CODOLGA: Corpus Documentale Latinum Gallaeciae

CODOLGA

Annales Portugalenses veteres

Era CCCXLVIIII egressi sunt Gothi de terra sua.

Era CCCLXVI ingressi sunt Hispaniam et dominati sunt Hispaniam annis CCCLXXXIII et per annos XVII pervenerunt in Hispaniam de terra sua.

CHRONICA GOTHORUM

Era CCCXLIX egressi sunt Gotti de terra sua.

Era CCCLXVI ingressi sunt Hispaniam et regnaverunt ibi annis CCCLXXXIII.

Era DCLVI Sarraceni Siriam Arabiam Mesopotamiam furtim magis quam virtute Mahumeth, eorum ductorum rebellia adhortante, sibi vindicant atque apud Damascum splendidissimam Sirie urbem conscendunt in regno, expleto Mahumeth X anno.

Era DCCXLVIIII expulsi sunt Gothi de Hyspania.

Era DCCL Sarraceni obtinuerunt Hispaniam.

Era septingentesima quadragesima nona expulsi sunt de regno Hispanie regnante Vuitiza.

Era 749 Sarraceni Hispaniam adepti sunt regnante Ruderico. Antequam Domnus Pelagius regnaret Sarraceni regnaverunt in Hispaniam annis V. Pelagius regnavit annis XVIIII. Fafila regnavit annis duobus menses VI. Adefonsus regnavit annis XVIII et mense uno et uno die. Froyla regnavit annis XI et menses V diebus XX. Aurelius regnavit annis VI et menses VI. Silo regnavit annis VIIII et mense uno et die uno. Mauregatus regnavit annis V et menses VI. Qui omnes anni fuerunt LXXXI. Post positus est in regno Domnus Adefonsus XVIII kalendas octobris sub era DCCCXXVIII.

Era MXXV cepe Almancor Ibennamer Colimbriam. Sicut quidam dicunt fuit derelicta annis VII, postea ceperunt edificare illam Ismahelite et habitauerunt in illa annis LXX.

Era 1026 3o Kalendas iulii Almanzor Benamet cepit Colimbriam, et sicut a multis senibus audiuimus deserta fuit 7 annis, postea reedificauerunt eam Hismaelite et tenuerunt illam. Deinde cepit illam rex Domnus Fernandus VIIIo kalendas augusti Era MCII.

Era MXXXIII cepe Almancor castellum Aquilar quod est in ripa de Sausa prouincia Portucalensi.

Era MXXXVIII cepit Almancor Montem Maiorem IIII nonas dezembris.

Era 1028 4o nonas decembris Almanzor cepit Montem Maiorem.

Era 1033 Almanzor cepit castellum de Aguilar quod est in ripa Sause in Portugalensi prouincia.

Era MLXXI IIIo kalendas iulii oscuratus est sol et contremuit terra.

Era MLXXII cepit Gonsaluus Trastimiriz Montem Maiorem idus novembris.

Era MLXXII occisus fuit comes Menendus in ripa Guetanie VIIIIo kalendas ianuarias.

Era 1046 2o nonas octobris occisus fuit comes Menendus.

Era 1054 8o idus septembris veniunt Lormanes ad Castellum Vermudii quod est in prouincia Bracharensi; comes tunc ibi erat Aluitus Nuniz.

Era 1056 obiit rex Domnus Adefonsus Viseu. Et in ipso anno obiit magnus comes Nunus Aluitis.

Era 1072 2o idus novembris Gundisaluus Transtamiriz cepit Montem Maiorem et reddidit eum Christianis.

Era MLXXVI occisus fuit Gonsaluus Trastamiriz in Auenoso kalendis septembris.

Era MLXXXIIIa ... kalendas aprilis fecit rex Domnus Vermudus arrancadam super Mauros percepitque ibi regem illorum Cimeia nomine in uilla Cesari territorio Casteli Sancte Marie prouincia Portugalensi.

Era MLXV mortuus est rex Vermudo.

Era MXCV rex Fernandus accepit Viseo VIIIo kalendas augusti.

