruntur, rex Texufinus congregauit exercitum sicut arena que est in littore maris, ut pugnaret cum consule Roderico, et cum cognouisset a quodam uiro Sarraceno, qui fugerat de castris consulis Roderici, quod mortuus esset rex Sibilie et nobiles eius, timuit illo ire; et a prefato uiro Sarraceno iterum cognouit quod castra Christianorum essent in regione Badajioz et secutus est eos, et posuit castra sua a facie castrorum Christianorum; et illo die non commisit prelium aduersus eos, quia nox instabat.

Christiani uero, hoc uidentes, occiderunt omnes Sarracenos captiuos, tam uiros quam mulieres, ne forte castra eorum turbarentur ab illis, acceptis armis. et rex Texufinus iussit suis interpretibus ut interrogassent Christianos quis esset princeps aut dux militie eorum.

quibus Christiani responderunt: "omnes sumus principes et duces capitum nostrorum", hoc audito, rex Texufinus cognouit quod essent insensati et sine sensu et magno gaudio gauisus est, et dixit circunstantibus: "scitote quia Deus illorum dereliquit illos insensatos".

et, multi optimates Salamantie, uidentes ea, que futura erant, substraxerunt se de castris et fugerunt. mane autem facto, inito certamine, terga uerterunt Christiani, et omnes milites et pedites mortui sunt, et non remanserunt ex eis nisi pauci, qui fugerunt pedibus equorum. et munimina castrorum capta sunt, et facta est magna ruina super Christianos. rex uero Texufinus, tollens omnia spolia Christianorum, uictoriose, reuersus est Cordubam ciuitatem suam.

sed plaga ista non sufficit Salamanticensibus, nam in illo anno et in sequentibus et ter contigit eis ita, quia in suis uiribus confidebant non in Domino Deo, et ideo male perierunt. post hec, egerunt penitentiam a peccatis suis et clamauerunt ad Dominum et dederunt decimas et primicias Deo, et Deus exaudiuit eos et dedit illis scientiam et audatiam bellandi et cum comite Pontio et cum aliis ducibus imperatoris semper fuerunt in terram Moabitarum et Agarenorum et fecerunt multa prelia et obtinuerunt triumphum et duxerunt multas predas de terra eorum, et ciuitas Salamantie facta est magna et inclyta militum et peditum, et diues ualde.

uerumtamen consul Rodericus, sine ullo impedimento, reuersus est Toletum cum omni exercitu suo laudans et benedicens Dominum, qui saluat sperantes in se. reliqua uero prelia, que consul Rodericus fecit cum regibus Moabitarum et Agarenorum et strages non sunt scripte in hoc libro. his ita peractis, consul Rodericus peregrinus factus est, et abiit trans mare in Hierosolymis causa orationis, sicut superius scripsimus.

imperator tandem dedit Toletum Roderico Fernandiz et multas ciuitates et oppida in Extrematura et in Castella, et factus est princeps Toletane militie. et congregans Toletanum exercitum et Castelle et milites et pedites, abiit in terram Moabitarum et Agarenorum et fecit multas strages et incendia et magnas captiuationes, et accepit aurum et argentum multum et uestes pretiosissimas et omnia pecora campi: et omnis locus quemcumque calcauerunt pedes eorum uastatus remansit.

et rex Texufinus, audiens istos sermones, iratus est; et conuocauit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant; sed et de regnis aliis, et insulis et maritimis, uenerunt ad eum exercitus conductitius, de trans mare magna agmina militum Arabum et Moabitarum, et non erat numerus militum et balistorum et peditum, et cogitabat subito perdere castra Christianorum.

et exiit obuiam eis in loco qui dicitur Almont.

ut autem uidit eos Toletanus princeps, dixit Christianis: "ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis: mementote qualiter rex domnus Adefonsus et patres nostri bellando ceperunt Toletum et omne regnum usque ad flumen Dorii; et nunc clamemus in celum et miserebitur nostri Deus noster, et Deus conteret eos ante faciem nostram hodie". et paratis aciebus militum et peditum et balistorum ex utraque parte, commiserunt bellum, et ceciderunt multa milia Sarracenorum, et placuit Deo. et rex Texufinus uictus est, et fugiit de campo ipse et omnis exercitus eius, et Christiani acceperunt aurum multum et argentum et equos et mulos et camelos et opes magnas, et conuersi uenerunt Toletum et dicebant himnum et benedicebant Deum, quoniam bonus est, quoniam in seculum misericordia eius.

et rursus secunda uice, Rodericus Fernandi, princeps Toletanus, congregato exercitu, abiit in terram Moabitarum et Agarenorum; et reges eorum exierunt obuiam ei in loco qui dicitur Serpia, et princeps Toletanorum uictor extitit, et accepit magna spolia Sarracenorum, et reuersus est in Extrematura cum gaudio magno.

et iterum tertio, Toletanus princeps, congregatis suis agminibus abiens in terram inimicorum, fecit multas strages et occidit multos Moabitas et Agarenos. nam reges eorum, congregata magna multitudine militum et peditum, uenerunt ad eum in loco qui dicitur Siluia et, inito certarmine, terga uerterunt Moabite et Agareni et ceciderunt multa milia eorum et ceteri fugerunt huc et illuc. et Toletanus princeps uictor extitit in campum, et Christiani acceperunt magna spolia eorum et reuersi sunt Toletum cum gaudio magno et letitia cantantes "te Deum laudamus, te Dominum confitemur" usque in finem.

in tempore illo erat quidam miles in Extrematura, nomine Gocelmus de Ribas, uir bellicosus; et erat nimium diues in auro et argento et panis et uini et de omnibus diuitiis huius seculi. iste miles abiit ad imperatorem et petiit ab illo ut iuberet ei reedificare castellum quod dicitur Azeca, et placuit imperatori. et abiit in Azeca ipse et filii eius, uxor illius et generi cum uxoribus suis, et Toletanus princeps cum magno exercitu. posueruntque sua castra ad radicem castelli, quod fuerat destructum a rege Texufino quando tulit inde Tello Fernandi, et edificauerunt castellum et per circuitum muros altos et turres firmas, ne quando uenirent Moabite et Agareni et conculcarent illud, sicut ante fecerunt. et ipse predictus miles collocauit secum multos bellicosos milites et pedites bene armatos, ut seruarent illud, et ut speculator Toleti et muniuit illud omnibus escis ut populus Toleti haberet munitionem contra faciem Aurelie, ubi erant multi Moabites et Agareni qui faciebant magnum bellum in terra Toleti et in tota Extrematura. et habuerunt magnum bellum cum Farax, adali de Calatraua, et cum his qui erant in Aurelia, sepe uincendo et ad inuicem terga uertendo.

in era CLXXVI post millesimam et in mense maio, Adefonsus imperator assumpsit Rodericum Fernandi, principem Toletane militie et ualde clarum bello, et comitem Rodericum terre Legionis et alios uiros et principes domus sue et magnum exercitum Extremature et abiens castra metatus est iuxta flumen quod dicitur Goadalquiuir, et multe cohortes predatorie ambulauerunt per dies multos a longe, et predauerunt totam terram de Iaen et Baece et Ubete et Anduger et multarum aliarum ciuitatum, et miserunt ignem in omnibus uillis quascunque inueniebant, et synagogas eorum destruxerunt, et libros legis Mahometi combusserunt igne; omnes uiri doctores legis quicunque inuenti sunt, gladio trucidati sunt; uineas et oliueta et ficulneas et omnes arbores fecerunt incidi, et omnis locus quemcunque pedes eorum calcauerunt uastatus remansit. post multos uero dies reuersi sunt ad imperatorem in castra, portantes secum magnam multitudinem captiuorum uirorum mulierum et paruulorum, munera auri et argenti et uestes pretiosissimas et omnes locupletationes eorum et totam supellectilem et magnos greges equorum et equarum et boum et uacarum et ouium et caprarum.

dum ista geruntur, quedam pars gentis Extremature transiuit flumen quod uocatur Goadalquiuir sine precepto imperatoris et principum eius, et abierunt in terram Sarracenorum et fecerunt multas predas et incendia, et reuersi sunt ad eundem locum ubi prius transierant flumen, et per pigritiam et abundantiam diuitiarum, quas acceperant, non transierunt flumen et manserunt ibi.

media autem nocte, facta est magna inundatio pluuie et aqua nimium creuit. mane autem facto, illa gens neque natando neque aliquo ingenio potuit transire flumen.

imperator uero, preuidens ea, que futura erant, cum propria militia a longe abiit, ne uideret mortem gentis sue, et circa horam tertiam diei populus ille, eleuans oculos suos, uidit magnas paratas acies Moabitarum et Agarenorum, militum et peditum, uenientes ut eos perderent et, terrefacti, audatiam bellandi scientiamque pariter amiserunt. et clamauerunt ad Toletanum principem et ad comitem Rodericum, ut eorum misererentur. quibus principes responderunt: "uos uidetis, quia magnum chaos firmatum est inter nos et uos: nec uos poteritis transire ad nos, nec nos possumus ire ad uos". et iterum principes: "confitemini alterutrum peccata uestra et orate et communicate de pane benedicto, quod habetis uobiscum, et Deus miserebitur animarum uestrarum." tunc Christiani, fide et armis bene instructi, occiderunt omnes Sarracenos captiuos quoscunque ceperant, tam uiros quam paruulos et mulieres, et bestias quas habebant secum. et, continuo, illa gens Sarracenorum irruit super eos, et omnes Christiani mortui sunt, et non remansit ex eis nisi quidam miles Christianus, qui misit se in aquam et exiuit trans flumen inter Christianos: et omnes Christiani et Sarraceni qui id miraculum uiderunt, mirati sunt.

