Iohannis Biclarensis Chronica
PRAESCRIPTIO
Huc usque Victor Tunnennensis ecclesiae episcopus Affricanae prouinciae ordinem praecedentium digessit annorum; nos quae consecuta sunt adicere curauimus.
INTRODUCTIO
Post Eusebium Caesariensis ecclesiae episcopum, Hieronymum toto orbe notum presbyterum, nec non et Prosperum, uirum religiosum, atque Victorem Tunnennensis ecclesiae Africanae episcopum, qui historiam omnium paene gentium, summa breuitate et diligentia contexere uisi sunt et usque ad nostram aetatem congeriem perduxerunt annorum et quae acta sunt in mundo ad agnitionem nostram transmiserunt, nos ergo in adiutorio domini nostri Iesu Christi, quae temporibus nostris acta sunt ex parte quod oculata fide peruidimus et ex parte quae ex relatu fidelium didicimus, studuimus ad posteros notescenda breui stilo trasmittere.
//a.567// Quintadecima ergo indictione, ut dictum est, Iustiniano mortuo Iustinus iunior nepos eius Romanorum efficitur imperator.
Romanorum LIII regnauit Iustinus iunior annis XI, qui Iustinus anno primo regni sui ea, quae contra synodum Chalcedonensem fuerant commendata, destruxit, symbolumque sanctorum CL patrum Constantinopoli congregatorum et in synodo Chalcedonensi laudabiliter receptum in omni catholica ecclesia a populo concinendum intromisit, priusquam Dominica dicatur oratio. Armeniorum gens, et Hiberorum, qui a praedicatione apostolorum Christi susceperunt fidem, dum a Cosdroae, Persarum imperatore ad culturas idolorum compellerentur, renuentes tam impiam iussionem Romanis se cum prouinciis suis tradiderunt: quae res inter Romanos et Persas pacis foedera rumpit.
//a.568// ANNO II MEMORATI PRINCIPIS
In regia urbe Aetherius et Addaeus, patricii, dum Iustino mortem uellent ueneno potius quam ferro, per medicos inferre, detecti capitali sententia puniri iussi, prior a feris deuoratus, secundus incendio concrematus interiit.
Iustinus filius Germani patricii consobrinus Iustini imperatoris factione Sophiae Augustae in Alexandria occiditur.
His temporibus Athanagildus rex Gothorum in Hispania uitae finem suscepit et Liuua pro eo in regnum prouehitur.
//a.569// ANNO III IVSTINI IMP.
Garamantes per legatos paci Romanae rei publicae et fidei Christianae sociari desiderantes poscunt qui statim utrumque impetrant.
Theodorus, praefectus Africae a Mauris interfectus est.
Maccuritarum gens his temporibus Christi fidem recepit.
Huius imperii anno III Liuuigildus germanus Liuuani regis superstite fratre, in regnum citerioris Hispaniae constituitur, Gosuintham relictam Athanagildi in coniugium accipit et prouinciam
Gothorum, quae iam pro rebellione diuersorum fuerat diminuta, mirabiliter ad pristinos reuocat terminos.
//a.570// ANNO IV IVSTINI IMP. QVI EST LIVVIGILDI REGIS SECVNDVS ANNVS
Teocthistus, magister militum prouinciae Africanae, a Mauris bello superatus interiit.
Liuuigildus Rex loca Bastetaniae et Malacitanae urbis repulsis militibus uastat, et uictor solio redit.
Justinus imperator per Tiberium excubitorum comitem in Thracias bellum genti Abarorum ingerit et uictor Tiberius Constantinopolim redit.
In prouincia Gallaeciae Miro post Theudomirum Sueuorum rex efficitur.
//a.571// ANNO V IVSTINI IMP. QVI EST III LIVVIGILDI REGIS ANNVS
Iustinus imperator Armeniam et Hiberiam repulsis Persis Romanas prouincias facit et bellum Persarum imperator per duces parat.
Amabilis magister militiae Africae a Mauris occiditur.
