CODOLGA: Corpus Documentale Latinum Gallaeciae

CODOLGA

Hidatii Chronicon

Hucusque a sancto Hieronymo, et ipso, sicut in capite istius uoluminis praefatio prima declarat, cognomine Eusebio, historia in aliquantis Hispaniarum prouinciis conscripta retinetur: cui si quid postea subdidit, in locis quibus deguit certo stili studio declaratur. uerum ad haec ignarus indignissimus omnium seruorum dei Hydatius seruus Iesu Christi dei et domini nostri quae secuntur ab anno primo Theodosii Augusti, ut comperi, et descripsi, breui antelatae praefationis indicio.

Hydatius seruus domini nostri Iesu Christi uniuersis fidelibus in domino nostro Iesu Christo et seruientibus ei in ueritate salutem.

1. Probatissimorum in omnibus uirorum studia, quos praecipue in fide catholica et conuersatione perfecta testes ueritatis diuini cultus docet adsertio, ut ornantur decore dictorum, ita et commendantur honore meritorum, ut miram in omni opere suo obtineat ueritas firmitatem. uerum Hydatius prouinciae Galaeciae, natus in Lemica ciuitate, mage diuino munere quam proprio merito summi praesul creatus officii, ut extremus plagae, ita extremus et uitae, perexiguum informatus studio saeculari, muto minus docilis sanctae lectionis uolumine salutari sanctorum et eruditissimorum patrum, in praesenti opere sum pro capacitate proprii sensus aut uerbi ostensum ab his secutus exemplar.

2. Quod primum Eusebius Caesariensis episcopus, qui ecclesiasticas sui numeri libris scripsit historias, ab initio Nini regnantis Assyriis et sancti Abrahae patriarchae Hebraeis et reliquorum contemporales is annos regum in uicesimum Constantini Augusti quo imperabat annum, Graeci sermonis chronografiae concludit historia.

3. Post hunc successor syngrafus perfectus uniuersis factorum dictorumque monimentis, Hieronymus presbyter, idem Eusebius cognomento, de Graeco in Latinum scripturae huius interpres a uicesimo anno supradicti imperatoris in quartum decimum Valentis Augusti annum subditam texit historiam esto ut in sanctis quibus deguit Hierosolymorum locis a memorato Valentis anno in tempus, quo in praesenti uita durauit, forte quam plurima de his quae sunt insecuta subiecerit, quia haud umquam, dum ualuit, a diuerso stili opere cessauit. quem quodam tempore propriae peregrinationis in supradictis regionibus adhuc infantulus uidisse me certus sum.

4. Qui post aliquot annos beato ut erat mansit in corpore. si tum proprio operi quod subdidit aliqua subiunxerit, apud eos, ad quos scriptorum eius omne opus uel summa peruenit, certa et plena cognitio est. sed quoniam in cuiusdam studii sui scriptura dixisse eum constat debacchantibus iam in Romano solo barbaris omnia haberi permixta atque confusa, opinamur ex huius indicio sermonis in hoc per se annorum uolumine subdito de successione temporum ab ipso nihil adiectum.

5. Tamen quia ad nostri temporis cursum, ut superior lectio docet, descriptio defluxit annorum, cum membrana huius historiae cura contigisset expertis, mentem monuit inperiti, ut de cognitis, etsi in omnibus inpari gressu, uel uestigiis se substerneret praecessorum. quae fideli suscipiens cordis intuitu, partim ex studio scriptorum, partim ex certo aliquantorum relatu, partim ex cognitione quam iam lacrimabile propriae uitae tempus offendit, quae subsequuntur adiecimus.

6. Quorum continentiam gestorum et temporum qui legis ita discernes. ab anno primo Theodosii Augusti in annum tertium Valentiniani Augusti Placidiae reginae filii ex supra dicto a nobis conscripta sunt studio uel ex scriptorum stilo uel ex relationibus indicantum.

7. Exim inmerito adlectus ad episcopatus officium, non ignarus omnium miserabilis temporis aerumnarum et conclusi in angustias imperii Romani, metas subdidimus ruituras: et, quod est luctuosius, intra extremam uniuersi orbis Gallaeciam, deformem ecclesiastici ordinis statum creationibus indiscretis, honestae libertatis interitum et uniuersae propemodum in diuina disciplina religionis occasum ex furentium dominanti permixta iniquarum perturbatione nationum haec iam quidem inserta: sed posteris in temporibus quibus offenderint, reliquimus consummanda.

1. Romanorum XXXVIIII THEODOSIVS per GRATIANVM, in consortium regni adsumptus cum ipso et VALENTINIANO iuniore regnat annis XVII.

2. I. Theodosius natione Spanus de prouincia Gallaecia ciuitate Cauca a Gratiano Augustus appellatur.

3. Inter nos et Gothos multa certamina conseruntur.

4. II. Theodosius Constantinopolim ingreditur in primo consulatu suo, quem cum Gratiano agebat Augusto.

5. Alexandriae XXI. habetur episcopus Theofilus uir eruditissimus insignis, qui a primo consulatu Theodosii Aug. laterculum per centum annos digestum de paschae obseruatione conscribit.

OLYMP. CCLXXXX.

6. III. Aithanaricus rex Gothorum aput Constantinopolim XV die, ex quo a Theodosio fuerat susceptus, interiit.

7. IIII. Gothi infida Romanis pace se tradunt.

8. Ambrosius in Italia Mediolani episcopus, Martinus in Gallis Turonis episcopus et uitae meritis et patratis miraculis uirtutum habentur insignes.

9. V. Theodosius Arcadium filium suum Augustum appellans regni facit sibi esse consortem.

10. VI. Honorius nascitur filius Theodosii.

11. Legati Persarum ad Theodosium Constantinopolim ueniunt.

OLYMP. CCLXXXXI.

12. VII. Greothingorum gens a Theodosio superatur.

13. Priscillianus declinans in haeresem gnosticorum per episcopos, quos sibi in eadem prauitate collegerat, Auila episcopus ordinatur: qui aliquot episcoporum conciliis auditus Italiam petit et Romam, ubi ne ad conspectum quidem sanctorum episcoporum Damasi et Ambrosii receptus cum his, cum quibus iuerat, redit ad Gallias. inibi similiter a sancto Martino episcopo et ab aliis episcopis haereticus iudicatus appellat ad Caesarem, quia in Gallis hisdem diebus potestatem tyrannus Maximus obtinebat imperii.