Sarraceni uero, tollentes multa capita Christianorum et spolia, abierunt.

his ita peractis, consules mouentes castra uenerunt ad imperatorem et narrauerunt ei omnia quecunque acciderant, et imperator factus est tristis, et uenit Toletum et unusquisque in terram suam.

eodem uero anno et in mense iulio, imperator conuocauit comitem Rodericum Legionis et propriam militiam domus sue et uiros Salamantie, abiitque ad Coriam ut expugnaret eam, et posuit a longe murorum insidias; deinde misit cohortes predatorias in circuitu Corie, qui comprehenderent uiros ac mulieres et omnia pecora campi, sicut et fecerunt. Moabites uero et Agareni, hoc uidentes, uiriliter eruperunt per portas ciuitatis, ut Christianos persequerentur, qui simulabant se fugere pre timore, uolentes longe abstrahere eos a ciuitate. transactis autem locis ubi erant Christiani absconditi, imperator apparuit in campum, et exeuntes insidie, occiderunt omnes Moabites et Agarenos et duces eorum et nullus ex eis remansit.

hoc uidentes, qui remanserant in ciuitate, clauserunt portas muro magno et firmo; tunc imperator iussit applicare castra in circuitu urbis et misit nuntios in omnem terram Extremature et in terram Legionis ut, tam omnes milites quam etiam pedites, uenirent ad obsidionem ciuitatis, et qui non uenisset imperatorem offenderet, et domus eius publicaretur. obsessa est autem ciuitas ita ut nullus Sarracenus posset ingredi uel egredi, quia duces et principes Christianorum fecerunt turres ligneas ualde excelsas, que eminebant super muros, et machinas et uineas cum quibus debellarent ciuitatem.

quadam autem die, antequam oriretur sol, imperator uocauit comites, principes et duces et precepit eis ut, summo mane, applicarent machinas ad expugnandam eam. ille autem abiit in montana cum suis uenatoribus ut occiderent ceruos, porcos et ursos. mane autem facto, ceperunt expugnare ciuitatem, et consul Rodericus Martini ascendit in quandam turrim ligneam quam fecerat, et cum eo multi milites et sagitarii et fundibularii. tunc, quidam Sarracenus sagittam forte iacens in machinam, quam consul ascenderat, direxit. heu!, consulis peccatis exigentibus, sagitta per cratem machine ictum faciens, sonuit, relictaque in ipsa crate arundine, in collum consulis ferrum ligno uacuum, percussit et, galeam loricamque penetrando, uulnus effecit.

uerumtamen consul, postquam se percussum sensit, summa cum festinatione, manu ferrum apprehendens, de uulnere traxit, quod statim sanguis sequitur, qui nulla incantatorum uel medicorum arte ea die retinere ualuit. et tandem circunstantibus "armis me exuite, uehementer enim uulnere afficior" dixit. qui statim, armis exuentes, ad suum tabernaculum deduxerunt, et tota die summa diligentia in curatione uulneris studuerunt, donec sole ruente, spes medicine simul cum anima sublata est. quod statim, ut in suis castris cognitum est, ullulatus et planctus magnus ultra omnium hominum estimationem factus est. quem audiens imperator de monte rediens, postquam ab interrogatis quid esset cognouit, uenit in castra et, uocatis principibus suis, Osorium, defuncti fratrem, pro eo consulem coram omnibus constituit.

altera autem die, imperator, uidens se ingrauari multis infortuniis, concedens fortune, a ciuitate obsessa recesit fueruntque obtimates omnes pariter cum eo. et ipse Salamantiam, ceteri cum salute ad propia peruenerunt. uerumtamen comes Osorius nuper, ut dictum est, consul declaratus, cum propria militia, defunctique parte adiuncta, apprehenso corpore Roderici consulis, magnis planctibus per singulas ciuitates augmentatis, Legionem usque peruenerunt, et in sepulcrum parentum suorum iuxta basilicam Sancte Marie, ubi sedes episcopi habetur, honorifice eum sepelierunt.

post hec autem, rex Texufinus abiit trans mare in ciuitatem que dicitur Marrocos, in domum patris sui regis Ali, et transtulit secum multos Christianos quos uocant Muzarabes, qui habitabant ab annis antiquis in terra Agarenorum; et ita tulit secum omnes captiuos quos inuenit in omnem terram que erat sub dominio eius, et posuit eos in urbibus et in castellis cum ceteris Christianis captiuis a facie illarum gentium quos uocant Muzmotos, qui debellabant omnem terram Moabitarum.

post annos uero aliquot, rex Azuel Cordube et Auenzeta rex Sibilie et ceteri reges et principes, congregata magna multitudine militum et peditum, que erat in terra Agarenorum, rursus uenerunt in ciuitatibus Toletanis et fecerunt multas strages et multa mala in Ascalona et in Alfamin, et acceperunt castellum quod dicitur Mora per negligentiam Munionis Adefonsi: negligentia dico fuit, quia non tenebat illud munitum uiris et epulis sicut decebat et ideo captum est a Sarracenis, et munierunt id uiris fortibus et sumptibus.

exercitus uero Moabitarum et Agarenorum, quando ueniebat in terram Toleti aut in ciuitates eius, nullam moram ibi faciebat nisi bellum unius diei et unius noctis, et protinus reuertebantur in terram suam propter metum imperatoris et propter uiros bellatores qui habitabant in Auilia et in Secobia et in tota Extrematura et proinde reuertebantur sine bello.

imperator uero, audiens quod capta esset Mora, abiit illuc et fabricauit contra faciem More aliud castellum quod dicitur Penna Nigra, melius et fortius, et muniuit illud militibus et peditibus multum bellicosis et sumptibus; et dedit id cuidam principi et nomen eius Martinus Fernandi, qui quotidie debellabat eos, qui erant in Mora, usquequo imperator cepit eum. sed postquam Sarraceni ceperunt Moram, Munio Adefonsi uerecundatus est et per multos dies non fuit ausus uenire in conspectu imperatoris, sed dedit se magno periculo, et cum amicis uiris bellatoribus de Toleto et de Guadalfaxara et de Talauera et de Magariz et de Auilia et de Secobia et de ceteris ciuitatibus, quotidie non cessabat facere bellum in terra Moabitarum et Agarenorum et faciebat cedes maximas et incendia et predas, et pugnabat cum multis principibus et ducibus Moabitarum et Agarenorum, et uincebat eos, et occidebat, et accipiebat spolia eorum.

imperator uero, uidens quod Munio Adefonsi esset uir bellicosus, iussit eum uenire ante conspectum suum et dedit ei suam gratiam et constituit eum secundum principem, hoc est secundum alcaydem Toleti, et iussit cunctis militibus et peditibus, qui habitabant in omnibus ciuitatibus et castellis, qui sunt trans Serram, obedire ei. similiter et omnes bellatores uiri totius Extremature, probitate et militia eius cognita, multis preliis, que faciebant cum eo in terra Sarracenorum, obediebant ei. sed Moabites et Agareni qui erant in Aurelia, faciebant maximam plagam in Toleto et in omnibus ciuitatibus eius.

ubi imperator precepit Toletano alcaidi Roderico Fernandi et fratri suo domno Guterrio obsidere Aureliam.

anno tertio decimo imperii Adefonsi imperatoris, ipse imperator, cernens quod Dominus dedisset ei requiem undique ab uniuersis inimicis suis, consilio accepto cum propriis consiliaribus, iussit duobus principibus suis, scilicet Guterrio Fernandi et fratri suo Roderico Fernandi, qui erat maximus inter alcaydes Toleti, ut unusquisque eorum cum sua militia et cum omnibus militibus et peditibus, qui erant in Toleto et in cunctis ciuitatibus, que sunt trans Serram, et cum omnibus habitatoribus totius Extremature, ut obsiderent castellum quod dicitur Aurelia, et obsessum est mense aprili.

deinde imperator, congregata militia totius Galletie et terre Legionis et de Castella, et magnis turbis peditum, abiit in Aureliam et circumdatum est castellum magnis munitionibus. sed intus in munitione castelli erat ille dux supradictus qui uocabatur Ali, ille homicida Christianorum et ducum qui occisi sunt Trans Serram, cum magna turba peditum et balistorum et militum Moabitarum et Agarenorum. et castellum erat nimium forte et bene munitum omnibus armis et balistis. iussit autem imperator artificibus suis facere machinas et multa ingenia cum quibus debellarent castellum, et iussit poni custodias per ripam fluminis ut siti eos perderent, et iussit poni uineam super quemdam locum ubi Sarraceni occulte hauriebant aquam.

et rex Azuel Cordube et Auenzeta, rex Sibilie, et Auengania, principes militie Valentie, hoc audito, contristati sunt et multum turbati sunt, et conuocauerunt ceteros reges et principes et duces et totam militiam et omnes pedites qui erant in omni terra Agarenorum et magnam multitudinem de insulis maris, et uenit illis in auxilium alius exercitus magnus Moabitarum et Arabum, quos misit eis rex Texufinus de Marrocos, et coniuncte sunt illis maxime turbe peditum, qui dicuntur azecuti, qui sequebantur magnas turbas camelorum oneratorum, farina et de omnibus escis que mandi possunt. et erat numerus militum fere triginta milia et peditum et balistorum non erat numerus.

et mouentes castra de Corduba, ceperunt uenire per regiam uiam que ducit Toletum, et peruenerunt ad puteos de Algodor et ibi castra metati sunt, et posuerunt insidias magnas occultas, et cum eis Auenganiam, Valentie rex, cum tota sua militia, et preceperunt eis et dixerunt: "si imperator occurrerit nobis obuiam ad bellum, uos ex aduerso ascendite in castris, et omnes uiros bellatores occidite in ore gladii, et succendite castra flammis, et munite castellum militibus et peditibus et armis et omnibus escis, que mandi possunt et apud nos sunt in camelis nostris, et aqua; deinde sequimini nos ubi scietis nos esse. nos autem ibimus in Toletum et ibi spectabimus imperatorem ad bellum".

uenerunt autem exploratores imperatoris ad eum in castra, et narrauerunt ei consilia et facta Sarracenorum in conspectu omnium magnatorum suorum et principum et ducum. et consilio diuino accepto, ne abirent contra Sarracenos in pugnam, sed ut in castris spectarent eos, castellum perdi *** sed maximus exercitus Moabitarum et Agarenorum uenerunt Toletum et expugnauerunt contra Sanctum Seruandum: sed turres excelse non sunt lese.

destruxerunt tamen unam turrem, que stabat a facie Sancti Seruandi, et perierunt in illa quatuor anime Christianorum, et multi eorum abierunt in Azeca, sed nihil mali ibi fecerunt.