Era MXCV rex Fernandus accepit Lamecum IIIo kalendas decembris in die sancti Saturnini in sabbato.

Era 1076 calendis septembris Gundisaluus Transtamiriz occisus est in Auenoso.

Era 1083 10o kalendas aprilis rex Domnus Vermudo habuit uictoriam de Mauris; pugnavit cum eis et cepit ibi regem eorum Cemia in uilla Cesari in territorio Castelli Sancte Marie.

Era 1085 obiit ipse rex Vermudus.

Era 1095 rex Domnus Fernandus cum conjuge sua regina Domna Sancia cepit Lamecum 3o kalendas decembris in festivitate sancti Saturnini lucescenti die sabbati.

Era MCII accepit rex Fernandus Colimbriam VIIIo kalendas augusti feria VIa vigilia sancti Christofori.

Era MCIII mortuus est rex Fernandus et sepultus est in Legionensi monasterio VIIo kalendas ianuarii.

Era 1096 8o calendas augusti in die sancti Cucufatis rex Domnus Fernandus cepit civitatem Viseum, postea Geisam et Sanctum Martinum de Mauris et Travancam et Penalviam atque cetera castella christianarum vicinitatum per annos 8.

Era 1102 8o calendas augusti feria 6a in vespera sancti Christofori rex Domnus Fernandus cepit Colimbriam.

Era 1103 Rex Domnus Fernandus mortuus est et 7o calendas ianuarii sepultus est in Legionensi civitate.

Era MCX nonis octobris occisus est rex Domnus Sancius filius Domni Fernandi regis ad faciem Zamore. Dein remansit frater ejus Adefonsus adepto Christianorum regno, exercuitque bella adversus Sarracenos per annos multos; aliis dabat bellum, ab aliis accipiebat tributum.

Era 1103 6o calendas decembris mortuus est Menendus Gunsaluiz uir illustris et magne potentie in toto Portugali, filius Gunsalui Trastamiriz.

Era 1109 15o calendas februarii Portugalenses commiserunt prelium aduersus regem Domnum Garsiam filium regis Domni Fernandi, habebantque tunc caput in ipso bello comitem Nuno Menendiz; periit ipse ibi et cuncti alii sui fugerunt; obtinuit autem rex de illis uictoriam in loco qui dicitur Petrosum inter Bracharam et fluvium Cavado.

Era 1110 occisus est rex Sancius filius regis Domni Fernandi ad faciem Zamore ciuitatis. Post cujus mortem frater ejus rex Domnus Alphonsus regnum obtinuit Hispanie, qui bella multa exercuit annis multis adversus Sarracenos christiani nominis inimicos; aliis bellum dabat, ab aliis tributum accipiebat.

Era MCXV in septembrio ipse accepit Cauriam.

Era MCXVII kalendis iulii hora VIa oscuratus est sol et stetit ipsa obscuritas per duas horas donec apparuerunt stelle in celo et quasi media nox effectus est.

Era 1115 mense septembris cepit idem rex Alphonsus Cauriam ciuitatem.

Era 1123 octavo calendas iunii rex D. Alphonsus cepit ciuitatem Toletum postea Talauiram cunctaque castella que sunt in Carpania prouincia Carthaginis subiacentia regie urbi Toleti que est metropolis.