14. VIII. Arcadii quinquenalia celebrantur.

15. Romanae ecclesiae XXXVI habetur episcopus Siricius.

16. VIIII. Priscillianus propter supra dictam haeresem ab episcopatu depulsus et cum ipso Latronianus laicus aliquantique sectatores sui apud Treuerim sub tyranno Maximo caeduntur. Exim in Gallaeciam Priscillianistarum haeresis inuasit.

17. X. Maximus tyrannus occiditur per Theodosium tertio lapide ab Aquileia V kal. Augustas: et eodem tempore uel ipso anno in Gallis per Aruagastem comitem filius Maximi nomine Victor extinctus est.

18. Cynegius Theodosii praefectus habetur inlustris, qui factis insignibus praeditus et usque ad Aegyptum penetrans gentium simulacra subuertit.

OLYMP. CCLXXXXII.

19. XI. Theodosius cum Honorio filio suo Romam ingressus est.

20. XII.

21. XIII.

22. XIIII. Valentinianus iunior apud Viennam scelere comitis Aruagasti occiditur, et Eugenius tyrannus efficitur.

OLYMP. CCLXXXXIII.

23. XV.

24. XVI. Eugenius a Theodosio Augusto superatus occiditur.

25. XVII. Theodosius ualitudine hydropis apud Mediolanium defunctus est anno regni sui XVII.

26. Et iste annus, qui Theodosii XVII, ipse Arcadii et Honorii initio regni eorum primus est: quod ideo indicatur, ne olympiadem quinque annorum turbet adiectio, in hoc loco tantum propter regnantum inserta principium.

27. Romanorum XL ARCADIVS et HONORIVS Theodosii filii defuncto patre regnant annis XXX.

28. II.

OLYMP. CCLXXXXIIII.

29. III.

30. IV.

31. V. In prouincia Carthaginiensi in ciuitate Toleto synodus episcoporum contrahitur, in quo quod gestis continetur, Symphosius et Dictinius et alii cum his Gallaeciae prouinciae episcopi Priscilliani insectatores haeresem eius blasphemissimam cum adsertore eodem professionis suae subscriptione condemnant. statuuntur quaedam etiam obseruanda de ecclesiae disciplina communicante in eodem concilio Ortygio episcopo, qui Celenis fuerat ordinatus, sed agentibus Priscillianistis pro fide catholica pulsus factionibus exulabat.

32. VI.

OLYMP. CCLXXXXV.

33. VII.

34. VIII. Solis facta defectio III idus Nouembris.

35. Romanae ecclesiae XXXVIII. habetur episcopus Innocentius.

36. VIIII. Theodosius Arcadii filius nascitur.

37. X. Constantinopoli Iohannes episcopus praedicatur insignis, qui ob fidem catholicam Eudoxiam Arcadii uxorem infestissimam patitur Arrianam.

OLYMP. CCLXXXXVI.

37. XI. Beatissimi Martini uitam et mirabilia quae fecit Seuerus uir summus discipulus ipsius, qui et chronica alia quam haec sunt ab initio genesis usque ad sectam Priscilianistarum perniciosissimam conscripsit, exequitur.

38. XII. Hierosolymis Iohannes, Caesarea Eulogius, Cypro Epifanius, Alexandria Theofilus qui supra episcopi habentur insignes.

39. Hieronymus in presbyterio praeditus in Bethleem Iudae uicinia consistens praecipuus habetur in cunctis.

40. XIII. Post supra scriptos sane Arrianos qui Hierosolymis ante Iohannem episcopi fuerint, Hydatius qui haec scribit scire non potuit. hunc uero sanctum cum sanctis Eulogio, Theofilo et Hieronymo uidit et infantulus et pupillus.

41. XIIII.

OLYMP. CCLXXXXVII.

42. XV. Alani et Vandali et Sueui Hispanias ingressi aera CCCCXLVII. alii IIII ka. alii III idus Octobris memorant die, tertia feria, Honorio, VIII et Theodosio Arcadii filio, III consulibus.

43. Alaricus rex Gothorum Romam ingressus: cum intra et extra urbem caedes agerentur, omnibus indultum est, qui ad sanctorum limina confugerunt.

44. Placidia Theodosii filia, Honorii imperatoris soror a Gothis in urbe capta.

45. Alaricus moritur, cui Atauulfus succedit in regno.

46. Barbari, qui in Hispanias ingressi fuerant, caede depraedantur hostili.

47. Pestilentia suas partes non segnius operatur.

48. XVI. Debacchantibus per Hispanias barbaris et saeuiente nihilominus pestilentiae malo opes et conditam in urbibus substantiam tyrannicus exactor diripit, et miles exhaurit: fames dira grassatur, adeo ut humanae carnes ab humano genere ui famis fuerint deuoratae: matres quoque necatis uel coctis, per se natorum suorum sint pastae corporibus. Bestiae occisorum gladio fame pestilentia cadaueribus adsuetae quosque hominum fortiores interimunt, eorumque carnibus pastae passim in humani generis efferantur interitum. et ita quattuor plagis ferri famis pestilentiae bestiarum ubique in toto orbe saeuientibus praedictae a domino per prophetas suos adnuntiationes implentur.

49. XVII. Subuersis memorata plagarum grassatione Hispaniae prouinciis barbari ad pacem ineundam, domino miserante conuersi sorte ad inhabitandum sibi prouinciarum diuidunt regiones. Gallaeciam Vandali occupant et Sueui sita in extremitate oceani maris occidua: Alani Lusitaniam et Carthaginiensem prouincias et Vandali cognomine Silingi Baeticam sortiuntur. Hispani per ciuitates et castella residui a plagis barbarorum per prouincias dominantium se subiciunt seruituti.

50. Constantinus post triennium inuasae tyrannidis ab Honorii duce Constantio intra Gallias occiditur.

51. XVIII. Iouinus et Sebastianus fratres intra Galliam et in Africa Heraclianus pari tyrannidis inflantur insania.

52. Romanae ecclesiae XXXVIII praesidet episcopus Bonifatius.

53. Augustinus Hipponeregiensis episcopus habetur insignis, inter cuius studia magnifica Donatistas ab eo dei adiutorio superatos probata fides demonstrat auctorum.

OLYMP. CCLXXXXVIII.

54. XVIIII. Iouinus et Sebastianus, oppressi ab Honorii ducibus Narbona interfecti sunt.

55. Gothi Narbonam ingressi uindemiae tempore.

56. Heraclianus mouens exercitum de Africa aduersus Honorium Vtriculo in Italia in conflictu superatus effugit ad Africam caesis in loco supradicto L milibus armatorum. ipse post Carthagine in aede Memoriae per Honorium percussoribus missis occiditur.