deinde ceperunt destruere uineas et arbusta, sed in ciuitate erat imperatrix domna Berengaria cum magna turba militum et ballistorum et peditum, qui sedebant super portas et super turres et super muros ciuitatis et custodiebant eam. hoc uidens imperatrix, misit nuntios regibus Moabitarum, qui dixerunt eis: "hoc dicit uobis imperatrix, uxor imperatoris: nonne uidetis quia contra me pugnatis, que sum femina, et non est uobis in honorem? sed si uultis pugnare ite in Aureliam et pugnate cum imperatore, qui cum armatis et paratis aciebus uos expectat". hoc audientes reges et principes et duces et omnis exercitus, eleuauerunt oculos suos et uiderunt imperatricem sedentem in solio regali et in conuenienti loco super excelsam turrem que nostra lingua dicitur alca�er, et ornatam tanquam uxorem imperatoris; et in circuitu eius magna turba honestarum mulierum cantantes in tympanis et citaris et cymbalis et psalteriis. sed reges et principes et duces et omnis exercitus, postquam eam uiderunt, mirati sunt et nimium sunt uerecundati, et humiliauerunt capita sua ante faciem imperatricis et abierunt retro, et deinde nullam causam leserunt et reuersi sunt in terram suam, collectis a se suis insidiis, sine honore et uictoria.

interea, imperator iussit poni custodias per ripam fluminis, ne Sarraceni haurirent aquam, ut siti eos perderet, et posuerunt uineam super quemdam locum ubi occulte hauriebant aquam, sed Mauri eruperunt de castello et succenderunt illud igne, quia inuenerunt id sine custodiis. qui autem in castello erant, prohibebantur egredi, et ingredi et esurierunt ualde, et multi ex eis fame perierunt et siti, quia cisterne, que intus erant, defecerunt et nullo modo capiebant aquam. sed artifices imperatoris applicuerunt machinas et ballistas ad castellum et ceperunt destruere turres.

hoc uidens Ali, consilio accepto cum suis, misit nuntios imperatori dicens: "habeto nos federatos et concede nobis spatium unius mensis ut mittamus nuntios iterum trans mare regi nostro Texufino et in omnem terram Agarenorum: et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te et dabimus tibi castellum, ita ut pacifice dimittas nos et omnia nostra ire in Calatrauam ciuitatem nostram". quibus respondit imperator: "hoc pacto feriam uobiscum fedus: ut detis mici quindecim obsides omnium uestrum maiores, excepto Ali, et si non fuerit qui defendat uos, reddite mihi castellum et remaneant in castello baliste et omnia arma et omnia regalia; et uestra propria tollite uobiscum; necnon et captiui Christiani qui sunt in carcere uestro, per manus fidelium meorum pascantur de mensa mea, et similiter remaneant apud me". sed inuito placuit sermo Ali et suis, et dedit obsides et missi sunt in Toletum sub custodia, et cum iuramento promisit complere omnia sicut de super scriptum est, et imperatori placuit.

abierunt ergo nuntii trans mare in domo regis Texufini, qui regnabat pro Ali patre suo, et nuntiauerunt ei omnia que fecerant reges qui erant in terra Agarenorum, et uniuersa que acciderant in castello; quibus auditis, ille et principes sui et duces et omnis domus sua, consternati sunt animo, quia non qualia uoluerant eueniebant illis. sed nuntii, non inuenientes ullam consolationem in domo regis Texufini, neque consilium in regibus qui erant in terra Agarenorum, reuersi sunt in Aureliam et dixerunt ad Ali et ad eos qui cum eo erant, ex ore regis Texufini et de ceteris, ut nullam spem expectarent, et ut castellum darent imperatori.

postremo autem die mensis, summo mane, datum est castellum et implete sunt turres militum Christianorum, et eleuata sunt uexilla regalia super excelsam turrem. sed hi qui tenebant uexilla, clamabant excelsa uoce et dicebant "uiuat Adefonsus imperator Legionis et Toleti!". hoc audientes et uidentes episcopi et totus clerus et omnes qui erant in castra, leuauerunt manus suas ad celum et dixerunt: "te Deum laudamus, te Dominum confitemur", et cetera.

egressus est autem Ali de castello et omnes qui cum eo erant, tollentes secum propria et relinquentes captiuos Christianos et omnia regalia in castello, in manibus Christianorum. et uenerunt ad imperatorem, et imperator recepit eos pacifice et fuerunt apud eum in castris per aliquos dies et dati sunt illis obsides. post hoc, dimisit eos abire in Calatrauam et cum eis Rodericum Fernandi, qui eos custodiret, quia Toletani uolebant eos occidere.

obsessum est autem castellum in mense aprili et captum est in mense octobrio ab Adefonso imperatore in era CLXXVII post millesimam, et auersum est opprobium et maximum bellum quod erat factum in terra Toleti et in tota Extrematura. deinde imperator iussit muniri castellum agmine militum et peditum et balistis et machinis et omnibus armis et aqua et uniuersis escis que mandi possunt; et omnis exercitus et principes et duces reuersi sunt unusquisque in sua cantantes et laudantes Deum, quia facta est magna uictoria in manu pueri sui Adefonsi imperatoris.

post hec autem, imperator disposuit uenire Toletum. sed cum omnis populus audisset quod imperator ueniret Toletum, omnes principes Christianorum et Sarracenorum et Iudeorum, et tota plebs ciuitatis, longe a ciuitate exierunt obuiam ei cum timpanis et citharis et psalteriis et omni genere musicorum, unusquisque eorum secundum linguam suam laudantes et glorificantes Deum, qui prosperabat omnes actus imperatoris, necnon et dicentes: "benedictus qui uenit in nomine Domini, et benedictus tu et uxor tua et filii tui et regnum patrum tuorum, et benedicta misericordia tua et pacientia tua". et deduxerunt eum intus ciuitatem per portam de Alcantara.

deintus, archiepiscopus Raymundus Toletane ecclesie, cum magna processione clericorum et monachorum, exiit in plateam ciuitatis et recepit imperatorem, et abierunt cum illo in ecclesiam Sancte Marie cantantes et dicentes: "Deum time et mandata eius obserua", et reliqua. et data benedictione archiepiscopus abiit imperator uero in alcacerem receptus est in illa alcacer et in palatiis regalibus, et fuit ibi per aliquot dies. deinde uenit in ciuitatibus Toletanis et in castellis, et perdidit impios ex eis, et omnes operarii iniquitatis qui erant in tota Extrematura turbati sunt. et directa est salus et misericordia et pax et uirtus in manu eius: et omnes, qui erant in uniuerso regno suo, letificabantur in cunctis operibus suis.

sed postquam capta est Aurelia, euoluto tempore duorum annorum et sex mensium, imperator applicuit ad Coriam, et circumdedit eam castris, et iussit artificibus suis facere quandam turrem ligneam, que eminebat super muros ciuitatis, et machinas et balistas et uineas cum quibus ceperunt subfodere muros ciuitatis et destruere turres. sed Moabites et Agareni qui erant in ciuitate, timore magno perterriti, clauserunt omnes portas muro magno et firmo et prohibebantur ingredi et egredi. preualuit tandem fames ualida in ciuitate et multi ex Agarenis fame perierunt.

sed postquam Moabites uiderunt se oppressos ualde, petierunt dextras pacis imperatori, tali tenore: ut quererent qui liberaret eos usque ad triginta dierum spatium, sin autem redderent ciuitatem pacifice cum omnibus captiuis et regalibus redditis. quo audito, placuit imperatori et omnibus consiliariis eius. missis itaque nuntiis regi suo Texufino, qui regnabat pro Ali patre suo, et in domo regis Auencete et in domo regis Azuel, nuntiauerunt eis omnia que illis acciderant, et quale pactum habebant cum imperatore Legionensi. rex itaque Texufinus et ceteri reges, non habentes potestatem liberandi eos neque ciuitatem suam, multum plangentes, iusserunt reddi ciuitatem et liberare animas suas et complere omnia que pepigerant imperatori, quod ita absque mora factum est.

postquam autem reddita est ciuitas imperatori, mundata est ab immunditia barbarice gentis et a contaminatione Mahometis, et destructa omni spurcitia paganorum ciuitatis illius et templi sui.

dedicauerunt ecclesiam in honore Sancte Marie semper uirginis et omnium sanctorum, et ordinauerunt ibi episcopum uirum religiosum nomine Nauarronem sicuti antiquitus fuerat sedis episcopalis tempore Ildefonsi archiepiscopi et Recaredi regis, quando tota illa terra Christianorum erat, a Mediterraneo usque ad mare Occeanum.

capta est autem ciuitas Cauria in era CLXXXI post millesimam et in mense iunio. postquam imperator, auxiliante Deo, tali triumpho et uictoria ditatus est, cum omni exercitu suo, laudantes Deum, cuius misericordia continet omnia secula, reuersus est honorifice et pacifice in ciuitatem suam, quam dicunt Salamanticam.

ubi Moabites perterriti reliquerunt castellum Alualat uacuum.

uidentes autem Moabites et Agareni qui erant in Alualat, quod capta esset Coria, magno timore perterriti sunt, et abeuntes, reliquerunt castellum uacuum. uenerunt autem uiri Christiani Auile et Salamantice et destruxerunt illud usque ad fundamentum; et in subsequenti anno, uir bellicosissimus, predictus Munio Adefonsi, quem Toletanum alcaydem supra diximus, elegit sibi nongentos milites ex fortissimis Toleti et aliarum ciuitatum Toletanorum, et Auile et Secobie, et mille pedites electos et, sicut erat assuetus, ascendit cum eis in mediam campaniam Cordube et fixere ibi sua temptoria: accepitque aurum et argentum et opes magnas, fecitque magnam captiuitatem et fecit magnas cedes per totam campaniam Cordube; et euasit quidam captiuus Sarracenus et fugit, et abiit ad regem Azuel Cordube et ad Auencetam regem Sibilie, qui erant in unum congregati et querebant consilium quomodo facerent bellum in terra Christianorum et uenirent Toletum. sed non inueniebant illud consilium opportunum, et subito superuenit ipse Sarracenus qui fugerat a Christianis, et nuntiauit in conspectu eorum omnia quecumque fecerant Christiani in terra eorum.

quo audito, cum magna festinatione, protinus iusserunt intonare uoces et preconia per totam campaniam Cordube et Carmone et Sibilie, et insonare tambores et tubas in ciuitatibus et in castellis et in uicos, et congregati sunt ad eos multa milia militum et peditum et balistorum, et persequuti sunt Christianos per uiam tritam qua regresi fuerant. sed Munio Adefonsi, aspiciens a longe post tergum suum huc et illuc, uidit uenientes copiosas acies paratas equitatuum Moabitarum et Agarenorum, et uexilla regalia erecta, et maximas acies peditum et ballistorum et azecutorum et Agarenorum.