Liuuigildus rex Asidonam fortissimam ciuitatem proditione cuiusdam Framidanci nocte occupat et militibus interfectis memoratam urbem ad Gothorum reuocat iura.
Donatus, abbas monasterii Seruitani mirabilium operator clarus habetur.
//a.572// ANNO VI IVSTINI IMP. QVI EST LIVVIGILDI REGIS IIII ANNVS
Gepidarum regnum finem accepit, qui a Longobardis proelio superati Cuniemundus rex campo occubuit et thesauri eius per Trasaricum Arrianae sectae episcopum et Reptilanem Cuniemundi nepotem Iustino imperatori Constantinopolim ad integrum perducti sunt.
Liuuigildus Rex Cordubam Ciuitatem diu Gothis rebellem nocte occupat et caesis hostibus propriam facit multasque urbes et castella interfecta rusticorum multitudine in Gothorum dominium reuocat.
Miro Sueuorum rex bellum contra Runcones mouet.
Domninus Helenensis ecclesiae episcopus clarus habetur.
//a.573// ANNO VII IVSTINI IMP. QVI EST LIVVIGILDI V ANNVS
Aluinus Longobardorum rex factione coniugis suae a suis nocte interficitur; thesauri uero eius cum ipsa regina in rei publicae Romanae dicionem obueniunt et Longobardi sine rege et thesauro remansere.
His diebus Liuua rex uitae finem accepit et Hispania omnis Galliaque Narbonensis in regno et potestate Liuuigildi concurrit.
Iustinus imp. graui infirmitate concutitur, quae infirmitas ab aliis quidem celebri motio, ab aliis doemonum uexatio putabatur.
In regia urbe mortalitas inguinalis plagae exardescit, in qua multa milia hominum uidimus defuisse.
Liuuigildus rex Sabariam ingressus Sappos uastat et prouinciam ipsam in suam redigit dicionem duosque filios suos ex amissa coniuge Hermenegildum et Reccaredum consortes Regni facit.
Legati gentis Maccuritarum Constantinopolim ueniunt dentes elephantinos et camelopardam Iustino principi munera offerentes sibi cum Romanis amicitias collocant.
Post Iohannem Romanae ecclesiae Benedictus ordinatur episcopus; praefuit annis IIII.
Mausona Emeritensis ecclesiae episcopus in nostro dogmate clarus habetur.
//a.574// ANNO VIII IVSTINI, QVI EST LIVVIGILDI VI ANNVS
Persi cum Romanis pacis foedera rumpunt et congressione facta Daras ciuitatem fortissimam bello superant et coesa multitudine militum Romanorum memoratam urbem ingressi depopulati sunt.
His diebus Liuuigildus rex Cantabriam ingressus prouinciae peruasores interficit, Amaiam occupat, opes eorum peruadit et prouinciam in suam reuocat dicionem.
Iustinus imp. Teberium, quem superius excubitorum comitem diximus, Caesarem facit et non multo post imperiali fastigio prouehit, et rei publicae principem designat.
Huius Tiberii Caesaris die prima in regia urbe inguinalis plaga sedata est.
//a.575// ANNO VIIII IVSTINI IMP. QVI EST LIVVIGILDI REGIS VII ANNVS
Cosdroes Persarum imperator cum nimia multitudine exercitus ad uastandos Romanorum terminos promouet. cui Iustinianus dux Romanae militiae et magister Militum Orientis a Teberio destinatus bellum parat et in campis, qui inter Daras et Nisiuios ponuntur, forti pugna congressus, habens secum gentes fortissimas quae barbaro sermone Herinan nuncupantur, memoratum imperatorem bello superat. quo cum suo exercitu in fugam uerso castra eius peruadit et Prouinciae Persidae fines uictor Iustinianus uastat exuuiasque eorum pro triumpho Constantinopolim dirigit, XXIIII elephantos inter cetera, qui magnum spectaculum Romanis in regia urbe exhibuerunt. praeda uero de manubiis Romanorum Persarum multitudo ad nimiam utilitatem nummo publico uenundatae sunt.