Era 1125 rex D. Alphonsus magnum prelium habuit cum rege Sarracenorum Iucef ben Taisafin transmarino ad faciem ciuitatis Badajoz in loco qui dicitur Sagalias, ubi unanimiter convenerunt cum rege nostro christiani a partibus Alpes, multique Francorum in adiutorium ei affuerunt, sed diabolo aduersante timor magnus inuasit plurimos nostrorum et fugerunt ex eis multa millia nullo eos persequente. Rex uero fuge eorum inscius confidenter ingressus est prelium in quo aderant omnes Sarraceni totius Hispanie armati cum Iusef ben Taisafin quem sibi in regem assumpserant, nec non ipse Iusef multa millia barbarorum transmarinorum Moabitarum Arabumque secum traduxerat, quorum numerus nec ipse eorum rex nec aliquis homo scire poterat nisi solus Dominus. Pugnauit itaque rex dominus Alphonsus et qui remanserant cum eo aduersus Sarracenos usque ad noctem nullusque inimicorum sustinere ualebat eius presentem incursionem; sed se concludentes Sarraceni interficiebant christianorum multitudinem. In tantum uero rex castellum Sarracenorum et acies invasit et interficiendo eos et dispergendo expulit huc et illuc, quousque pervenit ad locum ubi regis Joseph tentorium fixum erat atque per circuitum magno vallo vallatum, quem rex dum acriter expugnaret et fortiter invadens insisteret, quidam suorum veniens hoc ei nuntiauit: Noveris, Domine mi Rex, quoniam interim dum tu hic pugnas Sarracenorum insidie tua invadunt castra. Quo audito et a suis consilio accepto rex regem Maurorum reliquit et ab eius tentorio discessit; festinus ergo cum suis qui secum aderant ad Sarracenos qui castra sua inuaserant accessit multosque ex eis interfecit et a castris fortiter expulit. Ibi quidem multi corruerunt christianorum; qui remanserant congregati sunt ad regem. Rex autem plagatus lancea cum nimium sitiret propter fluxum sanguinis decurrentis a plaga, vice aque propinauerunt ei vinum quia aquam non inuenerunt, unde syncopin passus, cum his qui secum aderant reuersus est Cauriam; Sarraceni quoque reuersi sunt unusquisque ad sua loca.

Era 1129 octavo calendas septembris obiit aluazil Domnus Sisnandus.

Era 1131 pridie calendas maii sabbato hora nona rex D. Alphonsus cepit ciuitatem Santarenam anno regni sui vigesimo octavo; mense quinto sexto die mensis et in eadem hebdomada pridie nonas maii feria quinta cepit Vlixbonam; post tertium autem diem octavo idus maii cepit Sintriam; preposuitque eis generum suum comitem Domnum Reymundum maritum filie sue Domne Vracce et sub manu eius Suarium Menendi, ipse autem rex reuersus est Toletum.

Era 1147 tertio calendas iulii obiit rex D. Alphonsus regis D. Fernandi filius.

Era 1147 mense iulio item capta fuit Sintria a comite D. Henrico genero Domni Alphonsi regis marito filie sue regine D. Tarasie; audientes enim Sarraceni mortem regis D. Alphonsi ceperunt rebellare.

Era 1148 factum est magnum infortunium supra christianos qui ibant ad Santarem in loco qui dicitur Vatalandi; dum enim uellent ibi christiani figere tentoria et requiescere tum subito ex improuiso multitudo Sarracenorum et Moabitarum et Arabum audito numero eorum uenerunt super eos repente et imparatos eos inuenientes interfecerunt ex eis plurimos, ibique mortuus fuit Suarius Fromarigis pater Domni Nuno Suariz qui erat dux super eos et Mido Cresconis pater Domni Joannis Midiz.

Era 1149 rex Cyrus cepit Santarem septimo calendas iunii.

Era 1151 natus fuit infans Alphonsus comitis Henrici et regine D. Tarasie filius regis D. Alphonsi nepos.

Era 1152 calendas maii obiit comes D. Henricus.

Era 1154 castellum de Miranda a Sarracenis captus est et magna cedes et captiuitas in christianis facta est.

Era 1154 nonis iulii captum fuit castellum S. Eolalie a Sarracenis, quod est situm sub Monte Maiore, et captus fuit ibi Didacus cognomento Gallina, et magna captiuitas christianorum inde translata est etiam ultra mare.

Era 1155 rex Sarracenorum Hali iben Iucif veniens de ultra mare cum multo exercitu obsedit Colimbriam adiuncto simul et omni exercitu quod erat citra mare, quorum numerus innumerabilis sicut arena maris soli tantum Deo cognitus erat. Obsedit autem Colimbriam viginti diebus quotidie fortiter in toto exercitu oppugnans eam, sed per uoluntatem Dei non potuit nocere et ciuitas illesa remansit et inhabitantes in ea.

Era 1160 magna fames fuit in ciuitate Colimbrie et in tota Portugalensi regione a Mineo usque in Tagum.