hoc uidens, Munio Adefonsi cognouit quod essent rex Azuuel Cordube et Auenzeta, rex Sibilie, et dixit sociis suis: "uideo uenire post nos reges Moabitarum cum magnis aciebus militum et peditum, et modo nos festinemus et eamus in illa mata de Montelo et ibi, paratis nostris aciebus, expectemus eos. " uenerunt in predictum locum et ibi fixere suos papiliones et cuncti, flexis genibus, clamauerunt ad Dominum in oratione et dixerunt: "o Iesu Nazarene, qui pro nobis pependisti in ligno et sanguinem tuum pro nobis fudisti; ecce Moabites et Agareni, inimici tui et nostri, conuenerunt aduersum nos ut nos disperdant: sed tu miserere et eripe nos. o magna uirgo uirginum, intercede pro nobis ad filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum, et si nos liberaueris, ex omnibus que nobis dedisti aut dederis, fideliter dabimus ecclesie tue in Toleto fundate decimas. sancte Iacobe, apostole Christi, defende nos in prelio, ut non pereamus in tremendo iudicio Sarracenorum".

et his dictis, Munio Adefonsi instruxit duas acies militum fortissimas contra Sarracenos et iterum predictus Munio dixit: "o filii Christianorum Dei, confortamini et audacter et uiriliter pugnemus contra Auencetam regem Sibilie, qui est fortior omnium Sarracenorum, quia si Auenceta uictus fuerit aut mortuus, omnes uicti sunt; et uidete ne aliquis uestrum moriatur terga uertendo, quia melius est nobis in unum locum mori in bello quam dispersi huc et illuc". et iterum dixit: "memores estote, socii mei, quia olim ego et sexaginta duo milites qui erant mecum, ex quibus quidam presentes sunt alii remanserunt in ciuitatibus nostris, pugnauimus cum rege Texufino et cum tota militia Cordube et cum multis milibus militum et peditum in illo campo quem dicunt Almodouar de Tendas et Dominus conclusit eos in manibus nostris, et uicti sunt, et rex Texufinus fugiit et principes et duces eius, et multa centena militum et peditum mortui sunt: ceteri uero fugerunt; et nullus ex nobis cecidit nisi solummodo unus miles, et accepimus innumerabilia spolia eorum et reuersi fuimus cum pace in ciuitatibus nostris". et iterum dixit: "tam facile est apud Deum concludere multos in manibus paucorum, quam paucos in manibus multorum. modo autem, sicut fuerit uoluntas in celo, sic fiat". deinde communicati sunt de sacrificiis clericorum, quos habebant secum.

porro acies Moabitarum et Agarenorum, erectis suis regalibus uexillis, uenerunt et instruxerunt acies magnas et fortissimas contra acies Christianorum. uidens autem rex Auenceta acies Christianorum minimas et nulla signa principum in illis, nisi solummodo Munionis Adefonsi, Toletani alcaydis, dixit circunstantibus: "o insensati Christiani, filii canum: quomodo uenistis perdere capita uestra!". inito autem certamine, continuo rex Auenceta Sibilie percussus est a duobus militibus Toletanis: unus uocabatur Petrus Aluazile et alius uocabatur Rubertus de Mongomariz, et mortuus est, et amputatum est caput eius.

hoc uidens itaque rex Azuuel et ceteri principes et duces et tota militia Moabitarum et Agarenorum et omnes pedites, protinus terga uerterunt, et fugerunt huc et illuc per semitas montium, et absconderunt se in cauernis petrarum. persecuti sunt autem eos Munio Adefonsi et ceteri Christiani, et in fugam rex Azuuel ab hasta Munionis Adefonsi oppressus est in terra, et amputatum est caput eius. mortui sunt autem multi principes et duces Moabitarum et Agarenorum, et multa milia militum et peditum, quorum non est numerus. capti sunt autem multi duces et principes et multi milites nobiles; captiuati sunt plurimi pedites, sicut unusquisque Christianorum secundum uires suas potuit ducere".

acceperunt autem argentum multum et aurum, et uexilla regalia, et uestes pretiosas, et arma optima et loricas et galeas et scuta, et equos optimos cum suis sellis et mulos et mulas et camelos oneratos multis diuitiis. capita uero regum suspenderunt in summitate hastarum in quibus erant uexilla regalia, et capita ducum et principum suspensa sunt in singulis hastis. corpora regum iussit Munio Adefonsi inuolui in pannis sericis optimis, et posuit ea in quodam campo uiridi, et reliquit cum eis Sarracenos qui ea custodirent usque inde tollerentur. et conuersi in castris, himnum canebant et benedicebant Dominum, quoniam in seculum misericordia eius.

et factus est dies crastinus, tunc Munio Adefonsi et sui socii, mouerunt castra et uenerunt Toletum, et ingresi sunt in ciuitatem per portam de Alcantara, et precedebant ante eos uexilla regalia erecta, et in summitate hastarum capita regum, et deinde milites nobiles captiui in catenis; post hec, populus Sarracenus ligatis manibus a tergo; sequebantur eos pedites Christianorum trahentes equos regum et mulos et mulas ducum et principum et militum cum suis sellis optimis laboratis ex auro et argento. deinde mulos et mulas, quos uocant azemilas, et camelos oneratos armis et ex omnibus expoliis.

et sic uenerunt ante fores ecclesie Sancte Marie, ubi erat presens imperatrix domna Berengaria uxor imperatoris, et archiepiscopus Toletanus domnus Raymundus et omnis clerus et omnes milites ciuitatis et totus populus, qui uenerat ad uidendum miraculum et uictoriam. sed postquam uiderunt capita regum Sarracenorum in summitate hastarum, in quibus erant signa regalia erecta, omnes mirati sunt, et intrauerunt in ecclesiam sancte Marie cum gaudio magno cantantes et dicentes "te Deum laudamus, te Dominum confitemur" usque in finem. et data benedictione archiepiscopus et omnes abierunt in tabernacula sua.

altera autem die, summo mane, imperatrix domna Berengaria et Munio Adefonsi et sui socii miserunt nuntios imperatori, qui erat in Secobia, dicentes: "hec dicit imperatrix uxor tua domino suo imperatori et Munio Adefonsi, quem Toletanum alcaydem fecisti: non habeas ullam pigritiam ueniendi ad nos, neque facias ullam moram, sed ueni Toletum in domum tuam et ibi uidebis magna magnalia et uictoriam quam fecit Dominus tibi et uniuerso regno tuo". hoc audito, imperator magno gaudio gauisus est, et festinus ascendit in Toletum.

et cum audisset Munio Adefonsi et sui uictoriosi socii quod imperator ueniret Toletum, exierunt obuiam ei longe a ciuitate; et preibant ante eos uexilla regalia, et in summitate hastarum suspensa capita regum, et capita ducum et principum ita suspensa, et milites Sarraceni captiui in catenis; post hec cetera gens Agarenorum ligatis manibus a tergo, et equi regum et muli et mule principum et militum et omnia arma et azemile et cameli onerati multis spoliis.

sed postquam imperator uidit omnia hec, et capita regum suspensa in summitate hastarum in quibus erant uexilla ragalia stupefactus est et, magnas gratias agens Domino Deo, dixit: "benedictus sit Dominus Deus omnium creator, terribilis et fortis, iustus et misericors, qui solus est rex bonus, solus prestans, solus iustus, omnipotens et eternus, qui uos liberauit de gladio istorum regum et de manibus Sarracenorum et qui me semper liberat de omni malo et suos fideles" et his peractis, uenerunt in ciuitatem, in palatiis regalibus; in primis, datis ex omnibus decimis Deo et ecclesie sancte Marie; deinde dederunt imperatorem quintam partem sicut mos est regum, et desuper uexilla ragalia et equos regum, et mulas et alia plurima dona; et de communi separauerunt preciosa dona, que miserunt ad sanctum Iacobum Compostellanum. cetera Munio Adefonsi et sui socii, more suo, diuiserunt inter se.

iussit autem Munio Adefonsi suspendi capita regum et cetera capita principum et ducum in summa arce Toleti, ut omnibus Christianis, Moabitis et Agarenis manifestum signum esset auxilii Dei. et transactis autem aliquot diebus, imperatrix, misericordia magna mota, iussit capita regum deponi, et precepit Iudeis et Sarracenis medicis ea ungere mirrha et aloes, et inuolui in pannis optimis et mittere in arcis laboratis ex auro et argento. deinde imperatrix honorifice misit ea in Cordubam reginis uxoribus eorum regum. facta est autem hec uictoria a Deo in era CLXXXI post milesimam, et mense martio.

et auditum est in domo regis Texufini, quod defuncti sunt reges qui regnabant in terra Agarenorum, ipse rex contristatus est et turbatus, et omnis regio eius cum illo, et conuocans ad se omnes principes Christianorum quos secum habebat, et Moabitarum et Arabum, scilicet proprios consiliarios, dixit ad eos: "quod mihi datis consilium, quid faciam de terra Agarenorum, que est sine rege?" cui omnes pariter responderunt et dixerunt: "ecce Auengania presens est, tuus fidelis amicus; non est melior illo huc neque illuc." deditque ei principatum Cordube et Carmone et Sibilie et Granate et omnem terram Agarenorum et dixit ei: "accipe aurum et argentum abundanter de thesauris meis, et uade in terram Christianorum, et accipe uindictam regum fratrum nostrorum, qui occisi sunt: non parcat gladius tuus ulli regioni eorum, omnemque urbem munitam et oppida subiugabis mihi et tibi".

eodem anno, quo supradicta bella a Munione Adefonsi gesta sunt, imperator congregauit magna agmina militum et peditum et ballistorum, et castra metati sunt in Toleto, iuxta flumen quod dicitur Tagus. conuocatis tandem imperator duobus ducibus suis, scilicet Munionem Adefonsi, Toletanum alcaydem, et Martinum Fernandi, alcaydem de Fita et aliarum ciuitatum, dixitque eis: "preestote populo huic et terre et presidite in oppido quod dicitur Penna Nigra, cognomento Penna Christiana, et uidete ne forte ueniant Moabites et Agareni et muniant castellum quod dicitur Mora".

ipse autem imperator et omnis exercitus eius abiit in regione Cordube; eratque in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores fructiferas et uineas et oliueta et ficulneas fecit incidi; misitque ignem in omnem terram Cordube, Carmone et Sibilie, et omnis illa terra combusta est, et non remansit quidquam nisi solummodo ciuitates munite et oppida; fecitque magnas cedes et maximas captiuationes et copiosas predas.