57. XX. Atauulfus apud Narbonam Placidiam duxit uxorem: in quo profetia Danihelis putatur inpleta, ut ait filiam regis austri sociandam regi aquilonis nullo tamen eius ex ea semine subsistente.

58. Hierosolymis Iohanne, de quo supra, episcopo praesidente sanctus et primus post Christum dominum martyr Stefanus reuelatur.

59. XXI. Hieronymus qui supra praecipuus in omnibus, elementorum quoque peritissimus Hebraeorum in lege domini quod scriptum est diurna nocturnaque meditatione continuus studia operis sui reliquit innumera. ad ultimum Pelagiani sectam cum eodem auctore adamantino ueritatis malleo contriuit. aduersum hos, et aduersum alios haereticos extant eius probatissima monimenta.

60. XXII. Atauulfus a patricio Constantio pulsatus, ut relicta Narbona Hispanias peteret, per quendam Gothum apud Barcilonam, inter familiares fabulas iugulatur. cui succedens Vallia in regno cum patricio Constantio pace mox facta Alanis et Vandalis Silingis in Lusitania et Baetica sedentibus aduersatur.

61. Alexandrinae ecclesiae post Theofilum qui praesederit ignorauit haec scribens.

62. Constantius Placidiam accepit uxorem.

OLYMP. CCLXXXXVIIII.

63. XXIII. Vallia rex Gothorum Romani nominis causa intra Hispanias caedes magnas efficit barbarorum.

64. XXIIII. Solis facta defectio die XIIII kal. Aug. qui fuit quinta feria.

65. Romanae ecclesiae post Theofilum XXXVIIII praesidet episcopus Eulalius.

66. Durante episcopo quo supra grauissimo terrae motu sancta in Hierosolymis loca quassantur et cetera, de quibus ita gestis eiusdem episcopi scripta declarant.

67. Vandali Silingi in Baetica per Valliam regem omnes extincti.

68. Alani, qui Vandalis et Sueuis potentabantur, adeo caesi sunt a Gothis, ut extincto Addace rege ipsorum pauci, qui supererant, abolito regni nomine Gunderici regis Vandalorum, qui in Gallaecia resederat, se patrocinio subiugarent.

69. Gothi intermisso certamine quod agebant per Constantium ad Gallias reuocati sedes in Aquitanica a Tolosa usque ad Oceanum acceperunt.

70. Vallia eorum rege defuncto Theodoricus succedit in regno.

71. XXV. Inter Gundericum Vandalorum et Hermericum Sueuorum reges certamine orto Sueui in Nerbasis montibus obsidentur a Vandalis.

72. Valentinianus Constantii et Placidiae filius nascitur.

73. In Gallicana regione in ciuitate Biterris multa signa effecta terrifica Paulini episcopi eiusdem ciuitatis epistola enarrat ubique directa.

74. XXVI. Vandali Sueuorum obsidione dimissa instante Asterio Hispaniarum comite et sub uicario Maurocello aliquantis Bracara in exitu suo occisis relicta Gallaecia ad Baeticam transierunt.

75. Honorius apud Rauennam Constantium consortem sibi facit in regno.

OLYMP. CCC.

76. XXVII. Constantius imperator Rauenna moritur in suo tertio consulatu.

77. XXVIII. Castinus magister militum cum magna manu et auxiliis Gothorum bellum in Baetica Vandalis infert. quos cum ad inopiam ui obsidionis artaret, adeo ut se tradere iam pararent, inconsulte publico certamine confligens auxiliorum fraude deceptus ad Terraconam uictus effugit.

78. Bonifatius palatium deserens Africam inuadit.

79. XXVIIII.

80. XXX. Honorius, actis tricennalibus suis Rauenna obiit.

81. Paulinus nobilissimus et eloquentissimus dudum, conuersione ad deum nobilior factus, uir apostolicus, Nola Campaniae episcopus habetur insignis: cui Terasia de coniuge facta soror testimonio uitae beatae aequatur et merito. extant ipsius egregii studia praedicanda.

82. Romanorum XLI THEODOSIVS Arcadii filius, ante aliquot annos regnans in partibus Orientis defuncto patre post obitum Honorii patrui monarchiam tenet imperii, cum esset annorum XXI.

83. Iohannes arripit tyrannidem.

OLYMP. CCCI.

84. I. Theodosius Valentinianum amitae suae Placidiae filium Constantinopoli Caesarem facit et contra Iohannem mittit: sub quo a ducibus, qui cum eo per Theodosium missi fuerant, apud Rauennam, primo anno inuasae tyrannidis occiditur et Felix patricius ordinatur, et magister militum.

85. Valentinianus, qui erat Caesar, Romae Augustus appellatur.

86. Vandali Baliaricas insulas depraedantur deinde: Carthagine Spartaria et Hispali euersa et Hispaniis depraedatis Mauritaniam inuadunt.

87. II. Romanae ecclesiae XL praesidet episcopus Caelestinus.

88. III.

89. IIII. Gundericus rex Vandalorum capta Hispali, cum impie elatus manus in ecclesiam ciuitatis ipsius extendisset, mox dei iudicio, daemone correptus interiit: cui Gaisericus frater succedit in regno. qui, ut aliquorum relatio habuit, effectus apostata de fide catholica in Arrianam dictus est transisse perfidiam.

OLYMP. CCCII.

90. V. Gaisericus rex de Baeticae prouinciae litore cum Vandalis omnibus eorumque familiis mense Maio ad Mauritaniam et Africam relictis transit Hispaniis. qui priusquam pertransiret, admonitus Heremigarium Sueuum uicinas in transitu suo prouincias depraedari, recursu cum aliquantis suis facto praedantem in Lusitania consequitur. qui haud procul de Emerita, quam cum sanctae martyris Eulaliae iniuria spreuerat, maledictis per Gaisericum caesis ex his quos secum habebat, arrepto, ut putauit, euro uelocius fugae subsidio in flumine Ana diuino brachio praecipitatus interiit. quo ita extincto mox quo coeperat Gaisericus enauigauit.

91. VI. Sueui sub Hermerico rege medias partes Gallaeciae depraedantes per plebem, quae castella tutiora retinebat, acta suorum partim caede, partim captiuitate pacem quam ruperant familiarum quae tenebantur redhibitione restaurant.