Liuuigildus rex Aregenses montes ingreditur, Aspidium loci Seniorem cum uxore et filiis captiuos ducit opesque eius et loca in suam redigit potestatem.
Aramundarus Sarracenorum rex Constantinopolim uenit et cum stemmate suo Tiberio principi cum donis Barbariae occurrit. qui a Tiberio benigne susceptus et donis optimis adornatus ad patriam abire permissus est.
//a.576// ANNO X IVSTINI IMP. QVI EST LIVVIGILDI REGIS VIII ANNVS
Badurius gener Iustini principis in Italia a Longobardis praelio uincitur, et non multo plus post inibi uitae finem accepit.
Romanus filius Anagasti Patricii magister militiae gentis Suanorum regem uiuum cepit, quem cum suo thesauro, uxore et filiis Constantinopolim adducit et prouinciam eius in Romanorum dominium redigit.
Liuuigildus rex in Gallaecia Sueuorum fines conturbat: et a rege Mirone per legatos rogatus pacem eis pro paruo tempore tribuit.
Sclauini in Thracia multas urbes Romanorum peruadunt, quas depopulatas uacuas reliquere.
Abares litora maris captiose obsident et nauibus litora Thraciae nauigantibus satis infesti sunt.
Post Benedictum Romanae ecclesiae Pelagius iunior ordinatur episcopus: praeest annis XI.
//a.577// Anno XI regni sui Iustinus diem clausit extremum et Tiberius singulare obtinuit imperium.
Romanorum LIV TIBERIVS regnat annis VI.
ANNO ERGO I IMPERII TIBERII, QVI EST LIVVIGILDI IX REGNI ANNVS
Abares Thracias uastant et regiam urbem a muro longo obsident.
Liuuigildus Rex Orospedam ingreditur et ciuitates atque castella eiusdem prouinciae occupat et suam prouinciam facit. et non multo post inibi rustici rebellantes a Gothis opprimuntur et post haec integra a Gothis possidetur Orospeda.
//a.578// ANNO II TIBERII IMPERATORIS QVI EST LIVVIGILDI REGIS ANNVS X
Gennadius magister militum in Africa Mauros uastat, Garmulem fortissimum regem, qui iam tres duces, superius nominatos Romani exercitus interfecerat, bello superat et ipsum regem gladio interficit.
Tiberius Mauricium excubitorum comitem magistrum militiae Orientis instituit et ad repugnandum Persis direxit.
Romani contra Longobardos in Italia lacrimabile bellum gerunt.
Liuuigildus rex extinctis undique tyrannis, et peruasoribus Hispaniae superatis sortitus requiem propriam cum plebe resedit ciuitatem in Celtiberia ex nomine filii condidit, quae Recopolis nuncupatur: quam miro opere et in moenibus et suburbanis adornans priuilegia populo nouae Urbis instituit.
Iohannes presbyter ecclesiae Emeritensis clarus habetur.
//a.579// ANNO III TIBERII IMP. QVI EST LIVVIGILDI REGIS XI ANNVS
Abares a finibus Thraciae pelluntur et partes Graeciae atque Pannoniae occupant.
Liuuigildus rex Hermenegildo filio suo filiam Sisberti Regis Francorum in matrimonium tradit et Prouinciae partem ad regnandum tribuit.
Liuuigildo ergo quieta pace regnante aduersariorum securitatem domestica rixa conturbat. Nam eodem anno filius eius Hermenegildus factione Gosuinthae reginae tyrannidem assumens in Hispali ciuitate rebellione facta recluditur, et alias ciuitates atque castella secum contra patrem rebellare facit. quae causa prouincia Hispaniae tam Gothis quam Romanis maioris exitii quam aduersariorum infestatio fuit.
Nouellus Complutensis episcopus clarus habetur.
//a.580// ANNO IIII TIBERII QVI EST LIVVIGILDI XII ANNVS
Mauricius magister militum Orientis contra Persas bellum mouet et repulsa Persarum multitudine in Oriente hiemauit.