in diebus autem, quibus erat imperator in terra Cordube, Farax adali, pinceps de Calatraua, et omnes pincipes et duces Moabitarum et Agarenorum qui erant in omnibus ciuitatibus et oppidis usque in flumen quod dicitur Goadalquiuir, congregati sunt in unum, et consilium fecerunt ut uenirent in terram Toleti et munirent castellum quod dicitur Mora et mitterent insidias super Munionem Adefonsi et eum occiderent. qui erat in castello quod dicitur Penna Nigra.

factum est autem in die primo kalendarum mensis augusti, predictus Munio, Toletanus alcayde, antequam ortus dies esset, exiuit de supradicto castello, ipse et quadraginta milites Toletani cum eo, relicto ibi socio suo Martino Fernandi ad custodiendum castellum. ipse autem Munio Adefonsi et sui socii ascenderunt in montana contra Calatrauam ut uiderent et audirent quidnam esset factum. et dum milites Toletani alcaydis ambularent huc et illuc, inuenerunt uirum Sarracenum latitantem in quadam spelunca, et comprehensum adduxerunt eum ante conspectum Toletani alcaydis, dixit itaque ei Munio Adefonsi: "cuius es tu? uel unde es? et quo pergis?" qui ait ei: "puer Agarenus ego sum, seruus Farax adali de Calatraua, et misit me dominus meus ut explorarem te".

cui dixit Munio Adefonsi: "ubi est Farax adali?" cui ille respondit: "ecce post terga mea sequitur me cum magna multitudine militum et peditum, portans secum camelos et mulos et equos et asinos oneratos farina et omnibus escis que mandi possunt ut muniat castellum quod dicitur Mora; et post ipsam multitudinem Farax adali cum maxima multitudine Moabitarum et Agarenorum, militum et peditum et balistorum, quorum numerus est fere quatuor milia, et uenerunt ut te interficiant, et ipsos qui tecum sunt si te possunt in alio loco inuenire". et adhuc uerbum erat in ore illius et ecce prima acies Sarracenorum superuenit, et Munio Adefonsi et sui socii commiserunt cum eis prelium, et statim Sarraceni uicti sunt, et terga uerterunt, et multi ex eis mortui sunt; et ceteri fugerunt huc et illuc, relinquentes in campo magna spolia.

post hec Munio Adefonsi reuersus est in Penna Nigra et retulit Martino Fernandi omnia que fecerat illo die, et quia Farax adali ueniebat cum magno exercitu ad bellandum cum eis; et, consilio accepto, comederunt panem et uinum. deinde Munio Adefonsi et Martinus Fernandi et omnes milites qui cum eis erant, paratis aciebus, exierunt obuiam Sarracenis et inuenerunt acies paganorum paratas in Puteos de Algodor. inito autem certamine, multi ceciderunt gladio ex his et illis, et Martinus Fernandi uulneratus est; et Sarraceni discesserunt a Christianis et Christiani a Sarracenis, et factum est magnum spatium inter acies Sarracenorum et Christianorum.

cognoscens autem Munio Adefonsi quia tempus eum non iuuat, dixit Martino Fernandi: "domine Martine, discede a me et omnes milites tui et uade in Penna Nigra et diligenter custodi illud, ne forte ueniant Moabites et Agareni ex aduerso et preoccupent castellum, et erit magnus error in domo domini nostri imperatoris.

ego autem et mei socii pugnabimus cum eis, sicut fuerit uoluntas in celo sic fiat". et Martinus Fernandi et omnes sui milites reuersi sunt in castellum ad custodiendum illud. iterum Munio Adefonsi dixit cuidam suo priuigno, filio uxoris sue, quem ille in illo anno in die Pasche fecerat militem: "uade Toletum in domum matris tue et curam illius habe et filiorum meorum, fratrum tuorum: non placeat Deo ut mater tua, uno die, sit orbata de me et te". tunc ille miles dixit ei: "non uadam, sed moriar tecum". tunc, iratus Munio Adefonsi, percusit eum cum conto haste et ipse inuitus, plorans et eiulans, uenit Toletum.

in illa hora Moabites et Agareni pugnabant aduersum Munionem Adefonsi et sui socii, et ceciderunt multi uulnerati ex his et illis. postquam uidit se Munio Adefonsi et suos socios multum oppressos, ascenderunt in quamdam rupem, que uocatur Penna Cerui, et consequuti sunt eum uiri sagittarii et uulneratus est Toletanus Munio uehementer a sagittariis, et mortuus est; et omnes milites qui cum eo erant mortui sunt in circuitu eius: et maxima pars principum Moabitarum et Agarenorum mortui sunt.

uenit autem Farax adali et amputauit caput eius et brachium dextrum cum humero, et manum et pedem eius dextrum, cum tibia, et expoliauit eum armis; et truncum corporis eius inuoluit in linteaminibus mundis; et multa capita Christianorum militum preciderunt. et miserunt caput Munionis Adefonsi in Cordubam, in domum uxoris Azuuel, et in Sibiliam, in domum regis Auencete; deinde trans mare, in domum regis Texufini, ut annuntiaretur in omnem terram Moabitarum et Agarenorum. brachium et pedem Munionis Adefonsi, et capita aliorum militum suspenderunt super excelsam turrem que est super Calatrauam.

quod, cum audissent habitatores Toleti, quecumque fecerant Sarraceni, uenerunt et tulerunt corpus Munionis Adefonsi et corpora sociorum eius, et sepelierunt eos in cemeterio Sancte Marie Toleti.

sed per multos dies mulier Munionis Adefonsi cum amicis suis et cetere uidue ueniebant super sepulchrum Munionis Adefonsi et plangebant planctum huiuscemodi: "o Munio Adefonsi, nos dolemus super te: sicut mulier unicum amat maritum, ita Toletana ciuitas te diligebat. clipeus tuus nunquam declinauit in bello, et hasta tua nunquam rediit retrorsum; ensis tuus non est reuersus inanis. nolite annuntiare mortem Munionis Adefonsi in Corduba et in Sibilia, neque annuntietis in domo regis Texufini, ne forte letentur filie Moabitarum et exultent filie Agarenorum et contristentur filie Toletanorum".

mortuus est autem Munio Adefonsi, quem alacaydem Toleti satis memorauimus, et omnes uiri bellatores qui cum eo erant, pro peccato magno quod fecit contra Deum, scilicet quia occidit suam filiam, quam habebat legitime coniugis, quia ludebat cum quoddam iuuene, et non fuit misertus sue filie sicut Dominus misericors erat illi in omnibus preliis quecumque faciebat, neque fuit memor mulieris deprehense in adulterio, quam scribe et pharisei statuentes ante Dominum, uoluerunt lapidare, quibus et dixit Dominus: qui uestrum sine peccato est, primus in illam mittat lapidem. sed Munio Adefonsi planxit hoc peccatum cunctis diebus uite sue, et uoluit peregrinare in Hierusalem, sed Raymundus, archiepiscopus Toletane ecclesie, et ceteri episcopi et clerici, rogati ab imperatore ut non peregrinaretur, preceperunt ei pro penitentia ut semper debellaret Sarracenos, sicuti fecit usquequo ab eis occisus est.

et dum ista geruntur, imperator, perlustrata omni terra Cordube et Carmone et Sibilie, reuersus est cum magna uictoria; et cum uenisset circa Talauera, fixit castra circa flumen Tagum in illa planitie, et uenerunt ad eum milites ciuitatis et sui dispensatores, et ab eis recognouit ea que de Munione Adefonsi gesta sunt, et multum factus est tristis. uidentes autem comites, principes et duces magnam tristitiam in facie imperatoris, omnes uenerunt ad eum et steterunt coram eo et dixerunt ei: domine imperator, multi similes Munionis Adefonsi, et meliores, sunt in regno tuo; fortuna quam homines dixerunt Munionis Adefonsi, tua fuit et est et erit cunctis diebus uite tue, quia a Deo est missa tibi: nullus nostrum est fortunatus a Deo sicut tu. imperator, hoc audiens, considerabat dicta eorum et fere dimidia hora tacitus, respondit eis: unusquisque uestrum reddeat in propria sua et in sequenti anno omnes uos et tota militia Galletie et Legionis et Castelle, et omnes milites et pedites de tota Extrematura, mediato mense septembri, omes stote mecum in Toleto." hoc audito, reuersi sunt in sua propria.

cum autem circulus anni uolueretur hoc est in era CLXXXII post milesimam, in mense septembrio, omnes comites, pricipes et duces imperatoris, unusquisque cum sua propria militia, schola regalis et omnes alcaydes, milites et pedites de tota Extrematura omnes uenerunt Toletum. post hec, imperator mouit exercitum suum et misit ante faciem suam magnas algaras in omni regione Cordube et Carmone et Sibilie et Granate, que destruxerunt totam terram Baece et Ubete, totamque campaniam Cordube et Sibilie, et peruenerunt ad fines Almarie, destruxeruntque omnes uineas et oliueta et ficulneas, et omnia pomaria inciderunt et combusserunt igne; et dederunt ignem in urbibus eorum et in uillis et in uiculis, et multa castella eorum flamma combusserunt; ceperuntque uiros et mulieres et paruulos eorum et magnam predam equorum et equarum et camelorum et mulorum et asinorum, boum et uacarum et omnia pecora; aurum et argentum, et omnia pretiosa, que in domibus eorum erant, et cuncta supellectilia et quicquid habere poterant. et adduxerunt omnia supradicta ad imperatorem in castris, in terra Granate, et destructa est omnis regio Agarenorum ab Almaria usque in Calatrauam, nec remanserunt nisi pauce fortissime ciuitates et oppida fortissima. post hec, imperator et omnis exercitus eius reuersus est Toletum portantes secum copiosas diuitias et cum magna uictoria et pace.

uidentes ergo principes et duces et omnis populus Agarenorum multiplicata mala, et imperatorem et exercitum eius per singulos annos applicare ad fines eorum, et Toletanas hostes Secobie et Auile Salamantice et aliarum ciuitatum quotidie destruere eorum terram, congregati sunt in plateis et in accubitis ciuitatum et synagogis et dixerunt: quid faciemus, quia non poterimus substinere bellum imperatoris et ducum eius? responderunt nonnulli eorum dicentes: Moabite medulas terre comedunt et possesiones nostras; aurum et argentum nobis tollunt; uxores nostras et filios nostros opprimunt: pugnemus ergo contra eos et occidamus eiiciamusque dominium a nobis, quia non est nobis pars in domo regis Texufini neque hereditas in filiis Ali et patris eius Iuzeph. alii autem dicebant: "faciamus in primis pactum et pacem cum imperatore Legionis et Toleti et demus ei tributa regalia sicut patres nostri dederunt patribus suis". quod bonum uisum est in occulis eorum, et ut essent parati in prelio contra Marrochinos. deinde, conuersi in synagogis suis, orabant petentes miserationes Mahometis pseudoprophete eorum, ut adiuuaret ceptus et actus eorum; et mittentes uocabant regem Zafadolam et omne semen regum Agarenorum ut uenirent et bellarent contra Moabitas.