In era CCCXL egressi sunt Goti de terra sua.

Era CCCLXVI ingressi sunt Ispaniam. Dominati sunt Ispaniam gens Gotorum annis CCCLXXXIII et de terra sua pervenerunt in Ispaniam per annos XVII.

Era DCCXLVIIII expulsi sunt de regno suo.

Era DCCL Sarraceni Ispaniam obtinent.

Era CCCXLIX egressi sunt Gothi de terra sua.

Era CCCLXVI ingressi sunt Hispaniam. Dominata est Hyspanie gens Gothorum annis CCCLXXXIII et de terra sua pervenerunt in Hyspaniam per annos XVII.

Era DCCXLVIIII expulsi sunt de regno suo.

Era DCCa La Sarraceni Yspaniam obtinent. Antequam Domnus Pelagius regnaret Sarraceni regnaverunt in Ispaniam annis V. Pelagius regnavit annos XVIIII. Fafila annis II menses VI. Antequam Domnus Pelagius regnaret Sarraceni regnaverunt in Hyspaniam annis V. Pelagius regnavit annis XVIIII. Fafila annis IIbus mensibus VI. Adefonsus regnavit annos XVIIII mense uno die uno. Froila regnavit annos XI menses V dies XX. Aurelius regnavit annos VI menses VI. Silo regnavit annos VIIII mense uno die uno. Mauregatus regnavit annos V menses VI. Sub uno fiunt anni LXXXI. Post positus est in regno Domnus Adefonsus XVIII Kalendas octobris sub era DCCCXXVIII. Adefonsus regnavit XIX annis mense uno die uno. Froila regnavit annis XI mensibus V diebus XX. Aurelius annis VI mensibus VI. Silo regnavit annis IX mense uno die uno. Mauregatus regnavit annis V mensibus VI. Sub uno fiunt anni LXXXI. Postea positus est in regno Domnus Adefonsus XVIII kalendas octobris sub era DCCCXXVIII.

In era TXXV Almanzor accepit Colimbriam IIIIo kalendas iulii.

In era MXXXVIII Almanzor cepit Montem Maiorem.

Era MLXLV rex Fredenandus accepit Lamecum IIIo kalendas decembris in die sancti Saturnini mane in sabbato.

In era TXXV Almancor accepit Colimbriam IIIIo kalendas iulii.

Era TXXXVIII Almancor accepit Montem Maiorem.

Era TLXLV rex Fernandus accepit Lamecum IIIo kalendas decembris in die sancti Saturnini mane in sabbato.

Era MCIIVI idus iulii accepit Fredenandus rex Colimbriam.

Era MCXVII mense iulio primo die hora VIa obscuratus est sol et stetit ipsa obscuritas II horas, donec apparuerunt stelle in celo et quasi media nox effectus est.

Era TCIIVI idus iulii accepit Fernandus rex Colimbriam.

Era TCXVII mense iulio primo die obscuratus est sol et permansit ipsa obscuritas duabus oris et apparuerunt stelle in celo quasi media nocte.

Era MCXXIII mense maio civitas Toletum a rege Adefonso capta est.

Era MCXXVI mense octobrio in Sacralias bellum magnum fuit.

Era MCXXXI IIo kalendas maii sabbato hora VIIIIa cepit rex Adefonsus Sanctaren anno regni sui XXVIIIo. Sexta die mensis in eodem VIo die Va feria IIo nonas maii cepit Vlixbonam. Et post hec die tertia id est sabbato VIIIo idus maii cepit Sintriam.

Era MCXLVIIII rex Cirus accepit Sanctaren XIo kalendas iunii.

Era TCXXIII mense maio civitas Toletum a rege Adefonso capta est.

Era TCXXV mense octobrio in Sacralias bellum magnum fuit.

Era TCXXXI IIo kalendas maii sabbato hora VIIIIa cepit rex Adefonsus Sanctaren anno regni sui XXVIIIo. Sexta die mensis Va feria IIo nonas maii cepit Vlixbonam. Et post hec die tercia id est sabbato VIIIo idus maii cepit Sintriam.