Liuuigildus rex in Urbem Toletanam synodum episcoporum sectae Arrianae congregat et antiquam haeresim nouello errore emendat, dicens de Romana religione ad nostram catholicam fidem uenientes non debere baptizari, sed tantummodo per manus impositionem et communionis perceptione ablui, et gloriam patri per filium in spiritu sancto dari. per hanc ergo seductionem plurimi nostrorum cupiditate potius quam impulsione, in Arrianum dogma declinant.
//a.581// ANNO V TIBERII, QVI EST LIVVIGILDI XIII ANNVS
Longobardi in Italia regem sibi ex suo genere eligunt uocabulo Autharic, cuius tempore et milites Romani omnino sunt caesi et terminos Italiae Longobardi sibi occupant.
Sclauinorum gens Illyricum et Thracias uastat.
Liuuigildus rex partem Vasconiae occupat et ciuitatem, quae Victoriaco nuncupatur, condidit.
Tiberius imperator Mauricio Magistro militum Orientis filiam suam in coniugium tradit.
//a.582// ANNO VI TIBERII, QVI EST LIVVIGILDI XIIII ANNVS
Tiberius uitae terminum dedit et Mauricius pro eo Romanorum imperator efficitur.
Romanorum LV MAVRICIUS [regnat annos xx].
Liuuigildus rex exercitum ad expugnandum tyrannum filium colligit.
//a.583// ANNO ERGO I MAVRICII IMPERATORIS, LIVVIGILDI REGIS XV ANNVS
Liuuigildus rex ciuitatem hispalensem congregato exercitu obsidet et rebellem filium graui obsidione concludit, in cuius solatio Miro Sueuorum rex ad expugnandum Hispalim aduenit ibique diem clausit extremum. cui Eburicus filius in prouincia Gallaetiae in Regnum succedit. interea Liuuigildus rex supra dictam ciuitatem nunc fame, nunc ferro, nunc Baetis conclusione omnino conturbat.
//a.584// ANNO II MAVRICII IMP., QVI EST LIVVIGILDI XVI ANNVS
Liuuigildus muros Italicae antiquae ciuitatis restaurat, quae res maximum impedimentum Hispalensi populo exhibuit.
His diebus Audeca in Gallaecia Sueuorum regnum cum tyrannide assumit et Siseguntiam relictam Mironis regis in coniugium accepit. Eboricum regno priuat et monasterii monachum facit.
Liuuigildus rex filio Hermenegildo ad rem publicam commigrante Hispalim pugnando ingreditur, ciuitates et castella, quas filius occupauerat, cepit, et non multo post memoratum filium in Cordubensi urbe comprehendit et regno priuatum in exilium Valentiam mittit.
Mauritius imperator contra Longobardos Francos per conductelam mouet, quae res utrique genti non parua intulit damna.
Eutropius abbas Monasterii Seruitani discipulus S. Donati clarus habetur.
//a.585// ANNO III MAVRICII, QVI EST LIVVIGILDI XVII ANNVS
Mauricius per Duces bellum Persis infert.
Liuuigildus rex Gallaecias uastat, Audecanem regem comprehensum regno priuat, Sueuorum gentem, thesaurum et patriam in suam redigit potestatem et Gothorum prouinciam facit.
Hermenegildus in Urbe Tarraconensi a Sisberto interficitur.
Franci Galliam Narbonensem occupare cupientes cum exercitu ingressi. in quorum congressionem Leouegildus Reccaredum filium obuiam mittens et Francorum est ab eo repulsus exercitus et prouincia Galliae ab eorum est infestatione liberata. castra uero duo cum nimia hominum multitudine unum pace, alterum bello occupat. castrum uero qui Ugerno uocatur tutissimus ualde in ripa Rhodani fluminis ponitur, quod Reccaredus rex fortissima pugna agressus obtinuit et uictor ad patrem patriamque redit.
Audeca uero regno priuatus tondetur et honore presbyterii post regnum honoratus non dubium quod in Eborico regis filio rege suo fecerat, patitur et exilio Pacensi urbe relegatur.