et in era CLXXXIII post millesimam, et in mense octobrio, Mahomete dux, qui erat de semine regio, occidit omnes Moabites qui erant in Mertula et in omnibus finibus eius. deinde illi, qui erant in Valentia et in Murcia et in Lerida et in Tortosa et in aliis multis castellis, ab Agarenis in pugna occisi sunt. in diebus illis Zafadola rex et omnes ciues Cordube et Iaen et Ubete et Baece et Anduger Sibilie Granate et Almarie et illius regionis que est circa mare Mediterraneum usque in Toletum, omnes commiserunt bellum cum Moabitis et cum Auengania duce eorum, et mortua sunt multa milia Moabitarum et Agarenorum, et Agareni preualerunt et eiecerunt Auenganiam de Corduba et omnes Moabitas, et de multis aliis ciuitatibus et oppidis; qui eiectus, consedit in turribus excelsis Cordube, quas nostra lingua dicit Alcacer, et in Almodovar et in Monthor et in Carmona et in Sibilia. sed omnes Moabite qui euaserunt a gladio Agarenorum, fugerunt ad eum et facti sunt illi in magnum firmamentum. facta est autem magna cedes et perturbatio in omnem terram Agarenorum, qualis non fuit ex illo die quo Agareni transierunt mare Mediterraneum preoccupantes illam terram.

in illo tempore erat quidam sacerdos in Corduba secundum legem Mahometi de semine Agarenorum, et nomen eius Abefandi, et erat diues super omnes homines qui morabantur in Corduba, qui uocauit ad se Farax, adali de Calatraua, et omnes maiores Cordube et parentes et amicos, et habuit cum eis consilium mysterii sui ut regem Zafadolam interficerent et ipse regnaret pro eo; que causa non latuit regi Zafadole, et uocauit omnes suos fideles, milites et pedites Christianos, quos habebat in comitatu suo, et exiit cum eis de Corduba, et Farax adali cum eo, et dixit rex Zafadola Farax adali: quia tu meus proditor esse uoluisti, ne tu ad id pertingere ualeas, conabor, et respiciens Christianos ait: irruite in eum et interficite, qui statim interfecerunt eum.

qua occasione accepta, Abefandi et Cordubenses uoluerunt interficere regem Zafadolam et persequuti sunt eum. sed ille abiit in Iaen et inde in Granatam et commisit multa prelia cum Moabitis et accepit ciuitates et oppida eorum. et Abefandi factus est dux in Corduba. tunc rex Zafadola misit nuntios imperatori dicens: "terra Ubete et Baece et earum oppida nolunt obedire mihi, nec dare tibi tributa." quo audito, imperator uocauit comites Malricum, Hexmegot et Pontium et cum his Martinum Fernandi, et dixit eis: ite et subiugate mihi et regi Zafadole Baezam et Ubetam et Iaen et omnes uiros rebelles, et non parcat gladius uester ulli eorum.

illi autem, abeuntes cum magno exercitu, destruxerunt totam illam terram rebellem et fecerunt magnas predas et captiuationes.

sed postquam ciues illius regionis uiderunt se ualde oppressos, miserunt legationem regi Zafadole dicentes: "ueni, libera nos de manibus Christianorum et securi seruiemus tibi", qui statim uenit cum magno exercitu, quo relicto in facie Christianorum, pacifice uenit ad castra eorum et dixit comitibus: reddite mihi captiuationem et predam quam fecistis et ibo uobiscum ad imperatorem, et quicquid mihi preceperit imperator, faciam. cui comites responderunt: absit hoc a nobis, quia tu misisti nuntios imperatori dicens: uiri Ubete et Baece rebelles sunt mihi et tibi, et nunc mitte exercitum qui destruat eos et terram suam; et sicut tu et imperator nobis precepit ita nos fecimus. quibus Zafadola respondit dicens: si mihi non dederitis omnem captiuationem et predam armatus pugnauit uobiscum. cui comites responderunt: modo est tempus et hora. et protinus, paratis aciebus, commiserunt bellum et ingrauatum est prelium nimis.

postremo Agareni, terga uertentes, uicti sunt, et rex Zafadola captus est in bello a militibus comitum, quem tenentes ut adducerent in temptoria, superuenerunt milites quos dicunt pardos, et cognoscentes interfecerunt eum. hoc uidentes comites, nimium contristati sunt, et miserunt nuntios imperatori, qui erat in Legionensem ciuitatem regiam, qui nuntiauerunt ei omnia uerba belli.

ceterum, postquam dixerunt "amicus tuus rex Zafadola mortuus est", rex, nimium contristatus, dixit: mundus ego sum a sanguine Zafadole amici mei". et cognouerunt omnes Christiani et Sarraceni ab Arabia, que est iuxta flumen Iordanis, usque ad mare Occeanum quod imperator nunquam conscius extitit mortis regis Zafadole.

porro Abefandi dux Cordube non potuit sustinere bellum Auenganie et Moabitarum, et fugit in Anduger ipse et amici eius, et ciues ipsius ciuitatis receperunt eum. persecutus est autem eum Auengania et obsedit Anduger, et fecit machinas et balistas et multa ingenia belli, et uiriliter cepit pugnare contra Abefandi et contra eos, qui cum eo erant in ciuitate. sed Abefandi, postquam uidit se nimium oppressum, misit nuntios imperatori dicens: ecce Auengania et omnes militie eius obsederunt me sed tu miserere mei secundum misericordiam tuam et libera me, et securus seruiam tibi ego et amici mei.

post uerba audita nuntiorum Abefandi, imperator uocauit ad se Fernandum Iohannis, fidelem amicum et ducem Limie, ipse qui auxiliatus est imperatori contra Adefonsum regem Portugalensium in Limia, et dixit ei: accipe de meis militibus quos et quot uolueris, et uade in Anduger, et tu et Abefandi retinete ciuitatem usquequo ego uadam. qui statim abiit et cum eo magna turba militum, et intrauerunt in Anduger; et Abefandi et ciues illius ciuitatis, eo uiso, ualde letati sunt. sed Fernandus Iohannis et Christiani qui cum eo erant et Abefandi et sui, commiserunt multa bella cum Auengania etiam extra ciuitatem, et multi perierunt hinc et inde.

et dum ista bella geruntur in terra Agarenorum, Reuerter, dux populi Christiani captiui qui erat trans mare in domo regis Texufini, mortuus est; et omnis populus captiuus Christianorum, spargens puluerem et lutum super se, lugebat et dicebat o domine Reuerter, dux noster, scutum et lorica, cur nos deseris aut quibus nos desolatos relinquis? modo inuadent nos Muzmuti et occident nos et uxores nostras filiosque pariter; et rex Tesufinus et omnis domus eius planxit super Reuerter.

et audiuit rex Asiriorum, qui nomen erat Abdelnomen, qui regnabat in Claris Montibus et qui regnabat in monte Colobrar et in Bugia super gentes quas uocant Muzmutos et super alias multas nationes, quod mortuus esset Reuerter, dux populi Christiani captiui, qui contra eum quotidie bellum faciebat, gaudio magno gauisus est et statim uenit in finibus regionis regis Texufini et cum eo plusquam centum milia militum: balistorum et peditum non erat numerus. cepitque ciuitates ualde munitas et oppida; occiditque multos principes et duces Christianorum, Moabitarum et Arabum, fecitque alias cedes innumerabiles uirorum et mulierum et paruulorum, et combussit omnem terram igne ubicunque ambulauit.

post hec prefatus rex Muzmutorum direxit faciem suam ut ueniret in ciuitatem Marrochinorum.

sed postquam rex Texufinus audiuit supradicta bella nimio pauore perterritus est, et turbatus est ipse et omnis regio eius cum illo, et congregans omnes principes et duces Christianorum, qui erant secundi post Reuerter et principes et duces Moabitarum et Arabum, et magistratus populi et omnem exercitum regni sui exiuit obuiam in pugnam regi Muzmutorum, et pugnauerunt per dies aliquot. postremo uero, uictus est rex Texufinus, et fugit, et intrauit in quoddam castellum. persecutus est autem eum rex Muzmutorum et obsedit eum in supradicto castello et misit fortissimum ignem quem uocant de alcatran in illa turre cum balistis et sagittis, ubi sedebat rex Texufinus, et combussit illam turrim et rex Texufinus crematus est in illa et multi principes Christianorum Moabitarum et Arabum; et multa milia militum et peditum, quorum non fuit numerus, crematis sunt cum eo et mortui sunt.

facta est autem magna confusio in domo regis Ali, qualis non fuit ex illo die, quo reges Moabitarum ceperunt regnare trans mare. mortuo autem rege Texufino, rex Muzmutorum ascendit multa castella et obtinuit omnem munitionem et efregit multas ciuitates ualde munitas et opulentissimas et peruenit in ciuitatem Marrochinorum et pugnauit contra ciuitatem, et fecit ibi magnas cedes et cepit ibi excelsas turres, et muniuit eas fortibus uiris qui facerent bellum in ciuitate. omnesque, quos potuit capere resistentes sibi tradidit igni ipsos et uxores eorum et filios.

audiuit autem Auengania et omnes Moabite qui cum eo erant in terra Agarenorum, quod cecidisset rex Texufinus et multi principes et duces, qui cum eo erant ex omni natione, dissolute sunt manus eorum et corda. Agareni uero letati sunt; domus uero imperatoris propter mortem regis Texufini non est contristata, sed a *** *** Iohannis Baptiste, in loco ubi prius synagoga Satane constructa fuerat. mortuus est autem Burgensis episcopus in illa obsidione, imperatore ibi adhuc permanente, prefata natiuitate sancti Iohannis *** nec tamen est cessandum a laude et honore Dei, qui ubique famulos suos custodiens, sue legis inimicos proterit et ad nihilum redigit; nam dum imperator Legionensis, Ismelitarum terror, adhuc in obisidione prefate ciuitatis commoraretur, Genuensium legati nobiles et facundi ad eum uenerunt, hortantes ut suo omine ad destruendum Almariam, marinorum latronum sedem, qui circuentes diuersa maria, nunc subito egressi terra Barensi et terra Ascalonis et regionis Constantinopolitanorum et Sicilie et Barchinonensis et nunc Genue, nunc Pise et Francorum aut Portugalie et Galletie uel Asturiarum, predas captiuos Christianos nauibus aduertentes fugiebant, quo sepe repetendo inculcato tandem ne in uerbis sententiam disturbantes rememorari uideamur, acceptis ab imperatore triginta millibus morabitinorum, sese cum multis nauibus, uiris, armis, ingeniis, sumptibusque oneratis, adesse spoponderunt et kalendas augustas terminum sui aduentus, tam ipsi quam imperator, possuerunt.