92. Per Aetium comitem haud procul de Arelate quaedam Gothorum manus extinguitur Anaolso optimate eorum capto.

93. Iuthungi per eum similiter debellantur et Nori.

94. Felix qui dicebatur patricius Rauenna tumultu occiditur militari.

95. VII. Aetius dux utriusque militiae, Noros edomat rebellantes.

96. Rursum Sueui initam cum Callaecis pacem libata sibi occasione conturbant. ob quorum depraedationem Hydatius episcopus ad Aetium ducem, qui expeditionem agebat in Gallis, suscipit legationem.

97. Vetto, qui de Gothis dolose ad Gallaeciam uenerat, sine aliquo effectu redit ad Gothos.

98. VIII. Superatis per Aetium in certamine Francis et in pace susceptis Censorius comes legatus mittitur ad Sueuos supradicto secum Hydatio redeunte.

99. Bonifatius in aemulationem Aetii de Africa per Placidiam euocatus in Italiam ad palatium redit. qui depulso Aetio in locum eius succedens paucis post mensibus inito aduersum Aetium conflictu de uulnere, quo fuerat percussus, interiit. cui Sebastianus gener substitutus per Aetium de palatio superatus expellitur.

OLYMP. CCCIII.

100. VIIII. Regresso Censorio ad palatium Hermericus pacem cum Gallaecis, quos praedabatur assidue, sub interuentu episcopali datis sibi reformat obsidibus.

101. Symphosius episcopus per eum ad comitatum legatus missus rebus in cassum frustratur arreptis.

102. In conuentu Lucensi contra uoluntatem Agresti Lucensis episcopi Pastor et Syagrius episcopi ordinantur.

103. Aetius dux utriusque militiae patricius appellatur.

104. X. Sebastianus exul et profugus effectus nauigat ad palatium Orientis.

105. Romanae ecclesiae XLI. habetur episcopus Xystus.

106. XI. Hierosolymis Iuuenalem episcopum praesidere Germani presbyteri Arabicae regionis exinde ad Callaeciam uenientis et aliorum Graecorum relatione comperimus, adicientibus Constantinopolim eum cum aliis et Palaestinae prouinciae et Orientis episcopis euocatum sub praesentia Theodosii Augusti contracto episcoporum interfuisse concilio ad destruendam Hebionitarum haeresem, quam Atticus eiusdem urbis episcopus prauo stultissimae sectae resuscitabat ingenio. quo uero tempore sancti Iohannes, Hieronymus et alii, quos supra diximus, obierint uel quis nomine Iohanni ante Iuuenalem successerit, sicut et fecisse cognitum est in breui seniorem quendam, referentum sermo non edidit.

107. XII. Narbona obsideri coepta per Gothos.

108. Burgundiones, qui rebellauerant, a Romanis duce Aetio debellantur.

109. Vno eodemque tempore Alexandriae Cyrilum episcopum praesidere et Constantinopoli Nestorium haereticum Hebionaeum Cyrili ipsius ad eundem epistola et haeresem destruentis et regulam fidei exponentis ostendit. haec cum aliis habetur allata.

OLYMP. CCCIIII.

110. XIII. Narbona obsidione liberatur Aetio duce et magistro militum. Burgundionum caesa XX millia.

111. Rursus Censorius et Fretimundus legati mittuntur ad Sueuos.

112. XIIII. Gothorum caesa VIII millia, sub Aetio duce.

113. Sueui cum parte plebis, Callaeciae, cui aduersabantur, pacis iura confirmant.

114. Hermericus rex morbo oppressus Rechilam filium suum substituit in regnum: qui Andeuotum cum sua, quam habebat, manu ad Singillionem Baeticae fluuium aperto marte prostrauit, magnis eius auri et argenti opibus occupatis.

115. XV. Carthagine fraude decepta, die XIIII kal. Nouembris omnem Africam rex Gaisericus inuadit.

116. Bello Gothico sub Theoderico rege apud Tolosam Litorius Romanus dux inconsultius cum auxiliari Hunorum manu inruens caesis his ipse uulneratus capitur et post dies paucos occiditur.

117. Inter Romanos et Gothos pax efficitur.

118. Gaisericus elatus inpie episcopum clerumque Carthaginis depellit ex ea et iuxta prophetiam Danihelis demutatis ministeriis sanctorum ecclesias catholicas tradit Arrianis.

119. Rechila rex Sueuorum Emeritam ingreditur.

120. XVI. Gaisericus Siciliam depraedatus Panormum diu obsedit: qui damnati a catholicis episcopis Maximini apud Siciliam Arrianorum ducis aduersum catholicos praecipitatur instinctu, ut eos quoquo pacto in impietatem cogeret Arrianam. nonnullis declinantibus aliquanti durantes in catholica fide consummauere martyrium.

121. Censorius comes, qui legatus missus fuerat ad Sueuos, rediens Martyli obsessus a Rechila in pace se tradidit.

OLYMP. CCCV.

122. XVII. Rex Sueuorum diuturno per annos VII morbo adflictus moritur Hermericus.

123. Rex Rechila Hispali obtenta Baeticam et Carthaginiensem prouincias in suam redigit potestatem.

124. Sabino episcopo de Hispali factione depulso in locum eius Epifanius ordinatur fraude, non iure.

125. Asturius dux utriusque militiae ad Hispanias missus Terraconensium caedit multitudinem Bacaudarum.

126. XVIII. Cometae sidus apparere incipit mense Decembri: quod per menses aliquot uisum subsequentis in pestilentia plagae, quae fere in toto orbe diffusa est, praemisit ostentum.

127. Constantinopolitanae ecclesiae depulso Nestorio praesidet episcopus Flauianus.

128. XVIIII. Asturio magistro utriusque militiae gener ipsius successor ipsi mittitur Merobaudis, natu nobilis et eloquentiae merito uel maxime in poematis studio ueteribus conparandus: testimonio etiam prouehitur statuarum. breui tempore potestatis suae Aracelitanorum frangit insolentiam Bacaudarum. mox nonnullorum inuidia perurguente ad urbem Romam sacra praeceptione reuocatur.

129. XX. Sebastianus illic, quo confugerat, deprehensus sibi aduersa moliri e Constantinopoli fugit admonitus et ad Theodorem regem Gothorum ueniens conquaesitam sibi, qua potuit, Barcilonam hostis factus ingreditur.

OLYMP. CCCVI.

130. XXI. In Asturicensi urbe Gallaeciae quidam ante aliquot annos latentes Manichaei gestis episcopalibus deteguntur, quae ab Hydatio et Thoribio episcopis qui eos audierant, ad Antoninum Emeritensem episcopum directa.