Malaricus in Gallaecia tyrannidem assumens quasi regnare uult, qui statim a ducibus Leouegildi regis oppressus comprehenditur et Leouegildo uinctus praesentatur.
Leander Hispalensis ecclesiae episcopus clarus habetur.
//a.586// ANNO IIII MAVRICII IMPERATORIS, QVI EST LIVVIGILDI REGIS XVIII ANNVS
Autharic Longobardorum rex cum Romanis congressione facta superat et caesa multitudine militum Romanorum Italiae fines occupat.
Hoc anno Leouegildus rex diem clausit extremum et filius eius Reccaredus cum tranquillitate regni eius sumit sceptra.
//a.587// ANNO V MAVRICII PRINCIPIS ROMANORVM QVI EST RECCAREDI REGIS PRIMVS FELICITER ANNVS
Mauricius Theodosium filium suum ex filia Tiberi imperatoris natum Caesarem facit.
Pelagio iuniore mortuo Romanae ecclesiae Gregorius in episcopatum succedit [praeest annis xu].
Romani per Francorum adiutorium Longobardos uastant et prouinciae Italiae partem in suam redigunt potestatem.
Sisbertus interfector Hermenegildi morte turpissima perimitur.
Reccaredus primo Regni sui anno mense X catholicus deo iuuante efficitur et sacerdotes sectae Arrianae sapienti colloquio aggressus ratione potius quam imperio conuerti ad catholicam fidem facit gentemque omnium Gothorum et Sueuorum ad unitatem et pacem reuocat Christianae ecclesiae. sectae Arrianae gratia diuina in dogmate ueniunt Christiano.
Desiderius Francorum dux, Gothis satis infestus a ducibus
Reccaredi regis superatur et caesa Francorum multitudine in campo moritur.
Reccaredus rex aliena a praedecessoribus direpta et fisco sociata placabiliter restituit. ecclesiarum et Monasteriorum conditor et ditator efficitur.
//a.588// ANNO VI MAVRICII, QVI EST RECCAREDI SECVNDVS ANNVS
Quidam ex Arrianis, id est Sunna episcopus et Segga, cum quibusdam tyrannidem assumere cupientes deteguntur; conuicti Sunna exilio truditur et Segga manibus amputatis in Gallaeciam exul transmittitur.
Mauricius Theodosium filium, quem supra Caesarem diximus, Romanorum imperatorem facit.
//a.589// ANNO VII MAVRICII QVI EST RECCAREDI REGIS TERTIVS ANNVS
Uldida episcopus cum Gosuintha regina insidiantes Reccaredo manifestantur et fidei catholicae communionem, quam sub specie Christiana quasi sumentes proiiciunt, publicantur. quod malum in cognitionem hominum deductum Uldida exilio condemnatur,
Gosuintha uero catholicis semper infesta uitae tunc terminum dedit.
Francorum exercitus a Gonteramno rege transmissus Bosone duce in Galliam Narbonensem obueniunt et iuxta Carcassonensem urbem castra metati sunt. cui Claudius Lusitaniae dux a Reccaredo rege directus obuiam inibi occurrit. tunc congressione facta Franci in fugam uertuntur et direpta castra Francorum et exercitus a Gothis caeditur. in hoc ergo certamine gratia diuina et fides catholica, quam Reccaredus Rex cum Gothis fideliter adeptus est, esse cognoscitur operata, quoniam non est difficile deo nostro, si in paucis, una in multis detur uictoria. nam Claudius dux uix cum CCC uiris LX ferme millia Francorum noscitur infugasse et maximam eorum partem gladio trucidasse, non immerito deus laudatur temporibus nostris in hoc praelio esse operatus, qui similiter ante multa temporum spatia per manum ducis Gedeonis in CCC uiris multa milia Madianitarum dei populo infestantium noscitur extinxisse.