preterea misit imperator legatum Arnaldum Astoricensem episcopum ad Barchinonensem consulem et ad Uillemum Montis Pesulani dominum, ut pro suarum animarum redemptione ad prefatum piratarum nidum diruendum omnes pariter augusti kalendas adessent. qui gaudio uerbum suscipientes, sese cum Genuensibus adfore polliciti sunt.

eodem uero anno, quo supradicta uictoria Cordube a Deo facta est, gentes quas uulgo uocant Muzmutos uenerunt ex Africa et transierunt mare Mediterraneum et, facto magno ingenio, bellando preoccupauerunt Sibiliam et alias ciuitates munitas et oppida in circuitu, et a longe, et habitauerunt in eis, et occiderunt nobiles eius et Christianos quos uocant Muzaraues et Iudeos, qui ibi erant ex antiquis temporibus. et acceperunt sibi uxores eorum et domos et diuitias.

quo tempore, multa milia militum et peditum Christianorum cum suo episcopo et cum magna parte clericorum, qui fuerant de domo regis Ali et filii eius Texufini transierunt mare et uenerunt Toletum.

nunc autem, ad maiora conscendentes, uersibus, ad remouendum carminis uariatione tedium qui duces uel Francorum uel Hispanorum, ad predestinatam obsidionem uenere, dicere hoc modo disposuimus:

rex pie, rex fortis, cui sors manet ultima mortis,

da nobis pacem linguam prebeque loquacem,

ut tua facunde miranda canens et abunde

inclyta iustorum describam bella uirorum.

doctores ueterum scripserunt prelia regum;

scribere nos nostri debemus et imperatoris

prelia famosa, quoniam non sunt tediosa.

optima scriptori, si complacet imperatori,

reddantur iura, quod scribat bella futura.

dextra laborantis sperat pia dona Tonantis

et bellatoris donum petit omnibus horis.

ergo quod elegi describam, bella sub Vrgi

facta, paganorum quia tunc gens uicta uirorum.

conuenere duces Hispani Francigeneque,

per mare per terras Maurorum bella requirunt.

dux fuit imperii cunctorum rex Toletani;

hic Adefonsus erat, nomen tenet imperatoris,

facta sequens Caroli, cui competit equiparari:

mente fuere pares, armorum ui coequales,

gloria bellorum gestorum par fuit horum.

extitit et testis Maurorum pessima pestis,

quos maris aut estus non protegit aut sua tellus,

nec possunt iusum mergi uel ad ethera sursum

suspendi, uicta scelerata fuit quia ui[c]ta.

non cognouere Dominum, merito periere.

ista creatura merito fuerat peritura:

cum colunt Baalim, Baalim non liberat illos.

barbara gens talis sibimet fuit exitialis.

Adar at mensis uenturos nuntiat enses.

non tulit impune quicquid male fecerat ante:

mucro maiores diuinus necne minores

consumpsit bellis non parcens porro puellis.

cetera gens gladiis ceduntur more bidentis,

nec remanent teneri quicumque ualent reperiri.

celestis dira super hos dimittitur ira.

ne nos longa mora turbet uel tardior hora,

est opus incepti redeamus ad alta laboris.

pontifices omnes Toleti siue Legionis,

exempto gladio diuino corporeoque,

orant maiores inuitant atque minores

ut ueniant cuncti fortes ad prelia tuti.

crimina persoluunt, uoces ad sidera tollunt,

mercedem uite spondent cunctis utriusque.

argenti dona promittunt cumque corona

quicquid habent Mauri rursus promittitur auri.

pontificum clangor tantus fuit et pius ardor,

nunc promittendo, nunc lingua uociferando,

ut uix iam teneri possent a matre teneri.

a canibus ceruus uelut in syluis agitatus

desiderat fontes dimittens undique montes,

plebs Hispanorum sic prelia Sarracenorum

exoptans eque non dormit nocte dieque.

tuba salutaris resonat per climata mundi.

uox Almarie cunctis est agnita dire.

dulcius <h>>ac nihil est, per secula consona uox est.

hec iuuenum cibus est, uetulorum florida dos est;

paruorum dux est, adolescentum pia lux est;

pontificum lex est, Moabitis ultima nex est;

Francorum sors est, Maurorum pessima mors est;

lis Francis pax est, Mauris licet inclyta fax est;

Hispanis ros est, bellantum denique mos est;

argenti pars est, auri promissio sors est;

longa quies crux est, bellandi gloria lux est.

maius est mensis, procedit Galliciensis

percepta Iacobi primo dulcedine sancti.

ut celi stelle sic fulgent spicula mille,

mille micant scuta, sunt arma potenter acuta.

est plebs armata, nam cuncta manet galeata.

ferri tinnitus et equorum nempe rugitus

surdescunt montes. exsiccant undique fontes.

amittit tellus pascendo florida uellus.

puluere pre nimio uilescunt lumina lune

splendor et ethereus fuscatur lumine ferri.

strenuus hanc sequitur turbam consul Fredinandus

regali cura moderando Gallica iura.

imperatoris erat nati tutamine fultus.

hunc si uidisses, fore regem iam putauisses:

gloria regali fulget simul et comitali.

florida milities post hos urbis Legionis

portans uexilla prorumpit more leonis.

hec tenet Hispani totius culmina regni,

regali cura scrutatur regia iura.

eius iudicio patrie leges moderantur,

illius auxilio fortissima bella parantur.

ut leo deuincit animalia queque decore,

sic cunctas urbes hec uincit prorsus honore.

lex fuit antiqua: sunt eius prelia prima.

sunt in uexillis et in armis imperatoris

illius signa, tutantia cuncta maligna;

auro sternuntur quotiens ad bella feruntur.

cetus Maurorum uisu prosternitur horum,

nec ualet in paruo consistere territus aruo.

ut lupus urget oues, maris ut premit unda leones,

hec lux uitatos sic proterit Ismaelitas.

aula primo pie consulta uoce Marie,

concessa scelerum uenia pro more priorum,

uelis extensis procedit flammeus ensis,

occupat et terram uirtus fortissima totam.

gramina pascuntur, palee sine fine teruntur.

hos Radimirus sequitur comes ordine mirus,

prudens et mitis, Legionis cura salutis.

forma preclarus, natus de semine regum,

est Christo carus seruans moderamina legum.

in cunctis horis iussum tenet imperatoris

peruigili cura, cui seruit mente benigna.

flos erat hic florum, munitus et arce bonorum,

armis edoctus, plenus dulcedine totus,

consilio pollens, iusto moderamine fulgens;

pontifices omnes precellit in ordine regum

exsuperatque pares trutinando cacumina legum.

quid dicam plura? Superant omnes sua iura.

non comiti tali pigritatur quis famulari.

consule cum tanto Legio fera bella requirit.

irruit interea non ultimus impiger Astur.

hec gens exosa nulli manet aut tediosa.

tellus atque mare numquam ualet hos superare.

uiribus est fortis, trepidans non pocula mortis,

aspectu pulcra spernit suprema sepulcra.

bellandi facilis uenando nec minus apta

rimatur montes agnoscit et ordine fontes.

ut terre glebas, sic ponti despicit undas.

uincitur a nullo, quicquid cernit superando.

hec Saluatoris deposcens omnibus horis

auxilium tumidas equitando deserit undas

et sociis aliis expansis iungitur alis.

dux fuit illustris istis Petrus Adefonsi.

nondum consul erat, meritis tamen omnibus est par.

est nulli mestus, in cunctis extat honestus.

fulget honestate superatque pares probitate,

pulcer ut Absalon, uirtute potens quasi Samson,

instructusque bonis documenta tenet Salomonis.

in reditu factus consul: si[c] consulis actus,

obtinuit meritis magnis. ditatus honore

inter consortes ueneratur ab imperatore

regalique pia fulgens uxore Maria:

nata fuit comitis, merito fiet comitissa;

gemma sue gentis sic erit per secula phenix.

post hos Castelle procedunt spicula mille,

famosi ciues per secula longa potentes.

illorum castra fulgent celi uelut astra.

auro fulgebant, argentea uasa ferebant.

non est paupertas in eis, sed magna facultas.

nullus mendicus neque debilis aut male tardus:

sunt fortes cuncti, sunt in certamine tuti,

carnes et uina sunt in castris inopina,

copia frumenti dat<ur> omni sponte petenti.

armorum tanta stellarum lumina quanta.

sunt et equi multi ferro seu pane suffulti.

illorum lingua resonat quasi tympanotriba.

sunt nimis elati, sunt diuitiis dilatati.

Castelle uires per secla fuere rebelles.

inclyta Castella sitiens seuissima bella

uix cuiquam regum uoluit submittere collum.

indomite uixit celi lux quandiu luxit.

hanc cunctis horis domuit sors imperatoris.

solus Castellam domitauit sicut asellam,

ponens indomito legis noua federa collo.

in uirtute sua durans tamen inuiolata

fortis Castella procedit ad intima bella

uelis erectis. pauor oritur Ismaelitis,

quos, uelut euenit res postea, mucro peremit.

innumerabilis, insuperabilis et sine cura

Extrematura prenoscens cuncta futura,

augurio docta quod erat mala gens peritura,

uisis tot signis audacter iungitur illis.

si celi stellas turbati uel maris undas,

si pluuie guttas, camporum necnon et herbas

ordine quis nosset, populum numerare ualeret.

uina bibens multa, largo cum pane suffulta

ferre ualet pondus, estatis despicit estus.

operit hec terram uelut innumerosa locusta.

celum siue mare non sufficit hos satiare.

disrumpunt montes, exsiccant ordine fontes.

quando consurgunt, celorum lumina tollunt,

gens fera, gens fortis, metuens non pocula mortis.