131. Vandali nauibus Turonio in litore Gallaeciae repente aduecti familias capiunt plurimorum.

132. Sebastianus de Barcilone fugatus migrat ad Vandalos.

133. Per episcopum Romae tunc praesidentem gesta de Manichaeis per prouincias diriguntur.

134. XXII. Vitus magister utriusque militiae factus ad Hispanias missus non exiguae manus fultus auxilio, cum Carthaginienses uexaret et Baeticos, succedentibus cum rege suo illic Sueuis, superatis etiam in congressione, qui ei ad depraedandum in adiutorium uenerant, Gothis, territus miserabili timore diffugit. Sueui exim illas prouincias magna depraedatione subuertunt.

135. XXIII. Romanae ecclesiae XLII. praesidet episcopus Leo: huius scripta per episcopi Thoribi diaconem Peruincum contra Priscillianistas ad Hispanienses episcopos deferuntur. inter quae ad episcopum Thoribium de obseruatione catholicae fidei et de haeresum blasphemiis disputatio plena dirigitur, quae ab aliquibus Gallaecis subdolo probatur arbitrio.

136. Solis facta defectio, die X kal. Ianuarias, qui fuit tertia feria.

137. XXIIII. Rechila rex Sueuorum Emerita gentilis moritur, mense Augusto: cui mox filius suus, catholicus Rechiarius succedit in regnum, nonnullis quidem sibi de gente sua aemulis, sed latenter: obtento tamen regno sine mora ulteriores regiones inuadit ad praedam.

138. Pascentium quendam urbis Romae, qui de Asturica diffugerat, Manichaeum Antoninus episcopus Emerita comprehendit auditumque etiam de prouincia Lusitania facit expelli.

139. Per Agiulfum Hispali Censorius iugulatur.

OLYMP. CCCVII.

140. XXV. Rechiarius accepta in coniugium Theodori regis filia, auspicatus initium regni Vasconias depraedatur, mense Februario.

141. Basilius ob testimonium egregii ausus sui congregatis Bacaudis in ecclesia Tyriassone foederatos occidit. ubi et Leo eiusdem ecclesiae episcopus ab isdem, qui cum Basilio aderant, in eo loco obiit uulneratus.

142. Rechiarius mense Iulio ad Theodorem socerum profectus Caesaraugustanam rcgionem cum Basilio in reditu depraedatur. inrupta per dolum Ilerdensi urbe acta est non parua captiuitas.

143. XXVI. Asturius uir inlustris ad honorem prouehitur consulatus.

144. Sebastianus exul factus ad perniciosam sibi, sicut post exitus docuit, Gaiserici confugit potestatem: paruo post tempore quam uenerat per eum iubetur occidi.

145. De Gallis epistolae deferuntur Flauiani episcopi ad Leonem episcopum missae cum scriptis Cyrilli episcopi Alexandrini ad Nestorium Constantinopolitanum de Eutychete Hebionita haeretico et Leonis episcopi ad eundem responsa: quae cum aliorum episcoporum et gestis et scriptis per ecclesias diriguntur.

146. XXVII. Theodosius imperator moritur Constantinopoli anno aetatis suae XLVIII.

147. Post quem XLII statim apud Constantinopolim MARCIANVS a militibus et ab exercitu instante etiam sorore Theodosii Pulcheria regina efficitur imperator. qua sibi in coniugium adsumpta regnat in partibus Orientis.

148. XXVIII Valentiniani imperatoris mater Placidia moritur apud Romam.

149. In Gallaecia terrae motus assidui, signa in caelo plurima ostenduntur. nam pridie non. Aprilis tertia feria post solis occasum ab aquilonis plaga caelum rubens sicut ignis aut sanguis efficitur intermixtis per igneum ruborem lineis clarioribus in speciem hastarum rutilantium deformatis. a die clauso usque in horam noctis fere tertiam signi durat ostensio, quae mox ingenti exitu perdocetur.

150. Gens Hunorum pace rupta depraedatur prouincias Galliarum. plurimae ciuitates effractae: in campis Catalaunicis haud longe de ciuitate, quam effregerant, Mettis, Aetio duci et regi Theodori, quibus erat in pace societas, aperto Marte confligens diuino caesa superatur auxilio: bellum nox intempesta diremit. rex illic Theodorus prostratus occubuit: CCC ferme milia hominum in eo certamine cecidisse memorantur.

151. Muta anno signa procedunt. V kal. Octobris a parte Orientis luna fuscatur. in diebus insequentis paschae uisa quaedam in caelo regionibus Galliarum epistola de his Eufroni Augustodunensis episcopi ad Agrippinum comitem facta euidenter ostendit. stella cometes a XIIII. kal. Iulias apparere incipit, quae tertio ka. diluculo ab oriente uisa post occasum solis ab occidua parte mox cernitur. kal. Aug. a parte occidentis apparet.

152. Occiso Theodore Thurismo filius eius succedit in regno.

153. Huni cum rege suo Attila relictis Galliis post certamen Italiam petunt.

OLYMP. CCCVIII.

154. XXVIIII. Secundo regni anno principis Marciani Huni, qui Italiam praedabantur, aliquantis etiam ciuitatibus inruptis, diuinitus partim fame, partim morbo quodam plagis caelestibus feriuntur: missis etiam per Marcianum principem Aetio duce caeduntur auxiliis pariterque in sedibus suis et caelestibus plagis et per Marciani subiguntur exercitum et ita subacti pace facta cum Romanis proprias uniuersi repetunt sedes, ad quas rex eorum Attila mox reuersus interiit.

155. Ad Sueuos Mansuetus comes Hispaniarum et Fronto similiter comes legati pro pace mittuntur et optinent condiciones iniunctas.

156. Thurismo rex Gothorum spirans hostilia a Theoderico et Frederico fratribus iugulatur: cui Theodericus succedit in regno.

157. XXX. Tertio regni anno principis Marciani regina moritur Pulcheria, mense Iulio.

158. Per Fredericum Theuderici regis fratrem Bacaudae Terraconenses caeduntur ex auctoritate Romana.

159. In Gallaecia terraemotus et in sole signum in ortu quasi altero secum concertante monstratur.

160. Aetius dux et patricius fraudulenter singularis accitus intra palatium manu ipsius Valentiniani imperatoris occiditur, et cum ipso per spatharium eius aliqui singulariter intromissi iugulantur honorati.