Era T Ca... rex Cirus accepit Sanctaren XIo kalendas iunii.

In era CCCa XLVIIIIa egressi sunt Goti de terra sua.

Era CCCLXVI ingressi in Spaniam et dominati sunt eam annis CCCLXXXIII et de terra sua pervenerunt in Spaniam per annos decem septem. Antequam Domnus Pelagius regnaret Sarraceni regnaverunt in Ispaniam annis V. Pelagius regnavit annos XVIIII.

In era MXXV accepit Almanzur Colimbriam IIIIo kalendas iulii.

In era MXXVIII accepit Almanzur Montem Maiorem.

In era MLXLV fuit presa ciuitas Lamecos IIIo kalendas decembris in die sancti Saturnini per manus Fernandi regis.

In era MLXLVI presa fuit ciuitas Viseu VIIIo kalendas augusti in die sancti Cucufati per manus Fernandi regis.

In era MCII presa fuit ciuitas Colimbria VIIII kalendas augusti die feria VIa per manus Fernandi regis.

In era MCXXII presa fuit ciuitas Toleto mense iulio a rege Ildefonso filio Fernandi regis.

In era MCXXV mense octobris in loco qui dicitur Sagralias lis magna fuit inter christicolas et paganos supradicto rege Ildefonso preside et ex parte paganorum rege Iucifi.

In era MCXXXI presa fuit Sancta Herene. Et intravit in eam rex Ildefonsus VIo nonas maii feria IIa ora IIIa.

In era MCXLVIIII presa fuit ciuitas Sancta Herene a rege Cir VIIIo kalendas iunii.

In era MCLIIII nonis iulii fuit introitus in castello Sancte Eolalie de gentibus Sarracenorum feria IIIa ora VIIIIa.

In era MCLV obsedit rex Ali Colimbriam Xo kalendas iulii et fuit ibi per tres ebdomadas.

In era MCXLVII transmigratus est rex Ildefonsus Legionensis.

In era MCLX fuit annus malus.

In era MCLXXVII mense iulii die sancti Jacobi in loco qui dicitur Ouric lis magna fuit inter christianos et Mauros preside rege Ildefonso Portugalensi et ex parte paganorum rege Esmare qui victus fugam peciit.

In era MCLXXXV presa fuit ciuitas Sancta Herene per manus Ildefonsi Portugalensis regis.

In era MCLXXXV presa fuit ciuitas Olixbona per manus Ildefonsi Portugalensis regis mense octobris, et Sintria et Almadana et Palmela in eodem mense.

In era MCLXLV obiit imperator Ispanie mense septembris.

In era MCLXLV obiit domna Mahalda Portugalensis regina.

In era MCLXLVI presa fuit Alcazar per manus Ildefonsi Portugalensis regis.

In era MCC dedit Dominus ciuitatem Begiam ad regem lldefonsum.

In era MCCIIII dedit Dominus ciuitatem Elbore et Mauram et Serpam ad regem Ildefonsum.

In era MCLXLII natus est rex Sancius.

In era MCCVI quinto nonas maii intrauit alcaide Giraldus Badalouzi.

XIII kalendarum februarii era MCII rex Fernandus cum coniuge eius Sancia regina, imperator fortissimus simul cum suis episcopis Cresconio Iriensi apostolice sedis, Vestruario Lucensis sedis, Sisnando Visensis sedis, Suario Minduniensis seu Dumiensis sedis, sive abbatibus Petro de arcisterio Vimaranensi cum suo preposito Arriano confratre et de cimiterio Celle Nove Arriano abbate, cum aliis multorum filiis bonorum hominum, obsedit ciuitatem Colimbriam et iacuit ipse rex cum suo exercitu usque sex menses et capta fuit in manus illius regis per honorificentiam pacis et cum pressura famis. Et exierunt inde ad captivitatem V milia L Sarracenorum. Et fuit capta et ipsa captivitas in uespera sancti Christofori que est VIIo idus iulii era que sursum resonat. Et obiit famulus Dei Fernandus rex die tercia feria hora prima VIo kalendas ianuarii in die sancte Eugenie era MCIII intrante IIII.