Pontius ista comes regit agmina nobilis hasta.

uirtus Samsonis erat hic, gladius Gedeonis,

compar erat Ionate, preclarus uti Iesu Naue,

gentis erat rector sicut fortissimus Hector.

dapsilis et uerax uelut insuperabilis Aiax

non cuiquam cedit, numquam bellando recedit,

non uertit dorsum, numquam fugit ille retrorsum

immemor uxoris, cum pugnatur, uel amoris:

basia spernuntur, certamina quando geruntur,

spernuntur mense, plus gaudet dum ferit ense.

dum quatitur hasta, mala gens prosternitur hausta.

hic numquam mestus tolerat certaminis estus.

dextra ferit fortis, resonat uox, sternitur hostis.

cum dat consilium, documenta tenet Salomonis.

pro furcis enses mutat numerandoque menses

escas ipse parat, per se sua uina propinat

militibus lassis, dum tollitur horrida cassis.

Mauris est pestis, fuit Vrgi postea testis.

Pontius hic consul fieri gliscit magis exul

tempore bellandi quam linquat ense potiri.

pro merito tali semper placet imperatori:

pro uictis bellis ditatur munere regis

omniaque regna domitat uirtute superna.

iungitur his cunctis Fredinandus et ipse Iohannis,

militia clarus, bello numquam superatus.

rex Portugali metuebat eo superari,

campo fulgentem cum uidit bella gerentem;

nam quo uertebat uultum uel quo ueniebat,

cunctos terrebat, cunctos simul ense premebat.

nemo manet sella, cominus sua quem ferit hasta.

sepius hic bellis Mauros deuicit acerbis

nec dubitauit eos paucis inuadere multos,

nam cuncti fugiunt Fredinandi qui fore noscunt.

adfuit ast largo bello generosa propago,

et natos multos peperit sibi iuncta uirago,

qui bene patrissant Agarenos enseque truncant.

securus tales pater est qui commouet enses.

hunc bello mota sequebatur Limia tota.

extremi populos sibi gaudet iungere multos,

militibus tantis gratulatur rexque receptis

magnificeque uirum suscepit in ordine mirum.

Aluarus ecce ruit Roderici filius alti.

intulit hic letum multis tenuitque Toletum,

et pater in nato laudatur, natus et ipso.

fortis at ille fuit, nec nati gloria cedit.

parte patris magnus, natus sed pollet auo plus.

cognitus omnibus est auus Aluarus, arx probitatis,

nec minus hostibus est itidem pius, urbs bonitatis.

audio sic dici, quod et Aluarus ille Fannici

Ismaelitarum gentes domuit nec earum

oppida uel turres potuere resistere fortes.

fortia frangebat, sic fortis ille premebat.

tempore Roldani si tertius Aluarus esset

post Oliuerum, fateor sine crimine uerum,

sub iuga Francorum fuerat gens Agarenorum

nec socii cari iacuissent morte perempti.

nullaque sub celo melior fuit hasta sereno.

ipse Rodericus, Meo Cidi sepe uocatus,

de quo cantatur quod ab hostibus haud superatur,

qui domuit Mauros, comites domuit quoque nostros,

hunc extollebat, se laude minore ferebat.

sed fateor uerum, quod tollet nulla dierum:

meo Cidi primus fuit Aluarus atque secundus.

morte Roderici Valentia plangit amici

nec ualuit Christi famulis ea plus retineri.

Aluare, te plorant iuuenes lacrimisque decorant,

quos bene nutristi, quibus et pius arma dedisti.

fouisti paruos, firmans certamine magnos.

talibus ac tantis tractus patribus generosis

Aluarus ecce furit, Mauros quoniam probus odit.

Nauia dat uires, Mons Niger dat quoque plures

terraque Lucensis munimina prestitit ensis.

nec desunt equites, tribuit quia plurima diues.

omnibus instructis et sumptibus arte paratis

mulos conscendunt et equi uacui quoque pergunt,

quos pueri ducunt humerisque scuta reponunt.

iamque propinquabant castris fumosque uidebant.

pulueream nebulam terram comprehendere totam

rex uidit et totam iussit conscendere scholam

magnificeque uiros sic demum suscipit istos.

natus Fernandi domibus iubet arma reuelli

Martinus dictus: magnos Mauris dabit ictus.

huic gaudet Fita, quoniam dominatur in ista.

in uultu niueus, membris et corpore largus,

formosus, fortis, probus est et cura cohortis.

diffugiunt Mauri, cum uoce tonat, pauefacti.

hic pulcris pulcros armis armauit ephebos,

castraque Martini turba resonant iuuenili.

ii mortem spernunt, audaces sic quoque fiunt,

plus gaudent bello quam gaudet amicus amico.

uexillis altis intrant tentoria regis

hortantes ad bella duces "Cur estis hic pigritantes ?"

<t>alia post dicta, que iurant non fore ficta,

cuncti descendunt, regem simul ordine querunt

atque genu flexo "Bone rex" dixere "ualeto".

sicque sedem pratis tandem statuere nouellis.

nolo sit oblitus comes inclytus Ermengodus.

inter consortes micat hic quasi stella cohortes

et Sarracenis est carus Christicolisque.

si possim fari, cunctis ualet equiparari

regibus exceptis. hic armis more receptis

cum uirtute Dei fretus multo comitatu

ad pugnam uenit, qua plures ense peremit.

tardius ad bellum Guterrius et Fredinandi

non uenit, est regis quoniam tutamine fretus.

Sanctius est nostri qui filius imperatoris

cum primum natus, huic traditur ille docendus.

nutrit eum care, quem uult omnes superare.

consors maiorum Guterrius extat honorum.

ipse cateruatim properans ad prelia pergit.

ad bellum properat regalia signaque portat

laxatis loris carus gener imperatoris,

nomine Garsia. sed Pampilonia tota

iungitur Alaue, Nauarria fulget et ense.

omnibus his fultus gaudet certamine tutus

Ramiri natus, regi sed postea iunctus.

huius in aduentum gaudens Hispania tota

suscipit ut dominum, nam scit regi fore gratum:

regibus haud dispar, sed et haste turbine compar.

talibus auxiliis implentur regia castra.

talibus ac tantis Hispania fulta columnis

erectis signis Andugeris occupat oras.

primitus Anduger degustans uina doloris

Augusti iussu circumdatur imperatoris.

sternitur hoc castrum, sed et Vrgi sternitur ipsum.

clamat et ad Baalim, Baalim surdescit ad ista,

denegat auxilium, quia non ualet his dare nullum.

sic per tres menses amittunt ordine messes,

amittunt cuncta fuerant que parta labore.

uiribus exhaustis, consumptis omnibus escis

obsidibusque datis iam pacis federa querunt.

uiuere cum nequeunt, regi sua se quoque reddunt.

redditur et Bannos, castellum nobile quoddam.

inclyta Ba<r>iona scripta non sponte corona

redditur inuictis uexillis imperatoris.

nobilis urbs alia, que fertur uoce Baeza,

uisis tot signis, magno concussa tremore

deposito prisco collum submittit honore

et gaudet reddi, cum non ualet <esse> rebellis.

cetera castella Mauri, que sunt ea circa,

omnia cum reddunt, uitam pro munere poscunt.

uita concessa recreant sua corpora fessa.

urbibus his cunctis strenuus preponitur armis

consul Malricus, Christi non fictus amicus.

complacuit cunctis, placuit simul imperatori

ut Sarracenis fulgeret Christicolisque.

fama preclarus cunctis erat ipseque carus,

dapsilis et largus, nulli per secula parcus.

armis pollebat, mentem sapientis habebat,

bello gaudebat, belli documenta tenebat.

hic patrissabat in cunctis que faciebat.

Larensis Petrus consul pater extitit huius,

qui rexit propriam per secula plurima terram.

natus et in cunctis sequitur uestigia patris.

primeuo flore sed ob hoc ditatus honore

atque suo more ueneratus ab imperatore

legis erat testis, Maurorum pessima pestis.

omnibus expletis que diximus atque peractis,

tempore consumpto priscorum more parentum

cum palma redeunt ciues ad menia patrum

exceptis paucis. tenet hos solertia regis.

Augusti nepa fuerat, cum nuntia clara

per mare Francorum ueniunt, multis sed amara.

atque salutato pro moribus imperatore

nuntia sic fantur: "Totius gloria regni,

decus egregium, Francorum fulua iuuentus

expansis uelis uos clara uoce salutat

ad maris et ripas armato milite sperat.

uester cognatus, uti promisit, Raymundus

hostes aduersus properat nimium furibundus,

et gens Pisana uenit in simul et Genuana.

dux Pessulanus Guillermus in ordine magnus

hos sequitur iuxta celsa fortique carina.

sunt nimis armati, sunt ad fera bella parati,

sunt memores pacti: portum nunc denique nacti

aduersum Mauros lapides portant quoque duros.

mille rates ducunt, te tardum iam fore dicunt

armis et pictis onerati dulcibus escis,

auro <pro> rapto certabunt agmine facto

et uestros hostes mactabunt nempe libenter.

indiget auxilio nullius turba uenusta,

si fueri[n]t uestra presenti luce suffulta".

nuntia dixerunt ut talia sic, tacuerunt.

talibus auditis ridet mens imperatoris,

sed trepidant fortes sub tali uoce cohortes.

proximus ad socium lacrimans sic fatur amicum:

"usque modo bella bellis sunt undique mixta.

nuntia sunt cara regi, nobis sed amara.

undique sunt hostes in itinere +quasi postes;

est uia longa nimis, diuersis consita spinis.

potus siue cibus in saccis non manet ullus,

partibus e cunctis sequitur nos bellicus ensis.

heu lux argenti cari fulgorue talenti,

non esses nostris utinam collata sinistris!

auro pro paruo gladiis moriemur in aruo,

et plaudent aliis uxores nempe maritis

et nati flebunt, alii cum lecta tenebunt,

et carnes nostras uolucres celi lacerabunt".

inter pontifices presentes Astoricensis

hoc cernens presul, cuius micat inclytus ensis

plus quam consortes, confortans uoce cohortes,

alloquitur gentem iam prorsus deficientem.

uocibus et dextra sunt magna silentia facta.

"psallat in excelsis celorum gloria" dixit.

"pax sit et in terris genti Domino famulanti.

nunc opus ut quisque bene confiteatur et eque,

et dulces portas paradisi noscat apertas.

credite, queso, Deo, Deus est profecto deorum

necnon cunctorum Dominus manet hic dominorum,

qui fecit letus nobis miracula solus.

constant et celi...