161. His gestis legatos Valentinianus mittit ad gentes, ex quibus ad Sueuos uenit Iustinianus.

162. XXXI. Quarto regni anno principis Marciani per duos barbaros Aetii familiares Valentinianus Romae imperator occiditur in campo exercitu circumstante anno aetatis suae XXXVI et regni XXXI. post quem mox MAXIMVS ex consulibus XLIII Romae Augustus appellatur, qui cum imperator factus relictam Valentiniani sibi duxisset uxorem et filio suo ex priori coniuge Palladio, quem Caesarem fecerat, Valentiniani filiam in coniugium tradidisset, magnorum motuum, quos uerebatur, perturbatione distortus et quia in occisorum per Valentinianum et in ipsius interitum Valentiniani ambitu regni consilia scelesta patrata contulerat, cum imperium deserere uellet et Romam, uix quattuor regni sui mensibus expletis in ipsa urbe tumultu populi et seditione occiditur militari.

163. Ipso anno in Galliis Auitus Gallus ciuis ab exercitu Galicano et ab honoratis primum Tolosa, dehinc apud Arelatum Augustus appellatus Romam pergit et suscipitur.

164. Vsque ad Valentinianum Theodosi generatio tenuit principatum.

165. I. Romanorum XLIII Marcianus quarto iam regni sui anno obtinet monarchiam.

166. Per Auitum, qui a Romanis et euocatus et susceptus fuerat imperator, legati ad Marcianum pro unanimitate mittuntur imperii.

167. Gaisericus sollicitatus a relicta Valentiniani, ut mala fama dispergit, priusquam Auitus Augustus fieret, Romam ingreditur direptisque opibus Romanorum Carthaginem redit, relictam Valentiniani et filias duas et Aetii filium Gaudentium nomine secum ducens.

168. Sueui Carthaginienses regiones, quas Romanis reddiderant, depraedantur.

169. Marcianus et Auitus concordes principatu Romani utuntur imperii.

170. Per Augustum Auitum Fronto comes legatus mittitur ad Sueuos. similiter et a rege Gothorum Theuderico, quia fidus Romano esset imperio, legati ad eosdem mittuntur, ut tam secum quam cum Romano imperio, quia uno essent pacis foedere copulati, iurati foederis promissa seruarent. remissis legatis utriusque partis atque omni iuratione uiolata Sueui Terraconensem prouinciam, quae Romano imperio deseruiebat, inuadunt.

171. De Erulorum gente septem nauibus in Lucensi litore aliquanti aduecti, uiri ferme CCCC expediti superuentu multitudinis congregatae duobus tantum ex suo numero effugantur occisis: qui ad sedes proprias redeuntes Cantabriarum et Vardulliarum loca maritima crudelissime depraedati sunt.

172. Legati Gothorum rursum ueniunt ad Sueuos. post quorum aduentum rex Sueuorum Rechiarius cum magna suorum multitudine regiones prouinciae Terraconensis inuadit acta illic depraedatione et grandi ad Gallaeciam captiuitate deducta.

173. Mox VI anno Marciani, aera CCCCXCIV Hispanias rex Gothorum Theodoricus cum ingenti exercitu suo et cum uoluntate et ordinatione Auiti imperatoris ingreditur. cui cum multitudine Sueuorum rex Rechiarius occurrens duodecimo de Asturicensi urbe miliario ad fluuium nomine Vrbicum III non. Octobris die, VI feria inito mox certamine superatur: caesis suorum agminibus, aliquantis captis plurimisque fugatis ipse ad extremas sedes Gallaeciae plagatus uix euadit ac profugus.

174. Theudorico rege cum exercitu ad Bracaram extremam ciuitatem Gallaeciae pertendente V kal. Nouembris die dominico etsi incruenta, fit tamen satis maesta et lacrimabilis eiusdem direptio ciuitatis. Romanorum magna agitur captiuitas captiuorum: sanctorum basilicae effractae, altaria sublata atque confracta, uirgines dei exim quidem abductae, sed integritate seruata, clerus usque ad nuditatem pudoris exutus, promiscui sexus cum paruulis de locis refugii sanctis populus omnis abstractus, iumentorum pecorum camelorumque horrore locus sacer impletus, scripta super Hierusalem ex parte caelestis irae renouauit exempla.

OLYMP. CCCVIIII,

175. II. Rechiarius ad locum, qui Portumcale appellatur, profugus regi Theuderico captiuus adducitur: quo in custodiam redacto, ceteris, qui de priori certamine superfuerant, tradentibus se Sueuis, aliquantis nihilominus interfectis regnum destructum et finitum est Sueuorum.

176. Hisdem diebus Rechimeris comitis circumuentione magna multitudo Vandalorum, quae se de Carthagine cum LX nauibus ad Gallias uel ad Italiam mouerat, regi Theudorico nuntiatur occisa per Auitum.

177. Hesychius tribunus legatus ad Theodoricum cum sacris muneribus missus ad Gallaeciam uenit nuntians ei id quod supra, in Corsica caesam multitudinem Vandalorum et Auitum de Italia ad Gallias Arelate successisse. Orientalium naues Hispalim uenientes per Marciani exercitum caesos Lazas nuntiant.

178. Occiso Rechiario mense Decembri rex Theudoricus de Gallaecia ad Lusitaniam succedit.

179. In conuentus parte Bracarensis latrocinantum depraedatio perpetratur.

180. Aioulfus deserens Gothos in Gallaecia residet.

181. Sueui, qui remanserant in extrema parte Gallaeciae, Massiliae filium nomine Maldras sibi regem constituunt.

182. Theudericus Emeritam depraedari moliens beatae Eulaliae martyris terretur ostentis.

183. III. Auitus tertio anno, posteaquam a Gallis et a Gothis factus fuerat imperator, caret imperio Gothorum promisso destitutus auxilio, caret et uita.

184. In Orientis partibus septimo anno imperii sui moritur Marcianus.

185. Romanorum XLIIII MAIORIANVS in Italia et Constantinopoli LEO Augusti appellantur.

186. I. Theudoricus aduersis sibi nuntiis territus mox post dies paschae, quod fuit V kal. Aprilis, de Emerita egreditur et Gallias repetens partem ex ea quam habebat multitudine uariae nationis cum ducibus suis ad campos Gallaeciae dirigit: qui dolis et periuriis instructi, sicut eis fuerat imperatum, Asturicam, quam iam praedones ipsius sub specie Romanae ordinationis intrauerant, mentientes ad Sueuos qui remanserant iussam sibi expeditionem, ingrediuntur pace fucata solita arte perfidiae. nec mora promiscui generis reperta illic caeditur multitudo, sanctae effringuntur ecclesiae, altaribus direptis et demolitis sacer omnis ornatus, et usus aufertur. duo illic episcopi inuenti cum omni clero abducuntur in captiuitatem: inualidior promiscui sexus agitur miseranda captiuitas; residuis et uacuis ciuitatis domibus datis incendio camporum loca uastantur. Palentina ciuitas simili quo Asturica per Gothos perit exitio. unum Couiacense castrum tricesimo de Asturica miliario a Gothis diutino certamine fatigatum auxilio dei hostibus et obsistit et praeualet: quam plurimis ex eorum manu interfectis reliqui reuertuntur ad Gallias.