//a.590// ANNO VIII MAVRICII IMPERATORIS, QVI EST RECCAREDI REGIS IIII ANNVS
Sancta synodus episcoporum totius Hispaniae, Galliae et Gallaetiae in urbe Toletana praecepto principis Reccaredi congregatur episcoporum numero LXXII, in qua synodo intererat memoratus Christianissimus Reccaredus, ordinem conuersionis suae et omnium sacerdotum uel gentis Gothicae professionem tomo scriptam manu sua episcopis porrigens et omnia, quae ad professionem fidei orthodoxae pertinent, innotescens cuius tomi ordinem decreuit Sancta episcoporum synodus canonicis applicare monimentis. summa tamen synodalis negotii penes sanctum Leandrum Hispalensis ecclesiae Episcopum et beatissimum Eutropium monasterii Seruitani abbatem fuit. memoratus uero Reccaredus rex ut diximus, sancto intererat concilio, renouans temporibus nostris antiquum principem Constantinum Magnum sanctam synodum Nicaenam sua illustrasse praesentia nec non et Marcianum, Christianissimum imperatorem, cuius instantia Chalcedonensis Synodi decreta firmata sunt; siquidem in Nicaena urbe haeresis Arriana et initium sumpsit et damnationem meruit radicibus non amputatis, Chalcedona uero Nestorius et Eutyches una cum Dioscoro ipsorum patrono et haeresibus propriis condemnati sunt. in praesenti uero Sancta Toletana synodo Arrii perfidia post longas catholicorum neces, atque innocentium strages ita est radicitus amputata insistente principe memorato Reccaredo rege, ut ulterius non pullulet catholica ubique pace data ecclesiis. haec ergo nefanda haeresis, secundum quod scriptum est: de domo domini exiet temptatio, ab Alexandrina ecclesia detegente sancto Alexandro eiusdem urbis episcopo per Arrium presbyterum inoleuit, qui in Nicaena synodo CCXVIII episcoporum iudicio uigesimo imperii Constantini senioris anno synodaliter damnationem cum proprio errore suscepit. quae post haec non solum Orientis et Occidentis partem maculauit, sed etiam meridianam et septentrionis plagam et ipsas insulas, sua perfidia irretiuit. a uicesimo ergo imperii Constantini principis anno, quo tempore haeresis Arriana initium sumpsit, usque in octauum annum Mauricii principis Romanorum, qui est Reccaredi quartus Regni annus, anni sunt CCLXXX, quibus ecclesia catholica huius haeresis infestatione laborauit: sed fauente domino uicit, quoniam fundata est supra petram.
In his ergo temporibus, quibus omnipotens deus prostrato ueternosae haeresis ueneno pacem suae restituit ecclesiae, imperator Persarum Christi suscepit Fidem et pacem cum Mauricio imperatore firmauit.
Reccaredo ergo orthodoxo quieta pace regnante domesticae insidiae praetenduntur. nam quidam ex cubiculo eius, etiam prouinciae dux nomine Argimundus aduersus Reccaredum regem tyrannidem assumere cupiens, ita ut, si posset, eum regno priuaret et uita. sed nefandi eius consilii detecta machinatione comprehensus et in uinculis ferreis redactus habita discussione socii eius impiam machinationem confessi condigna sunt ultione interfecti, ipse autem Argimundus, qui regnum assumere cupiebat, primum uerberibus interrogatus, deinde turpiter decaluatus, post haec dextra amputata exemplum omnibus in Toletana urbe asino sedens pompizando dedit et docuit famulos dominis non esse superbos.
EPILOGUS
Colliguntur omnes anni ab Adam usque ad diluuium anni IICCXLII.
A diluuio usque ad Abraham anni DCCCCXLII.
Ab Abraham uero usque ad natiuitatem domini nostri Iesu Christi secundum carnem anni IIXV.
Fiunt simul anni VVCXCVIIII.
Porro a natiuitate domini nostri Iesu Christi usque in annum VIII Mauricii principis Romanorum DXCII.
Fiunt simul omnes anni ab Adam usque in annum VIII Mauricii principis Romanorum, qui est IIII annus Reccaredi Gothorum regis in quo est era DCXXX et a principio anni VVDCCXCI.