187. Aioulfus dum regnum Sueuorum sperat, Portucale moritur, mense Iunio.

188. Sueui in partes diuisi pacem ambiunt Gallaecorum: e quibus pars Framtano, pars Maldras regem appellant. solito more perfidiae Lusitaniam depraedatur pars Sueuorum Maldarem sequens. acta illic Romanorum caede praedisque contractis ciuitas Vlixippona sub specie pacis intratur.

189. Framtane moritur per pascha et pentecostem.

190. Iubente Maldere Sueui in solitam perfidiam uersi regionem Gallaeciae adhaerentem flumini Durio depraedantur.

191. Quinto kal. Iunias die, quarta feria ab hora quarta in horam sextam ad speciem lunae quintae uel sextae sol de lumine orbis sui minoratus apparuit.

192. II. Gothicus exercitus duce suo Cyrila a Theudorico rege ad Hispanias missus, mense Iulio succedit ad Baeticam. legati Gothorum et Vandalorum pariter ad Sueuos ueniunt et reuertuntur.

OLYMP. CCCX.

193. III. Theudoricus cum duce suo Sonerico exercitus sui aliquantam ad Baeticam dirigit manum: Cyrila reuocatur ad Galias. Sueui nihilominus Lusitaniae partes cum Maldare, alii cum Rechimundo Gallaeciae depraedantur.

194. Eruli maritima conuentus Lucensis loca nonnulla crudelissime inuadunt ad Baeticam pertendentes.

195. Maldras germanum suum fratrem interficit et Portumcale castrum idem hostis inuadit.

196. Inter Sueuos et Callaecos interfectis aliquantis honestis natu malum hostile miscetur.

197. Legati a Nepotiano magistro militiae et a Sunerico comite missi ueniunt ad Gallaecos nuntiantes Maiorianum Augustum et Theudoricum regem firmissima inter se pacis iura sanxisse Gothis in quodam certamine superatis.

198. IIII. Maldras in fine mensis Februarii iugulatus merito perit interitu.

199. Per Sueuos Luco habitantes in diebus paschae Romani aliquanti cum rectore suo honesto natu repentino, securi de reuerentia dierum, occiduntur incursu.

200. Mense Maio Maiorianus Hispanias ingreditur imperator: quo Carthaginiensem prouinciam pertendente, aliquantas naues, quas sibi ad transitum aduersum Vandalos praeparabat, de litore Carthaginiensi commoniti Vandali, per proditores abripiunt. Maiorianus ita a sua ordinatione frustratus ad Italiam reuertitur.

201. Pars Gothici exercitus a Sunierico et Nepotiano comitibus ad Gallaeciam directa Sueuos apud Lucum depraedatur habitantesque Dictyni. Ospinione et Ascanio delatoribus spargentibusque ad terrorem propriae uenena perfidiae indagata recurrit ad suos. ac mox isdem delatoribus quibus supra Frumarius cum manu Sueuorum quam habebat inpulsus capto Hydatio episcopo VII kal. Aug. in Aquaeflauiensi ecclesia eundem conuentum grandi euertit excidio.

202. Rechimundus uicina sibi pariter Auregensium loca et Lucensis conuentus maritima populatur.

203. Inter Frumarium et Rechimundum oritur de regni potestate dissensio.

204. Gallaecorum et Sueuorum pacis quaedam umbra conseritur.

205. A Theuderico legati ad Sueuos ueniunt et recurrunt.

206. Suniericus Scallabim, cui aduersabatur, optinet ciuitatem.

207. Hydatius qui supra tribus mensibus captiuitatis inpletis mense Nouembri miserantis dei gratia contra uotum et ordinationem supra dictorum delatorum redit ad Flauias.

208. De rege Theuderico legati gentis perfidae reuertuntur.

209. Gaisericus rex a Maioriano imperatore per legatos postulat pacem.

210. V. Maiorianum de Galliis Romam redeuntem et Romano imperio uel nomini res necessarias ordinantem Rechimer liuore percitus et inuidorum consilio fultus fraude interfecit circumuentum.

211. Romanorum XLV SEVERVS a senatu Romae Augustus appellatur anno imperii Leonis quinto.

212. I. Suniericus redit ad Gallias.

213. Nepotianus Theuderico ordinante Arborium accipit successorem.

214. In prouincia Gallaecia prodigiorum uidentur signa diuersa. aera DVI non. Mart. pullorum cantu ab occasu solis luna in sanguinem plena conuertitur: idem dies sexta feria fuit.

215. Antiochia maior Isauriae inobaudiens monitis salutaribus terra dehiscente demergitur, [episcopo?] tantum ipsius ciuitatis cum aliquantis, qui eum, obaudientes timori domini, sunt secuti, de interitu liberatis, turrium etiam solis cacuminibus extantibus super terram.

216. Gaisericus Valentiniani relictam Constantinopolim remittit. filiae ipsius una Gentoni Gaiserici filio, alia Olybrio senatori urbis Romae iure matrimonii copulantur.

217. Agrippinus Gallus comes ciuis Aegidio comiti uiro insigni inimicus, ut Gothorum mereretur auxilia, Narbonam tradidit Theudorico.

218. Aduersus Aegidium comitem utriusque militiae, uirum et fama commendatum et deo bonis operibus conplacentem, in Armoricana prouincia Fretiricus frater Theuderici regis insurgens cum his cum quibus fuerat superatus occiditur.

219. Cum Palogorio uiro nobili Gallaeciae, qui ad supra dictum iuerat regem, Cyrila legatus ad Gallaeciam ueniens euntes ad eundem regem legatos obuiat Rechimundi; qui regressi in celeri reuertentem Cyrilam in Lucensi urbe suscipiunt. post cuius mox egressum de Gallaecia Sueui promissionum suarum ut semper fallaces et perfidi diuersa loca infelicis Gallaeciae solito depraedantur.

220. Per Theudericum ad Sueuos Remismundus et Cyrila cum aliquantis Gothis, qui prius uenerant, remittuntur. Cyrila in Gallaecia remanente, Remismundo mox recurrente ad regem inter Gallaecos et Sueuos indisciplinata perturbatio dominatur.

221. Romanae ecclesiae XLIII praesidet episcopus Hilarus.

OLYMP. CCCXI.

222. II. Nepotianus recedit e corpore.

223. Frumario mortuo Remismundus omnibus Sueuis in suam dicionem regali iure reuocatis pacem reformat elapsam.

224. Mense Maio supradicti uiri Aegidi legati per Oceanum ad Vandalos transeunt, qui eodem cursu Septembri mense reuertuntur ad suos.

225. XIII. kal. Aug. die, secunda feria, in speciem lunae quintae sol de lumine suo ab hora tertia in horam sextam cernitur minoratus.

226. Legatos Remismundus mittit ad Theudoricum; qui similiter suos ad Remismundum remittit, cum armorum adiectione uel munerum, directa et coniuge, quam haberet.

227. Vandali per Marcellinum in Sicilia caesi effugantur ex ea.

228. Aegidius moritur, alii dicunt insidiis, alii ueneno deceptus. quo desistente mox Gothi regiones [inuadunt], quas Romano nomini tuebatur.

229. Sueui Conimbricam dolose ingressi familiam nobilem Cantabri spoliant et captiuam abducunt matrem cum filiis.

230. Legati eodem anno duabus uicibus a rege Sueuorum mittuntur ad regem Theudericum, ad quem et Arborius proficiscitur euocatus.

231. III. Reuersi legati Sueuorum obisse nuntiant Seuerum imperii sui anno IIII; qui supra remittuntur ad Conimbricam.

232. Aiax natione Galata effectus apostata et senior Arrianus inter Sueuos regis sui auxilio hostis catholicae fidei et diuinae trinitatis emergit. a Gallicana Gothorum habitatione hoc pestiferum inimici hominis uirus aduectum.

233. Sueui aduersus Aunonensem saeuiunt plebem. qua de causa legati a Theodorico ad Remismundum mittuntur incassum spretique ab eo mox redeunt.

234. De Constantinopoli a Leone Augusto Anthemius frater Procopi cum Marcellino aliisque comitibus uiris electis et cum ingenti multitudine exercitus copiosi ad Italiam deo ordinante directus ascendit.

235. Romanorum XLVI ANTHEMIVS octauo miliario de Roma Augustus appellatur anno Leonis imperii octauo, mens. Aug.

236. I. Expeditio ad Africam aduersus Vandalos ordinata metabolarum commutatione et nauigationis inopportunitate reuocatur.

237. Per Theodoricum Salla legatus mittitur ad Remismundum regem Sueuorum, qui reuersus ad Gallias eum a fratre suo Euerico repperit interfectum.

238. Euuericus pari scelere quo frater succedit in regnum: qui honore prouectus et crimine legatos et ad imperatorem et ad regem dirigit Sueuorum. quibus sine mora a Remismundo remissis eiusdem regis legati ad imperatorem, alii ad Vandalos, alii diriguntur ad Gothos.

239. De Aunonensi plebe, cui Sueuorum aduersabatur hostilitas, Opilio cum uiris secum rege profectis et cum aliquantis, qui cum ipso missi fuerant, reuertitur.

240. Gothi, qui ad Vandalos missi fuerant, supra dictae expeditionis rumore perterriti reuertuntur in celeri: pariter et Sueui, qui post legatos more solito per diuersa loca in praedam dispersi fuerant, reuocantur: sed paucis post mensibus ipse rex Sueuorum ad Lusitaniam transit.

241. II. Conimbrica in pace decepta diripitur: domus destruuntur cum aliqua parte murorum habitatoribusque captis atque dispersis et regio desolatur et ciuitas.

242. Legati de Gothicorum (...) reuersi referunt portenta in Gallis uisa aliquanta, in conspectu (...) similem ipsi de continuo paruisse solem alium uisum (...) solis occasu.

243. Congregatis etiam quodam die concilii sui Gothis tela, quae habebant in manibus, a parte ferri uel acie alia uiridi, alia roseo, alia croceo, alia nigro colore naturalem ferri speciem aliquamdiu non habuisse mutata.

244. Medio Tolosae ciuitatis hisdem diebus e terra sanguinem erupisse totoque diei fluxisse curriculo.

OLYMP. CCCXII.

245. III. Legatorum Sueuorum reditum aliquanta Gothorum manus insequens Emeritam petit.

246. Vlixippona a Sueuis occupatur ciue suo, qui illic praeerat, tradente Lusidio. hac re cognita Gothi qui uenerant inuadunt et Sueuos depraedantur, pariter et Romanos ipsis in Lusitaniae regionibus seruientes.

247. Legati, qui ad imperatorem missi fuerant, redeunt nuntiantes sub praesentia sui magnum ualde exercitum cum tribus ducibus lectis aduersum Vandalos a Leone imperatore descendisse directo Marcellino pariter cum manu magna eidem per imperatorem Anthemium sociata: Rechimerum generum Anthemii imperatoris et patricium factum: Asparem degradatum ad priuatam uitam, filium eius occisum, aduersum Romanum imperium, sicut detectique sunt, Vandalis consulentes.

248. Hilaro defuncto sex sacerdotii sui annis expletis XLV Romanae ecclesiae Simplicius episcopus ordinatur.

249. Aunonenses pacem cum rege faciunt Sueuorum, qui et Lusitaniae et conuentus Asturicensis quaedam loca praedantes inuadunt.

250. Gothi circa eundem conuentum pari hostilitate desaeuiunt, partes etiam Lusitaniae depraedantur.

251. Lusidius per Remismundum cum suis hominibus Sueuis ad imperatorem in legatione dirigitur.

252. Durissimus extra solitum hoc eodem tempore annus hiberni, ueris, aestatis, autumni, in aeris et omnium fructuum permutatione diffunditur.

253. Signa etiam aliquanta et prodigia in locis Gallaeciae peruidentur. in flumine Minio de municipio Lais miliario ferme quinto capiuntur pisces IIII noui uisu et specie, sicut retulere qui ceperant Christiani et religiosi, Hebraeis et Graecis litteris, Latinis autem aerarum numeris insigniti, ita CCCLXV anni circulum continentes paruo mensum interuallo. haud procul de supra dicto municipio in speciem lenticulae uiridissimorum, ut herba quaedam, forma granorum plena amaritudine defluxit e caelo; et multa alia ostenta, quae memorare prolixum est.